Migne Patrologia Latina Tomus 86
Psalterium (Auctor incertus), J. P. Migne
IN NOMINE DOMINI INCIPIT LIBER PRIMUS PSALMORUM SECUNDUM DAVID PROPHETAM.
INCIPIT PRIMUS PSALMUS. Prophetia de Domino Jesu Christo, sibe fructu justorum et interitu impiorum. (0739B)
[I] Aña. In lege Domini fuit volumtas eius die, ac nocte: in lege eius meditabitur.
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit * et in catedra pestilentiae non sedit.
Sed in lege Domini fuit voluntas eius * et in lege eius meditabitur die, ac nocte.
Et erit tamquam lignum, quod plantatum est * secus decursus aquarum.
Quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non decidit * et omnia quaecumque fecerit, prosperabuntur.
(0739C)Non sic impii, non sic * sed tamquam pulbis, quem proicit ventus a facie terrae.
Ideo non resurgunt impii in iudicio * neque peccatores in consilio iustorum.
Quoniam nobit Dominus viam iustorum * et iter impiorum peribit.
II. In finem Psalmus David. Aña. Nunc reges intelligite, erudimini omnes qui iudicatis terram: servite Domino in timore.
Quare fremuerunt gentes * et populi meditati sunt inania?
Adstiterunt reges terrae * et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum (0739D)eius.
Disrumpamus vincula eorum * et proiciamus a nobis iugum ipsorum.
Qui habitat in coelis, inridebit eos * et Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos in ira sua * et in furore suo conturbabit eos.
Diapsalma.
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon montem sanctum eius * praedicans praeceptum Domini.
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; * ego odie genui te.
(0740B)Pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam * et possessionem tuam terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea * et tamquam vas figuli confringes eos.
Et nunc reges intelligite * erudimini omnes, qui iudicatis terram.
Servite Domino in timore * et exultate ei cum tremore.
Adpreendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus * et pereatis a via iusta.
Cum exarserit in brebi ira eius * beati omnes, qui confidunt in eum.
III. Psalmus David, cum fugerit a facie Absalonis filii sui. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? (0740C)* multi insurgunt adversum me.
Multi dicunt animae meae * non est salus illi in Deo eius.
Diapsalma.
Tu autem, Domine, susceptor meus es * gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamabi * et exaudibit me de monte sancto suo.
Diapsalma.
Ego dormibi, et quiebi, et resurrexi * quoniam Dominus suscitabit me.
Non timebo millia populi * circumdantis me:
Exurge Domine * salbum me fac Deus meus.
Quoniam tu percusisti omnes adversantes mihi (0740D)sine causa * dentes peccatorum conteruisti.
Domini est salus * et super populum tuum benedictio tua.
IV. Victori in Psalmis Cantici David. Aña. Quum invocarem te, exaudisti me: Deus iustitiae liberasti me.
[II] Quum invocarem te, exaudisti me, Deus, justitiae meae: * in tribulatione dilatasti me.
Miserere mei, Domine: * et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo grabes corde: * ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium.
(0741A)Diapsalma.
Scitote quoniam magnificabit Dominus sanctum suum: * Dominus exaudiet me dum clamabero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare; * quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.
Diapsalma.
Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. * Multi dicunt, quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui Domine * dedisti laetitiam in corde meo.
A tempore frumenti, vini, et olei sui * multiplicati sunt.
In pace in idipsum dormiam, et requiescam * (0741B)quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
V. Victori pro hereditatibus. Canticum David. Aña. Mane exaudies vocem meam, Domine: mane adstabo tibi, et adorabo te.
Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum * intende voci orationis meae,
Rex meus, et Deus meus * quoniam ad te orabo, Domine.
Mane exaudies vocem meam * mane adstabo tibi, et videbo te.
Quoniam tu es Deus nolens iniquitatem * non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
(0741C)Odisti Domine omnes, qui operantur iniquitatem * perdes eos, qui locuntur mendacium.
Virum sanguinum, et dolosum abominabit Dominus: ego autem in multitudine misericordiae tuae sperabo. * Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos * dirige in conspectu tuo viam meam.
Quoniam non est in ore eorum veritas * cor eorum vanum est.
Sepulcrum patens est guttur eorum * linguis suis dolose agebant.
Iudica illos Deus * decidant a cogitationibus suis.
Secundum multitudinem inpietantium eorum expelle eos * quoniam exacerbaberunt te, Domine.
(0741D)Laetentur omnes, qui sperant in te: in aeternum exultabunt, et inhabitabis in eis * et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum.
Quoniam tu Domine, benedices iustum: * Domine, ut scutum bonae voluntatis tuae coronasti nos.
VI. Victori in psalmis super octaba. Canticum David. Aña. Ne in ira tua arguas me, Domine.
Domine ne in ira tua arguas me * neque in furore tuo corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum * sana me, Domine.
Quoniam turbata sunt ossa mea * et anima mea turbata est valde.
Et tu, Domine, usquequo convertere, et eripe (0742A)animam meam * salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui * in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laborabi in gemitu meo, lababo per singulas noctes lectum meum * lacrimis stratum meum rigabo.
Turbatus est prae ira oculus meus * inveterabi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudibit Dominus vocem fletus mei * exaudibit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant, et confundantur omnes inimici mei * avertantur retrorsum, et confundantur valde velociter.
VII. Psalmus David, quem canebat Domino pro verbis Cusi filii gemini. (0742B) Aña. Iustum adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Domine Deus meus in te sperabi * libera me ab omnibus persequentibus me, et eripe me.
Ne quando rapiat, ut leo, animam meam * dum non est, qui redimat, neque qui salvum faciat.
[III] Domine, Deus meus si feci istud: si est iniquitas in manibus meis; si reddidi retribuentibus mihi mala * decidam merito ab inimicis meis inanis.
Persequatur inimicus animam meam, et compreendat eam, et conculcet in terra vitam meam * et gloriam meam in pulverem deducat.
Diapsalma.
(0742C)Exurge Domine in ira tua * et exaltare in finibus inimicorum tuorum.
Exurge Domine Deus meus in praecepto, quod mandasti: et sinagoga populorum circumdabit te * et propter hanc in altum regredere, Domine.
Judica populos: iudica me, Domine, salbum me fac secundum iustitiam meam * et secundum innocentiam manuum mearum super me.
Consummetur nequitia peccatorum; * et dirige iustum scrutans corda, et renes Deus.
Iustum adiutorium meum a Domino * qui salvos facit rectos corde.
Deus iudex justus, fortis, et patiens * nunquid irascitur per singulos dies?
Nisi convertamini, gladium suum vibrabit * arcum (0742D)suum tetendit, et paravit illum.
Et in eo paravit vasa mortis * sagittas suas ardentes et fecit.
Ecce parturit iniustitia * concepit dolorem et peperit iniquitatem.
Lacum aperuit, et fodit eum * et incidit in fobeam, quam operatus est.
Convertitur dolor eius in capite eius * et iniquitas eius in vertice ipsius descendit.
Confitebor Domino secundum iustitiam eius * et psallam nomini Domini altissimi.
VIII. In finem pro torcularibus Psalmus David. Aña. Quam admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra.
(0743A)Domine, Dominus noster * quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quoniam elebata est magnificentia tua supra coelos * ex ore infantium, et lactantium perfecisti laudem.
Propter inimicos tuos * ut dextruas inimicum, et defensorem.
Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum * lunam, et stellas, quas tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius * aut filius hominis, quoniam visitas eum.
Minorasti eum paulo minus ab angelis * gloria, et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius, obes, et boves (0743B)* universa insuper et pecora campi.
Volucres coeli, et pisces maris * qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
IX. Victori pro morte filii Canticum David. Aña. Laetabor, et exultabo in te, et psallam nomini tuo, Altissime.
Confitebor tibi, Domine; in toto corde meo * narrabo omnia mirabilia tua.
Laetabor, et exultabo in te * et psallam nomini tuo Altissime.
In convertendo inimicum meum retrorsum * infirmabuntur, et perient a facie tua.
(0743C)Quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam * sedes super tronum, qui iudicas aequitatem.
Increpasti gentes, et periit impius * nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
Inimici defecerunt framea in finem * et civitates eorum dextruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu * et Dominus in aeternum permanet.
Parabit in iudicio sedem suam * et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate.
Iudicabit populos cum iustitia, et factus est Dominus refugium pauperum * adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Et sperent in te omnes, qui noberunt nomen (0743D)tuum * quoniam non derelinquis quaerentes te, Domine.
Psallite Domino, qui habitatis in Syon * adnuntiate inter gentes mirabilia eius.
Quoniam requirens sanguinem eorum, memoratus est * et non est oblitus orationes pauperum.
Miserere mei Domine, et vide humilitatem meam de inimicis meis * qui exaltas me de portis mortis, ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Syon: exultabo in salutari tuo.
Infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt * in laqueo, quem occultaberunt, compreensus est pes eorum.
Cognoscitur Dominus iudicia faciens * in operibus (0744A)manuum suarum compreensus est peccator.
Convertantur peccatores * in infernum omnes [IV] gentes, qui oblibiscuntur Dominum.
Quia non in finem oblibiscetur pauperis * patientia pauperum non peribit in finem.
Aña. Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor.
Exurge, Domine, non praevaleat homo * iudicentur gentes in conspectu tuo.
Constitue, Domine, legislatorem super eos * ut sciant gentes, quoniam homines sunt.
Diapsalma.
Ut quid, Domine, recessisti longe * despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
(0744B)In supervia impii incenditur pauper * compreenduntur in cogitationibus suis, quas cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae * et qui inique gerit, benedicetur.
Exacerbavit Dominum peccator * secundum multitudinem irae suae requiret.
Non est Deus in conspectu eius * polluntur viae eius in omni tempore.
Auferuntur iudicia tua a facie eius * omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit enim in corde suo non mobebor * a generatione in generatione sine malo.
Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo * sub lingua eius labor, et dolor.
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat (0744C)innocentem * oculi eius in pauperem respiciunt.
Insidiatur in occultis, sicut leo in cubili suo * insidiatur, ut rapiat pauperem, rapere pauperem.
Donec adducat eum in conversatione sua, et in laqueo suo humiliabit eum * inclinabit se, et cadet, dum dominabitur pauperi.
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus * avertit faciem suam, ne videat usque in finem.
Exurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua * ne oblibiscaris pauperem in finem.
Cuius causa irritavit impius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requiret Deus.
Vides quoniam tu laborem, et dolorem consideras * ut tradas eum in manibus tuis.
(0744D)Tibi derelictus est pauper * pupillo tu eris adiutor.
Conteres brachia peccatoris, et maligni * requiretur delictum eius, nec invenietur.
Regnabit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi * peribitis gentes de terra eius.
Desiderium pauperum exaudibit Dominus * deprecationes cordis eorum exaudibit auris tua.
Iudicare pupillo, et humili * ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
X. In finem Psalmus David. Aña. Quoniam iustus Dominus, et iustitiam dilexit aequitatem vidit vultus eius.
(0745A)In Domino confido * quomodo dicitis animae meae transmigra in monte sicut passer.
Quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum * paraberunt sagittas suas in faretra, ut sagittent in obscuro rectum corde?
Quoniam quem tu perfecisti, ipsi dextruxerunt: * iustus autem quid fecit?
Dominus in templo sancto suo * Dominus in coelo sedes eius: oculi eius in pauperem respiciunt.
Palpebra eius interrogat filios hominum: Dominus interrogat iustum, et impium: * qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluit super peccatores laqueus ignis * sulfur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Quoniam iustus Dominus, et iustitiam dilexit * (0745B)aequitatem vidit vultus eius.
XI. In finem pro octaba. Psalmus David. Aña. Propter miserias inopum, et gemitus pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus.
Salbum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus * quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum * labia dolosa in corde, et de corde locuti sunt mala.
Disperdat Dominus universa labia dolosa * et linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Lingua nostra magnificabimur * (0745C)labia nostra a nobis sunt: quis noster est Dominus?
Propter miserias inopum, et gemitus pauperum * nunc exurgam, dicit Dominus.
Ponam super salutarem meum * fiducialiter agam in eo.
Eloquia Domini eloquia casta * argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum.
Tu, Domine, serbabis nos, et custodies nos a generatione hac * in aeternum.
In circuitu impii ambulabunt * secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
XII. In finem Psalmus David. [V] Aña. Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo (0745D)Domino, qui bona tribuit mihi.
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? * quousque avertis faciem tuam a me?
Quandiu ponam consilium in animam meam * dolorem in corde meo per diem.
Usquequo exaltabitur * inimicus meus super me?
Respice, et exaudi me, Domine Deus meus * inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte:
Ne quando dicat inimicus meus: * Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero * ego autem in tua misericordia sperabo.
Exultabit cor meum in salutari tuo * cantabo Domino, (0746A)qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi.
XIII. In finem Psalmus David. Aña. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus: Tu Deus noster es?
Dixit insipiens in corde suo: * Non est Deus.
Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis * non est, qui faciat bonum: non est usque ad unum.
Dominus de coelo prospexit super filios hominum * ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum.
Omnes declinaberunt: simul inutiles facti sunt in voluptatibus suis: * non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
(0746B)Sepulcrum patens est guttur eorum * linguis suis dolose agebant.
Venenum aspidum sub labiis eorum * quorum os maledictione et amaritudine plenum est.
Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio, et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non agnoberunt * non est timor Dei ante oculos eorum.
Nonne cognoscent omnes * qui operantur iniquitatem,
Qui devorant plebem meam, sicut cibum panis: Dominum non invocaberunt * illic trepidaberunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Dominus in generatione iusta est * consilium inopis confudisti, quoniam Deus spes ejus est.
(0746C)Quis dabit ex Sion salutare Israel * in avertendo Dominus captivitatem plebi suae, laetetur Jacob, et exultet Israel.
XIV. Psalmus David. Aña. Quis habitabit, Domine, in tabernaculo tuo, aut quis requiescit in monte sancto tuo?
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? * aut quis requiescit in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam: qui loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua: nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximum suum * ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum magnificat.
(0746D)Qui iurat proximo suo, et non decipit eum * qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.
Qui facit haec * non commobebitur in aeternum.
XV. Titulus inscriptione Psalmus David. Aña. Dixi Domino: Deus meus es tu.
Conserva me, Domine, quoniam in te sperabi, dixi Domino: * Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges.
Sanctis qui in terra sunt eius * mirificavit omnes voluntates suas inter illos.
Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum * post te acceleraberunt.
(0747A)Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus * nec memor ero nomina illorum per labia mea.
Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei * tu es, qui restituisti mihi hereditatem meam.
Funes ceciderunt mihi in praeclaris * etenim hereditas mea praeclara est mihi.
Benedicam Domino, qui mihi tribuit intellectum * insuper et usque ad noctem increpaberunt me renes mei.
Praevidebam Dominum in conspectu meo semper * quoniam a dextris est mihi, ne unquam commobear.
Propter hoc delectatum est cor meum, et exultabit lingua mea * insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in infernum (0747B)* nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae * adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
XVI. In finem Oratio ipsi David. [VI] Aña. Exaudi Deus iustitiam meam, intende deprecationem meam, auribus percipe, Domine, orationem meam.
Exaudi, Deus, iustitiam meam, intende deprecationem meam, * auribus percipe orationem meam, et non in labiis dolosis.
De vultu tuo iudicium meum prodeat * oculi mei videant aequitatem.
(0747C)Probasti cor meum, et visitasti * noctem igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Ut non loquatur os meum opera hominum * propter verba labiorum tuorum ego custodibi vias duras.
Perfice gressus meos in semitis tuis * ut non mobeantur vestigia mea.
Ego clamabi, quia exaudisti me, Deus: * inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas, qui salbos facis sperantes in te * a resistentibus dexterae tuae.
Aña. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.
A facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei animam meam circundederunt * adipe suo concluserunt: os eorum locutum est superbia.
(0747D)Proicientes me nunc circundederunt * oculos suos statuerunt declinare in terram.
Susceperunt me, sicut Leo paratus ad praedam * et sicut catulus Leonis habitans in abditis.
Exurge, Domine, praeveni eos, et subverte illos * eripe animam meam ab impio, frameam tuam de manu inimicorum.
Domine, a paucis a terra dispertire eos * et supplanta eos in vita ipsorum.
De absconditis tuis adimpletus est venter eorum * saturati sunt desideriis, et reliquerunt, quae superfuerunt parvulis suis.
Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo * satiabor, dum manifestabitur gloria tua.
XVII. Victori servo Domini David, qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, et ait: (0748A) Aña. Virtus mea: diligam te, Domine, firmamentum meum.
Diligam te, Domine * virtus mea.
Dominus firmamentum meum, et refugium meum * et liberator meus.
Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum * protector meus, et cornu salutis meae, et redemptor meus.
Laudans invocabi Dominum * et ab inimicis meis salvus ero.
(0748B)Circundederunt me gemitus mortis * et torrentes iniquitatis conturbaberunt me.
Dolores inferni invenerunt me * praevenerunt me laquei mortis.
Et in tribulatione mea invocabi Dominum * et ad Deum meum clamabi.
Et exaudibit de templo sancto suo vocem meam * et clamor meus in conspectu eius, et introibit in aures eius.
Respexit, et commota est, et contremuit terra * et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est ei Deus.
Ascendit fumus in ira eius * et ignis a facie eius exardescit.
Carbones succensi sunt ab eo: et inclinavit coelos, (0748C)et descendit * et caligo sub pedibus eius.
Ascendit super Cherubin * et volavit.
Volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum * in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt * grando, et carbones ignis.
Et intonuit de coelo Dominus * et altissimus dedit vocem suam.
Misit sagittas suas, et dissipavit eos * et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Et apparuerunt fontes aquarum * et revelata sunt fundamenta orbis terrae.
Ab increpatione tua, Domine * et ab spiratione spiritus irae tuae.
(0748D)Missit e summo, et accepit me et adsumsit me de multitudine aquarum * eruit me, quoniam voluit me.
Liberavit me de inimicis meis fortissimis * et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.
Praevenerunt me in die afflictionis meae; * et factus est Dominus protector meus.
Et produxit me in latitudine; * eruit me, quoniam voluit me.
Liberavit me de inimicis meis potentibus; * et ab insurgentibus in me eripuit me.
Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam * et secundum innocentiam manuum mearum retribuit mihi.
(0749A)[VII] Quia custodibi vias Domini; * nec impie gessi a Deo meo.
Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper; * et iustitias eius non reppuli a me.
Et ero immaculatus coram eo; * et observabo me ab iniquitate mea.
Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam; * et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum eius.
Quum sancto sanctus eris; et cum viro innocente innocens eris * et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris.
Quoniam tu populum humilem salbum facies; * et oculos superborum humiliabis.
Aña. Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus (0749B)praeter Deum nostrum? Deus qui praecinxit me virtutem.
Quoniam tu inluminas lucernam meam, Domine * Deus meus inlumina tenebras meas.
Quoniam a te eripiar a tentatione; * et in Deo meo transgrediar murum.
Deus meus inpolluta via eius: eloquia Domini igne examinata * protector est omnium sperantium in eum.
Quoniam quis Deus praeter Dominum * aut quis Deus praeter Deum nostrum?
Deus qui praecinxit me virtutem * et posuit immaculatam viam meam.
Qui perficit pedes meos tamquam cervi * et super (0749C)excelsa statuit me.
Qui docet manus meas ad praelium * posuisti ut arcum aereum brachia mea.
Dedisti mihi protectionem salutis tuae * et dextera tua, Deus, suscepit me, et disciplina tua ipsa me docebit, et doctrina tua diriget me in finem.
Dilatasti gressus meos subtus me * et non sunt infirmata vestigia mea.
Persequar inimicos meos, et compreendam illos: et non revertar donec deficiant * affligam illos nec potuerunt stare: cadent subtus pedes meos.
Praecinxisti me virtutem ad bellum * supplantasti omnes insurgentes in me subtus me.
Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum * et odio me habentes disperdidisti.
(0749D)Clamaberunt, nec erat, qui salbos faceret ad Dominum * nec exaudibit eos.
Comminuam illos, ut pulberem ante faciem venti * ut lutum platearum delebo eos.
Eripies me de contradictionibus populi * constitues me in caput gentium.
Plebs, quem non cognobi, serbivit mihi * obauditu auris obaudibit mihi.
Filii alieni mentiti sunt mihi * filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis tuis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus * et exaltetur Deus salutis meae.
Deus, qui das vindictam mihi * et subdedisti populos sub me.
Liberator meus Dominus de gentibus iracundis, et (0750A)ab insurgentibus in me exaltabis me * a viro iniquo eripies me.
Propterea confitebor tibi in populis Domine * psalmum dicam nomini tuo.
Magnificans salutem Regis ipsius, et faciens misericordiam Christo suo David; * et semini eius usque in saeculum.
XVIII. Victori Canticum David. Aña. Praeceptum Domini lucidum inluminans oculos.
Coeli enarrant gloriam Dei * et opera manuum eius adnuntiat firmamentum.
Dies diei eructuat verbum * et nox nocti indicat scientiam.
(0750B)Non sunt loquelae, neque sermones * quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exibit sonus eorum; * et in fines orbis terrae verba illorum.
In sole posuit tabernaculum suum * et ipse tamquam sponsus procedens e thalamo suo.
Exultabit ut gigans ad currendam viam: e summo coelo egressio eius * et occursum eius usque ad summum eius, nec est, qui se abscondat a calore eius.
Lex Domini inrepreensibilis convertens animas: * testimonium Dei fidele sapientiam praestans parvulis.
Iustitiae Domini rectae laetificantes corda * praeceptum Domini lucidum inluminans oculos.
Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (0750C)* iudicia Dei vera iustificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum, et lapidem preciosum multum * et dulciora super mel, et favum.
Etenim servus tuus custodit ea * in custodiendo illa retributio multa.
Delicta quis intelligit? * ab occultis meis munda me Domine, et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominata; tunc immaculatus ero * et mundabor a delicto maximo.
[VIII] Et erit, ut complaceant eloquia oris mei * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine adiutor meus * et redemtor meus.
XIX. Victori Canticum David. Aña. Protegat te nomen Dei Jacob, mittat tibi auxilium (0750D)de sancto, et de Sion tueatur te.
Exaudiat te Dominus in die tribulationis * protegat te nomen Dei Iacob.
Mittat tibi auxilium de sancto * et de Sion tueatur te.
Memor sit omnis sacrificii tui * et holocaustum tuum pingue fiat.
Diapsalma.
Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum * et omne consilium tuum confirmet.
Laetabimur in salutari tuo * et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognobi, quoniam salvum faciet Dominus Christum (0751A)suum, et exaudiet eum de coelo sancto suo * in potentatibus salus dexterae eius.
Hii in curribus, et in equis * nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt * nos vero resurreximus, et erecti sumus.
Domine salvum fac regem * et exaudi nos in quacumque die invocaberimus te.
XX. In finem Psalmus David. Aña. Exaltare Domine in virtute tua, cantabimus, et psallimus virtutes tuas.
Domine in virtute tua laetabitur rex * et super salutare tuum exultabit veementer.
Desiderium animae eius tribuisti ei * et deprecationem (0751B)labiorum eius non fraudasti eum.
Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis * posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Vitam petit, et tribuisti ei * longitudine dierum in saeculum saeculi.
Magna est gloria eius in salute tua * gloriam, et magnum decorem impones super eum.
Quoniam dabis eum in benedictione in saeculum saeculi * laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Quoniam rex sperabit in Domino * et in misericordia altissimi non commovebitur.
Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis * dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt.
(0751C)Pones eos ut clibanum ignis * in tempore vultus tui.
Dominus in ira sua conturbabit eos * et devorabit eos ignis.
Fructum eorum de terra perdes * et semen eorum a filiis hominum.
Quoniam declinaberunt in te mala * cogitaberunt consilium, quod non potuerunt stabilire.
Quoniam pones eos deorsum * et in reliquiis tuis praeparare vultum illorum.
Exaltare, Domine, in virtute tua * cantabimus, et psallimus virtutes tuas.
XXI. In finem pro susceptione matutina Psalmus David. Aña. Deus Deus meus respice in me, et ne derelinquas me.
(0751D)Deus Deus meus respice in me quare me dereliquisti * longe a salute mea verba delictorum meorum.
Deus meus clamabo per diem, nec exaudies * in nocte, et non ad insipientiam mihi.
Tu autem in sancto habitas laus Israel * in te speraberunt patres nostri: speraberunt, et liberasti eos.
Ad te clamaberunt, et salvi facti sunt * in te speraberunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo * opprobrium hominum, et abiectio plebis.
Omnes qui videbant me, subsanabant me * locuti sunt labiis, et moberunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum * salbum faciat eum, quoniam vult cum.
(0752A)Quoniam tu es, qui eduxisti me de ventre * spes mea ab uberibus matris meae.
In te iactatus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu * ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, et non est, qui adiubet.
Circundederunt me vituli multi * tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt in me os suum * sicut Leo rapiens, et rugiens.
Sicut aqua effusa sunt * et dispersa sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tanquam cera liquefiens * in medio ventris mei.
Exaruit sicut testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis * et in pulverem mortis deduxerunt (0752B)me.
Quoniam circundederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas, et pedes meos * et dinumeraberunt omnia ossa mea.
[IX] Ipsi vero consideraberunt, et conspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem Domine, ne elongaberis auxilium tuum a me * ad defensionem meam respice.
Eripe a framea animam meam * et de manu canis unicam meam.
Libera me de ore Leonis * et a cornibus unicornuorum humilitatem meam.
Aña. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio (0752C)Ecclesiae laudabo te, Domine.
Qui timetis Dominum, laudate eum * universum semen Jacob, magnificate eum.
Timeat eum omne semen Israel * quoniam non sprebit neque dispexit preces pauperum.
Neque avertit faciem suam a me; * et dum clamarem ad eum exaudibit me.
Apud te laus mihi est in Ecclesia magna * vota mea reddam coram timentibus eum.
Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt dominum, qui requirunt eum * vivit cor eorum in saeculum saeculi.
Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae * et adorabunt in conspectu eius (0752D)omnes patriae gentium.
Quoniam Domini est regnum * et ipse dominabitur genti.
Manducaberunt, et adoraberunt omnes divites plebis in conspectu eius * procedunt universi, qui descendunt in terra.
Et anima mea ipsi vivet, * et semen meum serviet illi.
Adnuntiabitur Domino generatio ventura * et adnuntiabunt coeli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
XXII. In finem Psalmus David. Aña. Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es Deus.
(0753A)Dominus regit me, et nihil mihi deerit * et in loco viridi, ibi me conlocabit.
Super aquam refectionis edocabit me * animam meam ibi convertit.
Deduxit me super semitam iustitiae * propter nomen suum.
Nam et si ambulem in medio umbrae mortis * non timebo mala: quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus * ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam * adversus eos, qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum * et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est.
Et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitae meae * ut inhabitem in domo Domini in longitudine (0753B)dierum.
XXIII. In finem Psalmus ipsi David. Prima Sabbati. Aña. Ipse super maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam.
Domini est terra, et plenitudo ejus * orbis terrarum, et universi qui habitant in ea.
Ipse super maria fundavit eam * et super flumina praeparavit illam.
Quis ascendit in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? * innocens manibus, et mundo corde.
Qui non accepit in vano animam suam * nec iuravit proximo suo in dolo.
Hic accipiet benedictionem a Domino * et misericordiam (0753C)a Deo salutari suo.
Haec est generatio quaerentium Dominum * requirentium faciem Dei Jacob.
Tollite portas principes vestras, et elebamini portae aeternales; * et introibit Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae? * Dominus fortis, et potens, Dominus potens in praelio.
Tollite portas principes vestras, et elebamini portae aeternales; * et introibit Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae? * virtutum ipse est Rex gloriae.
XXIV In finem Psalmus ipsi David. Aña. Deus meus in te confido, non erubescam.
Ad te, Domine, lebabi animam meam * Deus meus (0753D)in te confido, non erubescam.
Neque inrideant in me inimici mei * etenim universi, qui te expectant, non confundantur.
Confundantur iniqui * facientes vana.
Vias tuas, Domine, notas fac mihi * et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua, et doce me * quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum Domine * et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt.
Delicta iuventutis, et ignorantiae meae ne memineris * secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei.
Propter bonitatem tuam Domine, quia dulcis, et (0754A)rectus Dominus * propter hoc legem statuit delinquentibus in viam.
[X] Diriget mites in iudicio * docebit mansuetos vias suas.
Universae viae Domini misericordia et veritas * requirentibus testamentum eius, et testimonia ipsius.
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo * copiosum est enim.
Quis est homo, qui timeat Dominum * legem statuit ei in via, qua elegit.
Anima eius in bonis demorabitur * et semen eius hereditatem possidebit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum * et testamentum ipsius, ut manifestetur illi.
Oculi mei semper ad Dominum * quia ipse evellet (0754B)de laqueo pedes meos.
Respice in me, et miserere mei * quoniam unicus, et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt * de necessitatibus meis eripe me.
Vide humilitatem meam, et laborem meum * et dimitte omnia peccata mea.
Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt * et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam, et eripe me * Domine non confundar, quoniam invocabi te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi * quoniam sustinui te, Domine.
Redime me Deus Israel * ab omnibus angustiis meis.
XXV. Psalmus ipsi David. (0754C) Aña. Domine dilexi decorem domus tuae et locum gloriae maiestatis tuae.
Iudica me Domine, quoniam ego in innocentiam meam ingressus sum * et in Deo sperans non infirmabor.
Proba me, Domine, et tenta me * ure renes meos, et cor meum.
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est * et complacui in veritate tua.
Non sedi in concilio vanitatis * et cum iniqua gerentibus non introibo.
Odio habui congregationes malignantium * et cum (0754D)impiis non sedebo.
Lavabo inter innocentes manus meas * et circumdabo altare tuum Domine.
Ut audiam vocem laudis tuae * et enarrem universa mirabilia tua.
Domine dilexi decorem domus tuae * et locum habitationis gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis animam meam * et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus iniquitates sunt * dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentiam meam ingressus sum * redime me, et miserere mei.
Pes enim meus stetit in via recta * in ecclesiis benedicam Domino.
XXVI. Psalmus David priusquam ungueretur. (0755A) Aña. Inluminatio mea, et salus mea Dominus, quem timebo?
Dominus inluminatio mea, et salus mea * quem timebo?
Dominus defensor vitae meae * a quo trepidabo?
Dum adpropinquant super me nocentes * ut edant carnes meas.
Qui tribulant me inimici mei * ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
Si consistant adversum me castra * non timebit cor meum.
Et si insurgat in me praelium * in hoc ego sperabo.
(0755B)Unam petii a Domino, hanc requiram * ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Ut videam voluntatem Domini * et protegar a templo sancto eius:
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo * in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltavit me.
Nunc autem exaltavit caput meum * super inimicos meos.
Circuibo, et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis * cantabo, et psalmum dicam Domino.
Aña. Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et expecta Dominum.
Exaudi Domine vocem meam, quam clamavi ad te * miserere mei, et exaudi me.
(0755C)Tibi dixi cor meum * quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram.
Ne avertas faciem tuam a me * nec declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, Domine * ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me * Dominus autem adsumsit me.
Legem mihi statue Domine in via tua * et dirige me in semita recta propter inimicos meos.
Ne tradideris me in manibus persequentium me * quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
[XI] Credo videre bona Domini * in terra viventium. (0755D)Expecta Dominum viriliter age * confortetur cor tuum, et expecta Dominum.
XXVII. In finem Psalmus David. Aña. Dominus adiutor meus, et Redemtor meus, et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
Ad te, Domine, clamabi * Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum.
Exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te * dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ne simul tradas me cum peccatoribus * et cum operantibus iniquitatem, ne perdideris me.
Cum his qui locuntur pacem cum proximo suo * mala autem sunt in cordibus eorum.
Da illis. Domine secundum opera eorum, et secundum (0756A)nequitiam studiorum ipsorum * et secundum opera manuum illorum retribue illis, redde retributionem ipsorum ipsis.
Quoniam non intellexerunt in opera Domini, et in operibus manuum suarum non consideraberunt, * destrue illos, nec aedificabis eos.
Benedictus Dominus, * quoniam exaudibit vocem deprecationis meae:
Dominus adiutor meus, et redemtor meus * et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
Et refloruit caro mea * et ex voluntate mea confitebor illi.
Dominus fortitudo plebi suae * et protector salutarium Christi sui est.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic (0756B)hereditati tuae * et rege eos, et extolle eos usque in saeculum.
XXVIII. Psalmus David in consummationem Tabernaculi. Aña. In templo Domini omnes dicent gloriam, et sedebit Dominus rex in aeternum.
Afferte Domino filii Dei * afferte Domino filios arietum.
Afferte Domino gloriam, et honorem: afferte Domino gloriam nomini eius * adorate Dominum in aula sancta eius.
Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit * Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute * vox Domini in magnificentia.
(0756C)Vox Domini confringentis cedros, et confregit Dominus cedros Libani * et comminuit eos tanquam vitulum Libani, et dilectus sicut filius unicornuorum.
Vox Domini intercidentis flammam ignis * Vox Domini concutientis solitudinem, et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit Dominus condensa * et in templo eius omnes dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitabit * et sedebit Dominus rex in aeternum.
Dominus virtutem populo suo dabit * et benedicet populum suum in pace.
XXIX. In finem Psalmus David pro dedicationis domus Domini. (0756D) Aña. Domine Deus meus clamabi ad te, et sanasti me.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me * nec delectasti inimicos meos super me.
Domine Deus meus clamabi ad te * et sanasti me.
Domine eduxisti ab inferis animam meam * salvasti me a descendentibus in lacum.
Psallite Domino sancti ejus * et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Quoniam ira in furore eius * et vita in voluntate ipsius.
(0757A)Ad vesperum demorabitur fletus * et ad matutinum laetitia.
Ego autem dixi in mea abundantia: * Non movebor in aeternum.
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem * avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Ad te, Domine, clamabo * et ad Deum meum deprecabor.
Quae utilitas in sanguine meo * dum descendero in corruptionem?
Numquid confitebitur tibi pulvis * aut adnunciabit veritatem tuam?
Audibit Dominus, et misertus est mei * Dominus factus est adiutor meus.
(0757B)Convertisti planctum meum in gaudium mihi * concidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia.
Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar * Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.
XXX. In finem Psalmus David.
Aña. In te Domine sperabi non confundar in aeternum: in tua iustitia libera me, et eripe me.
[XII] Inclina ad me aurem tuam * et accelera, ut eripias me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum * ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu * et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me, et educes me de laqueo, quem statuerunt (0757C)mihi.
Quoniam tu es protector meus, Domine * in manus tuas commendo spiritum meum.
Redemisti me Domine Deus veritatis * odisti omnes observantes vanitatem supervacue.
Ego autem in Domino sperabo * exultabo, et laetabor in tua misericordia.
Quia respexisti humilitatem meam, salbam fecisti de necessitatibus animam meam * nec conclusisti me in manus inimici.
Statuisti in spatioso loco pedes meos * miserere mei Domine, quoniam tribulor.
Conturbatus est prae ira oculus meus * anima mea, et venter meus.
Quoniam defecit in dolore vita mea * et anni mei (0757D)in gemitibus.
Infirmatus est in paupertate vigor meus * et ossa mea conturbata sunt.
Prae omnibus inimicis meis factus sum opprobrium vicinis meis nimium: * et timor notis meis.
Omnes qui videbant me foris, fugiebant a me * excidi tanquam mortuus a corde, et factus sum, sicut vas perditum.
Quoniam audibi vituperationem multorum * circum habitantium me.
In eo dum congregarentur omnes simul adversum me, ut acciperent animam meam: consiliati sunt * ego vero in te sperabi, Domine.
Dixi - Tu es Deus meus in manibus tuis tempora (0758A)mea * libera me: et eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Aña. Domine, non confundar, quia invocabi te.
Inlumina faciem tuam super servum tuum - * et salvum me fac in tua misericordia.
Domine non confundar quoniam invocabi te * erubescant impii, et deducantur in infernum.
Muta efficiantur labia iniqua * quae locuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et contemptu.
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! * et perfecisti sperantibus in te, in conspectu filiorum hominum.
Abscondes eos in abditu vultus tui, a conturbatione hominum * proteges eos in tabernaculo tuo a (0758B)contradictione linguarum.
Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam * in civitate circunstantiae.
Ego autem in pavore meo proiectus sum a vultu oculorum tuorum * ideo exaudisti vocem deprecationis meae, dum orarem ad te.
Diligite Dominum omnes sancti eius * quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his, qui abundanter faciunt superbiam.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum * omnes qui speratis in Domino.
XXXI. In finem intellectus David.
Aña. Exultatio mea Deus: redime me a circundantibus (0758C)me.
Beati quorum remissae sunt iniquitates * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum * nec est in ore eius dolus.
Quoniam tacui inveteraverunt omnia ossa mea * dum clamarem tota die.
Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua * conversus sum in aerumna, dum confringitur spina.
Delictum meum ego agnosco; * et iniustitias meas non operui.
Dixi: Pronunciabo adversum me iniustitias meas Domino * et tu remisisti impietatem cordis mei.
(0758D)Pro hoc orabit ad te omnis sanctus * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum * ad eum non adproximabunt.
Tu mihi es refugium a pressura, quae circumdedit me * exultatio mea redime me a circumdantibus me.
Intellectum dabo tibi, et instruam te * in via qua egredieris: firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus, in quibus non est intellectus * in freno, et camo maxillas eorum constringe, qui non adproximant ad te.
Multa flagella peccatorum * sperantes autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exultate iusti, * et gloriamini omnes recti corde.
XXXII. In finem Psalmus David. (0759A) Aña. Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.
Gaudete iusti in Domino * rectos decet conlaudatio.
[XIII] Confitemini Domino in cithara * in psalterio decem chordarum psallite ei.
Cantate ei canticum novum * bene psallite ei in iubilatione.
Quoniam rectus est sermo Domini * et omnia opera eius in fide.
Diligit misericordiam, et iudicium * misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini coeli firmati sunt * et spiritu oris (0759B)eius omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris * ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra * ab ipso autem commovebuntur universi, et omnes qui inhabitant orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt; * ipse mandavit, et creata sunt.
Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, * et reprobat consilia principum.
Consilium vero Domini manet in aeternum * cogitationes cordis eius in saeculum saeculi.
Aña. Anima nostra patiens est in Domino, quoniam adiutor, et protector noster est.
(0759C)Beata gens cuius es Dominus Deus eorum * populum quem elegit Dominus in hereditatem sibi.
E coelo respexit Dominus, et vidit omnes filios hominum * de praeparato habitaculo suo respexit super omnes, qui inhabitant orbem.
Qui finxit singillatim corda eorum; * qui intelligit omnia opera eorum.
Non salvabitur rex per multitudinem virtutis suae * nec gigans salvus erit in abundantia fortitudinis suae.
Fallax equus ad salutem * in abundantia autem virtutis suae non erit salus.
Ecce oculi Domini super timentes eum * et in eos qui sperant in misericordia eius.
(0759D)Ut eripiat a morte animas eorum * et alat eos in fame.
Anima autem nostra patiens est in Domino quoniam adiutor, et protector noster est, * et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.
Fiat, Domine, misericordia tua super nos * sicut speravimus in te.
XXXIII. Psalmus David cum immutavit vultum suum coram Abimelec, et immisit eum, et dixit: Aña. Magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in unum.
Benedicam Domino in omni tempore * semper laus eius in ore meo.
(0760A)In Domino laudabitur anima mea * audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum * et exaltemus nomen eius in unum.
Inquisibi Dominum, et exaudibit me * et ex omnibus angustiis meis eripuit me.
Accedite ad Dominum, et inluminamini * et vultus vestri non erubescent.
Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum * et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum.
Immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum * et eruet eos.
Gustate, et videte, quam suavis est Dominus * beatus vir, qui sperat in eum.
Timete Dominum omnes sancti eius * quoniam nihil (0760B)deest timentibus eum.
Divites eguerunt, et esurierunt * inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
Aña. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non derelinquet omnes, qui sperant in eum.
Venite filii, audite me * timorem Domini docebo vos.
Quis est homo, qui vult vitam * et cupit videre dies bonos?
Cohibe linguam tuam a malo; * et labia tua ne loquantur dolum.
Declina a malo, et fac bonum * inquire pacem, et sequere eam.
Oculi Domini super iustos * et aures eius ad preces eorum.
(0760C)Vultus autem Domini super facientes mala * ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaberunt iusti, et Dominus exaudibit eos * et ex omnibus tribulationibus eorum liberabit eos.
Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde * et humiles spiritu salvabit.
Multae tribulationes iustorum * et de his omnibus liberabit eos Dominus.
Dominus custodit omnia ossa eorum * et unum ex eis non conteretur.
Mors peccatorum pessima, * et qui oderunt iustum delinquent.
Redimet Dominus animas servorum suorum * et non derelinquet omnes qui sperant in eum.
XXXIV. Psalmus ipsi David.
(0760D) Aña. Dic animae meae, Domine: Salus tua ego sum.
Iudica, Domine, nocentes me * et expugna impugnantes me.
[XIV] Adpreende arma, et scutum * et exurge in adiutorium mihi.
Effunde framea, et conclude adversus eos, qui me persecuntur * dic animae meae: Salus tua ego sum.
Confundantur, et revereantur inimici mei * qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum, et confundantur * qui cogitant mihi mala.
(0761A)Fiant tamquam pulbis ante faciem venti * et angelus Domini affligens eos.
Fiant viae eorum tenebrae, et lubricum * et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitu laquei sui * vane exprobraberunt animam meam.
Veniat illis laqueus, quem ignorant, et captio, quam occultaberunt, adpreendat eos * et in laqueo incidant in idipsum.
Anima autem mea exultabit in Domino, delectabitur super salutare eius * omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?
Eripiens inopem de manu fortioris eius * et egenum, et pauperem a deripientibus eum.
Exurgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant (0761B)me * et retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae.
Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam * et oratio mea in sinu meo convertebatur.
Sicut proximum, et sicut fratrem nostrum, sic complacebam * tamquam lugens, et contristatus, ita humiliabar.
Adversum me laetati sunt, et convenerunt * congregati sunt in me flagella, et ignoraberunt.
Dissoluti sunt, nec conpuncti sunt, tentaberunt me, et deriserunt derisu * stridebant super me dentibus suis.
Domine, quando respicies, restitues animam meam a malefactis eorum * et a leonibus unicam meam.
(0761C)Aña. Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna: in populo grabi laudabo te.
Non insultent in me, qui adversantur mihi inique * qui oderunt me gratis, et annuebant oculis.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur * et super iram dolose cogitabant.
Dilataberunt in me os suum * dixerunt: Euge, euge: viderunt oculi nostri.
Vidisti, Domine, ne sileas * Domine, ne discedas a me.
Exurge, et intende iudicio meo * Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Iudica me secundum misericordiam tuam, Domine Deus meus, non supergaudeant in me inimici mei * (0761D)nec dicant in corde suo: Euge, euge animae nostrae: nec dicant: devorabimus eum.
Erubescant, et confundantur, qui gloriantur malis meis * induantur pudore, et confusione, qui magna locuntur adversum me.
Exultent, et laetentur qui volunt iustitiam meam * et dicant semper: Magnificetur Dominus; qui volunt pacem servi eius.
Sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam * tota die laudem tuam.
XXXV. In finem Sermo Domini. Psalmus David. Aña. Intuo, Deus, lumine videbimus lumen.
Dixit iniustus, ut delinquat sibi: * non est timor Dei ante oculos eius.
(0762A)Quoniam dolose egit in conspectu eius * ut inveniret iniquitatem suam, et odium.
Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret * iniquitatem meditatus est in cubili suo.
Adstitit omni viae non bonae * malitiam autem non odibit.
Domine, in coelo misericordia tua * et veritas tua usque ad nubes.
Iustitia tua sicut montes Dei * iudicia tua velut abyssus multa.
Homines, et iumenta salbos facies, Domine * multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt * inebriabuntur ab uberibus domus (0762B)tuae, et torrentem voluntatis tuae potum dabis eis.
Quoniam apud te est, Domine, fons vitae * et in lumine tuo videbimus lumen.
Praetende misericordiam tuam scientibus te * et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Non veniat mihi pes superbiae * et manus peccatorum non moveant me.
Ibi ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem * expulsi sunt, nec potuerunt stare.
XXXVI. Psalmus huic David. Aña. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
(0762C)Noli aemulari inter malignantes * neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.
Quoniam tamquam foenum cito arescent * et sicut olera herbarum cito cadent.
[XV] Spera in Domino, et fac bonitatem * et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
Delectare in Domino * et dabit tibi petitiones cordis tui.
Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum * et ipse faciet et educet tamquam lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem.
Subditus esto Domino, et obsecra eum * noli aemulari eum, qui prosperatur in via sua, et in hominem facientem iniquitatem.
(0762D)Desine ab ira, et derelinque indignationem * ne aemuleris, ut nequiter facias.
Quoniam qui inique agunt exterminabuntur * nam qui expectant Dominum, ipsi hereditatem possidebunt terram.
Pusillum adhuc, et non erit peccator * et quaeres locum eius, nec invenies.
Mansueti autem possidebunt terram * et delectabuntur in multitudine pacis.
Observabit peccator iustum, et fremet super eum dentibus suis * Dominus autem inridebit eum, quoniam prospicit, quod veniet dies eius.
Gladium evaginaverunt peccatores * tetenderunt arcum suum, ut deiciant inopem, et pauperem, et trucident rectos corde.
(0763A)Framea eorum intret in cor ipsorum * et arcus eorum conteratur.
Melius est modicum iusto * super divitias peccatorum multas.
Quoniam brachia peccatorum conterentur * confirmat autem iustos Dominus.
Nobit Dominus vias immaculatorum * et hereditas eorum in aeternum erit.
Non confundentur in tempore malo * et in diebus famis saturabuntur.
Quoniam peccatores peribunt: inimici autem Domini statim ut honorabuntur, et exaltabuntur * deficientes, ut fumus, deficient.
Mutuatur peccator, et non solbet * iustus autem miseretur, et tribuet.
(0763B)Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram * maledicentes autem illum, disperibunt.
Apud Dominum gressus hominis dirigentur * et viam eius cupiet nimis.
Cum ceciderit iustus, non conturbabitur * quoniam Dominus confirmat manus eius.
Aña. Expecta Dominum, et custodi vias eius, et exaltabit te.
Iunior fui, et senui, et non vidi iustum derelictum * nec semen eius egens panem.
Tota die miseretur, et foenerat * et semen eius in benedictione erit.
Declina a malo, et fac bonum * et inhabita in saecula saeculorum.
Quoniam Deus amat iudicium * et non derelinquet (0763C)sanctos suos, in aeternum conservabuntur.
Iniusti puniuntur * et semen impiorum peribit.
Iusti hereditatem possidebunt terram * et inhabitabunt in saecula saeculorum super eam.
Os iusti meditabitur sapientiam * et lingua eius loquetur iudicium.
Lex Dei eius in corde ipsius * et non supplantabuntur gressus eius.
Considerat peccator iustum, et quaerit perdere eum * Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum quum iudicabitur illi.
Expecta Dominum, et custodi vias eius, et exaltabit te, ut heredites terram * cum pereant peccatores, videbis.
(0763D)Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani * Transibi, et ecce non erat: quaesibi cum, et non est inventus locus eius.
Custodi innocentiam, et vide aequitatem * quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
Iniusti autem disperibunt * simul reliquiae impiorum peribunt.
Salus autem iustorum a Domino * et protector eorum est in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eripiet eos a peccatoribus, * et salvos faciet eos: quoniam speraberunt in eum.
XXXVII. Psalmus David in commemoratione. Aña. Ante te omne desiderium meum Deus: et (0764A)gemitus meus non est absconditus a te.
Domine ne in ira tua arguas me * neque in furore tuo corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi * et confirmasti super me manum tuam, nec est sanitas in carne mea.
A vultu irae tuae: et non est pax ossibus meis * a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum * sicut onus grave gravatae sunt super me.
Computruerunt, et deterioraberunt cicatrices meae * a facie insipientiae meae.
Miseriis afflictus sum, et turbatus sum usque [XVI] in finem * tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam anima mea completa est inlusionibus * (0764B)et non est sanitas in carne mea.
Incurbatus autem, et humiliatus sum usquequaque * rugiebam a gemitu cordis mei.
Ante te omne desiderium meum Deus * et gemitus meus non est absconditus a te.
Cor meum conturbatum est in me, et dereliquit me virtus mea * et lumen oculorum meorum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei adversum me a propriaberunt, et steterunt * et proximi mei a longe steterunt.
Et vim fecerunt, qui quaerebant animam meam: et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitatem * et dolos tota die meditabantur.
Ego autem velut surdus non audiebam * et sicut mutus, qui non aperuit os suum.
(0764C)Et factus sum sicut homo non audiens * et non habens in ore suo increpationes.
Quoniam in te Domine, sperabi; tu exaudies, Domine, Deus meus; quia dixi: Ne umquam insultent in me inimici mei * et dum commoverentur pedes mei super me, magna locuti sunt.
Quoniam ego ad flagella paratus sum * et dolor meus contra me est semper.
Quoniam iniquitatem meam ego pronuncio * et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivent, et confortati sunt super me * et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
Qui retribuebant mihi mala pro bonis: detrahebant mihi, * quia subsecutus sum iustitiam.
Ne derelinquas me Domine Deus meus * ne discedas (0764D)a me.
Intende in adiutorium meum, * Domine Deus salutis meae.
XXXVIII. In finem pro Iditun Canticum David. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea * posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me.
Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis * et dolor meus renovatus est.
Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescit ignis * locutus sum in lingua mea.
Notum fac mihi, Domine, finem meum * et numerum dierum meorum, quid est, ut sciam, quid desit mihi.
(0765A)Ecce veteres posuisti dies meos * et substantia mea, tamquam nihil ante te est.
Verumtamen universa vanitas * omnis homo vivens.
Diapsalma.
Quamquam in imaginem Dei ambulet homo, * tamen vane conturbabitur.
Thesaurizat, et ignorat, cui congreget ea, et nunc quae est expectatio mea? nonne Dominus? * et substantia mea tamquam nihil ante te est semper.
Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me * obprobrium insipienti dedisti me.
Obmutui, et non aperui os meum * quoniam tu es, qui fecisti me.
Amobe a me plagas meas: * a fortitudine enim (0765B)manus tuae ego defeci in increpationibus.
Propter iniquitatem erudisti hominem * et tabescere fecisti, velut aranea animam eius.
Verumtamen universa vanitas * omnis homo vivens.
Exaudi orationem meam et deprecationem meam * auribus percipe lacrymas meas, ne sileas a me.
Quod incola ego sum apud te in terra * et peregrinus sicut omnes patres mei.
Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam et * amplius iam non ero.
XXXIX. In finem Psalmus David. Aña. Expectans expectabi Dominum; et respexit me, et eduxit me de lacu miseriae.
Expectans expectabi Dominum, et respexit me et (0765C)exaudibit deprecationem meam * et eduxit me de lacu miseriae, et de luto foecis.
Statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos * et inmisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt * et sperabunt in Domino.
Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius * et non respexit in vanitate, et insania falsa.
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua * et in cogitationibus tuis non est quis similis tibi.
Adnunciabi, et locutus sum * multiplicati sunt super numerum.
Sacrificium, et oblationem noluisti: aures autem (0765D)perfecisti mihi; * holocausta etiam pro delicto non postulasti.
[XVII] Tunc dixi ecce venio * in capite libri scriptum est de me.
Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui * et legem tuam in medio cordis mei.
Bene nunciabi iustitiam tuam, Domine, in ecclesia magna * ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognobisti.
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo * veritatem tuam, et salutare tuum dixi.
