1416.II.13, Constantiae.
Querelae Samogitarum contra fratres ordinis Teutonici de Prussia in concilio generali Constantiensi propositae: quod incursiones bellicae Teutonicorum in terras Lituaniae et iniuriae multae earum incolis infertae obstaculum dederint eis baptismum catholicum suscipiendi; in medio inserta est epistola Samogitarum anni 1407 ad universos principes catholicos directa, in qua intentiones et actiones malae dictofrum Teutonicorum enumerantur; nomine Vladislai Jogaila, regis Poloniae, et Alexandri Vytautas, magni ducis Lituaniae, supplicatur, ut a concilio quidam delegati in Samogitiam mittantur, qui gentem baptisari et dioecesim ibi erigi curent.
Proposicio Samagitarum
recensereSerenissime princeps et rex regum sacratissime reverendissimique in Christo patres et domini metuendissimi ! (1) Quia lux illa que illuminat omnem mundum, cecitatis nostre tenebras tunc illustrare inceperat, dum auctori lucis placuit gentem Littwanicam ad agnicionem vere lucis hoc est fidei catholice invitare (2) Multi siquidem de fratribus nostris cum eadem gente Lithwanica, cuius nos caro et ossa existimus, sacro fonte baptismatis sunt renati, qui conversacionem habentes inter christianos ibidem in Lithwania quantum sapere poterant et quantum ipsis per predicatores fuerat declaraturn, nobis indicabant nos docentes, quod salus, a summo rerum dependens opifice, nulli penitus provenire debet et poterit nisi viris catholicis Christi fidem devote colentibus. Qui eciam amplius nos docuerunt, quod non esset alter in toto orbe populus peculiarior Deo summo preter populum christianum et qui ampliori et uberiori potiretur libertate. Ubi eciam predicti fratres nostri nobis pro re certa retulere, quod plenitudo iusticie ex ore Altissimi progrediens inter christianos plus amaretur quam inter ceteras omnium gencium naciomes, caritasque Dei et amor proximi tanta virtute tantoque preconio inter christicolas claresceret, quod quasi quodam singulari debito anus alteri colligatus, nulli deberet hoc facere, quod sibi ipsi displiceret, nec hoc debet (a) velle alteri, quod sibi nollet fieri, ut ex hoc verus quisque possit iudicari christianus. Hiis igitur taliter attentis et bene ponderatis, multi de nostris ad assumendam fidem catholicam allecti sacro fonte baptismatis sunt renati et iam fere omnes facti fuissent catholici, si id, quod inferius cum omni humilitate et devocione vestre sanctitati exponetur, occasionem contradiccionis et obstaculi non dedisset. Fuerunt enim hii, qui se de possessione et regimine terre nostre ingesserant (3), quos sperabamus a faucibus draconis et principis tenebrarum diaboli patriam nostram redempturos et gentem predicte patrie nostre ad Christi graciam per baptismum conversuros; quibus utique menti non fuit domum Dei augere nec fidem catholicam ampliare, sed pocius et avidius ad alienas possessiones recurrere; eisdemque (b) plus placuit horrea quam celum adimplere, sub quorum perverso regimine et stolido eramus tamquam oves errantes, dum non erat qui nos salvos faceret et qui manum apponeret [f. 116 v] nosque gremio fidei catholice aggregaret, quia forte (c) tempus non adherat. Nune autem venit plenitudo temporis (4), in quo per sanctissimam congregacionem vestram mundo fluctuanti maxime opportunam, quam Deus omnipotens per istius sacratissimi Romanorum regis (5) medium dignatus est convocare, omnes errores in mundo pullulantes debent extirpari. Nam et nunc Spiritus Sancti gracia ministrante in unum accersiti, universalem representantes Ecclesiam, et sic ad vos pertinet abolere discordias, fidem christianam propagare, hereses et scismata evellere. Vos enim post Deum primam meruistis obtinere potestatem, deponere potentes de sede et exaltare humiles. Ecce constituit vos Dominus super gentes e regna (6), en modo conversi sumus et convertamur ad istum cetum vestrum sanctissimum advocatum, pastorem