Clemens Papa VII.
Ad futuram rei memoriam . Provisionis Nostrae debet provenire subsidio, ut suum jus cuilibet conservetur. Hinc est, quod Nos tenore quarundam literarum felicis recordationis Leonis Papae X Praedecessoris et secundum carnem Fratris Patruelis Nostri in forma Brevis a veris ipsius Praedecesso ris literis ,quas in Secretaria Nostra diligenter inspici et examinari fecimus, extractumque pro eo, quod sicutt Natio Graeca Nobis ex posuit, ipsa hujusmodi tenore ex certis causis dignoscitur indigere, de verbo ad verbum transcribi, et ad ipsius Nationis suppli cantis instantiam praesentibus annotari fecimus, qui talis est. ( Sequitur Breve Leonis Papae X per extensum ) Caeterum ut carundem literarum tenor praedictus sic insertus omnimodam rei seu facti certitudinem faciat, Apostolica auctorite decer 92 nimus, ut illud idem robur eamdemque vim et eumdem vigo rem dictus tenor per omnia habeat, quem haberent originales Literae supradictae, ac eadem prorsus eidem tenori fides ad hibeatur quandocumque et ubicumque sive in judicio sive alibi , ubi fuerit exhibitus vel ostensus, et eidem tenori firmi ter stetur in omnibus, sicut eisdem originalibus literis stare tur, si forent exhibitae et ostensae . Per hoc autem nullum jus denuo cuiquam acquiri volumus, sed antiquum tantummo do conservari, Datum Romae apud Sanctum Petrum sub an nulo Piscatoris. Die 26 Martii 1526 Pontificatus Nostri anno tertio . *)
Praesentem copiam cum libello Romae de anno 1638 impresso, e quo est transumpta, per me infrascriptum con frontatam et collationatam de verbo ad verbum concordare attestor, in cujus rei fidem me subscripsi, et sigillo Illustrissi mi ac Reverendissimi Domini Leonis in Szeptyce Szeptycki Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Leopoliensis, Hali ciensis et Camenecensis, Abbatis Commendatarii Mielecensis communivi. Leopoli die quinta mensis Martii 1761 anno . Da niel Werchratski Apostolicus et Actorum Curiae Episcopalis Leopoliensis Notarius. Idem Breve Leonis Papae X et renovatio ejus per Cle mentem Papam VII commemorantur a Benedicto Papa XIV in Constitutione „ Etsi Pastoralis “ de anno