Non celabi misericordiam tuam * et veritatem tuam a sinagoga multa.
Tu autem, Domine, ne elongaberis misericordias (0766A)tuas a me * misericordia tua, et veritas tua semper susceperunt me.
Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus * comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei * et cor meum dereliquit me.
Complacuit Domino, ut eriperet me * Domine, in auxilium meum respice.
Confundantur, et revereantur omnes inimici mei * qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
Avertantur retrorsum, et confundantur * qui cogitant mihi mala.
Ferant confestim confusionem suam * qui dicunt mihi: Euge, euge.
(0766B)Exultent, et laetentur in te omnes, qui quaerunt te Domine * et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus, et pauper sum * Dominus curam habet mei.
Adiutor, et liberator meus es tu * Domine, ne tardaberis.
XL. In finem Psalmus David. Aña. Ego dixi: Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccabi tibi.
Beatus, qui intelligit super egenum, et pauperem * in die mala liberabit eum Dominus.
Dominus conservet eum, et vivificet eum * et beatum faciat eum.
(0766C)Et emundet de terra animam eius * et non tradat eum in manus inimici eius.
Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius * universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
Ego dixi: Domine, miserere mei * sana animam meam, quia peccabi tibi.
Inimici mei dixerunt mala mihi * quando morietur, et peribit nomen eius.
Et ingrediebantur, ut viderent * vanum locutum est cor eorum: congregaberunt iniquitatem ipsi sibi.
Et egrediebantur foris * et loquebantur simul in unum.
Adversum me susurrabant omnes inimici mei * adversum me cogitaberunt mala mihi, verbum iniquum (0766D)mandaberunt adversum me.
Numquid qui dormit, non adiciet * ut resurgat?
Etenim homo pacis meae, in quo sperabi * qui edebat panes meos, ampliabit adversum me supplantationem.
Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me * et retribuam illis.
In hoc cognobi, quoniam voluisti me * quia non gaudebit inimicus meus super me.
Propter innocentiam autem meam suscepisti me * et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo * et usque in saeculum: fiat, fiat.
INCIPIT LIBER SECUNDUS. (0767) XLI. In finem Psalmus David intellectus filiis Choree. (0767A) Aña. Sitibit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei.
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum * ita desiderat anima mea ad te Deus.
Sitibit anima mea ad Deum vivum * quando veniam, et apparebo ante faciem Dei.
Fuerunt mihi lacrymae meae panes die, ac nocte * dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus?
Haec memoratus sum * et effudit in me anima mea.
Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus Dei * in voce exultationis, et confessionis sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbos (0767B)me? * spera in Domino, quoniam confitebor illi salutare vultus mei, et Deo meo.
A meipso anima mea turbata est * propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis, et Hermonis a monte modico.
[XVIII] Abyssus abyssum invocat * in voce cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui * super me ingressi sunt.
In die mandabit Dominus misericordiam suam * et in nocte declarabit.
Apud me oratio mea Deo vitae meae * dicam Deo: Susceptor meus es, quare me oblitus es, et quare me repulisti: et contristatus incedo, dum affligit me inimicus.
(0767C)In eo dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraberunt me, qui tribulant animam meam * dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me * spera in Domino, quoniam confitebor illi salutare vultus mei, et Deo meo.
XLII. In finem Psalmus David ad Judaeos. Aña. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam.
Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta * ab homine iniquo, et doloso eripe me.
Quia tu es Deus meus, et fortitudo mea * quare me reppulisti, et contristatus incedo, dum affligit me (0767D)inimicus.
In eo dum confringuntur omnia ossa mea * exprobraberunt me qui tribulant animam meam.
Emitte lucem tuam, et veritatem tuam * ipsa me deduxerunt et adduxerunt in monte sancto tuo, et in tabernaculo tuo.
- Et introibo ad altare Dei mei * ad Dominum, qui laetificat inventutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus * quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?
(0768A)Spera in Domino quoniam confitebor illi * salutare vultus mei et Deo meo.
XLIII. In finem filii Coree intellectus Psalmus David. Aña. Tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutem Jacob.
Deus auribus nostris audibimus * et patres nostri adnunciaberunt nobis.
Opus, quod operatus es in diebus eorum * in diebus antiquis.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos * afflixsisti populos, et expulisti eos.
Non enim in gladio suo possidebunt terram * et brachium eorum non liberabit eos.
Sed dextera tua, et brachium tuum, et inluminatio (0768B)vultus tui * quoniam complacuit tibi in illis.
Quia tu es ipse rex meus, et Deus meus * qui mandas salutem Jacob.
In te enim inimicos nostros ventilabimus * et in nomine tuo spernimus omnes insurgentes in nos.
Non enim in arcu meo sperabo * et gladius meus non salvabit me.
Salvasti enim nos ex affligentibus nos * et eos, qui nos oderunt, confudisti.
In Deo laudabimus tota die * et in nomine tuo confitebimur in saecula.
Diapsalma.
Nunc autem reppulisti, et sprevisti nos * et non egredieris Deus e virtutibus nostris.
(0768C)A vertisti nos retrorsum prae inimicis nostris * et qui nos oderunt, diripiebant sibi.
Dedisti nos tamquam obes escarum * et in gentibus dispersisti nos.
Vendidisti populum tuum sine pretio * et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Posuisti nos in obprobrium vicinis nostris * inlusione et derisu his qui in circuitu nostro sunt.
Posuisti nos in similitudinem gentium * commotione capitis in populis.
Tota die verecundia mea contra me est * et confusio vultus mei operuit me.
A voce exprobrantis, et obloquentis * a facie inimici, et persequentis.
Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus (0768D)te * et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum, nec declinasti semitas nostras a via tua.
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis * et operuit nos umbra mortis.
Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum * nonne Deus requiret ista? ipse enim nobit occulta cordis.
Quoniam propter te morti afficimur tota die * extimati sumus, ut obes occisionis.
(0769A)Exurge: quare obdormis, Domine? * exurge, et ne repellas nos in finem.
Quare faciem tuam avertis * oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae.
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra * et haesit in terra venter noster.
Exurge, Domine, adiuva nos * et libera nos propter nomen tuum.
XLIV. In finem pro his qui incommutabuntur filiis Core intellectus Cantico pro dilecto. [XIX] Aña. Eructuabit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae * velociter scribentis.
Speciosus forma * prae filiis hominum.
(0769B)Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum * accingere gladio tuo circa femur, potentissime.
Speciem, et pulchritudinem tuam intende * prospere procede, et regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam * et deducet te mirabiliter dextera tua.
Sagittae acutae potentissime * populi infra te cadent, viscera inimicorum regis.
Aña. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem.
Sedes tua Deus, in saeculum saeculi * virga recta est virga regni tui.
Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem * propterea (0769C)unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et cassia a vestimentis tuis * a gradibus eburneis, ex quibus te delectaberunt filiae regum in honore tuo.
Adstitit regina a dextris tuis * in vestito deaurato, circumamicta varietate.
Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui * quoniam concupibit rex speciem tuam.
Quia ipse est Dominus Deus tuus * et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus.
Vultum tuum deprecabuntur * omnes divites plebis.
Omnis gloria eius filiae regis ab intus * in fimbreis (0769D)aureis circumamicta varietate.
Afferentur regi virgines post eam * proximae eius adducentur tibi in laetitia, et exultatione: adducentur in templo regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii * constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui, Domine * in omni progenie, et generatione.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum * et in saeculum saeculi.
XLV. In finem pro filiis Coree, pro Iditun Psalmus David. Aña. Deus, nostrum refugium, et virtus adiutor in pressuris, quae nos invenerunt nimis.
(0770A)Deus, nostrum refugium et virtus * adiutor in tribulationibus, quae nos invenerunt nimis.
Propterea non timebimus, dum conturbabitur terra * et transferentur montes in corde maris.
Sonaberunt et turbatae sunt aquae eius * conturbati sunt montes in fortitudine eius.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei * sanctificabit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio eius non commovebitur * adiuvabit eam Deus aspectu suo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna * dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum * susceptor noster Deus Jacob.
Diapsalma.
(0770B)Venite, et videte opera Domini * quae posuit prodigia super terram.
Auferens bella usque ad fines terrae * arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus * exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum * susceptor noster Deus Jacob.
XLVI. Victorum filiorum Coree secunda Sabbati Canticum David. Aña. Elegit nos hereditatem sibi rex magnus Dominus super omnem terram.
Omnes gentes plaudete manibus * iubilate Deo in (0770C)voce exultationis.
Quoniam Deus summus, terribilis * rex magnus super omnem terram.
Subiecit populos nobis * et gentes suppedibus nostris.
Elegit nos hereditatem suam * speciem Jacob quam dilexit.
Ascendit Deus in iubilatione * Dominus in voce tubae.
Psallite Deo nostro, psallite * psallite regi nostro psallite; quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
Regnabit Dominus super omnes gentes * Deus sedet super sedem sanctam suam.
Principes populi convenerunt cum Deo Abraham * (0770D)quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt.
XLVII. In finem Psalmus Cantici pro filiis Coree secunda Sabbati. [XX] Aña. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templo tuo.
Magnus Dominus, et laudabilis valde * in civitate Dei nostri in monte sancto eius.
Dilatans exultationes universae terrae * mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
Deus in gradibus eius dinoscetur * cum suscipiet ea.
Quoniam ecce reges terrae congregati sunt * et convenerunt in unum.
(0771A)Ipsi videntes tunc admirati, conturbati, et commotisunt * timor adprehendit eos.
Ibi dolores sicut parturientis * in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Sicut audibimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum * in civitate Dei nostri, Deus fundabit eam in saecula.
Diapsalma.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam * in medio templo tuo.
Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae * iustitia plena est dextera tua.
Laetetur mons Sion, et exultent filiae Judae * propter iudicia tua, Domine.
Circumdate Sion, et complectimini eam * narrate (0771B)in turribus eius.
Ponite corda vestra in virtute eius * et distribuite gradus eius, ut enarretis in progenie altera.
Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi * et ipse reget nos in saecula.
XLVIII. In finem filiis Coree Psalmus David. Aña. Audite haec omnes gentes auribus percipite, qui habitatis orbem.
Quique terrigenae filii hominum * simul in unum dives et pauper.
Os meum loquetur sapientiam * et meditatio cordis mei prudentiam.
Inclinabo ad similitudinem aurem meam * aperiam in psalterio propositionem meam.
(0771C)Ut quid timebo in die mala * iniquitas calcanei mei circumdedit me.
Qui confidunt in virtute sua * quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur.
Frater non redimet, redimet homo * non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae.
Laborabit in aeternum, et vivet in finem * quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes.
Simul insipiens, et stultus peribunt * et relinquent alienis divitias suas.
Sepulcra eorum domus eorum in aeternum * tabernacula eorum in omni progenie, et generatione.
(0771D)Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum * et homo in honore cum esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Haec via eorum in scandalum ipsis * et postea in ore suo benedicent.
Diapsalma.
Sicut oves in infernum depositae: mors depascit eos: et obtinebunt eos iusti in matutinum, et auxilium eorum veterascet in infernum * a gloria eorum, et a gloria sua expulsi sunt.
Verumtamen Deus liberabit animam meam de manu inferni * cum acceperit eam.
Ne timueris cum dives factus fuerit homo * et quum multiplicata fuerit gloria domus eius
(0772A)Quoniam non cum morietur accipiet omnia * neque simul descendet cum eo gloria domus eius.
Quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur * et confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Introibunt usque in progenie patrum suorum * et usque in aeternum non videbunt lumen.
Et homo in honore cum esset, non intellexit * comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
XLIX. In finem Psalmus David, Aña. Invoca me in die pressurae: et eripiam te, et glorificabis me.
Deus deorum Dominus locutus est * et vocavit terram.
(0772B)A solis ortu usque ad occasum * ex Sion species decoris eius.
Deus manifeste veniet * Deus noster et non silebit.
Ignis ante eum ardebit * et in circuitu eius tempestas valida.
Advocabit coelos sursum * et terram discernere populum suum.
Congregate illi sanctos eius, qui ordinent testamentum eius super sacrificia * et adnunciaberunt coeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
Diapsalma.
Audi, popule meus, et loquar * Israel, et [XXI] testificabor tibi, quoniam Deus, Deus tuus sum ego.
Non super sacrificia tua arguam te * holocausta (0772C)autem tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos * neque de gregibus tuis hircos.
Meae sunt enim omnes ferae silbarum * iumenta in montibus, et bobes.
Cognobi omnia volatilia coeli * et species agri mecum est.
Si esuriero, non dicam tibi * meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius.
Numquid manducabo carnes taurorum * aut sanguinem hircorum potabo?
Immola Deo sacrificium laudis * et redde Altissimo vota tua.
Invoca me in die tribulationis * et eripiam te, et glorificabis me.
(0772D)Peccatori autem dixit Deus: * Quare tu enarras iustitias meas, et adsumis testamentum meum per os tuum.
Tu vero odisti disciplinam * et proiecisti sermones meos post te.
Si videbas furem, simul cum eo currebas * et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Os tuum abundabit nequitia * et lingua tua concinnabit dolum.
Sedens adversus fratrem tuum detraebas * et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
Haec fecisti, et tacui * existimasti iniquitatem quod ero tibi similis?
Arguam te, et statuam illam * contra faciem tuam.
(0773A)Intelligite haec, omnes, qui obliviscimini Dominum * ne quando rapiat, et non sit, qui eripiat.
Sacrificio laudis honorificabit me * illic est iter, quod ostendam illi salutare meum.
L. In finem Psalmus David cum veniret ad eum Natan propheta, quando intravit Bersabe, et dixit. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam * et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas.
Usquequaque laba me ab iniustitia mea * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccabi, et malum coram te feci * ut (0773B)iustificeris in sermonibus tuis, et vincas dum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum * et in peccatis peperit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexsisti * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Adsparges me ysopo, et mundabor * lababis me, et supra nibem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam * et exultabunt ossa humiliata.
A verte faciem tuam a peccatis meis * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, * spiritum rectum innoba in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua * spiritum sanctum (0773C)tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui * spiritu principali confirma me.
Doceam inicos vias tuas * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae * laudabit lingua mea iustitias tuas.
Domine, labia mea aperies * et os meum adnuntiabit laudem tuam.
Quoniam, si voluisses sacrificium dedissem utique * holocaustis vero non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus * cor contritum et humiliatum Deus non spernet.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion * ut aedificentur muri Jerusalem.
(0773D)Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta * tunc inpones super altare tuum vitulos.
LI. In finem Intellectus David cum advenit Dohec Idumaeus, et adnunciavit Sauli, et dixit: Venit David in domum Abimelec, et dixit. Aña. Ego * sicut oliva fructifera in domo Domini sperabi in misericordia tua, Deus.
Quid gloriaris in malitia * qui potens es in iniquitate?
Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua * sicut rasorium acutum fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem * iniquitatem magis, quam loqui aequitatem.
(0774A)Dilexisti omnia verba praecipitationis * in lingua dolosa.
Propterea dextruat te Deus in finem, et evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo * et radic tuam de terra vibentium.
Diapsalma.
[XXII] Tunc videbunt iusti et timebunt * et super eum ridebunt, et dicent:
Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorium suum * sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua.
Ego autem sicut oliba fructifera in domo Domini * sperabi in misericordia tua Deus in aeternum, et in saeculum saeculi.
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti: et expectabo (0774B)nomen tuum quoniam bonum est * ante conspectum sanctorum tuorum.
LII. In finem pro Amalec Intellectus David. Aña. Dum reduxerit Dominus captivitatem plebi suae, laetetur Jacob, et exultet Israel.
Dixit insipiens in corde suo * non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis * non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Dominus de coelo prospexit super filios hominum * ut videat, si est intellegens, aut requirens Deum.
Omnes declinaberunt, simul inutiles facti sunt in voluptatibus suis * non est qui faciat bonum non est usque ad unum.
(0774C)Nonne cognoscent omnes * qui operantur iniquitatem?
Qui devorant plebem meam sicut cibum panis * Dominum non invocaberunt, illic trepidaberunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipabit ossa hominum sibi placentium * confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutare Israel: in avertendo Dominus captivitatem plebi suae * laetetur Jacob, et exultet Israel.
LIII. In finem carminibus Intellectus David cum venissent Ziffei, et dicerent Sauli: Ecce David absconditus est penes nos. Aña. Deus in nomine tuo salvum me fac, et in (0774D)virtute tua libera me * Deus exaudi orationem meam.
Auribus percipe * verba oris mei
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam * et non praeposuerunt Deum ante conspectum suum.
Diapsalma.
Ecce enim Deus adiubat me * et Dominus susceptor est animae meae.
Converte mala inimicis meis * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine * quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me * et super inimicos meos respexit oculus tuus.
LIV. In finem carminibus Intellectus David. (0775A) Aña. Ne despexeris deprecationem meam, intende in me, et exaudi me, Domine.
Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam * intende in me, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea * et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaberunt in me iniquitates * et in ira molesti erant mihi.
Cor meum conturbatum est in me * et formido mortis cecidit super me.
(0775B)Timor, et tremor venerunt super me * et contexerunt me tenebrae, et dixi:
Quis dabit mihi pennas sicut columbae * et volabo, ut requiescam?
Ecce elongabi fugiens, et mansi in solitudinem * expectabam Dominum, qui me salbum faceret a pusillo animo, et tempestate.
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum * quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem, in civitate.
Die ac nocte circundabit eam super muros eius * iniquitas et labor in medio eius, et iniustitia: et non defecit de plateis eius usura, et dolus.
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique * et si his, qui oderant me, adversum (0775C)me magna locuti fuissent: absconderem me utique ab eo.
Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos * in domo Domini ambulabimus cum consensu.
Veniat mors super illos * et descendant in infernum viventes.
Quoniam nequitia in hospitiis eorum * in medio ipsorum.
Ego ad Deum clamabi, et Dominus exaudibit me * vespere, mane, et meridie.
Narrabo, et renunciabo, et exaudiet vocem meam * liberabit in pace animam meam ab [XXIII] his qui adpropinquant mihi, quoniam inter multos erat mecum.
(0775D)Et exaudiet Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula * et manet in aeternum.
Non est enim illis commutatio * et non timuerunt Deum.
Extendit manum suam in retribuendo illis: contaminaverunt testamentum eius * divisi sunt ab ira vultus eius, et adpropriabit cor eius.
Mollierunt sermones suos super oleum * et ipsi sunt iacula.
Iacta in Deo cogitatum tuum, et ipse te enutriet * non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus * viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego vero in te sperabi, Domine.
LV. Victori pro Cumulato, eo quod procul habierit David humilis, et simplex, quando tenuerunt eum Palaestini in Gethe. (0776A) Aña. In me sunt Deus vota, quae reddam laudationis tibi.
Miserere mei, Domine, quoniam conculcabit me homo * tota die bellans tribulabit me.
Conculcaberunt me inimici mei tota die * ab altitudine dierum.
Quoniam multi, qui debellabant me, timebunt * ego vero in te sperabi, Domine.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo sperabo * non timebo, quid mihi faciat homo.
Tota die verba mea abominabantur adversum me * (0776B)omnia consilia eorum in malum.
Inhabitabunt abscondite: ipsi calcaneum meum observabunt expectantes animam meam * pro nihilo salvabis eos: in ira populos confringes.
Deus vitam meam adnunciabi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo * sicut in repromissione tua.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum * in quacumque die invocavero te, ecce agnobi; quoniam Deus meus es tu.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem, in Deo sperabo * non timebo, quid mihi faciat homo.
In me sunt Deus vota, quae reddam * laudationis (0776C)tibi.
Quia eripuisti animam meam de morte * oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu:
Ut placeam coram Domino * in lumine viventium.
LVI. In finem Psalmus David pro populo, qui se elongaverunt ipsi David in titulis inscriptione, cum tenuerunt eum Allofili in Geth. Vox Pauli apostoli orantis. Miserere mei, Dei, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea * et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum * ad Dominum qui benefecit mihi.
Diapsalma.
Misit de coelo, et salvavit me * dedit in obprobrium (0776D)conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam * et animam meam eripuit de medio catulorum leonum, dormibi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagitta * et lingua eorum machaera acuta.
Exaltare super coelos Deus * et super omnem terram gloria tua.
Laqueos paraberunt pedibus meis * et incurbaberunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam fobeam * et ipsi inciderunt in eam.
Paratum cor meum Deus, paratum cor meum * cantabo et psallam.
(0777A)Exurge gloria mea * exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis Domine * psalmum dicam tibi inter gentes.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua * et veritas tua usque ad nubes.
Exaltare super coelos Deus * et super omnem terram gloria tua.
LVII. In finem Psalmus David. Aña. Si vere utique iustitiam loquimini, recta indicate filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini * in terra iniquitates manus vestrae concinnant.
Alienati sunt peccatores ab utero; * erraberunt a (0777B)ventre: locuti sunt falsa.
Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidae surdae, et obdurantes aures suas [XXIV,] quae non exaudiunt voces incantantium * et venefici, quae incantantur a sapiente.
Deus conteruit dentes eorum in ora ipsorum * molas leonum confregit Dominus ut ad nihilum deveniant velut aqua decuriens.
Extendit arcum sum donec infirmentur: * sicut cera liquefacta auferentur.
Supercecidit ignis super eos, et non viderunt solem * priusquam producat spinas vestras ramnus.
Sicut viventes * sic in ira obsorbet eos.
Laetabitur iustus quum viderit vindictam impiorum * manus suas lababit in sanguine peccatorum.
(0777C)Et dicet homo * si utique est fructus iusto, et utique est Deus iudicans eos super terram.
LVIII. In finem Psalmus David, quando misit Saul et custodibit domum ejus, ut interficeret eum, et dixit: Aña. Exaltabo mane misericordiam tuam, quoniam factus es susceptor meus, et refugium meum in die pressurae meae.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus * et ab insurgentibus in me, libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem * et a viris sanguinum libera me.
Quia ecce occupaberunt animam meam: inruerunt in me fortes * neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: sine iniquitate cucurri et (0777D)dirigebar.
Exurge in occursum mihi, vide: et tu, Domine Deus virtutum Deus Israel intende ad visitandas omnes gentes * non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
Convertantur ad vesperum, et fame patientur, ut canes * et circuibunt civitatem.
Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum * quoniam quis audivit.
Et tu Domine, deridebis eos, pro nihilo habebis omnes gentes * fortitudo mea, a te custodiar, quia Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia ejus praeveniet me.
Deus meus ostende mihi inter inimicos meos * ne occideris eos, ne quando oblibiscantur legis tuae.
(0778A)Disparge illos in virtute tua * et destrue eos protector meus, Domine.
Delicta oris eorum sermones labiorum ipsorum * et comprehendantur in superbia sua, et de exacratione, et mendacio convellantur.
Consumme eos in ira consummationis, et non erunt * et scient, quia Deus dominabibur Jacob et finium terrae.
Diapsalma.
Convertantur ad vesperum, et fame patientur, ut canes * et circuibunt civatem.
Ecce ipsi dispargentur ad manducandum * si autem non saturabuntur, murmurabunt.
Ego autem cantabo potentiam tuam, et exaltabo mane misericordiam tuam * quia factus es susceptor (0778B)meus, et refugium meum in die tribulationis meae.
Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es, * Deus meus, misericordia mea.
LIX. In finem qui inmutabuntur in titulis inscriptione. Psalmus David in doctrinam quando succendit Mesopotamiam, et Syriam, Sobab: et convertit Joab, et percussit in vallem Salinarum duodecim millia. Aña. Deus reppulisti nos, et dextruxisti nos: iratus fuisti et misertus es nobis.
Commovisti terram, et conturbasti eam * sana contritiones eius, quoniam mota est.
Ostendisti populo tuo dura * potasti nos vino compunctionis.
(0778C)Dedisti metuentibus te significationem * ut fugiant a facie arcus.
Ut liberentur dilecti tui * salbum me faciat dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et dividam Sicimam * et convallem tabernaculorum dimetiar.
Meus est Galaat, et meus est Manasses * et Efrem, fortitudo capitis mei.
Juda rex meus: Moab olla spei meae * in Idumaea estendam calceamentum meum: mihi allofili subditi sunt.
Quis deducet me in civitate circunstantiae, aut quis deducet me usque in Idumaeam * nonne tu. Deus, qui reppulisti nos, et non egredieris Deus e virtutibus (0778D)nostris.
Da nobis auxilium in tribulatione * et vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem * et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
LX. In finem Psalmus David. Obsecratio cum bona gratia. Aña. A finibus terrae ad te clamabi Domine.
Exaudi, Deus, deprecationem meam * intende voci orationis meae.
[XXV] A finibus terrae ad te clamabi * dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia factus es spes mea * turris fortitudinis a facie inimici.
(0779A)Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula * protegar in velamento alarum tuarum.
Diapsalma.
Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam * dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adicies: annos eius usque in diem generationis, et generationum * permanebunt in aeternum in conspectu Dei.
Misericordiam et veritatem * quis requiret eorum.
Sic psallam nomini tuo Deus, in saecula * ut reddam vota mea de die in diem.
LXI. Victori pro Iditum Psalmus David. Doctrina sanitatis.
Aña. Nonne Deo subdita est anima mea, quoniam (0779B)ab ipso est enim patientia mea: etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus, adiutor meus, non movebor amplius.
Quousque inruetis in homines interficientes universos * tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae;
Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere * cucurrerunt in siti.
Ore suo benedicebant * et corde suo maledicebant.
Diapsalma.
Verumtamen Deo subdita est anima mea * quia ab ipso est sufferentia mea.
Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus * adiutor meus non emigrabor.
n Deo salutari meo, et gloria mea * Deus auxilii mei, spes mea in Deo est.
(0779C)Sperate in eum omnis conventus plebis meae * effundite coram illo corda vestra, quoniam Deus adiutor noster est.
Verumtamen vani filii hominum; * mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate sua in idipsum.
Nolite sperare in iniquitatibus, et in rapinis nolite concupiscere * divitiae si fluant nolite cor adponere.
