There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma tricesimum quintum
1588

 Progymnasma tricesimum quartum Progymnasma tricesimum sextum 

Mutuatio calami.

Personae:

Conradinus, Pigmenius.

Conradinus.
Da mihi, oro, utendum calamum.

Pigmenius.
Nullos habeo calamos hodie, quos tibi dem mutuos.

Conradinus.
Thecam plenam apud te vidi.

Pigmenius.
Per somnium fortassis. Sed dicam uno verbo rem tota: nullos habeo, quos tu commodatos retineas.

Conradinus.
Quae tam mala mens in hanc te suspicionem impellit? Tam perverse de me existimas? Eho, nondum nosti mores meos? Verum, ne sis in mora, da mutuum calamum.

Pigmenius.
Ubi tui?

Conradinus.
Meliusculos reliqui domi: deteriores portavi mecum per imprudentiam.

Pigmenius.
At tu meum quoque disperderes, aut nimium premendo, aut in ipso intinctu, ad fundum atramentarii allidendo videlicet.

Conradinus.
Leviter ducam per chartam, sensim intingam, salva cuspide.

Pigmenius.
Multane descripturus?

Conradinus.
Tantummodo versus aliquot a Praeceptore post horam explanandos: ut nimirum glossulas interserere queam: nam retinere eas non possum ob tenuitatem memoriae. Si quid mutuaberis a me, seu calamos, seu papyrum, seu librum, seu quid aliud, dabitur mutuum haud gravate.

Pigmenius.
Ecce tibi probatum calamum, quem dono, tuus esto.

Conradinus.
Multum te, mi Pigmeni, de isthac liberalitate amo. Experiar. Profecto idoneus est, si quis alius, ad decore formandas literas.

Notae


1 DA UTENDUM CALAMUM: Concedere, accommodare, pro mutuari, concessum pro mutuum, concessio pro mutuatione, latina esse non puto. Nec dare, accipere commodato, accommodato. Dicamus ergo, commodare mutuum, utendum dare aliquid. Cicero, mutuum sumere, non accipere, et mutuum, non mutuo. Nos etiam commodatum, reddendum sumere. Plautus utendum et mutuum coniunxit in Persa.

Tecumque oravi, ut nummos sexcentos mihi
Dares utendos mutuos.

2 QUAE TAM MALA MENS: bona mens, mala mens latinis saepius est recta, perversa voluntas. Exemplum in tanta copia unicum proferam. Catull.

Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
Agit praecipitem in meos iambos?

Interdum ipsa ratio et ingenium seu natura. Unde consilia, et voluntates bonae aut pravae existunt. Terent. And. mala mens, malus animus.