Progymnasma tricesimum tertium
1588

 Progymnasma tricesimum secundum Progymnasma tricesimum quartum 

Vacationes.

Personae:

Petrus, Hilarius.

Petrus.
Cum duodecim mensibus volvatur annus, Hilari, et is in quatuor tempora digeratur, in ver, aestatem, autumnum, hyemem: unumquodque autem trimestri spatio terminetur: non sum animi dubius, quin tu, sicut in gradibus aetatis humanae adolescentiam pueritiae, constanti seu mediae aetati, et senectae praefers: ita in differentiis temporum aestatem caeteris anteponas: ac proinde aestivis mensibus amplius delectere quando pacatum nitet diffuso lumine caelum, rami baccarum ubertate incuruescunt, segetes largiuntur fruges, pellucidulis aquis manant fontes, quando suaves daedala tellus summittit flores, et rident aequora ponti.

Hilarius.
Esto sane: quorsum tu istuc?

Petrus.
Quorsum? Nosse velim, ex Iunio, Iulio, Augusto: sive, ut veteres nominabant, Quintili et Sextili, ex his tribus, inquam, mensibus, ecquis tibi exspectatissimus venire consueverit.

Hilarius.
An etiam id dubitationem habere potest? Idem, Petre, qui tibi.

Petrus.
Quem ergo mihi amabilem acceptumque procedere autumas?

Hilarius.
Quid credis? Iulium.

Petrus.
Quibus de caussis?

Hilarius.
Quia Alcedonia sunt in scholis plus triginta, nedum quatuordecim diebus. Vacationum agitantur solennes feriae: licet deambulare, et sese dare lusibus. In patriam quoque abeundi potestas conceditur ad visendos parentes, fratres, sorores, propinquos et affines: ubi tam blandae salutationes, tam benevolae ac festivae congressiones, tam multae vocationes ad honesta et delicata convivia. Quid verbis opus est? Iucunditates sexcentae.

Petrus.
De istare nunquam tecum contendere certum est. Laudo, laudo maiorum nostrorum prudentiam, qui adolescentum valetudini ista relaxatione consulendum putaverunt, quam continentibus atque diuturnis literarum contentionibus offendi exploratum est, caelo aestuante potissimum, quali affligimur exorta canicula. Et mihi multo verissimum videtur illud epigrammatographi: Pueri si aestate bene valent, satis discunt.

Hilarius.
Iam istuc vagandi et vacandi tempus propinquat.

Petrus.
Scio, fastos seu Kalendarium identidem adii.

Hilarius.
Qui traduces?

Petrus.
Non omnino usum librorum dimittam, nec mea nostris Musis proinde, ut si bellum ipsis indixissem, disiungam.

Hilarius.
Optime vero, Petre, et fieri sic decet. Quid leges?

Petrus.
Ea inprimis quae liberalem et frugiferam delectationem pariant: ut sunt Graecorum Romanorumque historiae, et excellentium carmina poetarum, Exercitationem styli haud intermittam, dictata recensebo, audita mecum pertractabo. Denique ita has hebdomadas vacationum **transigere constitui, ut etiam otii mei rationem afferre possim.

Hilarius.
Ego natale solum, quod me sui immemorem esse non sinit, post quartum denique annum quam discessi, videre destinavi.

Petrus.
Et recte.

Hilarius.
Addunt non mediocre calcar quas ab hinc triduum accepi literas: eae sunt paterna manu. Ante diem tertium Nonas Quintiles iter in patriam ingredi iubent.

Petrus.
Quando huc te reversurum augurare?

Hilarius.
Fierit, ut illi me cito dimittant, cito: mater inprimis, quae extra me stirpem virilem, aut muliebrem patri meo nullam generavit. Et nosti quanta sit matrum, in unicos praesertim, φιλοστοργία.

Petrus.
Multas persaepe opportunitates corruperunt istae matres, quae sic efflictim amant liberos.

Hilarius.
Tamen per patrem impetrabo, ut ne ultimus omnium huc revertar.

Petrus.
Plane ita faciendum sentio.

