Migne Patrologia Latina Tomus 36
Prologus in librum Psalmorum (Basilius Caesareae; Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.BaCaRuA.PrInLiP, cc_idno: 7330
Prologus in librum Psalmorum
Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum (II Tim. III, 16). Hac ipsa de causa a Spiritu sancto conscripta est, id est, ut veluti ex communi quodam sanitatis fonte, omnes nobis ex hac remedia propriis passionibus assumamus. Sanitas enim, inquit, compescit peccata magna. Alia namque sunt quae Prophetae tradunt, alia quae historici, lex quoque alia, proverbiorum etiam admonitio alia: Psalmorum vero liber quaecumque utilia sunt ex omnibus continet. Futura praedicit, veterum gesta commemorat, legem viventibus tribuit, gerendorum statuit modum: et ut breviter dicam, communis quidam bonae doctrinae thesaurus est, apte singulis necessaria subministrans. Veteribus namque animarum vulneribus novit mederi, sed et recentibus velocissimum scit adhibere remedium, atque intactis perseverantiam salutis adhibere; sed et universis pariter passionibus subvenire, quae dominationibus variis humanas animas angunt. Et hoc sub modulatione quadam et delectabili canore, humanum animum ad pudicitiam provocante. Quoniam quidem Spiritus sanctus videns obluctantem ac resistentem a virtutis via humani generis animum, et ad delectationes vitae magis inclinari, quam ad virtutis rectum iter erigi, delectabilibus modulis cantilenae vim suae doctrinae permiscuit; ut dum suavitate carminis mulcetur auditus, divini sermonis pariter utilitas inseratur: secundum sapientes medicos, qui si quando usus poposcerit ut austeriora medicamenta aegris offerant mortalibus; ne aeger utilitatem prae austeritate refugiat, ora ac summitates poculi quo remedium porrigunt, melle circumlinunt. Propterea ergo Psalmorum nobis per modulos apta sunt carmina, ut qui vel aetate puerili, vel adolescentes sunt moribus, quasi cantilena quadam psallentes delectari videantur. Revera enim animas illuminant ac mentem. Plurimi 36.0064| enim ex his qui in Ecclesiam commeant, neque apostolica praecepta facile possunt, neque prophetica vel liquido discere, vel cum didicerint retinere; Psalmorum vero responsa et intra domos, interdum etiam in publico canunt: et sicubi quis quamvis fero ac rabidissimo furore raptetur, si forte fuerit Psalmi, ut ita dixerim, carminibus incantatus, continuo omnis rabies ferocitatis ejus abscedit.
Psalmus tranquillitas animorum est, signifer pacis, perturbationes vel fluctus cogitationum cohibens, iracundiam reprimens, luxum repellens, sobrietatem suggerens, amicitiam congregans, adducens in concordiam discrepantes, reconcilians inimicos. Quis enim ultra inimicum dicat eum, cum quo unam ad Deum Psalmi emiserit vocem? Ex quo intelligitur, quia, quod omnium bonorum maximum est, charitatem Psalmus instaurat, conjunctionem quamdam per consonantiam vocis efficiens, et diversum populum unius chori per concordiam consona modulatione consocians. Psalmus daemones fugat, Angelos ad adjutorium invitat. Scutum enim in nocturnis terroribus, diurnorumque requies est laborum, tutela pueris, juvenibus ornamentum, solamen senibus, mulieribus aptissimus decor. Desertas habitare facit urbes, sobrietatem docet: incipientibus primum efficitur elementum, proficientibus incrementum, perfectis stabile firmamentum, totius Ecclesiae vox una. Psalmus solemnitates decorat: Psalmus tristitiam quae propter Deum est, mollit: Psalmus etiam ex corde lapideo lacrymas movet. Psalmus Angelorum opus est, exercituum coelestium, spirituale thymiama. O vere admirandi magistri sapiens institutum, ut simul et cantare videamur, et quod ad utilitatem animae pertinet, doceamur! Per quod magis necessaria doctrina nostris mentibus informatur: pro eo quod si qua per vim et difficultatem aliquam animis nostris fuerint inserta, continuo dilabuntur; ea vero quae cum gratia et dilectione suscepimus, nescio quo pacto magis residere in mentibus, ac memoriae videntur inhaerere. Quid autem est, quod non discatur 36.0065| in Psalmis? Non omnis magnitudo virtutis, non norma justitiae, non pudicitiae decor, non prudentiae consummatio, non patientiae regula, non omne quidquid potest dici bonum? Procedit ex ipsis Dei scientia perfecta, praenuntiatio Christi in carne venturi, et communis resurrectionis spes, suppliciorum metus, gloriae pollicitatio, mysteriorum revelatio: omnia prorsus in his velut magno quodam et communi thesauro, recondita atque conferta sunt bona.
¶
Quem librum Propheta, cum multa sint organa musicorum, huic tamen organo quod Psalterium appellatur, aptavit; de superioribus, ut mihi videtur, inspiratam Dei gratiam per Spiritum sanctum 36.0066| docens. Quoniam quidem hoc solum organum musicorum sonos de superioribus habere fertur. Cithara namque, vel lyra, ex inferiori parte aes vel tympanum habens, resultat ac resonat ad plectrum: psalterium vero harmonias de superioribus habere refertur aptatas, et sonorum causas desuper dare. Quo scilicet etiam per hoc nos doceamur, quae sursum sunt et quae superiora attendere; et quae infima, id est, vitia carnalia declinare. Sed illud arbitror profundius nobis prophetica hac indicari ratione, ac per formam nos organi istius edoceri, quod hi qui diligentes et apti, moderatique sunt moribus, facile pervium ad superiora iter habeant. Sed videamus tandem, quid etiam ipsa Psalmorum indicent initia.