Prologus in vitam S. Romani (Gerardus S. Medardi Suessionensis)

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus in vitam S. Romani
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

documentacatholicaomnia

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Prologus in vitam S. Romani (Gerardus S. Medardi Suessionensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.GeSMeSu.PrInViS, cc_idno: 9713 c Prologus in vitam S. Romani

138.0171A| GERARDUS, gratia Dei, venerabilis Pater coenobitarum, domno HUGONI Rothomagensis urbis archiepiscopo, et omni collegio ibi Deo militanti, prosperum vitae praesentis successum atque indelebilis felicitatis bravium.

Noverit benivolentiae vestrae sagacitas de Vita sancti Romani vestri patroni, pro qua humillima memet exorastis prece, quoniam pactum quod pepigi vobiscum, nullo modo attendere quivi, ob adversitatum videlicet incommoditates, quas undique praesenti anno in nostris partibus perpessi sumus. Modo autem dirigo vobis vitam veteranam heroico carmine editam, ut omnino cunctis notum sit quod nulla inventionum vobis dirigo mendacia. Illam autem quae historiali stylo est depicta, pro nimia vetustate 138.0171B| penes nos retinens, hanc digestam stylo illius ad instar vobis transmitto. Ordinem quoque rei, qualiter hanc merui adipisci, vobis indicabo brevi sermone. In Braina ergo, potestatis vestrae loco, eadem Vita negligentiae causa fuit perdita, aliique quamplurimi libri. Quidam autem clericus Suessionis civitatis ab inventore mercatam nostrae contribuit nepti obtinendam in monasterio Dei genitricis Mariae Deo sacratae; illaque post haec interjecto exigui temporis articulo eamdem Vitam mihi muneris gratia impertivit, multorum annorum peractis jam curriculis. Praeterea flexo cordis poplite oramus munificentiae vestrae modestiam ut nobis vicem reimpendatis charitatis, scilicet transmittendo 138.0171C| nobis per gerulum nostrum ex eodem patrono vestro beatissimo Romano sacrorumque pignorum munera, utpote spopondistis, ut et nos condigne celebrare queamus ejus memoriam. De caetero humili efflagito prece, quo cuncto illius loci contubernio fratrum pro me jubeatis ad Dominum fundere 138.0172A| preces, similique modo in monasterio sancti Audoeni fieri, et in omnibus locis vestrae potestatis jubete: quoniam tanto pondere imbecillitatis premor, ut ultima semper exitus hora mihi praesens videatur adesse.

Gratia vos Domini servet sine limite quovis;

Atque suave jugum miti cervice ferentes,

Angelicas laeti possitis adire cohortes.

ITEM PROLOGUS.

Sanctorum Patrum vitas, Fratres charissimi, totius anni per spatia revolutas, a nobis unius amoris devotione celebrari oportet, etc.

INCIPIT VITA.

Tempora igitur mundani regni per saecula caducae 138.0172B| vitae, etc.

ADNOTATIONES.

Gerardus iste praefuit Suessionensi sancti Medardi monasterio, ubi a saeculo nono celebris est memoria sancti Romani episcopi Rothomagensis; at quo tempore vixerit, operosum est definire. Multos quippe legimus Gerardos in catalogo abbatum ejusdem monasterii; multos item Hugones Rothomagensis Ecclesiae archiepiscopos, sed nullus ex his Gerardis tempore convenit cum ullo Hugone. Quapropter existimo Gerardum praedictae Vitae scriptorem non fuisse abbatem, sed decanum ejusdem coenobii sub abbate saeculari; et Hugonem, cui opus suum Gerardus nuncupavit, esse Hugonem eo nomine secundum, qui ex monacho Dionysiano Rothomagensem Ecclesiam rexit ab anno 942 in annos octo et viginti. Certe eo tempore castrum Braina erat in potestate Ecclesiae Rothomagensis; et Heribertus 138.0172C| comes agrum Suessionensem, atque etiam Brainam multis cladibus infestabat, ut postea dicam. Ergo Gerardus iste decanus successit Ingranno, qui ad episcopatum Laudunensem assumptus est anno 932, testante Frodoardo in Chronico.

Gerardus venerabilis Pater coenob. Hugoni. Superbum videri possit, et quod Gerardus sese Venerabilem 138.0173A| Patrem vocet, et quod nomen suum Hugoni archiepiscopo anteponat. Verum familiare est illius aevi hominibus, ut sese illustres viros appellent: et Warinus comes in chartario Brivatensi litteris viri nobilis Hildegarii anno III Ludovici Aquitanorum regis ita subscribit: Signum Warini gratia Dei bonae indolis comiti, rectori (legendum comitis rectoris) ipsius ecclesiae, qui hoc consensit. Alia ejusdem generis exempla exstant in eodem Chartario: et in Vita sancti Bonifacii martyris, archiepiscopi Moguntini, Willibaldus se, uti et Lullum, bonae industriae virum appellat. Ad secundum quod attinet, aureis Latinorum temporibus qui epistolam alteri scribebat, nomen suum semper praeponebat alteri, quantumvis esset dignitate inferior. Imo inclinante felici illo litterarum statu Ausonius Burdigalensis, cum metri necessitate Paulino scribens nomen suum postponere cogeretur, factum excusat his versibus: Paulino Ausonius. Metrum sic suasit ut esses Tu prior et nomen praegrederere meum. 138.0173B| Quanquam idem auctor Theodosio Augusto scribens nomen suum posteriori loco ponit. Sic hodie plerique factitamus: quibus etiam religio est te tuum que dicere, summates compellando.

Pater. Hoc nomine etiam afficiebantur decani monachorum, dicti nonnunquam proabbates apud Ekkehardum in Historia sancti Gallensi, illi scilicet qui abbatibus saecularibus suberant.

138.0174A| Praesenti anno. Id contigisse reor anno 950 quo homines Ragenoldi comitis quamdam munitionem Rodomensis Ecclesiae, super fluvium Vidulam sitam, quam vocat Brainam, furtivo capiunt ingressu. Unde iratus Hugo princeps, ad regem mittit, et rex illo profectus eosdem invasores expellit, ut scribit Frodoardus in Chronico. Isti enim aliique bellici motus, qui eo anno acciderunt, agro Suessionensi incommoda multa ascivere.

Vitam veteranam. Hanc Vitam heroicis metris conditam excidisse putas; illa vero quae historiali seu oratorio stylo descripta est, esse videtur ea ipsa quam Nicolaus Rigaltius luce donavit, a Gerardo aliis verbis adornata.

Potestatis vestrae. Ergo haec Vita scripta est eo tempore quo castrum Braina dominio Ecclesiae Rothomagensis subjectum erat. Atqui sub Hugone tertio jam translatum erat ad comites Brainacenses. Ad superiorem proinde Hugonem haec referri necesse 138.0174B| est, cujus tempore Heribertus Viromandensis comes castrum istud Rothomagensi Ecclesiae subtraxit, testante Frodoardo in Chronico ad annum 931 his verbis. Interim quidam fidelium Heriberti Remensi ex urbe profecti, quoddam Hugonis castrum super Vidulam, nomine Brainam, quod ipse Hugo ab episcopo Rothomagensi tulerat, capiunt atque subvertunt; quam subversionem Gerardus hoc loco prae oculis habuisse videtur.

Quotation analysis