There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma nonagesimum quartum
1588

 Progymnasma nonagesimum tertium Progymnasma nonagesimum quintum 

Tres linguae principes.

Personae:

Aelius, Maximinus.

Aelius
Eheu.

Maximinus
Qua gratia tu sic ingemiscis?

Aelius
Quod misero mihi unum tantummodo est cor.

Maximinus**
Cachinno digna res. Esne apud te? Cuinam vel homini, vel mutae animanti duo corda unquam fuerunt?

Aelius
Nuper legi olim Calabro cuidam tria corda fuisse, nedum duo.

Maximinus
Portentum narras.

Aelius
Immo veritatem profecto.

Maximinus
Quis hic mortalis?

Aelius
Ennius, poetarum Romanorum pater, qui primus amoeno Detulit ex Helicone perrenni fronde coronam. Amicus ille P. Scipionis, qui primus Africani cognomentum obtinuit.

Maximinus
Quomodo is tria corda gessit? Aut quae tandem sunt ista corda? Aut quis hoc de ipso miraculum vel memoravit, vel chartis illevit aliquando?

Aelius
Ipsemet ita gloriatus perhibuit.

Maximinus
Quare?

Aelius
Quod latine, graece, osce loqueretur; a mente enim (quam cor etiam nominitamus) omnis fingitur oratio.

Maximinus
Papae. Cedo quot corda habuisse rex ille credendus est, quem duabus et viginti linguis locutum accepimus?

Aelius
Totidem Maximine: cur dubitas?

Maximinus
Fuit igitur quam cordiosissimus, ut nullus alius: siquidem tot linguas tenere aut tenuisse puto neminem. Sed quid hoc, quod tu tria potius tibi optas, quam aut decem, aut quindecim, aut viginti?

Aelius
Quia si hebraice, graece, et latine doctus essem (quanquam hasce linguas degustavi singulas) non invitus ignorarem reliquas, Germanicam, Italicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam, Boemicam, Indicam, et quotquot tandem barbarae numerantur.

Maximinus
Quid? Tune praeter illas tres audebis omnes appellare barbaras?

Aelius
De Graecis exemplum capio, qui praeter suam alias ad unam omnes ita vocaverunt.

Maximinus
Etiamne Romanam?

Aelius
Etiam.

Maximinus
Facile tibi istuc de aliquibus concesserim: nec recusarim quin agrestes, incultae ac barbarae nominentur: de Gallica, Hispanica, Italica vereor ut possim concedere: quae discuntur, et in congressionibus ac deliberationibus exercentur ab honoratissimis nobilissimisque hominibus: confirmantque illarum periti (in quo ipsis ego libens suffragor, pro mediocri cognitione mea) iis eas laudibus abundare, quae quidem linguarum sunt propriae.

Aelius
Haud possunt sane hae tres cum illis tribus in contentionem venire. Primum, non est istarum tam veneranda canities, tam longaeva vetustas: existere siquidem coeperunt annos ab hinc mille centum octoginta, aut circiter, quibus nimirum temporibus Gothi, Vandali, Alani, Hunni, Gepidae, aliique populi truces e Septentrione egressi, et in florentissimas, nobilissimasque terrarum provincias Italiam, Hispaniam, Galliam infusi, eas ab imperio Romano vi et armis distraxerunt. Quin si quis eas corruptam latinitatem, nec toto genere a Romana seiunctas ac differentes appellare voluerit, non erraverit. Nequibant enim illae indolatae linguae, illa immanium belluarum ora distortissima ad voces tam compositas, ad sonos tam suaves et rotundos sese aptare: itaque omnia pene conciderunt, immutarunt, perverterunt, foedaverunt.

Maximinus
De originis excellentia et antiquitate non est fas ipsis tollere supercilium, ut illis tuis: quarum cum antiquissima sit Hebraea, secundas tenet Graeca, Latina tertias.

