EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Proverbia Inferni
inter 1790 et 1793
editio: incognita
fons: incognitus
  • Sementis tempore disce, messe doce, hieme delectare.
  • Eternitas temporis opera amans.
  • Stultitiae horae ab horologio numerantur, sapientiae horas nullum horologium numerat.
  • Carceres legis lapidibus, lupanaria religionis lateribus aedificantur.
  • Pavonis superbia Dei gloria.
  • Hirci lascivia Dei generositas.
  • Leonis ira Dei sapientia.
  • Mulieris nuditas Dei opus.
  • Vir leonis pelle, mulier ovis lana vestiatur.
  • Avis nidum, araneus cassem, homo amicitiam.
  • Cisterna continet, fons superfluit.
  • Sicut aratrum verba sequitur, sic Deus preces remuneratur.
  • E stagnantibus aquis venenum spera.
  • Caput sublime, cor Pathos, genitalia Pulchritudo, manus & pedes Proportio.
  • Ubi homo non est, natura sterilis est.