Prologus in moralitates Bibliorum

This is the stable version, checked on 28 Septembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus in moralitates Bibliorum
saeculo XIV

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 113


Prologus in moralitates Bibliorum

Prologus in moralitates Bibliorum (Nicolaus de Lira), J. P. Migne 113.0034D

Prologus in moralitates Bibliorum

113.0033B| « Vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris (Apoc. V). » Sedens super thronum gloriae, est Deus gloriosus; et sublimis, regens universum, in cujus dextera est sacra Scriptura divinitus data, secundum quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: « In dextera ejus ignea lex. » 113.0033C| Lex enim Veteris et Novi Testamenti bene dicitur ignea, quia revelatione Spiritus sancti (qui divinus est ignis) fuit inspirata. Et haec Scriptura bene dicitur liber scriptus intus et foris: foris, quantum ad sensum litteralem; intus vero, quantum ad sensum mysticum sub littera latentem. Deus enim, qui est auctor hujus Scripturae, non solum utitur vocibus ad aliquid significandum, sed etiam rebus per voces significatis. Et sic facta Veteris Testamenti significaverunt ea quae in Novo Testamento fiunt, sicut dicit Apostolus primo ad Corinthios decimo: « Omnia in figura contingebant illis. » Sensus igitur qui per voces significatur, proprie dicitur litteralis: ille vero qui per res significatur, mysticus nominatur; et hic est triplex; quia si per talem modum significetur aliquid pertinens ad credibilia, dicitur allegoricus, si autem pertineat ad agibilia, dicitur moralis; si autem ad speranda in beatitudine futura, dicitur anagogicus: ἀναγωγικὸς, id est, mysticus, nos in 113.0033D| altum ducens; unde versus: Littera gesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas, quo tendas anagogia, exemplum in hoc nomine Jerusalem, quod secundum sensum litteralem significat quamdam civitatem in terra Judae sitam; et quoniam haec civitas a Deo fuit electa ad divinum cultum (ut habetur III Regum XIV) qui colitur in anima viri justi, et in Ecclesia militante, et etiam triumphante: ideo Jerusalem secundum sensum moralem in sacra Scriptura signat animam fidelem, secundum sensum allegoricum Ecclesiam militantem, et secundum sensum anagogicum Ecclesiam triumphantem.

Sciendum autem quod licet sacra Scriptura habeat quadruplicem sensum praedictum, hoc tamen non est in qualibet sui parte, secundum quod dicitur in Collationibus Patrum, collatione octava. Nam alicubi habet tantum sensum litteralem sicut Deuteronomii sexto: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus, 113.0034B| Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, » etc.; in istis enim, et consimilibus, non est mysticus sensus requirendus. Alicubi vero non habet litteralem sensum proprie loquendo; verbi gratia, Judicum IX: « Ierunt ligna, ut ungerent supra se regem, » etc. Et Matth. V: « Si manus 113.0034C| tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te. » Sensus enim litteralis est proprie qui significatur, ut praedictum est, et talis sensus non est hic, nec in consimilibus; sequeretur enim quod sensus sacrae Scripturae esset falsus, quia ligna nunquam hoc fecerunt nec facere potuerunt: Similiter Salvator non monuit quod homo manum sibi abscindat ad litteram; sed in istis est tantum sensus mysticus, qui per res significatas intelligitur. Nam per ligna intelliguntur habitatores urbis Sichen, qui fecerunt Abimelech super se regem, ut ibidem in textu exponitur; et per manum abscindendum, intelligitur amicus, quantumcunque propinquus, praebens occasionem ruinae, et hujus familiaritatem debet homo abscindere a se. Quod autem aliqui doctores dicunt sensum parabolicum esse litteralem; hoc est intelligendum large loquendo, quia ubi non est sensus per voces significatus, parabolicus est primus; et ideo large loquendo dicitur litteralis, eo quod litteralis 113.0034D| est primus quando non est ibi alius: et ad hoc significandum ipsi dicunt parabolicum contineri sub litterali; et hoc modo loquendo ego sensum parabolicum vocavi in pluribus locis litteralem, scribendo super libros sacrae Scripturae. Alicubi vero sacra Scriptura habet sensum litteralem et mysticum; sicut in Genesi dicitur quod Abraham duos flios habuit, scilicet Isaac et Ismaelem: et hoc est verum secundum litteralem sensum, et similiter secundum mysticum. Nam per illos allegorice significata fuerunt duo Testamenta, ut dicit Apostolus ad Gal. IV. Et eodem modo moraliter possunt significari duo filii spirituales unius praelati, quorum unus proficeret et alter deficeret; et anagogice angeli stantes, et cadentes. Item, sicut dictum est, sensus mysticus est qui per res significatur, et unius rei subjective sunt plures proprietates reales, et aliquando valde diversae; ideo una res subjective, aliquando mystice plura et diversa significat: sicut leo per proprietatem constantiae Christum significat Apoc. V: « Ecce 113.0035A| vicit leo de tribu Juda, » et per voracitatem signat diabolum, primae Petri V: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circumit quaerens quem devoret. »

Postquam autem sacram Scripturam cum Dei adjutorio exposui secundum litteralem sensum, et Deus dedit mihi spatium vitae: confisus de Dei auxilio propono eam iterum exponere secundum sensum mysticum, ubi est mystice exponenda, prout mihi Dominus dabit; non tamen intendo omnes sensus mysticos scribere, nec per singula verba discurrere; sed aliqua breviter ordinare, ad quae lectores Bibliorum, ac praedicatores verbi Dei recurrere poterunt, 113.0036A| prout et quando eis videbitur expedire. Ne quis miretur si in expositione mystica plura dimittam. Nam hoc faciam propter brevitatem; et quoniam sic fecerunt praecedentes expositores, et etiam Christus qui Matthaei XIII et Marci IV exponens parabolam seminantis, illud quod dicitur in fine: « Dederunt fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum, » inexpositum dimisit: et in aliis parabolarum expositionibus similiter fecit ipse Christus. Igitur in nomine Jesu Christi incipiam a libro Genesis; et per alios consequenter discurram, quandiu Dominus donabit sua gratia mihi vitam.