Prosa de S. Martino

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71


Prosa de S. Martino (Auctor incertus), J. P. Migne

1 PROSA DE SANCTO MARTINO.

(1007) (1007D)Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat Ecclesia pacis catholica, atque illius nomen omnis haereticus fugiat pavidus. Pannonia laetetur genitrix talis filii, Italia exsultet altrix tanti juvenis, et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse (1008D)debeat praesul; sed pariter habere se patrem omnes gaudeant, Turonici soli ejus corpus foveant. Hinc Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat, quibus videndum inspexit Dominum in sua veste. Hic celebris est Aegypti partibus, Graeciae 1141 quoque cunctis (1009A)sapientibus, qui impares se Martini meritis sentiunt, atque ejus medicamini. Nam febres sedat, daemonesque fugat, paralytica membra glutinat, et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae. Hic ritus sacrilegos destruit, et ad Christi gloriam dat ignibus idola. Hic nudis mysteria brachiis conficiens, praeditus est coelesti lumine, hic oculis ac manibus in coelum est totis viribus suspensus, terrena cuncta respuit. Ejus ori nunquam Christus abfuit, sive justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet. Igitur te cuncti poscimus, o Martine, ut qui multa mira hic ostendisti, etiam de coelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, fons et origo totius boni, qui in beato Martino antistite glorificaris, laus (1009B)virtutis ejus, et robur fortitudinis illius, gloria sanctitatis ejus, et decor formae ipsius, amor cordis ejus suspensioque animae ipsius, lumen mentis 1142 (1010A)ejus et dux itineris illius; qui in eo imaginis tuae similitudinem mirabili expressione reformasti, et per eum puritatis tuae formam quodammodo palpabilem nobis exhibuisti; quem, cum diligeret, te inspirante, justitiam, odiretque iniquitatem, unxisti oleo exsultationis non prae participibus tuis, sed inter maximos Unigeniti tui participes; exaudi, ipso intercedente, deprecationes nostras gravi peccatorum pondere pressas, et praesta ut preces ejus apud misericordiam tuam scelerum meorum maculas deleant, exempla me ad altiora piae operationis provocent, miracula a malis terreant, charismatumque ejus flagrantia ad currendum post te in odore unguentorum tuorum me pertrahat, imber doctrinae ejus mei cordis duritiam infundat, omnisque gratia, quam abs te boni (1010B)auctore accepit, ad meae proficiat devotionis atque salutis augmentum. Per eumdem.