et episcopum animarum nostrarum, per vos, quibus ėst cura de omnibus, gremio sancte matris Ecclesie associari devotissime cupientes. Suscipite igitur, quesumus, volentes converti ad fidem catholicam, honorem Deo summo in propagacionem eiusdem fidei faciendo, quam libere prestante eius clemencia assumere satagimus non coacti, in qua eciam existentes digna (d) animadversione ac devota mente vestris instruccionibus saluberrimis preceptis dominicis et lesu (e) Christi clementissimis disciplinis presto sumus subicere terga nostra, et qui hactenus per viam mortis ambulantes errabamus, hos nunc ad viam vite benignius ingredi permittite. Huius enim firme et indubie spei de vestra sanctitate piissima gerimus fiduciam, (f) quod nos non abiceietis (g) dedignanter sicut alias abiciebamur indirecte, sed ad amplexus vestros caritative susceptos sub umbra proteccionis alarum vestrarum misericorditer et paterne colligetis omnibusque prerogativis et favoribus tractabitis, quibus ceteros christicolas recto corde gradientes in visceribus lesu Christi amare et tractare consuevistis; ut (h) autem protractio baptismi nostri et dilacionis conversionis nostre ad fidem orthodoxam, per quem stetit, vestre sanctitati innotescat, eidem vestre sanctitati per hec scripta volumus veridice declarare vestre piissime claritati humiliter supplicantes, quatenus nobis humilibus et devotis, vestris ad fidem catholicam converti volentibus Dei contemplacionis intuitu audienciam prebere dignemini benivolam atque gratam. Nam licet a primordiis nostre originis fuimus prout sumus ingenui et vere liberi, bona nostra ex successione paterna iure hereditario et modis licitis cum plena et perfecta libertate possiderimus pacifice et quiete, nec cuipiam ad aliquam ligati fuimus servitutem, nichilominus tamen fratres ordinis Theutonicorum de Prussia (7) nostre ingenuitatis et plene libertatis minime ignari, omni libertate, substancia et pacifico statu nos privare magno studio quesiverunt [f. 117] hostiliter et crudelissime nos vexando, non attenta devocione nostra, qua dudum gremio fidei catholice summo opere et cum magno fervore desideravimus aggregari, non querentes lucrifacere animas nostras Deo vero, sed hereditates et bona et terras nostras usurpare et occupare mollientes, prout ipsarum alias magnam partem indebite occuparunt (i) profecto, dum predicti fratres, quos a Deo missos
Commentarium
recensere1 Istis verbis allocuti mat delegati Sarnogitiae Sigismundum regem et R.mos Patres concilii Constantiensis. Concilium generale Constantiense in civitate Germaniae Constantia (Konstanz, Kostnik), prope fines Helvetiae, annis 1414-1418 celebratum est. In sessione plenaria huius concilii, 1416.II.13, delegati Poloni et Samogitae (de quibus vid. infra nr. 3) suas Propositiones legere fecerunt. M a n s i XXVII, col. 832, habet quod sequitur : Die Iovis XIII mensis februarii praedicti (1416). R.mi patres domini Nicolaus archiepiscopus Gneznensis, lacobus episcopus Plocensis (Placentinus), et Andreas clericus Poznaniensis, ac ceteri ambaxiatores serenissimorum principum Vladislai Poloniae regis et Witoldi magni ducis Lituaniae, proposuerunt eorum querelam contra magistrum generalem et totum ordinem sanctae Mariae Teutonicorum, pro eis D. Augustini de Pisis advocati consistoriali , ac D. Petri de Cracovia, in loco sessionis praesentibus maiori parte dominorum cardinalium et suppositorum nationum concilii Constantiensis … Similiter et Richental p. 88 : Uff den XIII tag des monatz Februarii, das was uff dornstag vor Valentini arm MCCCCXVI in derselben session, do laitend für der durchlütchtig fürst küng Ladislaus von Boland, hertzog Allexander genant Wirolt, grosser hertzog in Littow … mit ir gwissen bottschaft and durch it brief die klag and zü sprüch, so sy hattend von den tütschen herren von Prüssen ... Cf. G I o r i e u x p. 139. — Secundum