Semel locutus est Deus: duo haec audibi * quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes singulis secundum opera eorum.
LXII. Psalmus David, cum esset in deserto Judaeae. Bona gratia eius, qui secundum Deum perfectus est.
Aña. In deserto, et in invio, et in aquoso, Deus, (0779D)Deus meus ad te de luce vigilo.
Deus, Deus meus * ad te de luce vigilo.
Sitibit in te anima mea * quam multipliciter, et caro mea in deserto, et in invio, et inaquoso:
Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam * quia melior est misericordia tua super vitam.
Labia mea laudabunt te, sic benedicam te in vita mea * et in nomine tuo lebabo manus meas.
Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea: * et labia exultationis laudabunt nomen tuum.
Sic memor fui tui super stratum meum * in matutinis meditabor in te, quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum sperabo.
(0780A)Adhaesit anima mea post te * me suscipiat dextera tua.
Ipsi vero in vano quaesierunt animam meam * introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii: pars vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Domino, laudabitur omni qui iurat in eo * quoniam obstructum est os loquentium iniqua.
LXIII Victori Psalmus David. Doctrinae Dei cultoris adtletae.
Aña. Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor: a timore inimici eripe animam meam.
Protexisti me a conventu malignantium * et a multitudine operantium iniquitatem.
(0780B)Quia exacuerunt, ut gladium linguas suas * intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.
Subito sagittabunt eum, et non timebunt * firmaberunt sibi verbum malum, disputaberunt laqueos, dixerunt: Quis videbit eos?
Prescrutati sunt iniquitatem * defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedit homo ad cor altum * et exaltabitur Dominus.
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum * et pro nihilo habuerunt eos, et infirmatae sunt super eos linguae eorum.
[XXVI] Conturbati sunt omnes qui videbant eos * et timuit omnis homo.
(0780C)Et adnunciaberunt opera Dei * et facta eius intellexerunt.
Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo * et laudabuntur omnes recti corde.
LXIV. Psalmus David Canticum Iberemiae et Ezeciel de verbo peregrinationis, quando incipiebat proficisci. Vocatio gentium.
Aña. Exitus matutini, et vesperi delectaberis, Deus.
Te decet, Domine, ymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Iherusalem: * exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet.
Verba iniquorum praevaluerunt super nos * et impietatibus (0780D)nostris tu propitiaberis.
Beatus, quem elegisti, et adsumsisti * inhabitabit in tabernaculis tuis.
Replebimur bonis domus tuae * sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
Exaudi nos Deus salutaris noster * spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia, qui conturbas fundum maris * sonum autem fluctuum eius, quis sufferet.
Turbabuntur gentes * et timebunt omnes, qui inhabitant fines terrae a signis tuis.
Exitus matutini, et vesperi * delectaberis.
Visitasti terram, et inebriasti eam * multiplicasti locupletare eam.
(0781A)Flumen Dei repletum est aqua * praeparasti cibum illorum, quia ita est praeparatio tua.
Rivos eius inebria, multiplica generationes eius * in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.
Benedicens coronam anni benignitatis tuae * et campi tui repleantur ubertate.
Pinguescent fines deserti * et exultatione colles accingentur.
Induti sunt arietes obium, et convalles abundabunt frumento * etenim clamabunt, et ymnum dicent.
LXV. In finem Canticum Psalmus David resurrectionis. Vocatio gentium, et apostolorum testimonium.
Aña. Psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius, dicite Deo: Quam metuenda sunt opera tua.
(0781B)Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius * date gloriam laudi eius.
Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua * in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
Omnis terra adoret te, et psallat tibi * psalmum dicat nomini tuo, Altissime.
Venite, et videte opera Domini * terribilis in consiliis super filios hominum.
Qui convertit mare in aridam, et flumen pertransibit pede * ibi laetabimur in idipsum.
Qui dominatur in virtute sua in aeternum * oculi eius super gentes respiciunt.
Qui in ira provocant * non exaltentur in semetipsis.
Benedicite gentes Deo nostro * et obaudite vocem laudi eius.
(0781C)Qui posuit animam meam ad vitam * et non dedit commoveri pedes meos.
Quoniam probasti nos Deus * igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes super dorsum nostrum * imposuisti homines super capita nostra.
Transivimus per ignem, et aquam * et induxisti nos in refrigerio.
Introibo in domum tuam cum holocaustis * reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso, et arietibus * offeram tibi bobes cum yrcis.
Venite, et audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis (0781D)Dominum, * quanta fecit animae meae.
Ad ipsum ore meo clamabi * et exultabi sub lingua mea.
Iniquitatem si conspexi in corde meo * non exaudiet Deus.
Propterea exaudibit me Deus * et intendit voci deprecationis meae.
Benedictus Dominus qui non amobit deprecationem meam * et misericordiam suam a me.
LXVI. In finem Psalmus Cantici David. Vocatio gentium, et apostolorum praedicatio.
Aña. Inluminet Dominus vultum suum super nos.
Deus misereatur nobis * et benedicat nos.
(0782A)Inluminet Dominus vultum suum super nos * et misereatur nobis.
[XXVII] Ut cognoscamus in terra viam tuam * in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi Deus * confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur, et exultent gentes * quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi Deus * confiteantur tibi populi omnes.
Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster benedicat nos Deus * et metuant eum omnes fines terrae.
LXVII. In finem Psalmus David. (0782B)Christi incarnatio, et Gentium vocatio.
Aña. Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius * et fugiant, qui oderunt eum a facie eius.
Sicut defecit fumus, deficiant * sicut fluit cera a facie ignis: sic pereant peccatores a facie Dei: et iusti epulentur.
Exultent in conspectu Dei * et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius * iter facite ei, qui ascendit ab occasu: Dominus nomen est ei.
Gaudete in conspectu eius * turbabuntur a facie eius patres orphanorum, et iudices viduarum.
Deus in loco sancto suo: * Deus, qui habitare facit unanimes in domo.
(0782C)Qui educit vinctos in fortitudine * similiter et eos, qui ira provocant, qui habitant in sepulcris.
Deus quum egredieris coram populo tuo * dum transgredieris per desertum.
Diapsalma.
Terra mota est, etenim coeli distillaberunt a facie Dei * mons Syna a facie Dei Israel.
Pluviam voluntariam segrega Deus nereditati tuae * etenim infirmata est.
Tu vero perfecisti eam * animalia tua inhabitabunt in ea.
Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus: * Dominus dabit verbum evangelizantibus in virtutibus multis.
Reges virtutum dilecti * et species domus dividere (0782D)spolia.
Si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae * et posteriora dorsi eius in specie auri.
Diapsalma.
Dum discernit coelestis reges super terram * nivem dealbabuntur in Selmon.
Montem Dei montem uberem * mons eoagulatus mons uber.
Ut quid suspicamini montem uberem * mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.
Diapsalma.
Etenim Dominus habitabit usque in finem * semper.
(0783A)Aña. Benedictus Deus, benedictus Dominus de die in diem.
Currus Dei decem millium multiplex millia laetantium * Dominus in illis, in Syna, in sancto.
Ascendit in altum cepit captivitatem, dedit dona hominibus * etenim qui non credunt inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Deus * benedictus Dominus de die in diem:
Prosperum iter faciat nobis Deus salutaris noster * Deus noster, Deus salvificans, et Domini mors, et Domini exitus.
Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum * verticem capilli perambulantium in delictis suis.
(0783B)Dixit Dominus: Ex Basan convertar * convertar in profundum maris, ut tinguatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis tuis, ab ipso.
Visi sunt gressus tui, Deus: * ingressus Dei mei: regis qui est a sancto ipsius.
Praevenerunt principes coniuncti psallentibus * in medio iubencularum tympanistriarum.
In ecclesiis benedicite Dominum Deum * de fontibus Israel.
Ibi Beniamin adulescentior in pabore, principes Juda duces eorum * principes Zabulon, principes Neptalim.
Manda, Deus, virtuti tuae * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
(0783C)A templo tuo in Iherusalem * tibi offerunt reges munera.
Increpa feram silvae, concilia taurorum inter vaccas populorum * ut non excludantur hi, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto * Aethiopia praeveniat dare manus Deo.
Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo * qui ascendit super coelos coelorum ad orientem.
Ecce dabit vocem suam vocem virtutis suae * date honorem Deo.
Super Israel magnificentias eius, et virtutes eius * in nubibus.
(0783D)[XXVIII] Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae: benedictus Dominus.
LXVIII. In finem pro his qui immutabuntur. Psalmus David. Passiones, et Judaeorum abiectiones sic:
Aña. Salbum me fac, Deus Domine, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam.
Infixus sum in limo profundi * et non est substantia.
Deveni in altitudinem maris * et tempestas dimersit me.
Laborabi clamans, raucae factae sunt fauces meae * defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
(0784A)Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me inique.
Confortati sunt super me, qui me persecuti sunt inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exolbebam.
Deus tu nosti insipientiam meam; * et delicta mea a te non sunt abscondita.
Non erubescant in me, qui te expectant, Domine Deus virtutum * ne revereantur super me qui quaerunt te Domine Deus Israel.
Quoniam propter te subportabi inproperium * operuit reverentia faciem meam.
Exter factus sum fratribus meis * et ospes filiis matris meae.
Quoniam zelus domus tuae comedit me * et obprobria (0784B)exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Humiliabi in ie unio animam meam * et factum est in opprobrium mihi.
Et posui vestimentum meum cilicium * et factus sum illis in parabola.
Adversum me exercebantur, qui sedebant in porta * et in me psallebant, qui bibebant vinum.
Ego vero orationem meam ad te Domine * tempus beneplaciti.
Deus in multitudinem misericordiae tuae * exaudi me in veritate salutis tuae.
Eripe me de luto, ut non inhaerear: libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum * non me dimergat tempestas aquae, neque obsorbeat me profundum, neque opereat super me puteus os suum.
(0784C)Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Ne avertas faciem tuam a puero tuo * quoniam tribulor velociter exaudi me.
Intende animae meae, et libera eam * propter inimicos meos eripe me.
Tu enim scis inproperium meum, et confusionem, et verecundiam meam * in conspectu tuo omnes tribulantes me.
Inproperium expectavit cor meum, et miseriam: et sustinui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit * et consolantem me, et non inveni.
Et dederunt in esca mea fel * et in siti mea potaberunt me aceto.
(0784D)Fiat mensa corum coram ipsis in laqueum * et in captionem, et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum, ne videant * et dorsum illorum semper incurba.
Effunde super eos iram tuam * et indignatio irae tuae adpreendat eos.
Fiat habitatio eorum deserta * et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet.
Quoniam quem tu percusisti, ipsi persecuti sunt me * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Appone iniquitatem super impietatem ipsorum * et non intrent in tua iustitia.
Deleantur de libro viventium * et cum justis non scribantur.
(0785A)Pauper ego, et dolens sum * et salus vultus tui Deus suscepit me.
Laudabo nomen Dei mei cum cantico * magnificabo eum in laude.
Et placebit Deo super vitulum novellum * cornua producentem, et ungulas.
Videant pauperes, et laetentur * quaerite Dominum, et vivet anima vestra.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus * et vinctos suos non sprebit.
Laudent illum coeli et terra * mare et omnia repentia in eo.
Quoniam Deus salbum faciet Syon, et aedificabunt civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hereditabunt eam * et semen servorum eius possidebunt eam: et (0785B)qui diligunt nomen eius, habitabunt in eam.
LXIX. In finem Psalmus David in rememoratione Dei quando salvum fecit eum Dominus. Deprecatio iusti, et ipsius Christi.
Aña. Deus in adiutorium meum, tu intende; Domine, ad adiuvandum me, festina.
[XXIX] Confundantur, et revereantur inimici mei * qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum, et confundantur qui cogitant mihi mala.
Avertantur statim erubescentes * qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exultent, et laetentur in te omnes qui quaerunt te Domine * et dicant semper: Magnificetur Dominus, (0785C)qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus, et pauper sum * Dominus curam habet mei.
Adiutor et liberator meus es tu * Domine ne tardaberis.
LXX. In finem Psalmus David filiorum Aminadab, qui fuerunt in captivitatem: Christi passio, et resurrectio.
Aña. Deus, in te sperabi, Domine, non confundar in aeternum: * in tua iustitia libera me, et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam * et libera me.
Esto mihi in Deum protectorem * et in locum munitum, ut salbum me facias.
(0785D)Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu * Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui.
Quoniam tu es patientia mea, Domine: * spes mea a iuventute mea.
In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu * in te est decantatio mea semper.
Tamquam prodigium factus sum multis * et tu adiutor fortis.
Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare gloriam tuam * tota die magnificentias tuas.
Ne proicias me in tempore senectutis * et cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
(0786A)Quia dixerunt inimici mei mala mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit illum * persequimini, et compreendite eum quia non est qui eripiat eum.
Deus, ne elonges a me * Deus meus in adiutorium meum respice.
Confundantur, et deficiant detraentes animae meae * operiantur pudore, et confusione, qui quaerunt mala mihi.
Ego autem semper in te sperabo * et adiciam super omnem laudem tuam.
Os meum pronuntiabit iustitiam tuam * tota die laudem tuam.
Quia non cognobi negotiationes, introibo in potentias (0786B)Domini * memorabor iustitiae tuae solius.
Aña. Gaudebunt labia mea dum cantabero tibi; et anima mea, quam redemisti Domine.
Docuisti me, Deus, a inventute mea * et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua, et usque ad senectam, et senium Deus ne derelinquas me.
Donec adnuntiem brachium tuum * generationi omni, quae ventura est;
Potentiam tuam, et iustitiam tuam, Deus usque in saeculum * quae fecisti magnalia, Deus, quis similis tibi.
Quia ostendisti mihi tribulationes multas, et malas * et conversus vivificasti me, et de abysso terrae iterum reduxisti me: multiplicasti iustitiam tuam: et conversus consolatus es me.
(0786C)Et ego confitebor tibi in vasis psalmorum * veritatem tuam psallam tibi in cithara, Deus sancte Israel.
Gaudebunt labia mea dum cantabero tibi; * et anima mea, quam redemisti.
Sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam * tota die laudem tuam.
Dum confusi, et reveriti fuerint * omnes qui quaeunt mala mihi.
LXXI. In Salomone Psalmus David. Prophetia Christi regni, et vocationes gentium.
Aña. Suscipiant montes pacem populi tui, et colles iustitiam tuam.
(0786D)Deus, iudicium tuum regi da * et iustitiam tuam filio regis.
Iudicare populum tuum in tua iustitia * et pauperes tuos in iudicio.
Suscipiant montes pacem populi tui * et colles iustitiam tuam.
In sua iustitia iudicabit pauperes huius populi * et salbos faciet filios pauperum.
Et humiliabit calumniatorem * et permanebit cum sole, et ante lunam in saecula saeculorum.
Et descendit, sicut pluvia in vellus * et sicut stillicidia stillantia super terram.
Orietur in diebus eius iustitia, et multitudo pacis * donec extollatur luna.
(0787A)Et dominabitur a mari usque ad mare * et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae.
Coram illo Aethiopes procedunt * et inimici eius limum lingent.
[XXX] Reges Tarsis, et insulae munera offerunt * reges Harabum, et Sabaha dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae * omnes gentes serviunt ei.
Quia liberabit pauperem a potente * et inopem, cui non erat adiutor.
Parcet pauperi, et inopi * et animas pauperum salbas faciet.
Ex usuris, et iniquitatibus liberabit animas eorum * et praeclarum nomen eius coram ipsis.
Et vivet, et dabitur ei de auro Harabiae * et orabunt (0788A)pro eo semper: tota die benedicent eum.
Et erit firmamentum in terra a summis montibus, superextolletur super Libanum fructus eius * et florebit de civitate, sicut foenum terrae: et erit nomen eius benedictum in saecula.
Ante solem permanet nomen eius * et ante lunam sedes eius.
Et benedicentur in eo omnes tribus terrae * omnes gentes magnificabunt eum.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus * et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum, et in saeculum saeculi:
Et replebitur maiestate eius omnis terra * fiat, fiat.
INCIPIT LIBER TERTIUS. (0787) LXXII. Defecerunt Ymni David filii Jesse: Psalmus Asaph. (0787B) Confessio humanae infirmitatis super impiis.
Aña. Quam bonus Deus Israel * eis qui recto sunt corde.
Mei autem pene moti sunt pedes * pene effusi sunt gressus mei.
Quia zelabi in peccatoribus * pacem peccatorum videns.
Quia non est declinatio mortis eorum nec firmamentum in plaga ipsorum.
In laboribus hominum non sunt * et cum hominibus non flagellabuntur.
(0787C)Ideo tenuit eos superbia eorum * operti sunt iniquitatem super impietatem suam.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum * transierunt in dispositione cordis.
Cogitaberunt, et locuti sunt nequitiam * iniquitatem in excelso locuti sunt.
Posuerunt in coelo os suum * et lingua eorum transiit super terram.
Ideo revertetur huc populus meus et dies pleni inveniuntur in eis.
Et dixerunt: Quomodo scibit Deus * et si est scientia in excelso?
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo * obtinuerunt divitias.
Et dixi: Numquid vane justificabi cor meum, et labi inter innocentes manus meas * et fui flagellatus (0787D)tota die, et vindex meus in matutino.
Si dicebam: Narrabo sic * ecce generatio filiorum tuorum, cui disposui.
Existimabam, ut cognoscerem hoc, labor est ante me * donec intrem in sanctuarium Dei, et intellegam in nobissimo.
Verumtamen propter dolositates eorum posuisti eis mala * deiecisti eos, cum allebarentur
Quomodo facti sunt in desolatione subito defecerunt, (0788B)et perierunt propter iniquitatem suam * velut a somnio exurgentes.
Domine, in civitate tua * imaginem illorum ad nihilum rediges.
Quia exaruit cor meum, et renes mei resoluti sunt * et ego ad nihilum reductus sum, et nescibi.
Velut iumentum factus sum apud te * et ego semper tecum.
Tenuisti manum meam dexteram * et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria adsumsisti me.
Quid enim mihi restat in coelo * et a te quae volui super terram.
Defecit cor meum et caro mea robur cordis mei, et pars mea tu Deus in saecula.
Quia ecce qui elongant se a te, peribunt * perdidisti (0788C)omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adhaerere Deo bonum est * ponere in Deo spem meam, ut enarrem omnia promissa tua in portis filiae Syon.
LXXIII. Intellectus Asaph. Vox Christi de futuro. Proclamatio nobissima Judaeorum et circumventionis, quae sub Vespesiano et Tito facta est.
Aña. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio.
[XXXI] Ut quid repulisti nos, Deus, in finem * iratus est furor tuus super obes gregis tui.
Memento congregationis tuae * quam creasti ab initio.
Liberasti virgam hereditatis tuae * montem Syon (0788D)in quo habitas in idipsum.
Eleba manum tuam in superbia eorum * in finem,
Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis * et gloriati sunt omnes, qui te oderunt.
In medio atrio tuo posuerunt signa sua, signa * et non cognoberunt, sicut in via supra summum.
Tamquam in silba lignorum securibus exciderunt eius * in idipsum.
Bipinne, et ascia deiecerunt ea, incenderunt igni (0789A)sanctuarium tuum * in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in corde suo * cognatio eorum in idipsum:
Venite, comprimamus omnes dies festos Domini * de terra.
Signa nostra non vidimus * iam non est propheta, et nos non agnoscet amplius.
Usquequo Deus improperabit inimicus * irritat adversarius nomen tuum in finem.
Ut quid avertis faciem tuam, et dexteram tuam *, e medio sinu tuo in finem.
Deus autem rex noster ante saecula * operatus est salutem in medio terrae.
Tu confirmasti in virtute tua mare * tu contribulasti (0789B)capita draconum super aquas.
Tu confregisti caput draconis magni * et dedisti eum in esca populo Aethiopo.
Tu disrupisti fontes, et torrentes * tu exicasti flumina Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox: tu fecisti solem, et lunam: tu fecisti omnes terminos terrae * aestatem, et ver tu fecisti ea.
Memor esto huius creaturae tuae * quia inimicus exprobravit Dominum: et populus insipiens exacerbavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animas confitentium tibi * animas pauperum tuorum, ne oblibiscaris in finem.
Respice in testamento tuo, quia repleti sunt * quia obscurati sunt terrae domorum iniquitantium.
(0789C)Ne avertatur humilis factus confusus * pauper, et inops laudabunt nomen tuum.
Exurge, Domine, iudica causam tuam * memor esto obprobrii servorum tuorum, et eorum, qui insipientes sunt tota die.
Ne oblibiscaris vocem quaerentium te * superbia eorum qui te oderunt, ascendat in sempiternum.
LXXIV. In finem ne disperdas David. Psalmus Asaph. Canticum. Christi dictio deitatis et commemoratio divina.
Aña. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi: et invocabimus nomen sanctum tuum.
Narrabo omnia mirabilia tua * quum accepero tempus, ego iustitias judicabo.
(0789D)Liquefacta est terra, et omnes habitantes in ea * ego autem confirmabi columnas eius.
Dixi iniquis: Nolite inique agere * et delinquentibus: Nolite exaltare cornum.
Nolite in altum extollere cornum vestrum * et ne loquamini adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus * quoniam Deus iudex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat * quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto, et inclinabit ex hoc in illud.
Verumtamen faex eius non est exinanita * bibent ex eo omnes peccatores terrae.
Ego autem in saecula laetabor, et psallam Deo (0790A)Jacob et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti
LXXV. In finem Ymnis Psalmus Asaph. Canticum pro Assiriis. Vindictam adversum inpios secundum Dei iudicium.
Aña. Inluminans tu mirabilis a montibus aeternis.
Notus in Iudea Deus * in Israel magnum nomen eius.
Et factus est in pace locus eius * et habitatio eius in Syon.
Ibi confregit cornu, arcum, * scutum, gladium, et bellum.
Inluminans tu mirabilis * a montibus aeternis.
Turbati sunt omnes insipientes corde * dormierunt (0790B)somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiatum in manibus suis.
Ab increpatione tua Deus Jacob * dormitaberunt, qui ascenderunt equos.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? * ex tunc, [XXXII] ei ab ira tua, e coelo iudicium iaculatum est.
Terra tremuit, et quiebit, dum resurgeret in iudicio Deus * ut salvos faceret omnes quietos terrae.
Quia cogitatio hominis confitebitur tibi * et reliquae cogitationes diem festum agent tibi.
Vobete, et reddite Domino Deo vestro * omnes, qui in circuitu eius offertis munera.
Terribili et ei qui aufert spiritum principum * terribili prae regibus terrae.
LXXVI. Victori pro Iditum, Psalmus David. (0790C) De Dei patientia et mirabilium operum eius
Aña. In die tribulationis meae Deum exquisibi: manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus.
Voce mea ad Dominum clamabi * et vox mea ad Deum: et respexit me.
In die tribulationis meae Deum exquisibi * manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus.
Recusabi consolari animam meam * memoratus sum Dei, et laetatus sum.
Alienatus sum, et defecit paulisper spiritus meus * praeoccupaberunt custodias omnes inimici mei, conturbatus sum, et non sum locutus.
(0790D)Recordatus sum dies antiquos * et annos aeternos in mente habui.
Meditatus sum nocte cum corde meo * cogitabam, et ventilabam spiritum meum.
Et dixi: Numquid in saecula repellet Deus: aut non apponat benefacere adhuc * aut in finem misericordiam suam amputabit a saeculo, et generatione.
Numquid oblibiscetur misereri Deus * aut continebit in ira misericordiam suam?
Et dixi: Nunc coepi * haec mutatio dexterae altissimi.
Memoratus sum operum Dei * quia memor ero a principio mirabilium tuorum.
Et meditatus sum in omnibus operibus tuis * et inadinventionibus tuis me exercebor.
(0791A)Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus, sicut Deus noster * tu es Deus qui facis mirabilia magna solus.
Notam fecisti in populis virtutem tuam * liberasti brachio tuo plebem tuam, filios Jacob, et Joseph.
Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt * conturbati sunt abyssi.
A multitudine sonitus aquarum * vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae pertransierunt * vox tonitrui tui in rota.
Inluxerunt fulgura eius orbis terrae * mota, et tremefacta est terra.
In mari viae tuae, et semitae tuae in aquis multis * et vestigia tua non cognoscentur.
(0791B)Deduxisti sicut obes populum tuum * in manu Moysi, et Aaron.
LXXVII. Eruditionis Asaph. Vox Christi de Judaeis. Christi dictio ad Ecclesiam pro prioris populi iniquitate.
Aña. Inclinate aurem vestram in verba oris mei: popule meus adtende legem meam.
Adtende popule meus legem meam * inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Aperiam in parabolis os meum * loquar propositiones ab initio saeculi.
Quanta audibimus, et cognobimus ea * et patres nostri adnuntiaberunt nobis.
Non sunt occultata a filiis eorum * in progenie (0791C)altera.
Narrate laudes Domini, et virtutes ejus * et mirabilia eius, quae fecit.
Et suscitavit testimonium in Iacob * et legem posuit in Israel:
Quam mandavit patribus nostris * ut notam facerent ea filiis suis.
Ut cognoscat generatio altera * filii, qui nascentur, exurgent, et narrabunt ea filiis suis.
Ut ponant in Deo spem suam * et non oblibiscantur operum Dei sui: et mandata eius exquirant.
Ne fiant, sicut et patres eorum * genus prabum, et peramarum:
Genus, quod non direxit cor suum * et non credidit Deo spiritus eius.
(0791D)Filii Efren intendentes arcum, et mittentes sagittas suas: * cum conversi sunt in die belli.
Non custodierunt testamentum Dei sui * et in lege eius noluerunt ambulare.
Et obliti sunt beneficiorum eius * et mirabilium eius, quae ostendit eis.
Coram patribus eorum fecit magnalia in terra Aegypti * in campo Taneos.
[XXXIII] Interrupit mare, et perduxit eos * et statuit aquas, quasi in utre.
Et eduxit eos in nubem diei * et nocte in inluminatione luminis.
