Progymnasma sexagesimum septimum | Progymnasma sexagesimum nonum |
Pensum diurnum.
Personae:
Magister, Discipulus.
Magister
Non tu existimas, Antoni, ad progressus in eruditione liberali haud ita longinquo tempore consequendos permagni interesse, certosne tibi labores, libros, exercitationes proponas, quibus studium dedas in dies singulos: an, ut impetus tulerit, et quamdiu tulerit, ita quidque, et tam diu agas?
Discipulus
Sane quidem maxime interest: haec mea est opinio.
Magister
Nonne praeterea intelligis quanti referat, utrum confuse ac perturbate, an distincte, et ordine discas atque exerceas, quae discenda et exercenda sunt?
Discipulus
Ego vero perspicue intelligo, et re ipsa id experior.
Magister
Num tu igitur consuevisti certa quaedam tractare, et unumquodque praestituta hora per diei spatium?
Discipulus
Prorsus consuevi.
Magister
Commemora mihi quanam istuc ratione .
Discipulus
Posteaquam ad primam auroram somno solutus de lectulo surrexi, corpus amictu contexi, faciem ablui, capillum pexui, quartam horae partem divinis precationibus transigo, a caelesti doctore opem auxiliumque efflagito: me illi cum studiis et actionibus diurnis totum offero et dedico.
Magister
Castissime: a Deo enim, qui est totius sapientiae primus et antiquissimus parens, auspicari oportet ab eo agendi sunt capienda initia.
Discipulus
Tum me ad libros applico. Primo dum omnium, quae ante meridiem in scholis pronuncianda sunt ex memoria, edisco. Reliquum tempus in vespertinis diei praecedentis interpretationibus dictatisque consumo: ut si iusseris, possim auctorem explanare. Aere campano interea in ludum arcessimur, ibi tu ipse nosti quid agam.
Magister
Et quid tu, et quid alii.
Discipulus
A prandio rursum edisco et repeto, mecumque retracto ac revolvo, quae te explicantem, et alioqui ad nos expoliendos accommodata, et idonea disserentem audivi. Si quid superest temporis, quemadmodum mane quoque, Adrianum Cardinalem, aut epistolas Ciceronis lectito.
Magister
Rectissime, Quando scribis?
Discipulus
Secundum scholas pomeridianas usque ad coenam: id est intervallum horae et semis. Nunquam autem scriptioni manus admoveo, nisi prius Ciceronem versaverim, animumque meum illius compositissimae ac splendidissimae orationis illecebra delinitum, amore et diligentia similiter scribendi inflammarim.
Magister
Euge, prudentissimum consilium. Quam vellem te condiscipuli, et quotquot posthac se mihi in disciplinam tradent, imitarentur? Hoc si fiat, publico fiat bono. A coena quid incoeptas?
Discipulus
Si non desunt sodales, honestis facetisque sermonibus, aliquando symphonia, seu cantu musico cum illis diem comburo. Si solus, tum aut testudinem pulso, aut fabellas Aesopi, apophthegmata, historiam planam, et diserte ac terse conscriptam: quandoque etiam festiva et pudica poemata lego, quibus lectiunculis oblecto otiolum meum, et tum ex ipsa rerum pulcherrimarum cognitione, tum ex sermonis elegantia, quasi aliud agens, utilitatis fructum minime poenitendum excerpo.
Magister
Liberalius, iucundius, conducibilius suadere tibi nihil potuissem: supra aetatem sapis. Diebus festis quid rerum agis?
Discipulus
Ad exercendam memoriam de poetis veteribus, item ex Cicerone, Livio, Sallustio locos insignes edisco, quia te id in laude ponere non sum nescius. Praeter ista in Graecis non parum temporis colloco. E sacris auctoribus ad animum emendandum, etiam saepe aliquid lego.
Magister
Probo summopere institutum. Quid? diem vacationis totumne, dum cubitum concedas, in ludo exigis?
Discipulus
Deus averruncet: ne tu suspicere me unum de inertium istorum esse sodalitio, qui ludum et ferias in primis, studia in postremis numerant.
Magister
Quid ergo facis?
Discipulus
Ubi horas aliquot corpus animumque iucunde recreavi, et ad omnem me hilaritatem effudi, mihimet receptui cano, ad libellos regredior. Nam me quemcunque diem, quo non didicerim, perdidisse statuo.
Magister
Quam non invito ad aures sermo hic tuus accessit? O te solertissimum, o summe industrium adolescentem. Tu non amandus? Tu non gestandus in sinu? Mane in hac ratione semper, teque ex ea lucrum emolumentumque uberrimum, et immortalis gloriae splendorem acquisiturum spera.
Notae
1 CASTISSIME: Cic. ad Terent. epist. 4. Quando neque dii, quos tu castissime coluisti, neque homines, quos ego servavi semper, nobis gratiam retulerunt. Hic quidem quid valeat, castissime, nemo non videt, idem quod integerrime, sanctissime, religiosissime. Lege qua affert Turneb. de verbis caste, castitas lib. 30. cap. 36.
2 AERE CAMPANO: Usus campanarum quam antiquus sit et varius, et quomodo sacris et profanis in rebus adhibeatur, deque illarum pulsu ad studiosos in Academiam scholasque convocandos, lege Iunium lib. 3. cap. 11. et Midendorp. lib. 1. cap. 11.
3 DIEM COMBURO: Plaut. Menach.
ME. Hoc mihi abs te caveo cautius, Clam uxore ubi sepulchrum habeamus, et hunc comburamus diem.
PE. Age sane igitur, quando aequum oras: quam mox incendo rogum?
Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuus.
Cuius loci haec est, quamvis allegorica explanatio. Graeci et Romani mortuos in rogum imponebant, et comburebant. Menaechmus optat sepulchrum, id est, locum, ubi nesciente uxore diem iam ad occasum praecipitantem, et veluti animam agentem absumere possit, hilariter nimirum et iucunde vivendo, epulando, et perpotando Virg. eclog. 9. dixit: Cantando puerum memini me condere soles. Horat. Ode 5. lib. 4. condere diem. Parasitus autem, quam mox, inquit, incendo rogum: id est, quam cito provideo, seu coquo obsonium, ut hunc diem comburamus, ut opipare epulemur? Nunc enim dies in pomeridianum tempus inclinatus est, et ita quasi dimidiatus mortuus. Comburendus igitur.
4 A COENA QUID INCOEPTAS? Aut nullum sit studium nobis post coenam, aut iucundum sit, non spinosum atque serium. Vult etiam Plutarchus, libr. de tuenda valetud. animum non vexari a coena, neque negotiis, neque curis, neque sophisticis contentionibus. Historicarum, poeticarumque quaestiuncularum exercitationes, quas aliqui studiosorum hominum secundas mensas nominaverunt, non prohibet.
5 DEUS AVERRUNCET: Rusticum verbum est averrunco, amputo, succido, reseco, arunca instrumento, quo vitium luxuries coercetur. Inde per metaphoram pro depellere, avertere, removere. Livius lib. 8. Placuit averruncandae Deum irae victimas cadi. Cic. ad Att. lib. 4. Dii, inquit, averruncent. Lucilius apud Nonium. Dii amentiam averruncassint tuam. Hinc Averruncus Deus, a quo precari solebant, ut pericula averteret. Varro lib. 6.
6 RECEPTUI CANO: Militaris locutio, crebra Livio. Veget. lib. 2. cap. 22. Tubicines ad bellum vocant milites, et rursum receptui canunt. Graeci ἀνακαλεῖν. Receptus autem dicitur, quo se exercitus recipit.