There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma vicesimum nonum
1588

 Progymnasma vicesimum octavum Progymnasma tricesimum 

Leges.

Personae:

Diomedes (magister), Philoponus (magister).

Diomedes.
Iubeo Philoponum necessarium et collegam meum.

Philoponus.
Et ego te charissime Diomedes.

Diomedes.
Quo te agebas?

Philoponus.
Ad te recta.

Diomedes.
Vide, et ego me capessebam ad te. Pro monstro est, quod uterque ad alterum abire statuerat.

Philoponus.
De nostra quam gerimus Repub. volebam, et volo commentari tecum, siquidem modo a scholis est otium: nisi est, ut aliter tua sit sententia.

Diomedes.
A tuo nihil quidquam discrepat consilium meum, eadem mihi sententia, in commune consulamus.

Philoponus.
Ventum gaudeo, speroque, et opto nobis hanc commentationem faustam, felicem ac fortunatam fore.

Diomedes.
Erit σὺν θεῷ. Tui discipuli ut valent?

Philoponus.
Belle omnes divino beneficio. Suntne tui frequentes? Suntne assidui in ludo?

Diomedes.
De frequentia tibi hoc responsum habeas, esse frequentissimos. De assiduitate hoc affirmo: vicissim absunt multi, ob caussas tam commentitias et falsas, quam veras et sinceras. Nam quid facias huic hominum generi? Abhorrent a schola pueri, et orationi vanitatem aspergunt: nec tamen, ubi rescivi, impunitas a me peccantibus conceditur.

Philoponus.
Mei utrumque facinus peraeque consciscunt.

Diomedes.
Ut porro discunt?

F.
Quidam satis studiose, quod mihi voluptati ac solatio est: quidam somniculosius: pauciores vero Theopompos, quam Ephoros numero, et cogor equis asellos iungere.

Diomedes.
Non inscite dictum. Intelligo te in gymnasio tuo Isocratem et Platonem factum. Non eos cohortaris? Non minas intentas? Non verberibus insurgis?

Philoponus.
Horum nihil egregie praeter cetera, et tamen omnia haec mediocriter.

Diomedes.
Rectam instas viam: modus tenendus est in omnibus. Maior pars meorum, est literarum cupidissima, meoque imperio audiens. Deo sint gratiae.

Philoponus.
Nondum me quidem tanta est amplexa felicitas: sed confido me quoque beatum aliquando futurum: quamvis Ausonius neget Grammaticos felices unquam aut esse, aut fuisse.

Diomedes.
Sit fas iocari Poetis, quibus, ut pictoribus, quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Philoponus.
Et nunc id operam do, ut esse queam felix quamprimum. Cogitavi autem leges iis nonnullas ferre ad eruditionem comparandam idoneas: quas partim in schola dum versantur, partim domi observent, non hoc anno tantum, verum quamdiu in disciplinis aetatem habere voluerint. Ea in re quaeso te magnopere consilio atque opera me adiuves.

Diomedes.
A me omnia in te studia et officia exspectes velim: neque enim quisquam apud Diomedem Philopono plus valere potest vel auctoritate vel voluntate. Ac me ut hoc tanto praestem libentius, incredibilis amor in istas mansuetiores Musas, et in fidem nostram traditae iuventutis rationes, et istius nostrae civitatis gloria exstimulant.

Philoponus.
Tenes iam quid velim. Cum evolveris autem plurium de docendi ratione commentarios, non dubito quin praeclara quaedam istius generis in adversaria tua congesseris.

Diomedes.
Saepe ac multum lege quos dixti libros, et Germanis nostris haud vulgarem laudem impertiendam duco, qui ad amplificanda, ornanda, et propaganda disciplinarum studia, istiusmodi volumina conscripserunt. Inveni quas desideras leges, bonas, mirificeque frugiferas.

Philoponus.
Res igitur mihi iam in vado et animo esse otioso licet.

Diomedes.
Licet vero, mi Philopone.

Philoponus.
Si me tantum amas, quantum profecto amas, aut ubi eas legam indica: aut exscriptas, abs te mihi describendas da: aut si memoriae mandavisti, recita.

