Prologus (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 10 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
Saeculo IV

editio: Migne 1854
fons: Corpus Corporum

HieStr.Prolog11 165 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1854 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus

1 Post Pentateuchum Moysi, ut nova veteribus jungeremus, tuae voluntati obedientes, brevi satis, facilique expositione quatuor Evangeliorum libros in hoc uno volumine coarctavimus. Et Matthaeum quidem, qui caeteris secundum ordinem prior erat, totum ex ordine exposuimus: atque inter ipsum et alios evangelistas, ubicunque nobis necessarium visum est, pacem et concordiam composuimus. In Marco vero ea tantum exponere curavimus quae in Matthaeo exposita non erant. Superfluum enim videbatur nobis, ut quod in Matthaeo expositum erat, iterum in Marco exponeretur. Similiter autem fecimus in Luca, et in Joanne, ea solum exponentes in posterioribus, quae exposita non fuerant in prioribus. Sic cum breviori sermone vera omnia exposuerimus, nec superflua diximus, nec necessaria pertransivimus. Divisimus autem Matthaeum in quatuor partes, Lucam in duas, Joannem in tres, ut titulis inspectis, facilius id quod quaerit lector inveniat.

MATTHAEUS IN PRIMA PARTE.

VIII. Cum audisset Jesus quod Joannes traditus I. Liber generationis Jesu Christi. II. Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. III. Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda. IV. Angelus Domini apparuit in somnis Joseph. V. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini. VI. Venit Joannes Bapt. praedicans in deserto. VII. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu. XIII. Audistis quia dictum est antiquis. esset. IX. Ambulans autem juxta mare Galilaeae. X Circuibat Jesus totam Galilaeam. XI Videns Jesus turbas, ascendit in montem. XII. Vos estis sal terrae. XIV. Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis. XV. Pater noster, qui es in coelis. XVI. Cum jejunatis nolite fieri, sicut hypocritae. XVII. Lucerna corporis est oculus. MATTHAEUS IN SECUNDA PARTE. XVIII. Nemo potest duobus dominis servire. XIX. Nolite judicare et non judicabimini. 2 XX. Nolite dare sanctum canibus. XXI. Petite, et dabitur vobis. XXII. Attendite a falsis prophetis. XXIII. Et factum est, cum consummasset, XXIV. Cum autem descendisset de monte. XXV. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio. XXVI. Et cum venisset Jesus in domum Petri. XXVII. Et ascendente eo in naviculam. XXVIII. Et cum venisset transfretum in regionem Gerasenorum. XXIX. Et ascendens in naviculam, transfretavit. XXXVII. In quamcunque autem civitatem aut XXX. Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in thelonio. XXXI. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis. XXXII. Haec eo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum dicens. XXXIII. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci. XXXIV. Egressis autem illis, obtulerunt ei hominem mutum. XXXV. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella. XXXVI. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa. castellum intraveritis. XXXVIII. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. XXXIX. Cum autem persequentur vos in civitate ista. XL. Nolite ergo arbitrari, quia venerim mittere pacem in terram. XLI. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi. XLII. Cui autem similem aestimabo generationem istam? XLIII. In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi Pater. XLIV. In illo tempore abiit Jesus Sabbato per sata. XLV. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. XLVI. Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. MATTHAEUS IN TERTIA PARTE. XLVII. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur, et videret. XLVIII. Tunc responderunt ei quidam de Scribis. XLIX. Cum immundus spiritus exierit ab homine. L. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus. LI. In illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare. LII. Et locutus est eis multa in parabolis dicens, ecce exiit qui seminat. LIII. Aliam parabolam proposuit illis dicens: Simile est factum regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. LIV. Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis. LV. Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum coelorum fermento. LVI. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro. LVII. Simile est regnum coelorum homini negotiatori. LVIII. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. LIX. Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. LX. In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu. LXI. Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: desertus est locus, et hora jam praeteriit. LXII. Et statim jussit discipulos ascendere in naviculam. LXIII. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei dicentes; quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum, non enim lavant manus. LXXI. Et interrogaverunt cum discipuli, dicentes; LXIV. Et egressus inde Jesu secessit in partes Tyri et Sidonis. LXV. Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae. LXVI. Jesus autem convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae. LXVII. Et dimissa turba, ascendit in naviculam. LXVIII. Venit autem Jesus in partes Caesaraeae Philippi. LXIX. Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. LXX. Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus. quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oportet primum venire. LXXII. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus ante eum provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est. LXXIII. Conversantibus autem in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est. LXXIV. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? LXXV. Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves? LXXVI. Si autem peccaverit in te frater tuus. LXXVII. Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi. 3 MATTHAEUS IN QUARTA PARTE. LXXVIII. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes; si licet homini dimittere uxorem suam. LXXIX. Tunc oblati sunt ei parvuli. LXXX. Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? LXXXI. Tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia. LXXXII. Multi autem erunt primi, novissimi; et novissimi primi. LXXXIII. Et ascendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos suos secreto. LXXXIV. Et egredientibus illis ab Jericho. XCII. Pharisaei autem audientes quod silentium LXXXV. Et cum appropinquassent Hierosolymam. LXXXVI, Et cum intrassent Hierosolymam, commota est universa civitas. LXXXVII. Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. LXXXVIII. Aliam autem parabolem audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam. LXXXIX. Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. XC. Et abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. XCI. In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. imposuisset Sadducaeis. XCIII. Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus dicens: quid vobis videtur de Christo? XCIV. Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. XCV. Vae autem vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum. XCVI. Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam mundatis quod deforis est calicis. XCVII. Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum. XCVIII. Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis. XCIX. Et egressus Jesus de templo ibat. C. Cum vos ergo videritis abominationem desolationis. CI. Tunc simile est regnum coelorum decem virginibus. CII. Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos. CIII. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua. CIV. Scitis, quia post biduum Pascha fiet. CV. Vespere autem Sabbati. CVI. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam. Marcus. I. Initium Evangelii Jesu Christi. II. Ascendens Jesus in montem. III. Et dicebat Jesus: Sic est regnum Dei. IV. Exiens Jesus de finibus Tyri. V. Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum. VI. Omnis igne salietur, et omnis victima salietur. VII. Cum transisset Sabbatum, Maria Magdalena et Maria Jacobi emerunt aromata. VIII. Et illae exeuntes fugerunt de monumento. IX. Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus. LUCAS IN PRIMA PARTE. I. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare. II. Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos. III. Missus est angelus Gabriel a Deo. XI. Et erat pater ejus, et mater, mirantes super IV. Exsurgens autem Maria. V. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi. VI. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto. VII. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem. VIII. Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer. IX. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus. X. Et ecce homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon. his. XII. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. XIII. Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium. XIV. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta. XV. Et egressus est Jesus in virtute spiritus in Galilaeam. XVI. Et cum turbae irruerent in eum ut audirent verbum Dei. XVII. Factum est autem in Sabbato secundo primo. XVIII. Rogavit Jesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo. XIX. Factum est autem cum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jesus. XX. Qui vos audit, me audit. XXI. Quidam legis peritus surrexit tentans illum. XXII. Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine. XXIII. Et factum est, cum esset in loco orans. XXIV. Et ait ad illos. Quis vestrum habebit amicum? XXV. Vae vobis qui aedificatis monumenta 4 prophetarum. XXVI. Dixit ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. LUCAS IN SECUNDA PARTE. XXVII. Sint lumbi vestri praecincti. XXVIII. Ignem veni mittere in terram, XXIX. Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis. XXX. Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam. XXXI. In ipsa die accesserunt quidam. Pharisaeorum dicentes illi: Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. XXXII. Et factum est dum intraret in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem. XLI. Interrogatus autem a Pharisaeis, quando XXXIII. Homo quidam fecit coenam magnam. XXXIV. Si quis venit ad me et non odit patrem suum. XXXV. Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores. XXXVI. Homo quidam habebat duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri. XXXVII. Homo quidam erat dives, qui habebat villicum. XXXVIII. Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso. XXXIX. Quis autem vestrum habens servum arantem. XL. Occurrerunt ei decem viri leprosi. venit regnum Dei. XLII Dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare. XLIII. Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi. XLIV. Ingressus autem perambulabat Jericho, et ecce vir nomine Zachaeus. XLV. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam XLVI. Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam. XLVII. Erunt signa in sole et luna. XLVIII. Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. XLIX. Duo ex discipulis ibant ipsa die in castellum. L. Cum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum. JOANNES IN PRIMA PARTE. IX. Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis I. In principio erat Verbum. II. Joannes testimonium perhibet de ipso. III. Et hoc est testimonium Joannis. IV. Altera die vidit Joannes Jesum venientem. V. Et die tertia nuptiae factae sunt. VI. Et prope erat Pascha Judaeorum. VII. Erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus. VIII. Post haec venit Jesus, et discipuli ejus in Judaeam. cum Judaeis de purificatione. X. Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit et baptizat, quam Joannes. XI. Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar. XII. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam, et tunc quidem venit Nazareth. XIII. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum, In Matth. XIV. Et erat dies festus Judaeorum. XV. Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in Sabbato. XVI. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tyberiadis. XVII. Murmurabant ergo de illo Judaei, quod dixisset: Ego sum panis, qui de coelo descendi. XVIII. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. XIX. Litigabant Judaei ad invicem dicentes: quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? XX. Post haec ambulabat Jesus in Galilaea: non enim volebat in Judaea ambulare. XXI. Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum. XXII. Adhuc modicum tempus vobiscum sum. XXIII. Jesus autem perrexit in montem Oliveti. JOANNES IN SECUNDA PARTE. XXIV. Ego sum lux mundi. XXV. Ego vado, et quaeretis me. XXVI. Quis ex vobis arguet me de peccato? XXVII. Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate. XXVIII. Amen amen, dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium. XXIX. Amen, amen dico vobis; quia ego sum ostium. XXX. Ego sum Pastor bonus. XXXI. Facta sunt encaenia in Hierosolymis. XXXII. Erat quidam languens Lazarus a Bethania. XXXIII. Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium. XXXIV. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit in Bethaniam. XXXV. In crastinum autem turba multa. XXXVI. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit. 5 XXXVII. Jesus autem clamavit et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. XXXVIII. Ante diem festum Paschae sciens Jesus, quia venit hora ejus. XXXIX. Et ait discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. XL. Si diligitis me, mandata mea servate. XLI. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. JOANNES I TERTIA PARTE. XLII. Ego sum vitis vera. XLIII. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. XLIV. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. XLV. Cum autem venerit Paraclitus. XLVI. At nunc vado ad eum, qui misit me. XLVII. Modicum; et jam non videbitis me. XLVIII. Amen amen, dico vobis; si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis. XLIX. Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum. L. Haec cum dixisset, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron. LI. Una autem Sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. LII. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. LIII. Cum esset sero die illa una Sabbatorum. LIV. Manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis. LV. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro. LVI. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.