Interrumpit in heremo petram * et adaquavit eos, velut in abyssus multa.
(0792A)Et eduxit aquam de petra * et eduxit tamquam flumina aquas
Et apposuerunt adhuc peccare ei * in ira concitaberunt excelsum in siccitate.
Et temtaberunt Deum in cordibus suis * ut peterent escam animabus suis.
Et male locuti sunt de Deo, et dixerunt * Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae * et torrentes inundaberunt.
Numquid, et panem poterit dare * aut parare mensam populo suo?
Ideo audibit Dominus, et distulit, et superposuit, et ignis accensus est in Jacob * et ira Dei ascendit in Israel.
(0792B)Quia non crediderunt in Deum suum * nec speraberunt in salutare eius.
Et mandavit nubibus desuper * et ianuas coeli aperuit.
Et pluit illis mannam manducare: panem coeli dedit eis * panem angelorum manducabit homo, frumentationem misit illis in abundantiam.
Aña. Non sunt rememorati manu eius die, qua liberavit eos de manu tribulationis.
Et excitavit Austrum de coelo * et induxit in virtute sua Africum.
Et pluit super eos sicut pulberem carnes * et sicut arenae maris volatilia pinnata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum * circa tabernacula eorum.
(0792C)Et manducaberunt, et saturati sunt nimis * et de siderium eorum obtulit eis.
Non sunt fraudati a desiderio suo * adhuc esca eorum erat in ora ipsorum.
Ira Dei ascendit in eos, et occidit plurimos eorum * et electos Israel inpedibit.
In omnibus his peccaberunt adhuc * et non crediderunt in mirabilibus eius.
Et defecerunt in vanitate dies eorum * et anni eorum cum festinantia.
Quum occideret eos, tunc quaerebant eum * et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum.
Et rememorati sunt, quia Deus adiutor eorum est * et Deus excelsus liberator eorum est.
(0792D)Et dilexerunt eum in ore suo * et lingua sua mentiti sunt ei.
Cor autem ipsorum non est rectum cum eo * nec fides habita est illis in testamento eius.
Ipse autem est misericors, et propitius fit peccatis eorum * et non disperdidit eos.
Et abundavit, ut averteret iram suam ab eis * et non accendit omnem iram suam.
Et rememorati sunt, quia caro sunt * spiritus vadens, et non rediens.
Quotiens exacerbaberunt eum in deserto * in ira concitaberunt eum in terra sine aqua.
Et conversi sunt, et tentaberunt Deum * et Sanctum Israel exacerbaberunt.
(0793A)Non sunt rememorati manu eius * die qua liberavit eos de manu tribulationis.
Qui posuit in Aegypto signa sua * et prodigia sua in campo Taneos.
Convertit in sanguine flumina eorum * et puteales aquas eorum ne biberent.
Iomisit in eos muscam caninam, et comedit eos * et rana exterminavit eos.
Et dedit caniculae fructus eorum * et labores eorum locustae.
Occidit in grandine vineas eorum * et moros eorum in pruina, et substantias eorum in igne.
Et tradidit in grandine iumenta eorum * et possessiones eorum in igne.
Inmisit in eos iram indignationis suae * indignationem, (0793B)et iram, et tribulationem, inmissiones per angelos malos.
Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum * et iumenta eorum in morte conclusit.
Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti * primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cam.
Et abstulit, sicut obes, populum suum * et perduxit eos, tamquam gregem in deserto.
Aña. Adduxit eos in montem sanctificationis suae.
Et eduxit eos in spe, et non timuerunt * et inimicos eorum operuit mare.
Adduxit eos in montem sanctificationis suae * montem hunc, quem adquisibit dextera eius.
Et eiecit a facie eorum gentes * sortem divisit eis (0793C)terram in funiculo distributionis.
Et habitavit in tabernaculis eorum * tribus Israel.
Et temtaberunt et exacerbaberunt Deum excelsum * et testimonia eius non custodierunt.
Averterunt se, et non obserbaberunt, sicut et patres eorum * [XXXIV] et conversi sunt in arcum perversum.
In ira concitaberunt eum in collibus suis * et in sculptilibus suis aemulati sunt eum.
Audibit Dominus et sprebit * et ad nihilum redigit nimis Israel.
Et repulit tabernaculum Selon tabernaculum suum * in quo habitabit inter homines.
Et tradidit in captivitate virtutes eorum * et pulcritudines eorum in manus inimici.
(0793D)Et conclusit in gladio populum suum * et hereditatem suam sprevit.
Iuvenes eorum comedit ignis * et virgines eorum non sunt lamentatae.
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non ploraberunt.
Et excitatus est, tamquam dormiens Dominus * et tamquam potens crapulatus a vino.
Et percussit inimicos suos in posteriora * obprobrium sempiternum dedit eis.
Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Effen non elegit * sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
Et aedificabit sicut unicornuorum sanctificationem (0794A)suam * in terra fundavit eam in saecula.
Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus obium * de post foetantes accepit eum.
Pascere Jacob servum suum * et Israel hereditatem suam.
Et pabit eos sine malitia cordis sui * et in sensu manuum suarum deduxit eos.
LXXVIII. Psalmus Asaph. Vox Apostolorum post passionem Christi. Prophetia, quae secundum Antiocham de Judaeis contingit accedentium storiam in Maccabaeis.
Aña. Cito nos praeveniat misericordia tua, Domine.
Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum * posuerunt Jerusalem velut pomorum custodias.
(0794B)Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli * carnes sanctorum tuorum vestiis terrae.
Effuderunt sanguinem eorum, velut aqua in circuitu Jerusalem * et non erat, qui sepeliret.
Facti sumus obprobrium vicinis nostris * inlusione, et derisu his, qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Deus, irasceris in finem * an in finem exardescit velut ignis, zelus tuus?
Effunde iram tuam in gentes quae te non noberunt * et in regna, quae nomen tuum non invocaberunt.
Quia comederunt Jacob * et locum eius desolaberunt.
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipet nos misericordia tua Domine * quoniam (0794C)pauperes facti sumus nimis.
Diapsalma.
Adiuva nos Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum * ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum.
Innotescat in nationibus coram oculis nostris * defensio sanguinis servorum tuarum, qui effusus est.
Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum * secundum multitudinem brachii tui posside filios morti punitorum.
Redde vicinis nostris septupium in sinu eorum * improperium ipsorum, quod exprobraberunt tibi, Domine.
Nos autem populus tuus, et obes gregis tui confitebimur (0794D)tibi in saecula * et in saeculum saeculi narravimus laudem tuam.
LXXIX. Pro his qui immutabuntur testium Asaph. Psalmus pro Asyriis. Prophetia, quae ab adversariis circumvallati sunt, et deprecatio de Christi adventu.
Aña. Qui regis Israel intende; qui deducis velut obem, Joseph.
Qui sedes super Cherubin manifestare coram Efren * et Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam * et veni, ut salvos facias nos.
Deus virtutum converte nos * et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
(0795A)Domine Deus virtutum * quousque irasceris in orationem servi tui.
Cibasti nos panem lacrymarum * et potum dedisti nobis in lacrymis ad mensuram.
Posuisti nos in contradictione vicinis nostris * et inimici nostri deriserunt nos.
[XXXV] Deus virtutum converte nos * et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Diapsalma.
Vineam ex Aegypto transtulisti * eiecisti gentes, et plantasti eam.
Viam fecisti in conspectu eius * et plantasti radices eius, et repleta est terra.
Operuit montes umbra eius * arbusta eius cedros Dei.
(0795B)Extendisti palmites eius usque ad mare * et usque ad flumina propagines eius.
Ut quid dextruxisti maceriam eius * et vindemiaberunt eam omnes transeuntes viam.
Exterminabit eam aper de silba * et singularis ferus depastus est eam.
Domine Deus virtutum convertere * nunc respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam, quam plantavit dextera tua, et filium hominis, quem confirmasti tibi.
Iucensam igni, et effosa manu ab increpatione vultus tui, Domine, peribunt * fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Et non discedimus a te, vivificabis nos * et nomen (0795C)tuum invocabimus.
Domine Deus virtutum converte nos * et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
LXXX. In finem pro Torcularibus. Psalmus ipse Asaph, Quinta Sabbati. Vocatio gentium, et doctrina eorum, qui acciderint priori populo.
Aña. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Jacob.
Sumite psalmum, et date tympanum * psalterium iucundum cum cithara.
Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis vestrae * quia praeceptum Israel est, et judicium Deo Jacob.
(0795D)Testimonium in Ioseph posuit cum exiret de terra Aegypti * linguam, quam non noverat, audibit.
Divertit ab oneribus dorsum eius * manus eius in cophino servierunt.
In tribulatione invocasti me, et liberabi te: et exaudibi te in abscondito tempestatis * probabi te ad aquas contradictionis.
Diapsalma
Audi popule meus, et loquar * Israel et testificabor tibi.
Israel si me audieris, non erit in te Deus recens neque adorabis deos alienos.
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi de terra Aegypti * dilata os tuum, et ego adimplebo illud.
(0796A)Et non audibit populus meus vocem meam * et Israel non intendit mihi.
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum * et ambulaberunt in voluptatibus suis.
Si plebs mea audisset me, Israel si vias meas ambulasset, ad nihilum inimicos eius humiliassem * et super tribulantes eos misissem manum meam.
Inimici Domini mentiti sunt ei * et erit tempus eorum in aeternum.
Cibabit eos ex adipe frumenti * et de petra melle saturabit eos.
LXXXI. Psalmus ipsi Asaph. Vox Christi ad Judaeos. Argutio principum Judaeorum.
(0796B)Aña. Judicate pupillo, et egeno: humilem, et pauperem iustificate.
Deus stetit in sinagoga deorum * in medio autem deos discernit.
Quousque iudicatis iniquitatem * et facies peccantium sumitis.
Diapsalma.
Judicate pupillo et egeno * humilem et pauperem iustificate.
Eripite pauperem et egenum * de manu peccatoris liberate eum.
Nescierunt, nec intelleverunt, qui in tenebris ambulant * mobebuntur omnia fundamenta terrae.
Ego dixi, dii estis * et filii excelsi omnes.
Vos autem, sicut homines moriemini * et sicut (0796C)unus de principibus cadetis.
Exurge Domine iudica terram * quia tu hereditaberis omnibus gentibus.
LXXXII. Canticum Psalmi Asaph. Vox Christi de Judaeis.
Deprecatio de quibus pro eo, qui passus est tristitias populi: et prophetia pro fine inimicorum Dei.
Aña. Cognoscant gentes, quia nomen tibi Dominus: tu solus altissimus super omnem terram.
Deus quis similis tibi * ne taceas, neque conpescaris Deus.
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt * et qui te oderunt, lebaberunt caput.
(0796D)[XXXVI] In plebem tuam adversus te cogitaberunt * consilium cogitaberunt adversus sanctos tuos.
Dixerunt: Venite, disperdamus eos ex gente * et non memoretur nomen Israel amplius.
Quoniam cogitaberunt consilium in unum: adversus te testamentum disposuerunt * tabernacula Idumaeorum, et Smaelitarum, Moab, et Agoreni.
Gebal, et Ammon, et Amalec * et alienigenae cum habitantibus Tyrum.
Etenim Assirius simul venit cum illis * facti sunt in susceptione filiis Loth.
Diapsalma.
Fac illis, Deus, sicut Madian, et Sisarae, et sicut Jabin in torrentem Cisson * disperierunt omnes in Endor: facti sunt sicut stercus terrae.
(0797A)Pone principes eorum sicut Orep, Zeb, Zebee, et Salmana * omnes principes eorum, qui dixerunt: Hereditatem possideamus nobis sanctuarium Dei.
Deus meus pone illos, ut rotam * et sicut stipulam ante faciem venti.
Sicut ignis, qui comburet silbam * et velut si flamma comburet montes.
Ita persequere eos in tempestate tua * et in ira tua conturbabis eos.
Imple facies eorum ignominia * et quaerant nomen tuum, Domine.
Confundantur, et turbentur in saeculum saeculi * et revereantur et pereant in aeternum, et in saeculum saeculi.
Et cognoscant, quia nomen tibi Dominus * tu solus (0797B)altissimus super omnem terram.
LXXXIII. Victori pro Torcularibus filiis Coreph. Psalmus. Prophetia de Christo, et de Ecclesiis eius.
Aña. Cor meum, et caro mea exultaberunt in Deum vivum.
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine Deus virtutum * concupibit, et defecit anima mea in atria, Domini.
Cor meum, et caro mea * exultaberunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum * et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum rex meus, et Deus (0797C)meus.
Beati, qui habitant in domo tua * in saecula saeculorum laudabunt te.
Diapsalma.
Beatus vir, cuius est auxilium abs te, Domine ascensus in corde eius disposuisti * in convallem plorationis in locum, quem fundasti ei.
Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit * ambulabunt de virtute in virtute, et videbitur Deus deorum in Syon.
Diapsalma.
Domine Deus virtutum exaudi precem meam * auribus percipe Deus Jacob.
Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui * quia melior est dies una in atriis tuis (0797D)super milia.
Elegi abiectus esse in domo Dei * magis quam nabitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam, et veritatem diligit Dominus * gratiam, et gloriam dabit Deus.
Dominus non pribabit bonis * ambulantibus in innocentiam.
Domine Deus virtutum * beatus homo, qui sperat in te.
LXXXIV. Victorum filiorum Coreb Psalmus David. Prophetia de Christo et pro eis, qui per ipsum liberati sunt.
Aña. Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te.
(0794A)Benedixisti, Domine, terram tuam * avertisti captivitatem Jacob.
Remisisti iniquitatem plebis tuae * operuisti omnia peccata eorum.
Diapsalma.
Mitigasti omnem iram tuam * aversus es ab ira indignationis tuae.
Converte nos Deus salutaris noster * et averte iram tuam a nobis.
Non in aeternum irascaris nobis * neque extendas iram tuam a progenie in progenie.
Deus tu convertens vivificabis nos * et plebs tua laetabitur in te.
Ostende nobis Domine misericordiam tuam * et salutare tuum da nobis.
(0798B)Audiam quid loquatur in me Dominus Deus * quoniam loquetur pacem in plebem suam; et super sanctos suos: et in eos qui convertuntur ad ipsum corde.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius * ut inhabitet gloria in terram nostram.
Misericordia et veritas obviaberunt sibi * iustitia et pax complexae sunt.
Veritas de terra orta est * et iustitia de coelo prospexit.
[XXXVII] Etenim Dominus dabit benignitatem * et terra nostra dabit fructum suum.
Justitia ante eum ambulabit * et ponet in via gressus suos.
LXXXV. Psalmus ipsi David: Obsecratio David. Vox Christi, sive populi ani.(0798C) Aña. Quia tu, Domine, suavis, ac mitis es, et multum misericors invocantibus te.
Inclina Domine aurem tuam et exaudi me * quoniam egenus et pauper sum ego.
Custodi animam meam, quoniam sanctus es * salvum fac servum tuum, Domine Deus meus, sperantem in te.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabi tota die * laetifica animam servi tui, quia ad te Domine animam meam lebabi.
Quia tu, Domine, suavis, ac mitis es * et multum misericors invocantibus te.
(0798D)Auribus percipe orationem meam * et intende voci deprecationis meae.
In die tribulationis meae clamabi ad te * et exaudisti me.
Non est similis tibi in diis, Domine * et non est secundum opera tua.
Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine * et honorificabunt nomen tuum, quia magnus es tu, et faciens mirabilia tu Deus solus.
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua * laetetur cor meum, et timeat nomen tuum.
Confitebor tibi, Domine, Deus meus, in toto corde meo, et honorificabo nomen tuum, quia magna est (0799A)super me misericordia tua * et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Deus, iniusti insurrexerunt adversum me, et sinagoga potentiam quaesierunt animam meam * et non praeposuerunt Deum ante conspectum suum.
Et tu, Domine Deus meus, miserator, et misericors * patiens, et multum misericors, et verax.
Respice in me et miserere mei * da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
Fac mecum, Deus, signum in bono, ut videant, qui me oderunt, et confundantur * quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me.
LXXXVI. Filiorum Corepp: Psalmus Cantici. (0799B)Christi incarnatio.
Aña. Diligit Dominus portas Syon super tabernacula Jacob.
Fundamenta eius in montibus sanctis * diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te * civitas Dei.
Diapsalma.
Memor ero Raab, et Babilon * scientium me.
Ecce enim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopus * qui fuerunt illic.
Mater Syon dicet, homo, et homo factus est in ea * et ipse fundabit eam Altissimus.
Dominus narravit scripturas populorum suorum * et principum eorum, qui fuerunt in ea.
Diapsalma.
(0799C)Sicut laetantibus nobis omnibus * commemoratio est in te.
LXXXVII. Canticum carminis filiorum Coreph. In finem pro Amalec ad respondendum Intellectum Eman Ezraelitae. Christi mortem prophetizabit.
Aña. Et ego ad te Domine clamabi, et mane oratio mea praeveniat te.
Domine Deus salutis meae * per diem clamabi, et nocte coram te.
Intret oratio mea in conspectu tuo * inclina aurem tuam ad precem meam, Domine.
Quia repleta est malis anima mea * et vita mea in infernum adpropriabit.
(0799D)Aestimatus sum cum descendentibus in lacum * factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.
Et sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis, quorum non est memoria amplius * et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt.
Posuerunt me in loco inferiori * in tenebris, et umbra mortis.
In me confirmata est iracundia tua * et omnes electiones tuas super me induxisti.
Diapsalma.
Elongasti notos meos a me * posuisti me abominationem eis: traditus sum, et non egrediebar.
Oculi mei infirmati sunt prae inopia * clamabi ad (0800A)te, Domine Deus meus, tota die expandi manus meas ad te.
[XXXVIII] Numquid mortuis faciens mirabilia * aut medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi?
Diapsalma.
Numquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam * aut veritatem tuam in perditione?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua * aut iustitia tua in terra obliterata?
Et ego ad te, Domine, clamabi * et mane oratio mea praeveniat te.
Ut quid Domine reppulisti orationem meam, avertisti faciem tuam a me * pauper sum ego, et in laboribus a iubentute mea.
Exaltatus autem, et humiliatus sum * et confusus.
(0800B)In me pertransierunt irae tuae * et terrores tui conturbaberunt me.
Circundederunt me sicut aqua tota die * circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum * et notos meos prae miseria.
LXXXVIII. Intellec. Etan Israelitae. Christi regnum ex semine David.
Aña. In coelis praeparabitur veritas tua, Domine.
Misericordias tuas, Domine * in aeternum cantabo.
In generatione, et progenie * pronuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: in aeternum misericordia aedificabitur (0800C)* in coelis praeparabitur veritas tua.
Disposui testamentum electis meis * iurabi David servo meo.
Usque in aeternum praeparabo semen tuum * et aedificabo in generatione, et progenie sedem tuam.
Diapsalma.
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine * et veritatem tuam in ecclesiis sanctorum.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino * aut quis similis erit Deo inter filios Dei.
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum * magnus, et metuendus super omnes, qui in circuitu eius sunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi * potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
(0800D)Tu dominaris potestatem maris * motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum * et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos
Tui sunt coeli, et tua est terra * orbem terrarum, et plenitudinem ejus tu fundasti.
Aquilonem, et mare tu creasti * Tabor et Ermon in nomine tuo exultabunt:
Tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua * iustitia, et iudicium praeparatio sedis tuae.
Misericordia, et veritas praeibunt ante faciem tuam * beatus populus, qui scit iubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in (0801A)nomine tuo exultabunt tota die * et in tua iustitia exaltabuntur.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es * et in beneplacito tuo exaltabitur cornum nostrum.
Quoniam a Domino est adsumtio * et a sancto Israel regi nostro.
Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti, Posui adiutorium super potentem * et exaltabi electum de populo meo.
Inveni David servum meum * oleo sancto linui eum.
Manus enim mea auxiliabitur ei * et brachium meum confortabit eum.
Nihil proficiet inimicus in eo * et filius iniquitatis non nocebit eum.
Et concidam inimicos eius a facie ipsius * et odientes (0801B)eum in fugam vertam.
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso * et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Et ponam in mari manum eius * et in fluminibus dexteram eius.
Ipse invocabit me, Pater meus es tu * Deus meus, et susceptor salutis meae.
Et ego primogenitum ponam illum * excelsum prae regibus terrae.
In aeternum servabo illi misericordia mea * et testamentum meum fidele ipsi.
Et ponam in saecula saeculorum sedem eius * et tronum eius sicut dies coeli.
Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaberint, si iustificationes meas (0801C)profanaberint, et mandata mea non custodierint * visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum.
Misericordiam autem meam non auferam ab eis, neque nocebo eis in veritate mea: neque profanabo testamentum meum * et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
(0802A)Semel iurabi in sancto meo: si David mentiar semen eius in aeternum manebit * et tronum eius sicut sol in conspectu meo.
[XXXIX] Sicut luna perfecta in aeternum manebit * et testis in coelo fidelis.
Tu autem repulisti, et sprevisti * distulisti Christum tuum.
Avertisti testamentum servi tui * profanasti in terra sanctitatem eius.
Dextruxisti omnes macerias eius * posuisti munitiones eius in formidine.
Dirupuerunt eum omnes transeuntes viam * factus est in opprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram inimicorum eius * laetificasti omnes inimicos eius.
(0802B)Avertisti adiutorium gladii eius * et non es auxiliatus ei in bello.
Disolbisti eum ab emundatione * et semen eius in terra conlisisti.
Minorasti paulo minus dies sedis eius * perfudisti eum confusione.
Diapsalma.
Usquequo, Deus, irasceris in finem * an in finem exardescit, velut ignis, ira tua.
Memorare, quae sit mea substantia * non enim vane constituisti filios hominum.
Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem * aut quis eruit animam suam de manu inferni.
Diapsalma.
(0802C)Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine * sicut iurasti David in veritate tua.
Memor esto obprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium * quod exprobraberunt inimici tui, Domine, quod exprobraberunt in commutationem Christi tui.
Benedictus Dominus in aeternum * fiat, fiat.
INCIPIT LIBER QUARTUS. (0801) LXXXIX. Oratio Moysi viri Dei. (0801D) Judaeorum obiecti.
Aña. Sit splendor Domini Dei nostri super nos.
Domine, refugium factus es nobis * a generatione in progenie.
Priusquam fierent montes, aut firmaretur orbis terrae * a saeculo. et in saeculum tu es.
Ne avertas hominem in humilitate * et dixisti: Convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies una, * et sicut hesterna dies quae praeteriit, et sicut custodia in nocte, quae pro nihilo habetur: ita erunt anni eorum.
Mane sicut herba transeat, mane floreat, et pertranseat * vespere decidat, induret, et arescat.
(0802D)Quoniam defecimus in ira tua * et in furore tuo conturbati sumus.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo * saeculum nostrum in inluminatione vultus tui.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt * et nos in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur * dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis.
Si autem in potentatibus octuaginta annis * et plurimum eorum labor, et dolor.
Quoniam supervenit mansuetudo super nos * et corripiemur.
Quis nobit potentiam irae tuae * aut prae timore iram tuam dinumerare.
Dexteram tuam, Domine, notam fac nobis * et eruditos corde in sapientia.
(0803A)Convertere, Domine, aliquantulum * et repropitiare super servos tuos.
Satiati sumus mane misericordiam tuam * et exultabimus, et delectati sumus in omnibus diebus nostris.
Delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti * annis quibus vidimus mala.
Respice in servos tuos, et in opera tua Domine * et dirige filios eorum.
Sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum nostrarum dirige in nos * et opus manuum nostrarum confirma.
XC. Laus Cantici David. Christi victoria omni qui secundum Deum persecutus (0803B)est.
Aña. In protectione Dei coeli commorabitur: dicit Deo: Susceptor meus es.
Qui habitat in adiutorium Altissimi * in protectione Dei coeli commorabitur.
Dicit Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum * Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium * et a verbo aspero.
In scapulis suis obumbrabit tibi * et suppinnis eius sperabis.
Scuto circumdabit te veritas eius * non timebis a timore nocturno.
XL] A sagitta volante per diem, a negotio perambulanti (0803C)in tenebris * a ruina, et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis * tibi autem non adpropiabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea * altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedent ad te mala * et flagellum non adpropiabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandabit de te * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te * ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem, et basiliscum ambulabis * et conculcabis (0803D)leonem, et draconem.
Quoniam in me sperabit liberabo eum * protegam eum, quia cognobit nomen meum.
Invocabit me, et ego exaudiam eum * cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum
Longitudine dierum adimplebo eum * et ostendam illi salutare meum.
XCI. Psalmus Cantici in die Sabbati, qui secundum Deum requiescit. Aña. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad adnuntiandum mane misericordiam tuam * et veritatem tuam per noctem.
(0804A)In decacorde psalterio * cum cantico, et cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua * et in operibus manuum tuarum exultabo
Quam magnificata sunt opera tua, Domine * nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscit * et stultus non intelleget ea.
Quum exurentur peccatores sicut foenum, et praescrutati sunt omnes, qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi * tu autem Altissimus in aeternum es, Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine peribunt * et dispargentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornum meum * et senectus mea in misericordia uberi.
(0804B)Et respexit oculus tuus inimicos meos * et insurgentes in me malignantes audibit auris tua.
Justus, ut palma florebit * et sicut cedrus, quae est in Libano, multiplicabitur.
Plantati in domo Domini * in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi * et bene patientes erunt.
Ut adnuntient, quoniam iustus Dominus Deus noster * et non est iniquitas in eo.
XCII. Laus Cantici ipsius David in die Sabbato, quando fundata est terra. Ymnus regni Christi in priori eius adventu.
(0804C)Aña. Mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus.
Dominus regnabit, decorem induit * induit Dominus fortitudinem, et princinxit se virtute.
Etenim firmavit orbem terrae * quae non commobebitur.
Parata sedes tua Deus * ex tunc, et a saeculo tu es.
Elebaberunt flumina, Domine * elebaberunt flumina voces suas.
Tollant flumina altitudines suas * a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris * mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua, Domine * credibilia facta sunt (0804D)nimis.