diarium card. Fillastres, etiam 1416.II.17 querelae Samogitarum concilio ulterius propositae sunt : Die lune XVII Februarii … ambaxiatores regis Polonie et ducis Witaldi Lithuanie publice proposuerunt in concilio eciam ex parte gencium Samaytarum, primo quod illa gens Samaytarum, que est magna regio, ut ferunt, sicut dimidia Ytalia, vult ad fidem christianam converti et petiverunt ex parte regis et ducis atque gentis predictorum mitti ad eos viros in fide doctos, zelum Dei et fidei habentes Christi ad baptizandum eos et instruendum in fide Christi, erigendas ecclesias et loca et cetera pertinencia ad Dei cultum. Proposuerunt postea ex parte regis Polonie multa et in scriptis plus quam decem folia papiri multas querelas contra Pruthenos, quibus ex parte Pruthenorum modica facta responsione fuit petitum illis dari plenam audienciam et ad hoc diem aliam assignari. Et postea fuerunt auditi XXIIII Februarii et similiter multas querelas contra regem Polonie fecerunt et excusaverunt se de propositis contra eos eciam in scriptis tam prolixis, quod omnia legi non potuerunt. (Scriptores rerum Prussicarum, III, Leipzig 1866, reimpr. Frankfurt a. M. 1965, p. 462 ; H. Finke: Acta concilii Constanciensis, II, Münster 1923, p. 58). Excerpta ex responso Teutonicorum vid. infra sub nr. 4.
2 De baptismo Lituanorum anni 1387 vid. excerptum ex Propositione Polonorum, in nr. sequenti (2).
care, omnes errores in mundo pullulantes debent extirpari. Nam et nunc Spiritus Sancti gracia ministrante in unum accersiti, universalem representantes Ecclesiam, et sic ad vos pertinet abolere discordias, fidem christianam propagare, hereses et scismata evellere. Vos enim post Deum primam meruistis obtinere potestatem, deponere potentes de sede et exaltare humiles. Ecce constituit vos Dominus super gentes e regna (6), en modo conversi sumus et convertamur ad istum cetum vestrum sanctissimum advocatum, pastorem et episcopum animarum nostrarum, per vos, quibus ėst cura de omnibus, gremio sancte matris Ecclesie associari devotissime cupientes. Suscipite igitur, quesumus, volentes converti ad fidem catholicam, honorem Deo summo in propagacionem eiusdem fidei faciendo, quam libere prestante eius clemencia assumere satagimus non coacti, in qua eciam existentes digna (d) animadversione ac devota mente vestris instruccionibus saluberrimis preceptis dominicis et lesu (e) Christi clementissimis disciplinis presto sumus subicere terga nostra, et qui hactenus per viam mortis ambulantes errabamus, hos nunc ad viam vite benignius ingredi permittite. Huius enim firme et indubie spei de vestra sanctitate piissima gerimus fiduciam, (f) quod nos non abiceietis (g) dedignanter sicut alias abiciebamur indirecte, sed ad amplexus vestros caritative susceptos sub umbra proteccionis alarum vestrarum misericorditer et paterne colligetis omnibusque prerogativis et favoribus tractabitis, quibus ceteros christicolas recto corde gradientes in visceribus lesu Christi amare et tractare consuevistis; ut (h) autem protractio baptismi nostri et dilacionis conversionis nostre ad fidem orthodoxam, per quem stetit, vestre sanctitati innotescat, eidem vestre sanctitati per hec scripta volumus veridice declarare vestre piissime claritati humiliter supplicantes, quatenus nobis humilibus et devotis, vestris ad fidem catholicam converti volentibus Dei contemplacionis intuitu audienciam prebere dignemini benivolam atque gratam. Nam licet a primordiis nostre originis fuimus prout sumus ingenui et vere liberi, bona nostra ex successione paterna iure hereditario et modis licitis cum plena et perfecta libertate possiderimus pacifice et quiete, nec cuipiam ad aliquam ligati fuimus servitutem, nichilo-
(d) digna animi AC. (e) Ihcsu A, Icshu C, similiter et infra. (f) fiducia AC. (g) obicietis ... obiciamur AC. (h) ita B ; A et C: ut autem protractat eidem vestre sanctitati.
