There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma sexagesimum sextum
1588

 Progymnasma sexagesimum quintum Progymnasma sexagesimum septimum 

Auditiones.

Personae:

Eleutherius, Modestus, Damianus.

Eleutherius
Cur vos, Modeste et Damiane, hesterna luce, et nudius tertius non affuistis in gymnasio?

Modestus
Nihil dissimulabo. Ob cruditatem minus belle valui: nunc sum meliusculus.

Damianus
Ab amico in hortos suburbanos hoc mense anni amabilissimo et laetissimo invitatus, recusare nec potuissem, si voluissem, nec si maxime potuissem, voluissem: est enim ille de amicis meis veterrimus et fidelissimus. Inde autem aliquanto post, quam putabam, in urbem reverti.

Eleutherius
Undenam discetis, quae nos interea Magister docuit?

Modestus
Legi iisdem de rebus, quem anno praeterito accepi muneri a patruo meo commentarium.

Damianus
Ego ex autographo condiscipuli alicuius ea mihi describam.

Eleutherius
Arbitramini igitur vos isto modo eadem assecuturos, et intellecturos perfecte omnia?

Modestus
Quidni? Quin iam assecutus sum: nihil requiro.

Damianus
Perpaulum aut nihil interest, ut quidem opinio mea fert, audiverisne, an postea descripseris. Et hoc est commune eorum solatium, qui vel voluntate, vel casu aliquo abfuerunt a ludo, posse aliunde describere. Sunt qui nullum idcirco angorem capiunt, nec ideo fortunis suis desperant, quanquam menses totos docentem non auscultaverint.

Eleutherius
Magno errore uterque ducimini.

Modestus
Si placet, demonstra nobis istum errorem.

Eleutherius
Longe praestat audire quam legere, etiamsi multo diligentissime legas.

Damianus
Quid ita vero? Non egemus libris disertis, elegantibus, eruditis, unde hauriamus scientiam: et quae legimus, intelligemus: neque enim adhuc nucibus ludimus, ut proinde iactura audiendi, paucorum praesertim dierum, tam graviter et inique ferenda non sit.

Eleutherius
Legendi semper est occasio, non est semper audiendi.

Modestus
Non sit: quid tum?

Eleutherius
Lectio solitaria est veluti quidam somnus, auditio veluti vigilia. Viva vox Praeceptoris magis nos afficit, plenius quasi pascit et alit: et altius descendunt in animum, in eoque tenacius inhaerent, quae pronunciatio, vultus, habitus, gestus docentis affixerit. Quid, quod illa moderatio et variatio vocis cuiusdam commentarii efficacitatem obtinet, et quaedam eorum quae dicuntur est illustratio? Quid, quod plura fere dicuntur de una eademque re in schola, quae non item scribuntur: quia neque possunt commode scribi, neque vult ea Magister calamo excipi?

Modestus
Nihilominus acriora absolutioraque sunt, quae legimus in auctoribus.

Eleutherius
ut hoc concesserim, quoniam plus operae consumunt. qui libros edunt, quam qui de superiore loco docent, tamen obscuriora et involutiora esse quae scribuntur, tu mihi vicissim concedas oportet. Non enim se liber ipsemet explicat, ut Praeceptores facere consueverunt, qui multis exemplis, sententiis, argumentis utuntur, et nihil quod verentur non intellectum iri, praetermittunt quin declarent. Quod autem scriptum est semel, hoc per saecula tale, quale fuit ab initio, sive clarum, sive obscurum, sive facile et expeditum, sive difficile impeditumque manet. Interroga millies quid hoc, quid illud sibi velit, nunquam respondebit liber tuus quem volvis. Conquerenti Alexandro Regi cum Aristotele, quod libros Physicorum edidisset, quos Rex compressos teneri cupiebat: ut quomodo imperii, sic scientiae gloria praestaret multis mortalibus, rescripsit Philosophus: sciret illos libros esse editos, et non editos: neque enim posse intelligi nisi ab iis, qui sibi docenti praesentes dedissent operam. Praeterea fieri aliquando potest, ut tam probatus et doctus non sit liber, et ita te parum adiuvet, quin immo multum tibi noceat. Atque ut probatissimus sit, ego certe eximium Praeceptorem malo, quem tanquam ex multis libris unum quendam, vivumque librum contempler: qui scilicet multa et multos pervolutaverit, et tanquam sedula apis e diversorum flosculorum succo unius cuiusdam dulcissimique saporis succum expresserit.

Damianus
Tam ingeniosi acutique nos haud eramus, ut ista animadverteremus, quae tu nos modo nec opinantes docuisti.

Modestus
Ad tuam sententiam meum aggrego iudicium. Providebo ut post hunc diem audiam quotidie, nisi morbi alicuius gravitas prohibuerit, aut medicus publico abstinere edixerit.

Damianus
Ego in dies festos convivia, et horrorum istas invitationes reiiciam.

Eleutherius
Tantum tribui a vobis orationi meae, et non displicuisse consilium, magnopere, non mea quidem, qui tantum nec agnosco nec postulo, sed vestra caussa laetus sum.

Notae


1 Scopus et consilium meum hoc dialogo est, persuadere studiosis, ne parvi ducant, si vel unam auditionem omiserint, et spem illam non audita per se suoque ingenio assequendi, spem inconsultam ac temerariam opinentur. Quod si caussa honesta inciderit, quae a gymnasio abesse nos unum alterumve diem quodammodo cogat, in festum diem, si potest, res differatur.

2 IN URBEM REVERTI: Reuerti et redire, reversio et reditus quid differant, Manut. in 1. Philip.

3 CONQUERENTI ALEXANDRO: Utrumque epistolium graece et latine invenies apud Gellium lib. 19. cap. 14. in utroque brevitatis elegantissime tenuissimum filum admiratur.