Domum tuam decet sanctitas, Domine * in longitudine dierum.
XCIII. Psalmus ipsi David, quarta Sabbati. Judaeis Ecclesiam Dei persequentibus.
Aña. Non repellet Dominus plebem suam, et hereditatem suam non derelinquet.
Deus ultionum Dominus * Deus ultionum liber egit.
Exaltare, qui iudicas terram * redde retributionem superbis
Quousque peccatores, Domine * usquequo peccatores gloriabuntur.
(0805A)Pronuntiabunt, et loquentur iniquitatem * loquentur omnes, qui operantur iniustitia.
Populum tuum, Domine, humiliaberunt * et hereditatem tuam vexaberunt.
Viduam, et advenam interfecerunt; et pupillos occiderunt, et dixerunt: Non videbit Dominus * nec intelleget haec Deus Jacob.
Intelligite nunc, qui insipientes estis in populo * et stulti, aliquando sapite.
[XLI] Qui plantavit aurem non audiet * qui finxit oculum, non considerat?
Qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam?
Dominus scit cogitationes hominum * quoniam vanae sunt.
(0805B)Beatus homo, quem tu erudieris, Domine * et de lege tua docueris eum.
Ut mitiges eum a diebus malis * donec fodiatur peccatori fobea.
Quoniam non repellet Dominus plebem suam * et hereditatem suam non derelinquet.
Quousque iustitia convertatur in iudicio * et tenent eam omnes, qui recto sunt corde.
Diapsalma.
Quis resistet mihi adversus malignantes * aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem.
Nisi Dominus adiuvisset me * paulo minus habitaberat in inferno anima mea.
Si dicebam: Motus est pes meus * misericordia (0805C)tua, Domine, adiuvet me.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo * exortationes tuae delectaberunt animam meam.
Numquid adhaerebit tibi sedes iniquitatis * qui fingis dolorem in praecepto?
Captabunt animam iusti * et sanguinem innocentem condemnabunt.
Et factus est mihi Dominus in refugium * et Deus meus in auxilium spei meae.
Et reddet illis iniquitates ipsorum * et in malitia eorum disperdet eos Dominus Deus noster.
XCIV. Ymnus Cantici David. Vocatio Judaeorum, et cognatio eorumdem.
Aña. Praeocupemus faciem Dei in confessione, et in (0805D)psalmis iubilemus ei.
Venite exultemus in Domino * iubilemus Deo salvatori nostro.
Praeocupemus faciem eius in confessione * et in psalmis iubilemus ei.
Quoniam Deus magnus * Dominus rex magnus super omnem terram.
Quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terrae * et altitudines montium ipse conspicit.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud * et arida manus eius fundaberunt.
Venite, adoremus, et procidamus ante Deum * et ploremus coram Domino, qui fecit nos.
(0806A)Quoniam ipse est Dominus Deus noster * nos autem populus eius, et obes gregis eius.
Hodie si vocem eius, audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione * secundum diem tentationis in deserto.
Ubi temtaberunt me patres vestri * probaberunt, et viderunt opera mea.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic * et dixi: Semper errant corde.
Propter quod odio habui hanc generationem * et ipsi non cognoberunt vias meas.
Quibus iurabi in ira mea * si introibunt in requiem meam.
XCV. Canticum ipsi David, Sermones quos locutus est quando Domus aedificabatur post Captivitatem. (0806B) Vocatio gentium, et Christi adventus.
Aña. Bene nunciate de die in diem salutare Domini.
Cantate Domino canticum novum * cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini eius * bene nuntiate de die in diem salutare eius.
Adnunciate inter gentes opera eius * in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis * terribilis super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium, daemonia * Dominus vero coelos fecit.
Confessio, et species in conspectu eius * sanctitas, et magnificentia in sanctificatione eius.
(0806C)Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius.
Tollite hostias, introite in atria eius, adorate Dominum in aula sancta eius * commoveatur a facie eius universa terra.
Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno * etenim quorrexit orbem terrae, quae non commovebitur.
Iudicabit populos in iustitia * et gentes in ira sua.
Laetentur coeli, et exultet terra * mobeatur marc, et plenitudo eius.
Gaudebunt campi, et omnia, quae in eis sunt * tunc exultabunt omnia ligna silbarum ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam veniet iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in aequitate * et populos in (0806D)veritate sua.
XCVI. Psalmus ipsi David, quando terra eius restituta est. Ymnus regni Christi in secundo adventu.
[XLII] Aña. Dominus regnabit, exultet terra: laetentur insulae multae.
Nubes et caligo in circuitu eius * iustitia, et iudicium correctio sedis eius.
Ignis ante eum praecedet * et inflammabit in circuitu inimicos eius.
Inluxerunt fulgura eius orbis terrae * vidit et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini * a facie Dei tremuit omnis terra.
(0807A)Adnunciaberunt coeli iustitiam eius * et viderunt omnes populi gloriam eius.
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia * et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate Dominum * omnes angeli eius.
Audibit, et laetata est Syon, et exultaberunt filiae Judae * propter iudicia tua, Domine.
Quoniam tu es Deus altissimus super omnem terram * nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum odite malum * custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est iustis * et rectis corde laetitia.
Laetamini iusti in Domino * et confitemini memoriae sanctitatis eius.
XCVII. Psalmus David. (0807B) Vocatio gentium, et Christi adventus.
Aña. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectu gentium revelabit iustitiam suam.
Cantate Domino canticum nobum * quia mirabilia fecit Dominus.
Salvabit ei dextera eius * et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum * ante conspectum gentium revelabit iustitiam suam.
Memor fuit misericordiae suae Jacob * et veritati suae domui Israel.
Viderunt omnes fines terrae * salutare Dei nostri.
(0807C)Iubilate Deo universa terra * cantate et exultate, et psallite.
Psallite Deo nostro in cithara, in cithara, et voce psalmi * in tubis abietum, et voce tubae corneae: iubilate in conspectu regis Domino.
Commoveatur mare, et plenitudo eius * orbis terrarum, et universi, qui habitant in ea.
Flumina plaudent manibus in idipsum, montes exultaberunt ante faciem Domini quoniam venit * quoniam veniet iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in aequitate * et populos in veritate sua.
XCVIII. Psalmus David. Ymnus regni Christi.
(0807D)Aña. Dominus in Syon magnus, et excessus super omnes populos.
Dominus regnabit irascuntur populi * qui sedes super Cherubin, mobeatur terra.
Dominus in Syon magnus * excelsus super omnes populos.
Confiteantur omnes nomini tuo magno, et terribili, quia sanctum est * et honor regis iudicium diligit.
Tu parasti aequitatem * iustitiam, et iudicium in Jacob tu fecisti.
Exaltate Dominum Deum nostrum * et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.
Moyses, et Aaron in sacerdotibus eius * et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
(0808A)Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos * in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius * quae dederat illis.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos * Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnia studia corum.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius * quoniam sanctus est Dominus Deus noster.
XCIX. Psalmus in confessione. Vocatio gentium.
Aña. Iubilate Deo omnis terra * servite Domino in laetitia.
(0808B)Intrate in conspectu eius in exultatione * scitote, quod Dominus ipse est Deus ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Nos autem populus eius * et obes pascuae eius.
Intrate portas eius in confessione * et atria eius in ymnis confessionum.
Laudate nomen eius quoniam suavis est Dominus * in aeternum misericordia eius, et usque in saeculum saeculi veritas eius.
C. Psalmus David Ymnus qui secundum Deum perfectus est.
[XLIII] Aña. In matutinis, Domine, interfice omnia peccata nostra.
(0808C)Misericordiam, et iudicium cantabo tibi, Domine * psallam, et intellegam in via immaculata, quando venies ad me.
Perambulabam in innocentiam cordis mei * in medio domus tuae.
Non praeponebam ante oculos meos actos malignos * facientes praevaricationes odibi, et non adhaesit mihi cor prabum.
Declinantes a me malignos non agnoscebam * detrahentem adversus proximum suum occulte eum persequebar.
Supervo oculo, et insatiabili corde * cum eo simul non edebam.
Oculi mei ad fideles terrae * ut sedeant ii mecum.
Ambulans in via immaculata * hic mihi deserviebat.
(0808D)Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam * qui loquitur iniqua, non direxi in conspectu oculorum meorum.
In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae * ut disperdam de civitate Domini omnes, qui operantur iniquitatem.
CI. Cratio pauperis, cum anxiatus fuerit in conspectu Domini et fuderit orationem suam. Tribulatio super priorem populum, et prophetia novi populi, et vocatio gentium.
Aña. In quacumque die invocabero te, velociter exaudi me, Domine Deus meus.
Domine, exaudi orationem meam et elamor meus ad te perveniat.
(0809A)Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam * in quacumque die invocabero te velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei * et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.
Percussus sum sicut foenum, et aruit cor meum * quia oblitus sum manducare panem meum.
A voce gemitus mei * adhaeserunt ossa mea carni meae.
Similis factus sum pellicano in solitudine: factus sum sicut nocticorax in domicilio * vigilabi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio.
Tota die exprobrabant me inimici mei * et qui me laudabant, adversum me iurabant.
Quia cinerem sicut panem manducabam * et potum (0809B)meum cum fletu miscebam.
A facie irae tuae, et indignationis tuae * quia lebasti, et ailisisti me.
Dies mei, sicut umbra praeterierunt * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes * et memoriale tuum in saeculum saeculi.
Aña. Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam.
Tu exurgens, misereberis Syon * quia venit tempus miserendi eius.
Quia beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius * et terrae eius miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine * et omnes (0809C)reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificabit Dominus Syon * et videbitur in maiestate sua.
Et rexpexit in orationes pauperum * et non sprebit preces eorum.
Scribatur hoc in saeculum alterum * et populus qui nascetur laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo * Dominus de coelo in terra prospexit.
Ut audiret gemitus vinculatorum * et solbat filios interemtorum.
Ut adnuntietur in Syon nomen Domini * et laus eius in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum * et regna, ut (0809D)serviant Domino.
Et respondit ei in via virtutis suae * paucitatem dierum meorum enuncia mihi.
Et ne revoces me in dimidio dierum meorum * in saecula saeculorum anni tui.
Initio terram tu fundasti, Domine * et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes * et omnia sicut vestimentum veterescent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur.
Tu autem idem ipse es * et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi * et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur.
CII. Psalmus David. (0810A) Doctrina glorificationis.
Aña. Miserator, et misericors Dominus quia non in finem irascetur, nec in aeternum indignabitur.
[XLIV] Benedic anima mea Domino * et omnia interiora mea nomini sancto eius.
Benedic anima mea Domino * et noli oblibisci omnes retributiones eius.
Qui propitius fit cunctis iniquitatibus tuis * qui sanat omnes langores tuos.
Qui redimet de interitu viam tuam * qui satiat in bonis desiderium tuum.
Qui coronat te in miseratione, et misericordia * (0810B)renobabitur, sicut aquilae iuventus tua.
Faciens misericordias Dominus * et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi * filiis Israel voluntates suas.
Miserator, et misericors Dominus, patiens, et multum misericors * non in finem irascetur, nec in aeternum indignabitur.
Non secundum peccata nostra faciet nobis * neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis.
Quia secundum altitudinem coeli a terra * confirmabit misericordiam suam super timentes eum.
Quantum distat oriens ab occasu * elongabit a nobis iniquitates nostras.
Sicut pater miseretur filiorum, sic misertus est (0810C)Dominus timentibus eum * quia ipse scit figmentum nostrum.
Memento, Domine, quod terra sumus * homo sicut foenum dies eius et sicut flos foeni, ita aruit.
Quia spiritus pertransibit ab eo, et non erit * et non agnoscet amplius locum suum.
Misericordia autem Domini a saeculo est * et usque in saeculum saeculi super timentes eum.
Et iustitia eius super filios filiorum custodientibus testamentum eius * et memoria tenentibus mandata eius, ut faciant ea.
Dominus in coelo parabit sedem suam * et regnum eius omnibus dominabitur.
Benedicite Domino omnes angeli eius, potentes virtutes eius, qui facitis verbum eius * obedire voci (0810D)sermonum eius.
Benedicite Domino omnes virtutes eius * ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Benedicite Domino omnia opera eius; * in omni loco dominationes eius: benedic anima mea Domino
CIII. Psalmus ipsi David. Doctrina gentium, et eorum priori populo.
Aña. Confessionem, et decorem induisti, amicta luce sicut vestimento.
Benedic anima mea Domino * Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti * amictus lumine sicut vestimento.
(0811A)Extendens coelum sicut pellem * qui tegit in aquis superiora eius.
Qui ponit nubem ascensum suum * qui ambulat super pinnas ventorum.
Qui facit angelos suos spiritus * et ministros suos ignem urentem.
Qui fundavit terram super stabilitatem eius * non inclinabitur in saeculum saeculi.
Abyssus sicut palleum amictus eius * super montes stabunt aquae.
Ab increpatione tua fugient * a voce tonitrui tui formidabunt.
Ascendunt montes, et descendunt campi * in locum, quem fundasti ei.
(0811B)Terminum posuisti eis, quem non transgredientur * neque convertentur operire terram.
Qui emittit fontes in convallibus * inter medios montium pertransibunt aquae.
Potabuntur omnes bestiae silvarum * expectabunt onagri sitim suam.
Super ea volucres coeli inhabitabunt * de medio petrarum dabunt voces suas.
Rigans montes de superioribus tuis * de fructu operum tuorum satiabitur terra.
Producens foenum pecoribus * et herbam servituti hominum.
Ut educat panem de terra * et vinum laetificet cor hominis.
Ut exilaret faciem in oleo * et panis cor hominis confirmet.
(0811C)Satiabuntur omnia ligna silbarum * et cedri Libani, quos plantasti.
Illic passeres nidificabunt * fulices domus dux eorum.
Montes excelsi cervis * petrae refugium harenacis.
Fecit lunam in tempora, sol agnobit occasum suum * posuisti tenebras, et facta est nox.
In ipsa pertransibunt omnes vestiae silvarum * catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.
Ortus est sol, et congregati sunt * et in cubilibus suis se conlocaberunt.
Exiet homo ad opus suum * et ad operationem suam usque ad vesperum.
(0811D)Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti * repleta est terra creatura tua.
[XLV] Hoc mare magnum, et spatiosum * illic reptilia, quorum non est numerus: animalia pusilla, et magna.
Illic nabes pertransibunt * draco iste, quem confirmasti ad inludendum ei.
Omnia a te expectant, Domine * et tu das escam illis in tempore opportuno.
Dante te, illi colligent * aperiente autem te manum tuam, omnia replebuntur ubertate.
Avertente autem te faciem tuam turbabuntur * aufers spiritus eorum, et deficient, et in terram suam revertentur.
(0812A)Emitte spiritum tuum, et creabuntur * et renobabis faciem terrae.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi * laetabitur Dominus in operibus suis.
Qui respexit in terram, et facit eam tremere * qui tangit montes, et fumigabunt.
Cantabo Domino in vita mea * psallam Deo meo quandiu ero.
Suabis sit ei laudatio mea * ego vero delectabor in Domino.
Deficient peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint * benedic anima mea Domino.
CIV. SECUNDA FERIA. Alleluia, Alleluia. (0812B)Doctrina impietatis Judaeorum Gentibus.
Aña. Quaerite Dominum et confortamini: quaerite faciem ejus semper.
Confitemini Domino, et invocate nomen eius * adnuntiate inter gentes opera eius.
Cantate, et psallite magnalia eius * narrate omnia mirabilia eius.
Laudamini in nomine sancto eius * laetetur cor quaerentium Dominum.
Quaerite Dominum, et confortamini * quaerite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quae fecit * prodigia eius, et judicia oris eius.
Semen Abraam servi eius * filii Jacob electi eius.
Ipse Dominus Deus noster * in universa terra judicia (0812C)eius.
Memor fuit in saeculum testamenti sui * verbi, quod mandavit in mille generationes.
Quod disposuit ad Abraam * et juramenti sui Isaac.
Statuit illud Jacob in praecepto * et Israel in testamento aeterno.
Dicens tibi: Dabo terram Canaam * funiculum hereditatis tuae Israel.
Quum essent numero brebi * paucissimi, et incola in ea.
Et pertransierunt de gente in gentem * et de regno ad populum alterum.
Non permisit hominem nocere eis * sed corripuit pro eis reges.
Nolite tangere Christos meos * et in prophetas (0812D)meos nolite malignari.
Et vocavit famem super terram * et omne firmamentum panis contribit.
Misit ante eos virum * in servo venundatus est Joseph.
Humiliaberunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransivit anima eius, donec veniret verbum eius * eloquium Domini ignibit eum.
Misit rex, et solbit eum * princeps populorum, et dimisit eum.
Et constituit eum dominum domus suae * et principem omnis possessionis suae.
Ut erudiret principes suos, sicut se * et seniores suos prudentiam doceret.
TERTIA FERIA. Alleluia, Alleluia, Alleluia. (0813A) Aña. Disrupit petram, et fluxerunt aquae, et abierunt in sicco flumina.
Et intravit Israel in Aegypto * et Jacob habitavit in terra Chan.
Et auxit populum suum nimis * et confortavit eum super inimicos eius.
Convertit cor eorum, ut odiret populum eius * et dolum faceret in servos eius.
Misit Moysen servum suum * et Aaron, quem elegit ipsum.
Posuit in eis verba signorum suorum * et prodigiorum in terra Cham.
Misit tenebras, et obscuravit eos * et exacerbaberunt (0813B)verbum eius.
Convertit aquas eorum in sanguine * et occidit pisces eorum.
Misit terrae eorum ranas * in cubilibus eorum, et regum ipsorum.
Dixit, et venit cinomia, et scinifes * in omnibus finibus eorum.
Posuit plubias eorum in grandinem * ignem comburentem in terra ipsorum.
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum * et contribit omne lignum finium eorum.
Dixit, et venit lucusta, et brucus * cui non erat numerus.
[XLVI] Et manducavit omne foenum terrae eorum * et omnem fructum terrae ipsorum.
(0813C)Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti * primitias omnis laboris eorum.
Et eduxit eos in argento, et auro * et non erat in tribus eorum infirmus.
Laetatus est Aegyptus in profectione eorum * quia cecidit timor eorum super eos.
Expandit nubem in protectione eorum * et ignem ut luceret eis per noctem.
Petierunt carnes, et venit cuturnix * et panem coeli saturavit eos.
Disrupit petram, et fluxerunt aquae * et abierunt in sicco flumina.
Quia memor fuit verbi sancti sui * quod locutus est ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exultatione * et electos (0813D)suos in laetitia.
Et dedit eis regiones gentium * et civitates populorum possidebunt.
Ut custodiant justificationes Domini * et legem eius exquirant.
CV. QUARTA FERIA. Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia. Prophetia vocationis Gentium et que in omnibus Dei Verbi inluminationis.
Aña. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius.
Confitemini Domino, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
(0814A)Quis loquetur potentias Domini * auditas faciet omnes laudes eius.
Beati, qui custodiunt judicium * et faciunt iustitias in omni tempore.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui * visita nos in salutari tuo.
Ad videndum in bonitate electorum tuorum * ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum hereditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris * injuste egimus, iniquitates fecimus.
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua * et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.
Et irritaberunt eum ascendentes in rubro mari * (0814B)et liberavit eos propter nomen suum, ut notam faceret eis potentiam suam.
Et increpavit rubro mari, et recessit * et eduxit eos in aquis multis sicut in deserto.
Et liberavit eos de manu odientium * et redemit eos de manu inimicorum.
Et operuit aqua tribulantes eos * et unus ex eis non remansit.
Et crediderunt verbo eius * et cantaberunt laudes eius.
Acceleraberunt, et obliti sunt operum eius, * et non sustinuerunt consilium eius: et concupierunt concupiscentias in deserto.
Et temtaberunt Deum in siccitate, dedit eis petitiones eorum * et inmisit saturitatem in animas eorum.
(0814C)Et irritaberunt Moysen in castris * et Haaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et deglutibit Datan * et operuit super synagoga Abiron.
Exarsit ignis in synagoga eorum * et flamma comedit peccatores.
Fecerunt vitulum in Orep, et adoraberunt sculptilia * et mutaberunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis foenum.
Obliti sunt Deum, qui liberavit eos * qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari rubro.
Et dixit disperdere eos, si non Moysen servus (0814D)eius stetisset in contradictione in conspectu eius * ut averteret iram eius, ne disperderet eos.
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem * et non crediderunt verbo eius.
Et murmuraberunt in tabernaculis suis * et non exaudierunt vocem Domini.
Et elebavit manum suam in illis, ut deiceret eos in deserto * et ut deiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos per regiones.
Et consecrati sunt Beelphegor * et manducaberunt sacrificia mortuorum.
Et irritaberunt eum in observationibus suis * et multiplicata est in eis ruina.
Stetit Finees, et exoravit, et cessavit quassatio * (0815A)et reputatum est illi ad justitiam a generatione, et generatione usque in saeculum.
QUINTA FERIA. Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia. Aña. Salba nos, Domine Deus noster.
Et irritaberunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaberunt spiritum eius * et non distinxit in labiis suis.
Et non disperdiderunt gentes * quas Dominus dixerat illis.
Et conmixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum * et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
[XLVII] Immolaberunt filios suos * et filias suas daemoniis.
(0815B)Effuderunt sanguinem innocentem * sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum: quod sacrificaberunt sculptilibus Chanaan.
Infecta est terra sanguinibus, et contaminati sunt in operibus eorum * et fornicati sunt in observationibus suis.
(0816A)Et iratus est animo Dominus in populum suum * et abominatus est hereditatem suam.
Et tradidit eos in manus nationum * et dominaberunt eis qui oderant eos.
Et tribulaberunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum * saepe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaberunt eum in concilio suo * et humiliati sunt in suis iniquitatibus.
Et respexit eos cum tribularentur * in eo cum exaudiret orationes eorum.
Quia memor fuit testamenti sancti sui * et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
Et tradidit eos in misericordia * in conspectu hominum qui captibaberunt eos.
Salbos nos fac Domine Deus noster * et congrega (0816B)nos de nationibus.
Ut confiteamur nomini sancto tuo * et gloriemur in laude tua.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum * et dicet omnis populus: fiat, fiat.
INCIPIT LIBER QUINTUS. (0815) CVI. SEXTA FERIA. Alleluia. (0815B) Vocatio gentium.
(0815C)Aña Dicant, qui redemti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum.
Confitemini Domino, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Dicant nunc gentes, quae redemptae sunt a Domino * quos redemit de manu inimicorum.
De regionibus congregavit eos * a solis ortu, et occasu, ab Aquilone, et mari.
Erraberunt in solitudine, in siccitate, in via * et civitatem habitationis illic non invenerunt.
Esurientes, et sitientes erant * et anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaberunt ad Dominum, quum tribularentur * et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et deduxit eos in viam rectam * ut irent in civitatem (0815D)habitationis.
Confiteantur Domino misericordias eius * et mirabilia eius filiis hominum.
Quia saturabit animam inanem * et animam esurientem satiabit bonis.
Sedentes in tenebris, et umbra mortis * vinculis ligatos in mendicitate, et ferro.
Quia exacerbaberunt eloquium Domini * et consilium Altissimi irritaberunt.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum * infirmati sunt, nec fuit, qui adiuvaret eo.
Et clamaberunt ad Dominum, quum tribularentur * et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos de tenebris, ex umbra mortis * et vincula eorum disrupit.
(0816B)Confiteantur Domino misericordias eius * et mirabilia eius filiis hominum.
Quia contribit portas aereas * et vectes ferreos confregit.
(0816C)Suscepit eos de via iniquitatis ipsorum * propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum * et adpropriaberunt usque ad portas mortis.
Et clamaberunt ad Dominum, quum tribularentur * et de necessitatibus eorum liberavit eos.
SABBATO. Aña. Misit verbum suum, et sanavit nos Dominus; et eripuit nos de interitu.
Misit verbum suum, et sanavit eos * et eripuit eos de interitu eorum.
Confiteantur Domino misericordias eius * et mirabilia eius filiis hominum.
Et sacrificent sacrificium laudis * et pronuntient (0816D)opera eius in exultatione.
Qui descendunt mare in nabibus * facientes operationes in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini * et mirabilia eius in profundo.
Dixit, et stetit spiritus procellae * et exaltati sunt fluctus eius.
Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos * et anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius * et omnis sapientia eorum deglutita est.
[XLVIII] Et clamaberunt ad Dominum cum tribularentur * et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Statuit procella in aura, et siluerunt fluctus eius * et laetati sunt, quod siluerunt.
(0817A)Et eduxit eos in portum voluntatis suae * et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Confiteantur Domino misericordias eius * et mirabilia eius filiis hominum.
Exaltent eum in ecclesia populi * et in cathedra seniorum laudent eum.
Quia posuit flumina in desertum * et exitus aquarum in sitim.
Terram fructiferam in salsuginem * a malitia inhabitantium in ea.
Posuit deserta in stagna aquarum * et terra sine aqua in exitus aquarum.
Et conlocavit illic esurientes * et constituerunt civitatem habitationis.
Et seminaberunt agros, et plantaberunt vineas * (0817B)et fecerunt fructum nativitatis suae.
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis * et iumenta eorum non sunt minorata.
Pauci facti sunt, et vexati sunt * a tribulationibus malis, et dolore.
Effusa est contemtio super principes eorum * et seduxerunt eos vana ipsorum.
Et eduxit eos in invio, et non in via, et adiuvavit pauperem de mendicitate * et posuit sicut obes patris familias.
Videbunt recti, et laetabuntur * et omnis iniquitas obdurabit os suum.
Quis sapiens est, intelleget haec * et tunc intelleget misericordias Domini.
CVII. Canticum Psalmus David. (0817C) Passio Christi.
Aña. Exurgam diluculo, et confitebor Domino.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum * cantabo et psalmum dicam tibi.
Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara * exurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine * psalmum dicam tibi inter gentes.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua * et veritas tua usque ad nubes.
