Prologus (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 6 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110


Prologus (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1122A

Prologus

RABANUS servus Christi Jesu et servorum ejus, viro venerabili RATLEICO presbytero atque abbati, in Domino salutem.

Quia rogasti me, frater amantissime, ut martyrologium per totum annum tibi conscriberem, atque sanctorum festa, quaecunque potuissem invenire, ibidem insererem; feci quantum potui, et singulis diebus nomina sanctorum, quae scripta sive notata ab antecessoribus in libellis reperi, ibidem inserui: et cujuscunque sancti obitum, sive martyrium, qualiter vitam finierint, legi, breviter. prout valui, notavi. Tu autem quia plurima scripta antiquorum invenisti 110.1121B| et legisti, per ea etiam hoc parvum opusculum examinans, utile legentibus quo modo possis facis: ut quod mea imperitia atque infirmitas idonee efficere non potuit, tua peritia atque industria utiliter perficiat: meque tuis sacris orationibus omnipotenti Deo commendes, ut ipse auctor et tributor salutis nostrae me miserum per suam gratiam et per sanctorum suorum intercessionem a vinculis peccatorum absolutum aeternae beatitudinis participem efficiat. Te Deus aeternus cuncta per tempora servet, Aeternam et vitam det tibi in arce poli.

Sequitur CARMEN NUNCUPATORIUM. AD GRIMOLDUM ARCHICAPELLANUM. 110.1122A|

Dulcissimo fratri ac reverentissimo abbati GRI MOLDO RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, in Christo salutem.
Hunc ergo ex scriptis confeci rite libellum
Sanctorum Patrum, frater amate, tibi.
Ut quorum celebras festa, tu noveris actus,
Et finem vitae, quo hinc abiere polum.
Sicque bene ipsorum meritis precibusque juvatus,
Ad coeli regnum laetus et ipse migres.
Quo Deus aeternus, hominum fortissimus auctor,
Cum sanctis temet collocet atque beet.
Vive meae vires, lassarumque anchora rerum,
110.1122B| Naufragio et littus tutaque terra meo.
Solus honor nobis, urbs tu fidissima semper,
Curisque afflicto tuta quies animo.
Sintque licet montes inter cum fluctibus arva,
Mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.
Te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
Exoptans animo prospera cuncta tuo.
Qui mihi te notum dedit et concessit amicum,
Conservet sanum Christus ubique mihi.
Ante solum terrae, coelique volabile cyclum
Praetereant, vester quam quoque cesset amor.
Hocque, Pater, monui, moneo te iterumque mo nebo,
Sis memor ipse mei, sicut et ipse tui.
110.1122C| Ut Deus in terris quos hic conjunxit amicos,
Gaudentes pariter jungat in arce poli.