Quae afferuntur

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quae afferuntur
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1904-05 p. 486

PIUS PP. X

LITTERAE

QUIBUS PIUS PP. X HYPOGEI CASSINENSIS
ORNATUM SUMMA LAUDE COMMENDAT*
DILECTO FILIO LAURENTIO JANSSENS,
SACERDOTI BENEDICTINO,
COLLEGII ANSELMIANI MODERATORI


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quae afferuntur ad Nos de ornatu pernobili, quo Cassinense Benedicti et Scholasticae hypogeum excolitur, ea quidem uti pergrata nobis sunt, ita commendationem Nostram peculiarem postulant. Etenim in hoc opere, non solum pietas placet filiorum, Sanctissimo Parenti eiusque innocentissimae sorori honorem tribuendum iustum ac debitum, verum etiam cultiorum ex variis gentibus voluntas hominum, memoriam viri, ob immortalia ipsius promerita, summae venerationis testimonio prosequentium. Accedit huc maxima quaedam eiusdem operis opportunitas. Nam quibus temporibus tanta in invidia sunt Religiosorum Ordines, eorumque instituta ut noxia aut inutilia civili societati traduci solent, optime cadit ut hominum oculos animosque ad se convertat Cassinense Coenobium, vetustissimum illud humanitatis et artium domicilium; atque ab oblivione multorum revocetur ille Monachorum in Occidente Pater cui, magnam partem, hunc suum civilem cultum Europa debet; et appareat, ingeniorum sollertiam haudquaquam in alumnis eius diuturnitate defecisse. Itaque te, dilecte fili, ceterosque eruditos viros qui, te praeside, rem adeo vestro Ordini et Ecclesiae honorificam curant, libenter ornamus laude, eamque simul tributam volumus sodalibus illis tuis, qui magistro, uti intelligimus, dilecto filio, Desiderio Lenz, in re exequenda artificio quodam utuntur, mire in effingenda mystica idoneo; ita ut dignitati et personae et loci egregie satisfaciant. Uti autem bene posita sunt initia, sic sperandum est, fore ut cetera consequantur, adiuvante diligentiam operamque vestram bonorum liberalitate. Interea divinae opis auspicem et benevolentiae Nostrae singularis testem tibi, dilecte fili, aliisque quos supra memoravimus, item omnibus, qui coepta vestra aliquid conferendo promoveant, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die V Februarii anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 486-487.