There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma quadragesimum
1588

 Progymnasma tricesimum nonvm Progymnasma quadragesimum primum 

Dicta alterna.

Personae:

Cornelius, Rufus.

Cornelius.
Quid tam improviso ante meridiem e schola evocabare?

Rufus.
Ut negotium quoddam patri meo confectum darem.

Cornelius.
Cur eo curato non es reuersus?

Rufus.
Perparum de hora supererat.

Cornelius.
Habes perfectam epistolam?

Rufus.
Non.

Cornelius.
Haud igitur mecum in portu nauigas.

Rufus.
Chirographum paternum affero, hoc me poena eximet. Tu vero qua de caussa hesterno die toto abfuisti?

Cornelius.
Deterius valebam.

Rufus.
Pedibusne?

Cornelius.
Ita, pedibus.

Rufus.
Sic opinabar.

Cornelius.
Sic tu opinabaris, scilicet: novi iocationes tuas. Verum audi. Tua mater est impense litigiosa mulier.

Rufus.
Quo teste id probas?

Cornelius.
Interveni aliquoties dum velitaretur cum vicina vestra, in eamque omne quod illi aegre esset evomeret: quae suo vicissim gladiolo, quam acriter oppugnabatur, tam se strenue, intra dentes tamen, defendebat.

Rufus.
Et tua novit exhaurire calices: nec hesterno mero foetet, quia in lucem semper bibit.

Cornelius.
Tune semel vidisti?

Rufus.
Semel? Quoties ipsam vidi, toties hoc vidi: est etenim facie ebriosa, rubentibus verruculis ornata, longe ante alias specie, ac pulchritudine insignis matrona.

Cornelius.
In toto oppido non est mulier matre mea frugalior, magisque sicca et frugi.

Rufus.
Ain' tu? Unde ergo tam potoria facies?

Cornelius.
Perfacilis est, et perexpedita responsio. Medicos i percunctatum, quos illa consulit, et a contumeliis linguam coerce: alioqui futurum est, ut te maledicentiae huius poenitudo subeat.

Rufus.
Quod habui summum pretium, persolui tibi.

Cornelius.
Ab alio exspectes, alteri quod feceris.

Notae


1 DICTA ALTERNA: Cic. 2. de Orat. dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat, quae salsa sint. Nam ea dicta appellantur proprio iam nomine, Plaut. Capt. et Sticho dicta meliora vocat, quae sunt magis faceta, magisque salsa.

2 NEC HESTERNO MERO FOETET: Martial. lib. 1.

Hesterno fatere mero qui credit Acerram,
Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

Foeminis olim Romae non licuit vinum bibere, ne in aliquod dedecus prolaberentur, nec earum curae cella vinaria committebatur. Egnatius hac de caussa uxorem occidit, et a Romulo absolutus est. Valerius lib. 2. cap. 1. Gellius lib. 10. cap. 24. Aelian. lib. 2. cap. 38. Victor. lib. 24. cap. 7. Apud Massilienses vini usus foeminis in perpetuum lege erat interdictus, et Romae ingenui etiam pueri, et servitia eo carebant. Vide Leon. lib. 3. cap. 87. et 88.