Prologus Epistolarum canonicarum

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus Epistolarum canonicarum
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29


Prologus Epistolarum canonicarum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.PrEpCa, cc_idno: 7220

Prologus Epistolarum canonicarum

29.0821C| Non idem ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt, et fidem rectam sectantur, Epistolarum septem, 29.0822C| quae Canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur: ut, quia [ Mart. quod quia] Petrus 29.0823A| primus est in numero apostolorum, primae sint etiam ejus Epistolae in ordine caeterarum. Sed sicut 29.0824A| evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus: ita has proprio ordini, Deo nos juvante, reddidimus. 29.0825A| Est enim prima earum una Jacobi, Petri duae, Joannis tres, et Judae una. Quae si, ut ab eis digestae 29.0826A| sunt, ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum verterentur eloquium, nec ambiguitatem legentibus 29.0827A| facerent, nec sermonum sese varietas impugnaret [ Al. varietates impugnarent]: illo praecipue 29.0828A| loco ubi de unitate Trinitatis in prima Joannis Epistola positum legimus. In qua etiam ab infidelibus 29.0829A| translatoribus multum erratum esse a fidei veritate comperimus: trium tantum vocabula, hoc est, 29.0830A| aquae, sanguinis, et spiritus, in sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium 29.0831A| omittentes: in quo maxime et fides Catholica roboratur, et Patris et Filii ac Spiritus sancti una divinitatis substantia comprobatur. In caeteris vero Epistolis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me impensius Scripturae veritatem 29.0832A| inquiris, meam quodam modo senectutem invidorum dentibus corrodendam exponis; qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant Scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae Scripturae veritatem poscentibus denegabo.