Ier 1,10.
(i) D hoc loco habet : occupaverunt et occupando tenent violenter et iniuste, propter quod necesse fuit nobis ne opprimeremur pro nostris libertate ed iuribus conservandis proteccionem serenissimorum principum domini Wladislai regis Polonie et Alexandri alias Witoldi magni ducis Lithwanie met ipsos submittere et cum eis federare, ipsis iuribus et libertatibus nostris semper salvis. Ipsi autem s(erenissimi) principes predicti nescimus quo proposito nobis insciis nec hoc consencientibus ex quibusdam pactis secrecioribus et nobis incognitis nos et terram nostram liberam et nulli debitam, ut premittitur, nec subiectam in aliquo fratribus dicti ordinis Theotonicorum de Prussia modis quibusdam indirectis subiecerunt, quod tamen prout nobis apparet iure naturali obsistente ipsis facere non licuit, ex quo non est licitum alicui de rebus et bonis alienis favorem lucrare aut detrimento alterius propria comoda querere vel honores. Attamen quid circa hanc subieccionem acciderit, quam tamen non tamquam perpetuam sed quasi temporalem credebamus, bene attendendum et racionabiliter per quemlibet cultorem fidei catholice perpendendum, profecto dum predicti fratres.
(7) Vocatus Ordo Hospilalis S. Mariae lerosolymitanus de domo Teutonicorum (de Prussia), germ. Deutscher Orden, Kreuzritter; a Polonis et Lituanis fratres huius ordinis communiter Cruciferi vocati sunt (propter magnam crucem nigram in pallio insutam). Hic ordo olim in Palaestina fundatus, magistro Hermanno Balk, duce, a. 1231 in Prussiam venit, ut populos paganos apud mare Balticum habitantes ad religionem christianam amplectendam curaret. Castris prius in Thom (Torun) et Kulm exstructis (a. 1232-33), ordo sedem suam a. 1239 in Marienburg fixit, et iam a. 1237 unionem fecit cum alio ordine Teutonico (Fratres Militiae Christi de Livonia), qui a. 1202 Rigae in Livonia fundatus erat, ideo Ordo Livonicus vocatus, a Lituanis vero Ordo Ensiferorum seu Fratres Ensiferi (germ. Schwertbrüder) vocabantur (propter ensem rubram in pallio insutam). Post amborum ordinum fusionem dux illorum equitum, qui in Marienburg imperabat, magister generatis Teutonicorum (Hochmeister O. T.), in Livonia vero existens - magister Livonicus dictus est. Isti ordines militares iam ducentos annos incessanter contra Samogitiam et Lituaniam bellum gerebant, sed eas subiugare non valebant, sicut subiugaverant antiquos Prutenos (Pruzzi, Prussi), qui originem communem cum Lituanis ducebant. Samogitia (Žemaitija) est Lituania inferior, apud mare Balticum se extendens. Cf. Z. I v i n s k i s : Kryžiuočių ordinas (Ordo Cruciferorum), in: LE XIII, 177-184; idem: Kalavijuočiai (Ensiferi), in : LE X, 276-279, ibi etiam bibliographia ampla ; A. K u č a s : Teutonic Knights or Teutonic Order, in : Encycl. Lit. V, 427-431 ; M. T u m l e r : Der Deutsche Orden im Werden, Wachsen und Wirken, Wien 1955 ; F. Benninghoven: Der Orden der Schwertbriider, Köln-Graz 1965.
<addendum est..>