Notae


1 UNUMQUODQUE AUTEM TRIMESTRI:

Adscribamus super hac re versiculos Ausonii.
Aeternos menses, et tempora quattuor anni
Quattuor ista tibi subiecta monosticha dicent.
Martius, Aprilis, Maius sunt tempora veris.
Iulius, Augustus, necnon et Iunius, aestas.
Septembri, Octobri, autumnus, totoque Novembri.
Brumales, Ianus, Februarius, atque December.

2 IN GRADIBUS AETATIS HUMANAE: Quadripartitae temporum commutationi Pythagoras hominum aetatem comparavit, et in quatuor eam partes distinxit, in pueritiam, adolescentiam, iuventutem, senectutem. Primam veri, alteram aestati, tertiam autumno, ultimam hyemi similem esse confirmans: singulis autem 20. annos tribuit. Laert. Ovid. 15. Metam. Eandem distributionem secutus est Horatius ad Pisones, ubi etiam cuiusque aetatis mores naturamque depingit. Varro a die natali facit quinque partes, sive gradus. In primo collocat pueros, qui sic dicantur, quod sunt puri, sine pube, impubes, ad annum decimumquintum. In secundo adolescentes, ab adolescendo appellatos, ad annum trigesimum. In tertio iuvenes, quod domi forisque Rempub. iuvare possint, ad annum quadragesimum quintum. In quarto seniores, tum enim senescere corpus incipit, ad annum sexagesimum. In quinto, qui ad finem vitae extenditur, senes, qua aetate corpus senio conficitur et laborat. Singulis ergo, praeter extremum, annos quindecim Varro decernit. Hippocrates septem gradus constituit, infantiam, pueritiam, adolescentiam, iuventutem, virilem aetatem, senectutem, senium. Primi finem esse vult annum septimum: secundi decimum quartum: tertii duodetricesimum: quarti tricesimum quintum: quinti quadragesimum secundum: sexti quinquagesimum sextum: septimi novissimum annum vitae humanae. Vide insuper Gellium. lib. 10. cap. 28. Iam quasdam loquendi rationes in aetatibus et anni temporibus et mensibus quoque accipiunt adolescentes. Ineunte, prima, extrema, exeunte adolescentia, iuventute. Provecta, praecipiti, adulta aetate, praecipiti, extrema senectute, etc. Sic ineunte, primo vere, exeunte, adulto, praecipiti. Virg. Vere novo 1. Georg. Medio, adulto, prono vere. Iisdem de aestate utemur (quam itidem novam in 4. dixit Virgilius, Caesar initam et exactam) et de reliquis partibus. Quas etiam senescentes, ut Cic. hyemem pro lege Manil. et 2. de nat. Deor. Item provectas, ut Tacitus noctem, appellabimus. Quae omnia fas erit ad menses accommodare.

3 QUINTILI ET SEXTILI: Romulus annum digessit in menses decem, fecitque Martium primum, Aprilem secundum, propter Martem et Venerem auctores Romanae gentis, tertium, a maioribus cognominavit, quartum a iunioribus: illumMaium, hunc Iunium: reliquos a numero. Quintilem quod esset quintus, Sextilem quod sextus, et sic deinceps. Ovid. 1. Fastor.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus,
Has generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a senibus: iuvenum de nomine quartus;
Qua sequitur, numero turba notata fuit.

Postea de nomine Iulii Caesaris, quod eo natus esset, ut Festus inquit, seu M. Antonio legem ferente, ut scripsit Macrobius, Quintilis appellari coeptus est Iulius. Sextilem e suo cognomine Augustus nuncupavit, magis quam Septembrem, quo erat natus: quod eo sibi et primus consulatus, et insignes victoriae obtigissent. Sueton. in Octavio cap. 31. Hanc licentiam sibi permitti voluerunt Tiberius, qui Septembrem a se Tiberium, et Octobrem Livium: Nero, qui Aprilem Neronem, Maium Claudium, Iunium Germanicum nominari iussit. Domitianus autem, ut refert Sueton. cap. 13. Septembrem mensem, et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum, Domitianumque transnominavit: quod altero suscepissee imperium, altero natus esset. Lilius de annis et mensibus. Commodus quoque Marci Antonini filius Septembrem ad suum nomen transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Eutrop. lib. 8. Argutum est, quod de Tiberio scripsit Dio. Cum ei instaret senatus, statueretque Novembrem (eo mense natus erat XVI. Kalend. Decemb.) Tiberium appellandum esse, ita respondit. Si vobis Caesares erunt XIII. quid facietis?

