Prologus (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne
Prologus (0575A) Dilectissimo Patri in Christo atque aequivoco meo Grimlaico venerabili sacerdoti perennem in Salvatore salutem.
Saepenumero dum in auribus vestris omne quod mihi de meipso displiceret, exposui, suggessistis mihi ut Regulam solitariorum, videlicet coenobitarum, describerem, mihique ipsi jugum servitutis imponerem. Ego autem hoc diu multumque renisus sum agere, ne forte vires meas excederem, imo ne jactantiae lapsum incurrerem; verens pariter ne ab aliquibus quasi nova condens praesumptuosus putarer, ac ne mihi illud antiquum objiceretur proverbium: Quid necesse est in mari mittere pisces aut in flumine aquas? Sed cum post multos dies reminisci coeperim quod nunquam moris fuerit sanctis (0575B)Patribus invicem provocare, invicem invidere, sed unumquemque in ordinanda domo Dei pro viribus suis obtulisse, malui imperio jussionis vestrae obtemperare quam voluntatem meam facere. Unde et ego mox injuncti me operis labori supposui, atque hinc inde orthodoxorum Patrum sententias exemplaque diversa decerpsi, et ex his hanc Regulam componere sategi. Eorumdem quippe nomina, quorum sententias ad hoc opus assumpsi, ob prolixitatem capitulorum vitandam, partim intus in serie, partim deforis in ipsis marginibus impressi. Et ne aliquis compilatorem vocitaret, hoc potissimum fieri curavi. Scio namque, Domino pronuntiante, quia (0576A)qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18). Mea quoque dicta licet sint exigua, tamen inter sanctorum flores eloquiorum solito nomine meo imprimere curavi. Qua de causa humiliter obsecro ut si cui haec scribilis videtur, praefata sanctorum vocabula, sicuti nunc sunt adnotata, adnotare non omittat. Nostracismos denique et barbarismos, necnon et ipsos praepositionum casus in hoc opusculo servare contempsi: quia indignum vehementer fore censui, ut verba Christi vel sanctorum Patrum sub regula perstringerem Donati.
Hanc nimirum regulam de sanctorum floribus, quasi de magis fluminibus pelagique gurgitibus excerptam, in modicos rivulos, hoc est, in sexaginta (0576B)novem capitula dividere curavi. Et primo omnium de abrenuntiatione saeculi, et de activa vita et contemplativa pauca collegi capitula. Deinde quomodo solitaria conversatio constare debeat, et de vita ac moribus solitariorum aliqua adnexui capitula. Inter haec quidem de praeceptis Redemptoris nostri tria tantum capitula inserui, quatenus solitarii in lege Domini die ac nocte meditantes, et ipsa Christi mandata sedulo ante oculos mentis simul et corporis revolventes, semper devotiores atque ferventiores existant. Postea quoque ad activam vitam veniens, quid vel quantum de cibis et potibus, quidve de vestimentis aut lectualibus habere vel uti debeant, (0577A)determinavi. Addidi etiam modum et tempus jejuniorum atque abstinentiae. Subjunxi quoque locis congruis pauca de virtutibus et vitiis, et ut cautos facerem solitarios, quibus modis miracula operari soleant intimare curavi. Ad ultimum autem de perseverantia boni operis unum tantum capitulum posui.
In his ergo omnibus ubicunque aliquibus clausulis enucleandis necessitas exstitit, morem fluminis imitari studui. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente se in alveum refundit. Ita nimirum ubicunque inter sacra sanctorum eloquia aliquam obscuritatem congruae aedificationis reperi, quasi ad vicinam vallem explanationis undam retorsi; et dum ipsam obscuritatis vallem sufficienter (0577B)expositam perspexi, rursus ad sermonis propositi alveum recucurri. Sed non hoc meo sensu vel studio, sed sanctorum Patrum oraculis annuentibus peregi.
Hoc sane, Pater venerande, tam vos qui ad istud opusculum peragendum me excitastis, quam omnes qui haec forte lecturi sunt, contestor et obsecro, ut quidquid in rebus istis quae utcunque digestae sunt, reprehensionis invenerint, vitio meae rusticitatis ascribant mihique dignanter indulgeant: ea autem quae secundum fidem catholicam dicta probaverint, Deo deputent, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Ego quippe dum studui praeceptum jubentis implere, etiam majora viribus meis praesumpsi, suscipere; sed tamen ipsa obedientia valde (0577C)mihi erat necessaria? Hac quidem nactus occasione Regulam, quam non habebam, modo habeo. Caeterum de accuratione dictionis elucubratae non satago; quia quod a magistris negligendo non didici, id exhibere loquendo nequivi.
Id ipsum autem quod scripsi, non ingenio meo fretus, sed orationibus vestris auxiliantibus peregi. Solent namque medici ex multorum speciebus pigmentorum in salutem poscentis quoddam genus medicamenti componere, nec seipsos praesumunt fateri creatores herbarum vel aliarum specierum, sed ministros se esse in colligendo et conficiendo asserunt. Ita et ego, non auctor hujus operis, sed (0578A)minister in colligendo exstiti. Ex quarum tamen compositione specierum salus efficitur aegrotantium. Sic etiam, sic forsitan meae devotionis labor vestrae charitati, Domino opitulante, aliquid proficere valebit. Non enim, ut reor, tam sollicite mihi hanc Regulam scribere injungeretis, nisi eam diligeretis, et nisi ad propositum vitae solitariae quandoque venire voluissetis. Sicut enim me piae devotionis affectu exhortati estis ut eam scriberem, ita nunc vos humiliter deposco ut eamdem saepius diligenter legere studeatis; quatenus animus vester, quodammodo exterioribus molestiis fatigatus, ad seipsum redeat, et quo maxime festinare debeat, intelligat. Quid ergo in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid securius quam de hujus saeculi vanitate nil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur. (0578B)Qui autem ab eo recedunt, et solitariam vitam expetunt, futurae pacis requiem, quam illic exspectant, hic jam quodammodo habere inchoant.
Quapropter quaeso tam vos quam omnes Deum diligentes, ut nemo hanc Regulam spernat, neque ab hac instructione pavore perterritus refugiat, quia via salutis non aliter nisi angusto initio est incipienda. Unde Dominus ait: Contendite intrare per angustam portam (Matth. VII, 13). Et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Ibid.). Nihil ergo in hac constitutione asperum, vel onerosum, nihil grave spero me scripsisse; sed si quid paululum restrictius, (0578C)dictante aequitatis ratione in ea institui, hoc propter emendationem vitiorum et conservationem virtutum feci. Quisquis igitur hanc Regulam bono animo et plena devotione voluerit observare, in praesenti adhuc saeculo positus, ad virtutum culmina, Deo favente, poterit scandere; et post hujus vitae terminum, cum sanctis et electis Dei in coelesti regno gaudere, et cum ipso Domino et angelis ejus in perpetuum feliciter poterit vivere; et non solum vivere, sed etiam conregnare. Cunctipotens Deus animum vestrum ad hanc institutionis observantiam festinanter adducat, et per eamdem observantiam ad regna coelestia perducat. Amen.
Explicit prologus.