Aelius
Prorsus ita. Nam genus humanum mox ut est a Deo fabricatum, sermonis facultatem habuit; et quidem non alius quam Hebraei. Ad haec qua de scriptione, veterrima est eadem: siquidem Moyses multis ante tempestatibus sacram contexuit historiam, quam Graeci obsidione cingere Troiam et oppugnare coeperunt: id quod regnante apud Iudaeos Davide contigisse chronographi observarunt: post quod bellum annis CLX floruit Homerus, ferme primus scriptorum Graeciae.

Maximinus
Hoc propter Hesiodum dicis, quem quidam antiquiorem faciunt.

Aelius
Non: propter Sibyllam et Orpheum inprimis dico, quos illo priores vixisse, et nonnulla literis mandasse indubitatum est.

Maximinus
Varia sunt, quae de horum duorum saeculis scribuntur.

Aelius
Et eiusmodi, ut disputationes tam curiosas legisse sit tempus minimo cum fructu contrivisse. Hasce tres linguas in crucem actus Dei Filius Servator noster dedicavit: nempe ut sanctissimus, sapientissimus, potentissimus, Hebraeam sanctissimam, Graecam sapientissimam, Romanam potentissimam. Quid enim Romanis potentius? An non illi rerum domini? Quid Graecis sapientius? An non illi et inventores, et perfectores artium pene omnium? Quid Hebraeis sanctius, Deoque sub sole isto charius? Audi quid Isaias dicat in persona Dei:‘Et tu Israel, serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei, in quo apprehendite ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abieci te’; et quae deinceps leguntur in eodem cap. 41, praeclara sane.

Maximinus
Iudicavi semper, et eruditis ita placuisse intelligo, titulum IESUS NAZARENUS, etc. non sine mysterio tribus illis linguis conscriptum, et supra crucem positum, atque hoc ipsum ad earundem decus pertinere: quemadmodum et hoc pertinet, omnia illis tradita et explicata esse, quae cum ad res sacrosanctos, divinas, caelestes, ad salutem animarum nostrarum sempiternam, tum ad res humanas, ad civilia negotia, atque ad omnem denique scientiam spectant, easque vagari quam latissime, et omnes ferme orbis angulos ultimosque fines occupasse, cum caeterae suis sese tantum, iisque non ita amplis regionibus contineant: aut si exierint, non sint aeque communes, neque in scholis doceantur, neque ad libros tam multos, vel potius innumerabiles conscribendos adhibeantur.

Aelius
Huc accedit, quod gentes alioqui vehementer dissidentes ac discrepantes inter se, harum beneficio coniunguntur et consociantur, quae hominem ingenuum praecipue ornant et cohonestant.

Notae


1 QUOD LATINE, GRAECE, OSCE: Gell. lib. 17. cap. 17

2 DUABUS ET VIGINTI: Mithridates Ponti atque Bithyniae Rex inclytus, quia a Cn. Pompeiobello superatus est, duarum et viginti gentium, quas sub ditione habuit linguas percalluit: earumque omnium gentium viris haud unquam per interpretem locutus est: sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, perinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est, Gell. ibidem.

3 QUAM COR ETIAM NOMINITAMUS: Cor pro animo saepe dixerunt veteres: quod videlicet animi sedem in corde quidam philosophi constituerent, aut animum cor esse docerent. Cio. 1. Tuscul. Aliis cor ipsum animus videtur: ex quo excordes, vecordes, concordesque dicuntur: et Nasica ille prudens bis consul Corculum. Plaut. Mostell.

Recordatus multum et diu cogitavi,
Argumentaque in pectus multa institui
Ego, atque in meo corde (si est quod mihi cor)
Eam rem volutavi, et diu disputavi.

Idem Milite. Cuique sapiat pectus, nam cor non potest, quod nulla habet. Quasi mulieres omnes sint excordes et amentes: nam de muliere ibi sermo est. Cic. 2. de fin. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. Ausonius reprehendens Grammaticum quendam de barbarismo.

Qui reminisco putat se dicere posse latine,
Hic ubi co scriptum, faceret cor, si cor haberet.