4 ALCEDONIA SUNT IN SCHOLIS: Halcedones seu Halcyones sunt aves paullo maiores passeribus, media hyeme in littore maris nidos faciunt, ova pariunt, pullos excludunt. Quibus diebus silentibus plane ventis summa est caeli serenitas, summa maris tranquillitas. Unde dies illi Halcyonii vocantur. Vide Aristotelem de histor. animalium lib. 5. cap. 8. Plinium lib. 2. cap. 47. et lib. 10. cap. 32. Aelianum lib. 1. cap. 36. Varronem de lingua latina lib. 6. Servium in 1. Georg. Plaut. Casina, ad quietem et tranquillitatem a turbis et litibus in foro transferens, paroemiam fecit. Tranquillum est, Alcedonia sunt in foro. Nos ad scholarum ferias, quae in mensem Iulium incidunt, festive significandas adhiberi posse censuimus.

5 IUCUNDITATES SEXCENTAE: Ingentem infinitumque numerum hoc verbo Latini declarant. Cic. ad Attic. Venio ad epistolas tuas, quas ego sexcentas uno tempore accepi. Ad eundem. Belli periculum, militum improbitas, sexcenta praeterea alia. Plaut. Trinum. Sexcentae ad eam rem caussae possunt colligi. Idem alibi. Sexcenta sunt quae memorem, si sit otium. Terent. Phorm. Sexcentas perinde potius scribito dicas. Licet etiam uti verbo mille, eadem ratione. Plaut. Amor mille modis ignorandus est.

6 OTII MEI RATIONEM AFFERRE: Praeclarus est locus in oratione pro Cn. Plancio, quem ad verba nostra illustranda totum adscribere non pigebit. Sed quid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem unquam otiosum? Nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino unquam essem otiosus. Erenim M. Catonis illud, quod in principio scripsit Originum suarum, semper magnificum et praeclarum putavi: Clarorum virorum atque magnorum, non minus otii, quam negoti rationem exstare oportere. Iustinus praefatione, eiusdem dicti a Catone meminit. Columella lib. 2. cap. 22. Sed cum tam otii, quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerint.

7 QUOD ME SUI IMMEMOREM: Cic. 1. de Orat. Patria nos omnium maxime delectat: cuius rei tanta est vis, ac tanta natura, ut Ithacam illam asperrimis saxulis tanquam nidulum affixam sapientissimus vir immortalitati anteposuerit. De Ulysse loquitur, de quo et Homerus hoc ipsum Odisseae 5. Ovid. de Pont. li. 1. eleg. 4.

Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optas
Fumum de patriis posse videre locis.
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
Huc tamen ex illa barbarus urbe fugit.
Cum bene sint clausae cavea Pandione natae.
Nititur in sylvas quaque redire suas.
Assuetos tauri saltus, assueta leones,
Nec feritas illos impedit, antra petunt.

Scripsit encomium patriae Lucianus, in quo sic inter caetera. Si de urbium electione optioneque ageretur, nemo profecto contempta patria, aliarum splendorem divitiasque sequeretur: non quod illas non cuperet, sed quod iis patriam suam ornatam vellet: quam nihilominus qualiscunque esset, caeteris anteponeret.

8 ANTE DIEM TERTIUM NONAS: Dicerem aliquid de hoc loquendi genere, ostenderemque quo pacto cum ipsum diem, qui exprimitur, non praecedentem significaret: item de illis, in ante diem, ex ante diem tertium Nonas, post diem tertium, Kalendas, nisi me id iampridem alibi praestitisse meminissem. Consulendus et Manut. in epist. 8. lib. 2. et 7. lib. 3. ad Attic.