There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma nonagesimum sextum
1588

 Progymnasma nonagesimum quintum Progymnasma nonagesimum septimum 

Graeca lingua.

Personae:

Aelius, Maximinus.

Maximinus
Cum graeca tamen neutram harum, nec ullam aliam arbitror copia et varietate posse comparari.

Aelius
Hoc verissimum: falsoque ac maligne Cicero, nimius nonnunquam suorum laudator, aliorum contemptor, exclamat: O verborum inops interdum Graecia, quibus te semper abundare putas. Etiam illud minus vere: Latinam esse locupletiorem quam Graecam. Satis copiose, et docte iam illi responsum est a nonnullis, quorum libri in promptu sunt.

Maximinus
Tune Ciceroni, quem tantopere suspicis, quem ubicunque potes dilaudare consuevisti, dicam impingis?

Aelius
Amicus Plato, sed amicior veritas.

Maximinus
Apposite.

Aelius
Ea insuper inest in Graeca verborum proprietas, ut cum rebus ipsis nata videantur: ea vis, ut sub aspectum quasi rem subiiciant.

Maximinus
Non possum hoc loco idem obiicere Graecis, quod supra Hebraeis: esse asperos in pronuntiando, et insuaves: nam quantum ego Graeca legi, omnia videntur aequabiliter, placideque ac leniter decurrere, et mira cum iucunditate ad aures affluere: recteque Horatium dixisse puto: Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui.

Aelius
Potuisti et hoc animadvertere, eandem latinae linguae matrem, et quandam velut procreatricem ac nutricem esse. Et quomodo Romana alias linguas ornat, illustrat ac perficit, ita vicissim ipsa a Graeca ornatur, illustratur atque perficitur: a qua si omnem sapientiam, doctrinam, fructum separemus, ac veluti detracta veste nudam intueamur, eximia certe pulchritudo, et elegantia ipsius nostros in se animos convertet. Ceterum cum illis literarum principibus, Homero, Platone, Aristotele, Demosthene, Herodoto, Xenophonte, Isocrate sine interprete confabulari quanti est? Nam latine quam horride, impure, inquinate ac sordide iidem, et alii plerique loquantur, non te fugit.

Maximinus
Minime fugit: et soleo stomachari in tam illotos ac lutulentos interpretes, conditionemque sapientissimorum doctissimorumque hominum vehementer misereri, qui cum in sua lingua fundant aurea orationis flumina, in nostra balbutiunt, indisertique sunt. Nec illud nobis non molestissimum accidit, quod unius eiusdemque scriptoris tantum non in singulos annos novam conversionem accipimus: ut in tanta copia quem interpretem prae aliis eligas, explicare sententiam non possis. Verum quid tu illis responderes, qui hanc linguam minus necessariam esse affirmare non erubescunt? Quid etiam adolescentibus nonnullis, quibus laboriosa videtur atque difficilis?

Aelius
Sic occurrerem istis posterioribus: Itane vero? Sit difficilis, ut vultis: an vos tantum facilibus studebitis? Et quae, obsecro, sunt ista tam facilia, quae ars, quae disciplina? Segnibus et ignavis nihil non difficile, industriis atque impigris nihil non facile futurum assevero. τῆς ἐπιμελείας πάντα δοῦλα γίγνεται Assidua vincit cuncta diligentia.

Maximinus
Latina, inquient, multis partibus est facilior.

Aelius
Si hoc latine indocti affertis, oratio vestra nullam meretur fidem: si docti: quaero, num hoc anno latinam didiceritis?

Maximinus
Nequaquam, dicent, sed a parvis in hunc usque diem latinis dediti fuimus.

Aelius
Iam constrictos et impeditos teneo. Potestne, rogo vos, id facile nominari, quod annis 15. aut 29. quotidiano labore vix aliquatenus consequare? Quod si vos ab incunabulis Graecam discere coepissetis, affirmare non timeo, tam laboriosa Latina vobis nunc appareret, quam Graeca apparet.

Maximinus
Dimittamus pueros cum querela sua puerili: viros refuta, et eos quidem suo iudicio non indoctos.

Aelius
Vulpes cum amisisset caudam, nitebatur caeteris persuadere, ut tanquam rem supervacuam, et onus minime necessarium eam resecarent. Nesciunt isti docti Graecas literas, proinde socios quaerunt, ne soli sine caudis, turpiterque deformati, et ignorantes incedant. Utilem et necessariam non esse fateor ad quaestum, ad otium, ad voluptates, ad opes: sed ad liberales artes percipiendas eius cognitionem requiri dico: idque in Theologia, Philosophia, Mathematicis, Rhetoricis, Dialecticis, Medicina, Iurisprudentia, Grammaticis possem quamvis copiose ostendere, si cum illis agerem coram. Sed quod omnes ad Latinam mittunt, et a Graeca revocant, quis hoc ferat? Quid tandem esse existimant latine scire? num Calepinum evolvisse? Num vocabularios aliquos memoria comprehendisse? Num epistolarum phrases, num copiae et inopiae certas formulas: et locutiones latino germanicas didicisse? Illud est latine nosse: primum optimum quemque scriptorem diurna et nocturna manu versavisse, legendo contrivisse, penitus et in cute nosse: omnem loquendi rationem a praestantissimis latinitatis auctoribus usurpatam, non ab epitomis et compendiis nescio quibus traditam tenere: verborum, loquendique generum fontes et origines cernere; pure, ornate, polite ex multa exercitatione tum loqui, tum scribere: quae quidem Graecis incognitis fieri nullo modo possunt.

Maximinus
Mihi et ante persuaseram, et nunc etiam magis persuasi, delirare, qui huic linguae obtrectant, eamque vel ut difficilem, vel ut non adeo necessariam atque utilem calumniantur. Quapropter istis accusatoribus salute dicta, de Latina commentemur.

Notae


1 ET MIRA CUM IUCUNDITATE: Tanto est sermo graecus latino iucundior, ut nostri poetae, quoties dulce carmen esse voluerunt, illorum id nominibus exornent. Quintil. libr. 12. cap. 10. Si ex instituto velim hanc linguam laudare, facilius mihi erit orationis principium quam exitum invenire: tanta suppeditat a me olim ex doctissimorum hominum scriptis collecta argumentorum vis. Sed hoc tempore satis esse duxi pauca de multis promere, et adolescentibus ac magistris plura requirendi dicendique occasionem dare, et quasi quoddam calcar admovere ad hoc ipsum. Poteram et de aliis duabus disserere copiosius, ni melius fore iudicassem, non omnia simul et uno loco dicere.