Diomedes.
Hoc malo: recitabo, et nihilominus postea per amanuensem meum scriptas tibi transmittam. Ego vero, quemadmodum ad Lucilium scribens de se profitetur Seneca, omnia cupio in te transfundere, et in hoc gaudeo aliquid discere, ut doceam: nec me ulla res delectabit, licet eximia sit, quam mihi uni sciturus sim. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut inclusam teneam, nec enuntiem, reiiciam. Nullius boni sine socio iucunda possessio est.

Philoponus.
Quid ad istam humanitatem addi potest? Sed de modo ut placet, ego ad audiendum sum paratissimus.

Diomedes.
Sapientiam a numine assiduissime efflagitanto: interim ita laboriose discunto, ut si a sedibus aethereis nihil expectent.

Doctorem non secus quam parentem colunto.

In ludum, quoad fieri poterit, serius ne ingrediuntor: ante tempus si possint adsunto.

In gymnasio modeste considento, idque tantum agunto et cogitanto, cuius caussa locum petessunt.

Ne dormiunto, ne fabulantor, ne nugantor, ne contendunto, ne ulla ratione doctorem perturbanto.

Quotidianam Magistri auscultationem privato studio anteponunto: ac nisi summa necessitate, ne semel absunto.

Verbis ac sermone cum Magistrum, tum scriptores optimos qui explanantur effingere studento.

Si quid haud probe perceperint, aut si de quo dubitaverint, Magistrum adeunto, interroganto, consulunto, pudorem rusticum exuunto.

Quae retinere memoria, cum audiunt, nequiverint, chartis mandanto.

Quae commode calamo annotare non potuerint, cum primum domos repetiverint, suis locis scribunto.

A schola digressi, ne statim omnem rerum auditarum curam et cogitationem abiiciunto: tempus aliquod iis tacite revolvendis, aut cum alio conferendis consumunto.

Nisi cum liber inspiciendus, aut scribendum est, aures atque oculos in praeceptorem dirigunto.

Philoponus.
Mihi gaudeo, qui te ad istas adeo iustas leges mecum communicandas inducere potuerim. Nunc illas audire aveo, quae magis domi usum habere videantur.

Diomedes.
Quod hodierna luce disci potest, in crastinum ne differunto.

Neve eruditos se existimanto antequam sint, neve plus quam sint.

Philoponus.
Aureum praeceptum, et in templo Delphico scribendum. Venit in mentem illius, Senecae an Plinii? (neque enim satis recordor auctoris, immo iam recordor, Senecae, lib. de Tranquillit. animi.) Multi ad sapientiam pervenire potuissent, nisi se pervenisse putavissent. Sed nolo cursum istum impedire.

Diomedes.
Tempore nihil pretiosius; pro**inde ne qua pars illius sine fructu effluat providento.

Diem in certas horas partiuntor, et quid quaque hora faciendum sit, certum ac definitum habento.

Antelucana opificum industria vinci se ne patiuntor.

Philoponus.
Demosthenis hoc est, cuius vigiliae cui non sunt auditae?

Diomedes.
Et illius dicti itidem recondantor: Aurora Musis amica.

Longioribus, implicatioribusque studiis honestam hac liberalem recreationem intermiscento.

A mensa ad libros post intervallum redeunto: nocturno studio temperanto: valetudinem ne offendunto.

Praeter labores a Magistro imperatos, alios sibi imperanto.

Multa et multum scribunto, chartis et atramento neu parcunto.

Quos libros Ecclesia Catholica impietatis levitatisque damnaverit, aut Magister improbarit, eorum lectionem ceu pestilentiam fugiunto: ista enim occidit corpus, at illi animos.

Harum Philippone legum memoria suppetebat. Si quas praeterea requires, ante vesperam faxo optata consequare ex iis schedis, quas per servum a manu ad te missurum promisi.

Philoponus.
Quibus verbis tibi gratias agam non reperio. Fecit hic dies et congressio ista me non paullo doctiorem.

Diomedes.
Nunquid aliud a me vis in praesentia?

Philoponus.
Nihil sane: alias inter nos agemus, de quibus agendum censebimus. Vale, et infirmitatem istam valetudinis intentiore studio vexare noli.

Diomedes.
Egomet sum proximus mihi, non me discendo ad mortem dabo, ne frustra sis.

Notae


1 UBI** RESCIVI: Qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire. Legas censeo totum cap. 19. lib. 2. apud Gell.