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua * ut liberentur dilecti tui.
Salbum me faciat dextera tua, et exaudi me * (0817D)Deus locutus est in sancto suo, laetabor, et dividam Sicimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.
Meus est Galaat, et meus est Manasses * et Efrem fortitudo capitis mei.
Juda rex meus, Moab olla spei meae * in Idumaea extendam calciamentum meum, mihi allofili subditi sunt.
Quis deducet me in civitate circunstantiae * aut quis deducet me usque in Idumaea.
Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos * et non egredieris, Deus, e virtutibus nostris.
Da nobis auxilium in tribulatione * et vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem * et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
CVIII. Pro victoria David Canticum. (0818A) Victoria Christi.
Deus, laudem meam ne tacueris * quoniam os peccatoris, et dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me * et expugnaberunt me gratis.
Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi * ego autem orabam pro eis.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis * et odium pro dilectione.
Constitue super eum peccatorem * et diabolus stet a dextris eius.
Quum iudicatur, exeat condemnatus * et oratio (0818B)eius fiat in peccatum.
Fiant dies eius pauci * et episcopatum eius accipiat alter.
Fiat tabernaculum eius desertum * et non sit, qui inhabitet in eo.
Fiant filii eius orlani * et uxor eius vidua.
Commoti amoveantur filii eius, et mendicent * et eiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur foenerator omnem substantiam eius * diripiant alieni omnes labores eius.
Non sit illi adiutor * nec sit, qui miserentur orfanis eius.
Fiant anni eius in interitu * in una generatione deleatur nomen eius.
Commemoretur iniquitas patrum eius in conspectu (0818C)Domini * et peccatum matris eius non deleatur.
Fiat contra Dominum semper * ut disperdat de terra memoria eius.
Pro eo quod non sit recordatus facere misericordiam * et persecutus est hominem pauperem, [XLIX] et mendicum, et compunctum corde morti tradidit.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei * et noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo.
Et induit se maledictionem sicut vestimento * et intrabit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
Fiat illi sicut vestimentum, quod operietur * et sicut zona, quae semper praecingitur.
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum * et qui locuntur mala adversus animam meam.
(0818D)Et tu, Domine, fac mecum misericordia propter nomen tuum * quia suavis est misericordia tua.
Libera me, quoniam egenus, et pauper sum ego * et cor meum conturbatum est in me.
Sicut umbra, cum declinat, ablatus sum * et excussus sum sicut locusta.
Genua mea infirmata sunt a ieiunio * et caro mea immutata est propter oleum, et ego factus sum obprobrium illis.
Viderunt me, et moverunt capita sua * adiuba me, Domine Deus meus, salvum me fac propter misericordiam tuam, ut sciant, quia manus tua haec est, et tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices * qui insurgunt in Et eduxit eos in portum voluntatis suae * et de neme (0819A)confundantur, servus autem tuus laetabitur in te.
Induantur reverentia, qui detrahunt mihi * et operiantur, sicut diploide, confusionem suam.
Confitebor Domino nimis in ore meo * et in medio multorum laudabo eum.
Quoniam adstitit a dextris pauperum * ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
CIX. Canticum David. Bona gratia.
Aña. Tecum principium in die virtutis tuae.
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis * donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis suae emittit Dominus ex Syon * et dominabitur in medio inimicorum suorum.
(0819B)Tecum principium in die virtutis tuae * in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit Dominus, et non poenitebit eum * tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melcisethec.
Dominus a dextris suis confringet * in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas * conquassabit capita in terra copiosa.
De torrente in via vivit * propterea exaltabit caput.
CX. Alleluia. Doctrina Christi.
Aña. Principium sapientiae timor Domini: intellectus bonus facientibus ea.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo * in (0819C)concilio iustorum, et congregatione.
Magna opera Domini * exquisita in omnes voluntates eius.
Confessio, et magnificentia opus eius * et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum * miserator, et misericors Dominus escam dedit timentibus se.
Memor fuit in saeculum testamenti sui * virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo.
Ut det illis hereditatem gentium * opera manuum eius veritas, et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius, confirmata in saeculum saeculi * facta in veritate, et aequitate.
Redemtionem misit Dominus populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum * sanctum et terribile (0819D)nomen eius.
Principium sapientiae timor Domini * intellectus bonus facientibus ea.
Laudatio eius * manet in saeculum.
CXI. Alleluia. Nobi populi vocatio.
Aña. Misericors et miserator, et iustus Dominus. Iucundus homo, qui miseretur.
Beatus vir, qui timet Dominum * in mandatis eius cupiet nimis.
Potens in terra erit semen eius * generatio rectorum benedicetur.
Gloria, et divitiae in domo eius * et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
(0820A)Exortum est in tenebris lumen rectis corde * misericors, et miserator, et iustus Dominus.
Iucundus homo, qui miseretur, et commodat * disponit sermones suos in iudicio: quia in aeternum non commobebitur.
In memoria aeterna erit iustus * obauditu malo non timebit.
Paratum est eor eius sperare in Domino * [L] confirmatum est cor eius, non commobebitur, donec videat inimicos suos.
Dispersit, dedit pauperibus * iustitia eius manet in saeculum saeculi, cornu eius exaltabitur in gloria.
Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet * desiderium peccatorum peribit.
CXII. Alleluia. (0820B) Novi populi doctrina.
Aña. Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum * ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasu * laudate nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus * supra coelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat * et humilia respicit in coelo, et in terra.
Suscitat a terra inopem * et ab stercore erigit pauperem.
Ut conlocet eum cum principibus, cum principibus populi sui * qui habitare facit sterilem in domo (0820C)matrem filiorum laetantem.
CXIII. Alleluia. Aña. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
In exitu Israel de Aegypto * domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judaea sanctificatio eius * Israel potestas eius; Israel regnavit in ea.
Mare vidit, et fugit * Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exultaberunt, ut arietes * et colles velut agni obium.
Quid est mare, quod fugisti * et tu Jordanis, quare (0820D)conversus es retrorsum.
Montes quare exultastis, ut arietes * et colles, velut agni obium.
A facie Domini tremuit omnis terra * a facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum * et rupes in fontes aquarum.
Non nobis Domine, non nobis * sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordiam, et veritatem tuam * ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum.
Aña. Deus autem noster in coelo sursum: * in coelo et in terra quaecumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum, et aurum * opera manuum hominum.
(0821A)Os habent, et non loquentur * oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient, * nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt * pedes habent, et non ambulabunt.
Non clamabunt in gutture suo * neque enim est spiritus in ora ipsorum.
Similes illi fiant, qui faciunt ea * et omnes, qui confidunt in eis.
Domus Israel sperabit in Domino * adiutor, et protector eorum est.
Domus Haaron sperabit in Domino * adiutor, et protector eorum est.
Qui timent Dominum sperent in Domino * adiutor, (0821B)et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri * et benedixit nobis.
Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron * benedixit omnes timentes Dominum, pusillos cum maioribus.
Adiciet Dominus super vos * et super filios vestros benedictionem.
Benedicti vos a Domino * qui fecit coelum, et terram.
Coelum coeli Domino * terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine * neque omnes, qui descendunt in infernum.
Sed nos, qui vibimus, benedicimus Domino * ex hoc nunc, et usque in saeculum.
CXIV. Alleluia. (0821C) Novi populi vocatio, vel perfectio.
Aña. Misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur.
Dilexi, quoniam ex audibit Dominus * vocem orationis meae.
Quia inclinabit aurem suam mihi * et in diebus meis invocabo eum.
Circumdederunt me dolores mortis * pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem, et dolorem inveni, et nomen Domini invocabi * o Domine libera animam meam.
Misericors Dominus, et iustus * et Deus noster miserebitur.
(0821D)Custodiens parvulos Dominus * humiliatus sum, et liberavit me.
Convertere animam meam in requiem tuam * quia Dominus benefecit mihi.
Quia eripuit animam meam de morte * oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
[LI] Conplacebo Domino * in regione vivorum.
CXV. Alleluia. Vocatio gentium.
Credidi propter quod locutus sum * ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excesu meo mentis meae *: Omnis homo mendax.
(0822A)Quid retribuam Domino * pro omnibus, quae praestitit mihi.
Calicem salutaris accipiam * et nomen Domini invocabo.
Pretiosa in conspectu Domini * mors sanctorum eius.
O Domine, ego servus tuus * ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Disrupisti vincula mea * tibi sacrificabo hostiam laudis.
Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi eius * in medio tui Jerusalem.
CXVI. Alleluia. Victoria eorum qui in Christo agonizantur, et prophetia (0822B)de Christo.
Aña. Confirma super nos Deus misericordiam tuam.
Laudate Dominum, omnes gentes * et conlaudate eum omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius * et veritas Domini manet in aeternum.
CXVII. Alleluia. Eruditioque secundum Deum inductionis.
Aña. Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salute.
Confitemini Domino quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Dicat nunc domus Israel, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
(0822C)Dicat nunc domus Aaron, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Dicant nunc omnes timentes Dominum, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
In tribulatione invocabi Dominum * et exaudibit me in latitudine.
Dominus mihi adiutor est * et non timebo, quid mihi faciat homo.
Dominus mihi adiutor est * et ego despiciam inimicos meos.
Bonum est sperare in Domino * quam sperare in homine.
Bonum est confidere in Domino * quam confidere in principibus.
(0822D)Omnes gentes circumdederunt me * et in nomine Domini ultus sum illos.
Circundantes circumdederunt me * et in nomine Domini ultus sum illos.
Circumdederunt me sicut apes fabum, et exarserunt in me sicut ignis in spinis * et in nomine Domini ultus sum illos.
Impulsus versatus sum, ut caderem * et Dominus suscepit me.
Fortitudo mea, et laudatio Dominus * et factus est mihi in salute.
Vox laetitiae, et salutis * in tabernaculis iustorum.
Dextera Domini fecit virtutem * dextera Domini exaltavit me.
Non moriar, sed vibam * et narrabo opera Domini.
(0823A)Castigans castigavit me Dominus * et morti non tradidit me.
Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino * haec porta Domini, iusti introibunt per eam.
Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me * et factus es mihi in salute.
Lapidem quem reprobaberunt aedificantes * hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud * et est mirabile in oculis nostris.
Hic est dies, quem fecit Dominus * exultemus, et laetemur in eo.
O Domine, salbos nos fac * o Domine, bona prospera.
Benedictus, qui venit in nomine Domini * benediximus (0823B)vos de domo Domini.
Aña. Deus Dominus, * et inluxit nobis.
Constituite diem solemnem in confrequentationibus * usque ad cornu altaris.
Deus meus es tu, et confitebor tibi * Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi Domine, quoniam exaudisti me * et factus es mihi in salute.
Confitemini Domino, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
CXVIII. Aleph. Doctrina inambitionis. Aña. Tu mandasti mandata tua, Domine, custodire nimis.
(0823C)[LII] Beati inmaculati in via * qui ambulant in lege Domini.
Beati, qui prescrutantur testimonia eius * in toto corde suo exquirunt eum.
Non enim qui operantur iniquitatem * in viis eius ambulaberunt.
Tu mandasti mandata tua Domine * custodire nimis.
Utinam dirigantur viae meae * ad custodiendas iustificationes tuas.
Tunc non confundar * dum respicio in omnia mandata tua.
Confitebor tibi, Domine, in directione cordis mei * in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
Iustificationes tuas custodiam * non me derelinquas usquequaque.
Beth. Domus conversationis. (0823D) Aña. In toto corde meo exquisibi te, Deus, ne repellas me a mandatis tuis.
In quo corrigit iubenior viam suam * in custodiendo sermones tuos.
In toto corde meo exquisibi te * ne repellas me a mandatis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua * ut non peccem tibi.
Benedictus es, Domine * doce me iustificationes tuas.
In labiis meis pronunciabi * omnia iudicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum * sicut in omnibus divitiis.
(0824A)In mandatis tuis me exercebor * et considerabo vias tuas.
Et in tuis iustificationibus meditabor * non oblibiscar sermones tuos.
Gimel. Plenitudo: angustia. Aña. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua: incola ego sum in terra, ne abscondas a me mandata tua.
Retribue servo tuo * vivam, et custodiam sermones tuos.
Revela oculos meos * et considerabo mirabilia de lege tua.
Incola ego sum in terra * ne abscondas a me mandata tua.
(0824B)Concupibit anima mea desiderare iustificationes tuas * in omni tempore.
Increpasti supervos * maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Aufer a me obprobrium, et contemtionem * quia testimonia tua exquisibi.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur * servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus.
Nam et testimonia tua meditatio mea est * et consolatio mea iustificationes tuae sunt.
Deleth. Tabularum. Adhaesit pavimento anima mea * vivifica me secundum (0824C)verbum tuum.
Vias tuas pronunciabi, et exaudisti me * doce me iustificationes tuas.
Hanc viam iustificationum tuarum fac, ut intellegam * et exercebor in mirabilibus tuis.
Dormitavit anima mea prae taedio * confirma me in verbis tuis.
Viam iniquitatis amobe a me * et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi * iudicia tua commemorabi.
Adhaesi testimoniis tuis, Domine * noli me confundere.
Viam mandatorum tuorum cucurri * quum dilatares cor meum.
He:::: Vibent. (0824D) Aña. Legem pone mihi, Domine, viam iustitiae tuae, et exquiram eam semper de toto corde meo.
Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum * et exquiram eam semper.
Da mihi intellectum, et prescrutabor legem tuam * et custodiam illam de toto corde meo.
Deduc me in legem mandatorum tuorum * quoniam ipsam volui.
Inclina cor meum in testimonia tua * et non ad inutilitatem.
Averte oculos meos, ne videant vanitatem * in via tua vivifica me.
Statue servo tuo eloquium tuum * in timore tuo.
(0825A)Amputa obprobrium meum, quod suspicatus sum * iudicia enim tua iucunda.
Ecce concupibi mandata tua in tua * iustitia vivifica me.
Vau Get. Bonum salutare. [LIII] Veniat super nos misericordia tua, Domine * salutare tuum, et eloquium tuum.
Et respondebor exprobrantibus mihi verbum * quia sperabi in sermonibus tuis.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque * quia in iudiciis tuis sperabi.
Et custodiam legem tuam semper * in aeternum, et in saeculum saeculi.
Et ambulabi in latitudine * quia praecepta tua exquisibi.
(0825B)Loquar de testimoniis tuis in conspectu regum, * et non confundar.
Et meditabor in mandatis tuis * quae dilexi vehementer.
Et lebabi manus meas in mandatis tuis, quae dilexi * et exercebor in mirabilibus tuis.
Zay. Hec. T. Initium. Memento verbi tui servo tuo * in quo mihi spem dedisti, Domine.
Haec me consolata est in humilitate mea * quia eloquium tuum vivificavit me.
Superbi inique agebant usquequaque * a lege autem tua non declinabi.
Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine * (0825C)et delectatus sum.
Taedium tenuit me pro peccatoribus * derelinquentibus legem tuam.
Cantabiles erant mihi iustificationes tuae * in loco incolatus mei.
Memor fui in nocte nominis tui, Domine * et custodibi legem tuam.
Hoc mihi factum est * quia iustificationes tuas exquisibi.
Heth Vita vel vivacitas. Portio mea, Domine, * dixi, custodire legem tuam.
Deprecatus sum faciem tuam * de toto corde meo.
Miserere mei secundum eloquium tuum, quia cogitabi (0825D)vias tuas * et converti pedes meos in testimonia tua.
Paratus sum, et non sum turbatus * custodire mandata tua.
Funes peccatorum circumplexi sunt me * et legem tuam non sum oblitus.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi * super iudicia iustitiae tuae.
Particeps sum ego omnium timentium te * et custodientium mandata tua.
Misericordia tua, Domine, plena est terra * iustificationes tuas doce me.
Teth. Bonum. Aña. Bonus es, Domine: bonitate doce nos.
(0826A)Iucunditatem fecisti cum servo tuo, Domine * secundum verbum tuum.
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me * quia mandatis tuis credidi.
Priusquam humiliarer, ego deliqui * pro terea eloquium tuum custodibi.
Bonus es, Domine * et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
Multiplicata est super me iniquitas superborum * ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Quoagulatum est, sicut lac cor corum * ego vero legem tuam meditatus sum.
Bonum mihi est, quod humiliasti me, Domine * ut discam iustificationes tuas.
(0826B)Bona mihi est lex oris tui * super millia auri, et argenti.
Ioth. Principium aleo. Manus tuae fecerunt me, et plasmaberunt me * da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur * quia in verbo tuo sperabi.
Cognobi, Domine, quia aequitas, et veritas, iudicia tua * et in veritate tua humiliasti me.
Fiat nunc misericordia tua, et consoletur me * secundum eloquium tuum cum servo tuo.
Veniat mihi miserationes tuae, ut vibam * quia lex tua meditatio mea est.
Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem (0826C)fecerunt in me * ego autem exercebor in praeceptis tuis.
Convertantur ad me timentes te * et qui noberunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in tuis iustificationibus * ut non confundar.
Kaph. Manus. [LIV] Defecit in salutari tuo anima mea * et in verbo tuo sperabi, Domine.
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum * dicentes: Quando consolaberis me.
Quia factus sum, sicut uter in pruina * iustificationes tuas non sum oblitus.
(0826D)Quot sunt dies servi tui, Domine * quando facies de persequentibus me iudicium.
Narraberunt mihi iniqui delectationes suas * sed non ita, ut lex tua, Domine.
Omnia mandata tua veritas * iniqui persecuti sunt me, sucurre mihi.
Paulo minus consummaberunt me in terra * ego autem non dereliqui mandata tua.
Secundum misericordiam tuam vivifica me * ut custodiam testimonia oris tui.
Lameth. Disciplina, sive cordis auxilium. Aña. Fundasti terram, et permanet: ordinationi tuae perseverant dies, quoniam universa serviunt tibi, Domine.
(0827A)In aeternum, Domine * permanet verbum tuum in coelo.
In generatione et progenie * veritas tua.
Fundasti terram, et permanet * ordinationi tuae perseverant dies, quoniam universa serviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditatio mea est * tunc forsitan perissem in humilitate mea.
In aeternum non oblibiscar iustificationum tuarum * quia in ipsis vivificasti me, Domine.
Tuus sum ego, salvum me fac * ut custodiam iustificationes tuas.
Me expectaberunt peccatores, ut perderent me * testimonia autem tua non intellexerunt.
Omni consummationi vidi finem * latum mandatum tuum valde.
Mem. Sempiternum incipit. (0827B) Quomodo dilexi legem tuam, Domine * tota die meditatio mea est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo * quia in aeternum mihi est.
Super omnes docentes me intellexi * quia testimonia tua meditatio mea est.
Super seniores intellexi * quia mandata tua exquisibi.
Ab omni via mala prohibui pedes meos * ut custodiam verbum tuum.
A iudiciis tuis non declinabi * quia tu legem posuisti mihi.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua * super (0827C)mel, et fabum ori meo.
Mandata tua intellexi * propterea odio habui omnem viam iniquitatis.
Nun. Sempiterna visio. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine * et lumen semitis meis.
Iurabi, et statui * custodire iudicia iustitiae tuae.
Humiliatus sum usquequaque, Domine * vivifica me secundum verbum tuum.
Voluntaria oris mei comproba, Domine * et iudicia tua doce me.
Anima mea in manibus tuis semper * et legem tuam non sum oblitus.
Posuerunt peccatores laqueos mihi * et a mandatis (0827D)tuis non errabi.
Hereditatem adquisibi testimonia tua in aeternum * quia exultatio cordis mei tu es.
Inclinabi cor meum ad faciendas iustificationes tuas * propter aeternam retributionem.
Samec. Adiutorium. Oculus. Iniquos odio habui, et abominatus sum * legem autem tuam dilexi, Domine.
Adiutor et susceptor meus es tu * et in verbo tuo sperabi.
Declinate a me malignantes * et prescrutabor mandata Dei mei.
Suscipe me secundum eloquium tuum, ut vivam (0828A)* et ne confundas me ab exspectatione mea.
Adiuva me, et salbabor * et meditabor in tuis iustificationibus semper.
Sprevisti omnes discendentes a iustificationibus tuis * quia iniusta cogitatio eorum est.
Praebaricatores reputabi omnes peccatores terrae * ideo dilexi testimonia tua semper.
Infige timori tuo carnem meam * a iudiciis enim tuis timui.
Ayn. Sive oculus. nos. Aña. Excipe servum tuum in bono: ut non calumnientur mihi superbi.
[LV] Feci iudicium, et iustitiam * Domine, ne tradas me persequentibus me.
(0828B)Excipe servum tuum in bono * ut non calumnientur mihi superbi.
Oculi mei defecerunt in salutari tuo * et in eloquium iustitiae tuae.
Fac cum servo tuo, Domine, secundum multam misericordiam tuam * et secundum iustificationes tuas doce me.
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum * ut sciam testimonia tua.
Tempus est benefaciendi, Domine * dissipaberunt legem tuam iniqui.
Ideo dilexi testimonia tua * super aurum, et topazion.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar * omnem viam iniquitatis odio habui.
Phe. Os . . . . . iustitia. (0828C) Mirabilia testimonia tua, Domine * ideo scrutata est anima mea.
Declaratio sermonum tuorum inluminet me * et intellectum det parvulis.
Os meum aperui, et adtraxi spiritum * quia mandata tua concupiscebam.
Respice in me, et miserere mei * secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum * ut non dominetur mihi omnis iniustitia.
Erue me a calumniis hominum * ut custodiam praecepta tua.
Faciem tuam ostende super servum tuum * et doce (0828D)me iustificationes tuas.
Rivos lacrymarum deduxerunt oculi mei * quia non custodierunt legem tuam.
Sade. Justitiae inscio. Aña. Cremavit me zelus domus tuae, quia inimici mei verba tua obliti sunt.
Iustus es Domine * et rectum iudicium tuum.
Mandasti iudicium, et testimonia tua * et veritatem tuam nimis.
Cremavit me zelus domus tuae * quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ignitum eloquium tuum valde * et servus tuus dilexit illud.
(0829A)Adulescentior ego sum, et contemtus * iustificationes tuas non sum oblitus.
Iustitia tua iusta in aeternum * et lex tua veritas.
Tribulatio, et angustia invenerunt me * mandata autem tua meditatio mea est.
Aequitas et testimonia tua in aeternum * intellectum eorum da mihi, Domine, et vivifica me.
Coph. Vocatio aspice. Aña. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Exclamabi in toto corde meo, exaudi me, Domine * iustificationes tuas requiram.
Clamabi ad te salvum me fac * ut custodiam praecepta tua.
(0829B)Praeveni in maturitate, et exclamabi * et in verbo tuo sperabi.
Praevenerunt oculi mei ad te diluculo * ut meditarer eloquia tua.
Vocem meam exaudi, Domine, secundum multam et magnam misericordiam tuam * et secundum iudicium tuum vivifica me.
Adproprieberunt persequentes me iniuste * lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Domine * et omnia mandata tua veritas.
Ab initio cognobi de testimoniis tuis * quia in aeternum fundasti ea.
Res. Capitis. (0829C)Vide humilitatem meam, et eripe me * quia legem tuam non sum oblitus.
Iudica iudicium meum, et redime me * propter eloquium tuum vivifica me.
Longe est a peccatoribus salus * quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Miserationes tuae multae, Domine * secundum iudicium tuum vivifica me.
Multi persequentes tribulabant me * a testimoniis tuis non declinabi.
Vidi incompositos, et tabescebam * quia eloquia tua non custodierunt.
Vide, quia mandata tua dilexi * Domine, in tua misericordia vivifica me.
(0829D)Principium verborum tuorum veritas * in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
Sin. Dentium sedentes. Principes persecuti sunt me gratis * et a verbis tuis formidavit cor meum
[LVI] Laetor ego super eloquia tua * sicut qui invenit spolia multa.
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum * legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi * super iudicia iustitiae tuae.
Pax multa diligentibus legem tuam * et non est illis in scandalum.
(0830A)Expectabam salutare tuum, Domine * et mandata tua serbabi.
Custodibit anima mea testimonia tua * et dilexit ea valde.
Serbabi mandata tua, et testimonia tua * quoniam omnes viae meae in conspectu tuo, Domine.
Tav. Signum. Adpropriet oratio mea in conspectu tuo, Domine * secundum eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine * secundum eloquium tuum eripe me.
Eructuabunt labia mea hymnum * quum docueris me iustificationes tuas.
Pronuntiabit lingua mea eloquia tua * quoniam (0830B)omnia mandata tua iusta sunt.
Adpropinquet postulatio mea in conspectu tuo, Domine * fiat manus tua ad liberandum me, quia mandata tua dilexi.
Concupibi salutare tuum, Domine * et lex tua meditatio mea est.
Vivit anima mea, et laudabit te * et iudicia tua adiubabunt me.
Errabi sicut obis quae perierat * vivifica servum tuum, quia mandatorum tuorum non sum oblitus.
CXIX. Canticum gradum. Ad Dominum, cum tribularer, clamabi * et exaudibit me.
Domine libera animam meam a labiis iniquis * et (0830C)a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam.
Sagittae acutae potentis * cum carbonibus desolatoriis.
Heu me, quod incolatus meus prolongatus est a me * habitabi cum habitantibus Cedar.
Multum incola fuit anima mea: cum his qui oderant pacem eram pacificus * dum loquebar illis inpugnabant me gratis.
CXX. Canticum gradum. Bonorum nuntiationes. Aña. Auxilium meum a Domino qui fecit coelum, (0830D)et terram.
Lebabi oculos meos ad montes * unde veniat auxilium mihi.
Auxilium meum a Domino * qui fecit coelum, et terram.
Non det in commotione pedem tuum * neque dormitet, qui custodit te.
Ecce non dormitabit, neque obdormiet * qui custodit Israel.
Dominus custodiat te * Dominus protectio tua super manum dexterae tuae.
Per diem sol non uret te * neque luna per noctem.
Dominus custodiat te ab omni malo * custodiat animam tuam Dominus.
