There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma septuagesimum sextum
1588

 Progymnasma septuagesimum quintum Progymnasma septuagesimum septimum 

Paedagogi.

Personae:

Eutropius, Leopoldus, Tiberius.

Eutropius
Lachrymas effudisti Leopolde, etiamnum quippe in tumore sunt oculi, et rubent. Hem, quae caussa ploratus?

Leopoldus
Plorasses tu nihilo minus, pro certo, si paedagogus tuus similem in modum tibi blanditus esset.

Tiberius
Eia, blanditus? Fortasse in te misello virgae rursum exultaverunt. Factum est hoc Leopolde?

Leopoldus
Factum est.

Eutropius
Quid ais?

Leopoldus
Dubium hac de re nullum est: nimis apertum atque indubitatum est, pellem mihi usque ad saturitatem consauciatam flagris.

Eutropius
Predurum paedagogum praedicas.

Leopoldus
An vos nunquam a vestris flagellamini?

Tiberius
Perquam raro, Leopolde.

Leopoldus
Nimis propitios ac lenes habetis: ac proinde vereor ut vos sitis boni pueri.

Eutropius
Quin saevissimi sunt: quare nos plagas et increpationes illorum supra quam cuiquam credibile est metuentes, officium ultro exequimur.

Leopoldus
Meum, ut arbitror, saeuitia non anteibunt: qui tyrannidem in me quandam exercet.

Tiberius
Tyrannidem?

Leopoldus
Inprimis omnia dicta, facta mea curiosissime observat: non potest tamen nosse quae mente agito (rumpatur licet) nam cogitata sunt cuique libera.

Eutropius
Meus aeque, ut scias, non dormit.

Tiberius
Nec meus profecto.

Leopoldus
Quandocunque non videt assidentem libro, suspicatur, suspicatur autem? Imo credit me ludere, vixque ad naturae requisita concedere patitur.

Tiberius
Auges rem in maius: non equidem puto tam ab omni humanitate derelictum et agrestem.

Leopoldus
Nescio mentiri.

Eutropius
Quam saepe rationem poscit eorum, quae in schola audieris?

Leopoldus
Ferme in dies singulos.

Eutropius
Quid facit tibi, si quaerenti imperite respondeas?

Leopoldus
Minatur.

Eutropius
Si iterum?

Leopoldus
Ferocius minatur.

Eutropius
Si tertium?

Leopoldus
Vobis istuc cogitandum relinquo: dolet enim vel dictu, nedum perpessu, quod iste plagosissimus homo mihi tertium peccanti consuevit facere.

Tiberius
At nostri (quod inter nos liceat dicere) tota hebdomade vix semel nos examinant: quia videlicet ponunt, nos esse diligentes, ut revera sumus.

Leopoldus
Quid igitur istuc est, quod diligentes isti tam crebro in ludo vapulant?

Eutropius
Nimium argutaris. Sinitne diutius te dormire?

Leopoldus
Dormire? Propemodum ante galli cantum, multa adhuc nocte e somno me Stentorea voce excitat. Diebus festis ad quintam, et hyeme ad sextam aegerrime sinit requiescere.

Eutropius
Nos, Tiberi, prae Leopoldo beati sumus, quibus conceditur in lucem cubare saepius.

Leopoldus
Num intelligitis iam verum me dixisse: habere vos paedagogos plus aequo indulgentes?

Tiberius
Non non: hanc enim lenitatem et indulgentiam severitatibus nonnullis affatim compensant.

Leopoldus
Quibus?

Tiberius
Proferrem, si ex usu tuo fore iudicarem.

Leopoldus
Cur non erit? Nam hinc me non solum miserum esse cognoscam.

Tiberius
Cogunt in sacris precationibus multum absumere temporis: insolenter ac raro permittunt operam dare lusibus: ob levissimam culpam interdicunt ientaculo: nonnunquam merendam quoque eripiunt: silentium ut Pythagoreis imperant.

Leopoldus
Clementior meus est aliquanto, confiteor.

Eutropius
At tu paulo ante quasi quendam carnificem ipsum describebas.

Leopoldus
Verumenimvero quod vos de vestris, idem ego nunc de meo: lenitatem unam tribus severitatibus compensat. Dies me citius relinquat, quam enumerem quas mihi leges, quam multas, quam duras civilitatis et modestiae imposuerit: quoties apud parentes coram et per literas accusarit. Omnipotens et misericors Deus, da mihi alium paedagogum.

Eutropius
Timendum, ne malo peior succedat, eveniatque tibi, et nobis, si idem quod tu optemus, illa asini calamitas apud Aesopum.

Leopoldus
Quae calamitas?

Eutropius
Serviebat olitori, et quoniam ille praeparce pabulum dabat, multumque laborare cogebat, precatus est Iovem asellus, ut alteri domino venderetur. Iussit sigulo vendi. Hic asinus iniquiore animo gestare coepit onera, nempe testas et lutum. Rursus ergo cum rogasset, ut sibi dominum liceret mutare, coriario est venditus. Tum peiorem prioribus herum nactus, vidensque quid ille faceret, cum suspirio: Vae misero, praestabat apud priores manere dominos. Nam hic, ut video, pellem quoque meam conficiet. Consilium meum est, ut cuicuimodi sunt paedagogi nostri, eos toleremus. Et quoniam id quod volumus, fieri nunc haud potest velimus quod potest: donec, ubi ex ephebis excesserimus, in tutelam nostram veniamus: tunc potestas dabitur vivendi liberius.

Leopoldus
Nunquam vidi melius dari consilium.

Eutropius
Et isti paedagogi, quod more iam receptum est, fient patres familias, ducent uxores, quae nos multimodis ulciscentur, et istis maritis suis magnum dabunt malum, postquam illi argento accepto, imperium dote vendiderint.

Leopoldus
Meus si pro peccatis in me commissis centum ducat uxores, parum est.

Notae


1 STENTOREA VOCE: Homer. Iliad. 5. Stentori attribuit vocem ferream, id est, firmissimam, eumqueaffirmat clamoris magnitudine aequare alios quinquaginta. Hinc vox seu clamor Stentoreus, pro maximo.

2 MERENDAM ERIPIUNT: Festus. Merendam antiqui dicebant pro prandio, quod scilicet medio die caperetur. Nonius. Merenda dicitur cibus, qui post meridiem datur. Isidor. lib. 20. cap. 2. Merenda est cibus, qui declinante die sumitur, quasi post meridiem edenda, et proxima coenae. Vide Hieronym. Mercurial, variar. lect. lib. 4. cap. 17. et Muret. lib 4. cap. 12. quoties antiqui cibum in die sumpserint.

3 EX EPHEBIS EXCESSIMUS: ἐφηβία est finis pueritiae, principium adolescentiae, seu extrema pueritia, et prima adolescentia, seu prima pubertas. Terent. And. Nam is postquam excessit ex ephebis, liberius vivendi fuit potestas. Eodem modo Plaut. Mercat. Cis. pro Archia. Nam ut primum ex pueris excessit Archias.

4 IN TUTELAM NOSTRAM VENIAMUS: Tutela definitur a Iurecos. vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui se per aetatem defendere non potest, iure civili data as permissa. Quam vim ac potestatem qui habent, tutores appellantur. In suam tutelam venire aut pervenire, est ad pubertatem pervenire. Cic. 1. de Orat. Negaretque nisi posthumus et natus, et antequam in suam tutelam pervenisset, mortuus esset, etc. Item 2. de Inven. Quidam pupillum haeredem fecit, pupillus autem ante mortuus est, quam in suam tutelam veniret.