(0831A)Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum * ex hoc nunc et usque in saeculum.
CXXI. Canticum gradum. Orationis. Aña. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi * in domo Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis Ierusalem.
Ierusalem quae aedificatur ut Civitas * cuius participatio eius in idipsum.
Illic enim ascenderunt tribus, tribus Domini * testimonium in Israel ad confitendum nomini Domini.
(0831B)Quia illic sederunt sedes in iudicio * sedes super tronum David.
Rogate quae pacis sunt Ierusalem * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos loquebar pacem de te * et propter domum Domini Dei mei quaesibi bona tibi.
CXXII Canticum gradum. Bona gratiae. Aña. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis.
Ad te lebamus oculos nostros * qui habitas in (0831C)coelis.
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, [LVII] et sicut oculi ancillae ad manus dominae suae * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.
Miserere nobis, Domine, miserere nobis * quia multum repleti sumus contemtione:
Multumque repleta est anima nostra obprobriis abundantium * et dispectione superborum.
CXXIII. Canticum gradum. Restitutionis. Aña. Laqueus contritus est et nos liberati sumus.
Nisi quod Dominus erat in nobis * dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis.
(0831D)Quum insurgerent homines in nos * forsitan vivos deglutissent nos.
Quum irasceretur animus eorum adversum nos * forsitan velut aqua obsorbuissent nos.
Torrentem pertransivit anima nostra * forsitan pertransisset anima nostra aquam inmensam.
Benedictus Dominus * qui non dedit nos in captura dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium.
Laqueus contritus est * et nos liberati sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini * qui fecit coelum, et terram.
CXXIV. Canticum gradum. Speratio futurorum. (0832A) Aña. Benefac Domine bonis, et rectis corde.
Qui confidunt in Domino sicut mons Syon * non commobebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem.
Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui * ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum * ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine * bonis, et rectis corde.
Declinantes autem ad obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem * pax super Israel.
CXXV. Canticum gradum. Aedificationis Ecclesiae. (0832B) Aña. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.
In convertendo Dominus captivitatem Syon * facti sumus, sicut consolati.
Tunc repletum est gaudium os nostrum * et lingua nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes, magnificavit Dominus facere cum istis: magnificavit Dominus facere nobiscum * facti sumus laetantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro * ut qui seminant in lacrymis, in gaudio metant.
(0832C)Euntes ibant, et flebant * mittentes semina sua.
Venientes autem venient in exultatione * portantes manipulos suos.
CXXVI. Canticum gradum. Vocationis gentium. Nisi Dominus aedificaberit domum * in vano laborant qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem * in vano vigilant, qui custodiunt eam.
In vanum est vobis ante lucem surgere * surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Quum dederit dilectis suis somnum ecce hereditas Domini filii * mercis fructus ventris ejus.
Sicut sagittae in manu potentis * ita filii excussorum.
(0832D)Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis * non confundetur dum loquetur inimicis suis in porta
CXXVII. Canticum gradum. Victoriae Dei militiae Aña. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Beati omnes, qui timent Dominum * et qui ambulant in viis eius.
Labores fructuum tuorum manducabis * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua, sicut vitis abundans * in lateribus domus tuae.
(0833A)Filii tui, sicut nobella olivarum * in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur omnis homo * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Syon * et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
Et videas filios filiorum tuorum * pax super Israel.
CXXVIII. Canticum gradum. Oratio martyrum. [LVIII] Aña. Benedictio Domini super vos: benedicimus vos in nomine Domini.
Saepe expugnaberunt me a iubentute mea, dicat nunc Israel * saepe expugnaberunt me a iubentute (0833B)mea: etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaberunt peccatores * prolongaberunt iniquitates suas.
Dominus iustus * concidet cervices peccatorum.
Confundantur, et convertantur retrorsum * omnes, qui oderunt Syon.
Fiant sicut foenum aedificiorum * quod priusquam evellatur, arescit.
De quo non implebit manum suam, qui metit * et sinum suum, qui manipulos colligit.
Et non dixerunt, qui praeteriebant: benedictio Domini super vos * benedicimus vos in nomine Domini.
CXXIX. Canticum gradum. De humilitate. (0833C) Aña. A vigilia matutina usque ad noctem: speret Israhel in Domino.
De profundis clamabi ad te, Domine * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes * ad orationem servi tui.
Si iniquitatem observaberis, Domine, * Domine, quis sustinebit.
Quia apud te propitiatio est * et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo tuo * sperabit anima mea in Domino.
A vigilia matutina usque ad noctem * a custodia matutina speret Israhel in Domino.
(0833D)Quia apud Dominum misericordia est * et copiosa apud eum redemtio.
Et ipse redimet Israhel * ex omnibus iniquitatibus ejus.
CXXX. Canticum gradum. Oratio David. Inluminatio Christi. Aña. Speret Israhel in Domino ex hoc nunc, et usque in saeculum.
Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei * neque ambulabi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam * sed exaltabi animam meam.
(0834A)Sicut ablactatus super matrem suam * ita retribues animam meam.
Speret Israhel in Domino * ex hoc nunc, et usque in saeculum.
CXXXI. Canticum gradum. Populi Perfectio. Memento Domine David * et omnes mansuetudines eius.
Sicut iuravit Domino * votum vobit Deo Jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meae * si ascendero in lectum stratus mei.
Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem * aut requiem temporibus meis.
Donec inveniam locum Domino * tabernaculum (0834B)Deo Jacob.
Ecce audibimus eum in Eufrata * invenimus eum in campis silbae.
Introibimus in tabernaculo ejus * adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius.
Exurge Domine in requiem tuam * tu et arca sanctificationis tuae.
Sacerdotes tui induantur iustitiam * et sancti tui laetentur in bonis.
Propter David servum tuum * non avertas faciem Christi tui.
Aña. Parabi lucernam Christo meo.
Iurabit Dominus David in veritate, et non frustrabit eum * de fructu ventris tui ponam super sedem meam.
(0834C)Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos * et filii eorum sedebunt usque in aeternum super sedem meam.
Quoniam elegit Dominus Syon * praeelegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum saeculi * hic habitabo quoniam praeelegi eam.
Viduam eius benedicens benedicam * et pauperes eius saturabo panibus.
Sacerdotes eius induam salutare * et sancti eius exultatione exultabunt.
Illic producam cornu David * parabi lucernam Christo meo.
Inimicos eius induam confusione * super ipsum autem floriet santificatio mea.
CXXXII. Canticum gradum. Populi perfectio. (0834D) Aña. Sicut ros Hermon, quod descendit in montem Syon: [LIX] illic mandabit Dominus benedictionem.
Ecce quam bonum et quam iucundum * habitare fratres in unum.
Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron * quod descendit in ora vestimenti eius.
Sicut ros Hermon, quod descendit in montem Syon * quoniam illic mandabit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.
CXXXIII. Canticum gradum. Populo venturo. (0835A) Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini * qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
In noctibus extollite manus vestras in sancta * et benedicite Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Syon * qui fecit coelum, et terram.
CXXXIV. Alleluia. Doctrinae inductionis. Aña. Ego cognobi, quod magnus est Dominus: et Deus noster super omnes deos.
(0835B)Laudate nomen Domini * laudate servi Domini.
Qui statis in domo Domini * in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quia benignus Dominus * psallite nomini eius, quoniam suave est.
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus * Israel in possessionem sibi.
Quia ego cognobi, quod magnus est Dominus * et Deus noster prae omnibus diis.
Omnia quaecumque voluit Dominus fecit * in coelo, et in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Educens nubes ab extremo terrae * fulgura in plubiam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis * qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad (0835C)pecus.
Et misit signa, et prodigia in medio tui, Aegypte * in Faraonem, et in omnes servos eius.
Qui percussit gentes multas * et occidit reges mirabiles.
Seon regem Amorrheorum, et Og regem Basan * et omnia regna Canaan occidit.
Et dedit terram eorum hereditatem * hereditatem Israel servo suo.
Domine, nomen tuum in aeternum * Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi.
Quia iudicabit Dominus populum suum * et in servis suis consolabitur.
Simulacra gentium argentum, et aurum * opera manuum hominum.
(0835D)Os habent, et non loquentur * oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audiunt * nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt * pedes habent, et non ambulabunt.
Non clamabunt in gutture suo * neque enim est spiritus in ora ipsorum.
Similes illis fiant, qui faciunt ea * et omnes, qui confidunt in eis.
Domus Israhel benedicite Domino * domus Aaron benedicite Domino.
Domus Levi benedicite Domino * qui timetis Dominum, benedicite Domino.
(0836A)Benedicat tibi Dominus ex Syon * qui habitat in Ierusalem.
CXXXV. Alleluia. Bona gratia liberatorum. Aña. In humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, et redemit nos de manu inimicorum nostrorum.
Confitemini Domino quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Confitemini Deo deorum * quoniam in saeculum. misericordia eius.
Confitemini Domino dominorum * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui fecit mirabilia magna solus * quoniam in saeculum misericordia eius.
(0836B)Qui fecit coelos intellectu * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui firmavit terram super aquas * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui fecit luminaria magna solus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Solem in potestate diei * quoniam in saeculum misericordia eius.
Lunam et stellas in potestate noctis * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui percussit Aegyptum cum primitiis suis * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et eduxit Israhel, e medio eius, * quoniam in saeculum misericordia eius.
In manu forti, et brachii excelso * quoniam in (0836C)saeculum misericordia eius.
Qui divisit mare rubrum in divisiones * quoniam in saeculum misericordia eius.
[LX] Et transduxit Israhel per medium eius * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui excussit Faraonem, et exercitum eius in mari rubro * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui transduxit populum suum per desertum * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui eduxit aquam de petra rupis * quoniam in saeculum misericordia eius.
Qui percussit gentes multas * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et occidit reges mirabiles * quoniam in saeculum misericordia eius.
(0836D)Seon regem Amorreorum * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et Og regem Bassan * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et omnia regna Canaan occidit * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et dedit terram eorum hereditatem * quoniam in saeculum misericordia eius.
Hereditatem Israhel servo suo * quoniam in saeculum misericordia eius
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum * quoniam in saeculum misericordia eius.
(0837A)Qui dat escam omni carni * quoniam in saeculum misericordia eius.
Confitemini Deo coeli * quoniam in saeculum misericordia eius.
Confitemini Domino, quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
CXXXVI. Psalmus David et Iheremiae. Sanctorum voces, qui in cabtivitate sunt. Super flumina Babilonis illic sedimus, et flevimus * dum recordaremur tui, Syon.
In salicibus in medio eius * ibi suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaberunt nos, qui cabtivos duxerunt nos verba canticorum * et qui adduxerunt nos, (0837B)dixerunt nobis: Hymnum cantate nobis de canticis Syon.
Quomodo cantabimus canticum Domini * in terra aliena?
Si oblitus fuero tui Ierusalem * oblibiscatur me dextera mea.
Adhaereat lingua mea faucibus meis * si tui non meminero.
Si non praeposuero Ierusalem * in principio laetitiae meae.
Memento Domine filiorum Edon in diebus Ierusalem * qui dixerunt: Exinanite, exinanite quousque ad fundamentum in ea.
Filia Babilonis misera * beatus qui retribuit tibi retributionem, quam tu retribuisti nobis.
(0837C)Beatus, qui tenet * et allidet parvulos suos ad petram.
CXXXVII. Psalmus David. Bona gratia. Prophetia David. Aña. In conspectu angelorum tuorum psallam tibi, Domine.
Confitebor tibi Domine in toto corde meo, quoniam exaudisti omnia verba oris mei * et in conspectu angelorum tuorum psallam tibi.
Adorabo ad templum sanctum tuum * et confitebor nomini tuo.
Super misericordiam, et veritatem tuam * quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum.
(0837D)In quacumque die invocabero te, velociter exaudi me Domine * multiplicasti animam meam in veritate tua.
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae * quoniam audierunt omnia verba oris tui.
Et cantent in canticis Domino, quoniam magna est gloria Domini * quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta de longe agnoscit.
Si ambulabero in medio tribulationis, vivificabis me * et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salbum me fecit dextera tua.
Domine, retribue pro me * Domine misericordia tua in aeternum: opera manuum tuarum ne despicias.
CXXXVIII. Pro victori David Canticum. Declaratio justi cum Dei dicatione. (0838A) Aña Tu formasti me, posuisti super me manum tuam Domine.
Domine probasti me, et cognobisti me * tu cognobisti sessionem meam, et resurrectionem meam: tu intellexisti cogitationes meas a longe.
Semitam meam, et limitem meum tu investigasti * et omnes vias meas praevidisti, quia non est dolus in lingua mea.
Ecce tu, Domine, cognobisti omnia * nobissima, et antiqua.
[LXI] Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam * mirabilis facta est scientia tua ex me, (0838B)confortata est, nec potero ad eam.
Quo ibo ab spiritu tuo * et a facie tua quo fugiam?
Si ascendero in coelum tu ibi es * et si descendero in infernum ades.
Si sumsero pinnas meas ante lucem * et habitabero in postremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me * et tenebit me dextera tua.
Et dixi: Forsitan tenebrae conculcaberunt me * et nox inluminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabuntur a te * et nox sicut dies inluminabitur.
Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius * quoniam tu possides renes meos, Domine.
Suscepisti me de utero matris meae * confitebor (0838C)tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es.
Mira opera tua, Deus * et anima mea novit nimis.
Non est occultatum os meum a te, quae fecisti in occultis * et substantia mea in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui * et in libro tuo omnes scribentur:
Dies firmabuntur * et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus * valde confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, et super arena maris multiplicabuntur * et surrexi, et adhuc tecum sum.
Si occidas Deus peccatores, viri sanguinum declinate a me: quia dicitis in cogitationibus vestris * accipiant in vanitate civitates suas.
(0838D)Nonne qui oderant te Deus, oderam illos * et super inimicos tuos tabescebam.
Perfecto odio oderam illos * et inimici facti sunt mihi.
Proba me Domine et scito cor meum * interroga me, et cognosce semitas meas.
Et vide si via iniquitatis in me est * et deduc me in via aeterna.
CXXXIX. Pro victoria Canticum David. Voces quae adversus Deum agonizantur Aña. Domine Deus virtus salutis meae, obumbra caput meum in die belli.
Eripe me, Domine, ab homine malo * a viro iniquo libera me.
(0839A)Qui cogitaberunt malitias in corde suo * tota die constituebant praelia.
Acuerunt linguas suas, sicut serpentes * venenum aspidum sub labiis eorum.
Conserva me, Domine, de manu peccatoris * ab hominibus iniquis libera me.
Qui cogitaberunt supplantare gressus meos * absconderunt supervi laqueos mihi.
Et funes extenderunt continuatis pedibus meis * iuxta iter scandala posuerunt mihi.
Dixi Domino: Deus meus es tu * exaudi vocem deprecationis meae.
Domine Deus virtus salutis meae * obumbra caput meum in die belli.
Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (0839B)* cogitaberunt adversum me, ne derelinquas me: ne umquam exaltentur.
Caput circuitus eorum * labor labiorum ipsorum operiet eos.
Cadent super eos carbones ignis; et in igne delicies eos * et in miseriis non subsistunt.
Vir lingosus non dirigetur super terram * virum iniustum mala capiunt in interitu.
Cognobi, quoniam faciet Dominus iudicium inopis * et vindictam pauperis.
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo * et habitabunt recti cum facie tua.
CXL. Canticum David. Oratio, qui secundum Deum perfecti sunt. (0839C)Domine, clamabi ad te, exaudi me * intende voci orationis meae, dum clamabero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo * elebatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circunstantiae labiis meis * ut non declinet cor meum in verbum malum,
Ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem * et non comminabor cum electis eorum.
Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me * oleo autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorti sunt continuati petrae iudices eorum * (0839D)audierunt verba mea, quoniam potuerunt.
Sicut crassitudo terrae eructuat super terram * dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
Quia ad te Domine Domine oculi mei * in te sperabi, ne auferas animam meam.
[LXII] Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi * et ab scandalis operantibus iniquitatem.
Cadent in retia eius peccatores * singulariter sum ego, donec transeam.
CXLI. Eruditio David, cum essent in spelunca. Vocem, qui propter Deum perfecti sunt. Aña. Effundam in conspectu Dei orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronunciabo.
(0840A)Voce mea ad Dominum clamabi * voce mea Deum deprecatus sum.
Effundam in conspectu Dei orationem meam * tribulationem meam ante ipsum pronunciabo.
In deficiendo in me spiritum meum * et tu cognobisti semitas meas.
In via hac quam ambulabam * absconderunt superbi laqueos mihi.
Considerabam a dextris, et videbam * et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga mea * et non est, qui requirat animam meam.
Clamabi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea * portio mea in terra vibentium.
Intende voci orationis meae, quia humiliatus sum (0840B)nimis * libera me a persequentibus me quoniam confortati sunt super me.
Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo * me expectant iusti donec retribuas mihi.
CXLII. Canticum David. Oratio confessionis. Aña. Aditam fac mihi mane misericordiam tuam
Domine exaudi orationem meam * auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua.
Exaudi me in tua iustitia, et ne intres in iudicio cum servo tuo * quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vibens.
Quia persequutus est inimicus animam meam * (0840C)humiliavit in terra vitam meam.
Conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est in me spiritus meus * in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum anticorum, et meditatus sum in omnibus operibus tuis * et in factis manuum tuarum meditabor.
Expandi manus meas ad te * anima mea velut terra sine aqua, velociter exaudi me.
Domine defecit spiritus meus, non avertas faciem tuam a me * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam * quia in te sperabi Domine.
Demonstra mihi viam, per quam ambulem * quia ad te Domine animam meam lebabi.
(0840D)Eripe me de inimicis meis, Deus meus, quoniam ad te confugibi * doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus, spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam.
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua * et educes de tribulatione animam meam
Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perde omnes, qui tribulant animam meam * quoniam serbus tuus sum ego.
CXLIII. Psalmus David. Aña. Misericordia mea, et refugium meum, susceptor meus, et liberator meus.
(0841A)Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad bellum * digitos meos ad praelium.
Misericordia mea, et refugium meum * susceptor meus, et liberator meus.
Protector meus, et in ipso sperabi * subiciens populos sub me.
Domine, quid est homo, quod innotuisti ei * aut illius nominis, quod reputas eum.
Homo vanitatis similis factus est * dies eius sicut umbra praeterierunt.
Domine inclina coelos, et descende * tange montes, et fumigabunt.
Corusca coruscationes, et dissipabis eos * emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Emitte manum tuam de alto, eripe et libera me (0841B)de aquis multis * et de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem * et dextera eorum dextera iniquitatis.
Deus canticum novum cantabo tibi * in psalterio decem cordarum psallam tibi.
Qui das salutem regibus, et liberas David servum tuum de gladio maligno * eripe et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem * et dextera eorum dextera iniquitatis.
Quorum filii sicut novella plantationis * stabilita a iubentute sua.
Filiae eorum decoratae * circumornatae ut similitudo templi.
(0841C)[LXIII] Promtuaria eorum plena * eructuantia ex hoc in illud.
Obes eorum foetosae abundantes in itineribus suis * bobes eorum crassi.
Non est ruina maceriae * neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
Beatum dixerunt populum, cui haec sunt * beatus populus cuius est Dominus Deus eorum.
CXLIV. Hymnus David. Alep. Hymnus cum Dei dictione. Aña. Suabis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera cius.
Exaltabo te Domine rex meus, et Deus meus * et (0841D)benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.
Per singulos dies benedicimus te * et laudamus nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi:
Magnus Dominus, et laudabilis nimis * et magnitudinis eius non est finis.
Generatio, et generatio laudabunt nomen tuum * et potentiam tuam pronunciabunt.
Magnificentiam maiestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur * et mirabilia tua narrabunt.
Virtutem terribiliorum tuorum dicent * et magnificentiam tuam loquentur.
Memoriam abundantiae suabitatis tuae eructuabunt * et in tua iustitia exaltabuntur.
Miserator et misericors Dominus * patiens, et (0842A)multum misericors, et sanctus in omnibus operibus suis.
Suabis Dominus universis * et miserationes eius super omnia opera eius.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua * et sancti tui benedicent tibi.
Gloriam regni tui dicent * et potentiam tuam loquentur.
Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam * et gloriam magnificentiae regni tui.
Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum * et dominatio tua in omni progenie, et generatione.
Fidelis Dominus in verbis suis * et sanctus in omnibus operibus suis.
(0842B)Erigit Dominus omnes qui ruunt * et corrigit omnes elisos.
Oculi hominum in te sperant Domine et tu das escam illis in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam * et imples omnem animam benedictionem.
Iustus Dominus in viis suis * et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus * invocantibus eum in veritate.
Voluntatem timentium se faciet * et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Custodit Dominus omnes diligentes se * et omnes peccatores disperdet.
Laudem Domini loquetur os meum * et benedicet (0842C)omnis caro nomini sancto eius in aeternum, et in saeculum saeculi.
CXLV. Alleluia. Hymnus cum Dei dictione. Aña. Dominus erigit elisos, Dominus solbet compeditos, Dominus inluminat caecos.
Lauda anima mea Dominum * laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu ero.
Nolite confidere in principibus * neque in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exiet spiritus eorum, et revertetur in terram suam * in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius * spes eius (0842D)in Domino ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem a saeculo * facit iudicium iniuriam patientibus, et dat escam esurientibus.
Dominus erigit elisos, Dominus solbet compeditos, Dominus inluminat caecos * Dominus diriget iustos.
Dominus custodit advenam; pupillum, et viduam suscipiet * et vias peccatorum exterminabit.
Regnabit Dominus in aeternum * Deus tuus Syon in saeculum saeculi.
CXLVI. Alleluia. Hymnus cum Dei dictione. Aña. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum: magnus Dominus noster, et magna virtus eius.
(0843A)Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus * Deo nostro iucunda sit laudatio.
Aedificans Ierusalem Dominus * et dispersos Israhel congregans.
Qui sanat contritos corde * et alligat contritiones eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum * et omnibus eis nomina vocat.
[LXIV] Magnus Dominus noster, et magna virtus eius * et sapientiae eius non est numerus.
Suscipiet mansuetos Dominus * humiliat autem peccatores usque ad terram.
Incipite Domino in confessione * psallite Deo nostro in cithara.
Qui operit coelum nubibus * et parat terrae plubiam.
(0843B)Qui producit in montibus foenum * et herbam servituti hominum.
Qui dat iumentis escam ipsorum * et pullis corborum invocantibus eum.
Non in viribus equi voluntatem habebit * neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei.
Beneplacitum est Domino super timentes eum * et in eos, qui sperant in misericordia eius.
CXLVII. Alleluia. Hymnus cum Dei dictione. Aña. Iherusalem lauda Dominum; Deum tuum Syon lauda.
(0843C)Lauda Iherusalem Dominum * conlauda Deum tuum Syon.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum * benedixit filios tuos in te.
Qui posuit fines tuos pacem * adipe frumenti satians te.
Qui emittit eloquium suum terrae * velociter currit sermo eius.
Qui dat nibem sicut lanam * nebulam velut cinerem adspargit.
Qui emittit cristalium suum tamquam frusta panis * ante faciem frigoris eius quis subsistit.
Mittit verbum suum, et liquefaciet ea * flat spiritus eius, et fluent aquae.
Pronuncians verbum suum Jacob * iustitia, et iudicia (0843D)sua Israhel.
Non fecit taliter omni nationi eius * et iudicia sua non manifestabit eis.
CXLVIII. Alleluia. Hymnus cum Dei dictione. Laudate Dominum de coelis * laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angen eius * laudate eum, omnes virtutes eius.
Laudate eum sol et iuna * laudate eum omnes stellae et lumen.
Laudate eum coeli coelorum * et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
(0844A)Quia ipse dixit, et facta sunt * ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi * praeceptum posuit et non preteribit.
Laudate Dominum a terra * dracones et omnes abyssi.
Ignis grando nix glacies spiritus tempestatis * qui facitis verbum eius.
Montes, et omnes colles * ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiae, et universa pecora * serpentes, et volucres pinnatae.
Reges terrae, et omnes populi * principes, et iudices terrae.
Iubenes, et virgines, seniores cum iunioribus * (0844B)laudent nomen Domini.
Quia exaltatum est nomen eius solius * confessio eius super coelum, et terram.
Et exaltabit cornu populi sui * hymnus omnibus sanctis eius filiis populo adpropinquanti sibi.
CXLIX Alleluia. Cantate Domino canticum nobum * laus eius in Ecclesiis sanctorum.
Laetetur Israhel in eo, qui fecit ipsum * et filii Syon exultent super regem suum.
Laudent nomen eius in choro * in tympano, et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo * et (0844C)exaltabit mansuetos in salute.
Exultabunt sancti in gloria * et laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in faucibus eorum * et gladii bis acuti in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus * et nobiles eorum in vinculis ferreis.
Ut fiat in eis iudicium conscriptum * gloria haec est omnibus sanctis eius.
CL. Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius * laudate cum in firmamento virtutis eius.
(0844D)Laudate eum in potentatibus eius * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Laudate eum in sono tubae * laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et coro * laudate eum in cordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate [LXV] eum in cymbalis iubilationum * omnis spiritus laudet Dominum.
CLI. Hic Psalmus proprie scriptus in David extra numerum cum pugnator esset adversus Goliam solus.
Pusillus eram inter fratres meos * et adolescentior in domo patris mei.
(0845A)Pascebam obes patris mei * manus meae fecerunt organum, et digiti mei abtaberunt psalterium.
Et quis adnuntiabit Domino meo * ipse Dominus exaudibit me.
Ipse exauditor omnium * ipse misit angelum suum, et tulit me de obibus patris mei, et unxit me in misericordia unctionis suae.
(0846A)Fratres autem mei boni, et magni * et non fuit in eis beneplacitum Domino.
Exibi obviam alienigenae * et denutrabit me in simulacris suis.
Ego autem evaginato ab eo habens ipsius gladio amputabi caput eius * et abstuli opprobrium a filiis Israel.