2 PAUCIORES VERO THEOPOMPOS QUAM EPHOROS: E discipulis Isocratis (cuius domus habita est officina eloquentiae) quibus nemini unquam plures fuisse quam sibi gloriatur orat. περὶ ἀντιδόσεως, cum tamen 10 minis, id est, centum aureis doceret, caeteris insigniores extiterunt, Hyperides, Timotheus Cononis filius, Asclepiades, Theodectes, Leodamus, Lacritus, Isaeus, Theopompus, Ephorus. In hoc postremo calcaribus, in Theopompo frenis se uti solere aiebat. Cic. 3. de Orat. Eorundem et in Bruto meminit, et in 2. de Orat. quo loco de historiae scriptoribus disserit. Cur autem Ephorum etiam δίφορονidem magister nominaverit, caussam vide apud Victor. lib. 4. cap. 20. Proditum est etiam hoc literis. Ephorum ut tardiorem, sic probiorem, et Theopompum ut celeriorem, sic improbiorem condiscipulo suo extitisse. Quod etiam hodie in discipulorum turbis apparet.

3 EQUIS ASELLOS IUNGERE: Plato conferens Xenocratem cum Aristotele, quorum ille ingenio tardior, hic celerrimus, cum idem dicebat quod Isocrates, quodque postmodum etiam de Theophrasto et Callisthene auditoribus suis Aristoteles: tum illud praeterea: Hui, quali equo qualem asinum coniunxi ? Sed quod Plutarchus lib. de Auditione prodidit memoria de Xenocrate et Cleanthe, non tacebimus. Patiebantur se rideri ab ingeniosis, cum ipsi tardiores condiscipulis non profugerent a discendo, nec animos desponderent, sed ultro in seipsos dicteria iaciebant: se vasis angusti orificii, et tabulis aeneis similes dicentes, ut qui aegre doctrinam perciperent, perceptam firmiter constanterque retinerent.

4 QUAMVIS AUSONIUS NEGET: Epigramma est hoc.

Felix Grammaticus non est, sednec fuit unquam,
Nec quisquam est felix nomine Grammaticus.
Quod si quis felix praeter fatum extitit unquam,
Is demum excessit grammaticos canonas.

Vide epigrammat. graecorum lib. 2. tit. εἰς γραμματικούς.

5 MANSUETIORES MUSAS: Cic. epist. 9. lib. 1. scripsi etiam (nam etiam ab orationibus disiungo me fere, referoque me ad mansuetiores Musas, quae me maxime, sicut iam a prima adolescentia delectarunt) scripsi igitur, etc. Sic vocat ibidem studia, quae domi celebrata et culta, ad mansuetudinem humanitatemque traducunt animos: cum orationes in foro dicta contentionem et lites habeant. epist. 12. lib. 16. Tu musis nostris para ut operas reddas. Pro literis absolute ad Attic. epist. 5. lib. 2. Nunc vero quoniam quae putavi esse praeclara, expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.

6 RES MIHI IAM IN VADO: Vadum aqua fundum, in quo qui constitit, periculum non est, ne submergatur. Itaque in vado esse, erit securum, et in tuto esse; et quod eodem sensu dicitur, in portu navigare. Plaut. Aulul. Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.

7 IN TEMPLO DELPHICO: Huius templi toto orbe fama inclyta fuit, ad quod omnium gentium concursus fiebant. Isocrat, in Archidamo. τὸ ποίνυν μαντεῖον ὃ πάντες ἄν ὁμολογήσαιεν ἀρχαιότατον εἶναι, κοινότατον καὶ πιστότατον . Oraculum quod omnes et vetustissimum, et communissimum, et fide dignissimum fatebuntur. Scribebantur in foribus a sapientibus viris sententiae graves, et praecepta salutaria, quorum auctores cum deinde ignorarentur, tributa sunt Apollini, tanquam eo haud indigna. Talis sit fortasse: Nosce teipsum, quod de caelo cecidisse ait Iuvenalis. Quid dico fortasse? Plato certe hoc, et illud: Ne quid nimis, septem sapientibus adscribit; quasi enim primitias quasdam Deo dedicasse, et in eius templo scribi curavisse affirmat. Plin. et Hier. Chilonem auctorem prioris nominant. Cicer. 1. Tuscul. hoc ipsum adducens et explanans. Hunc igitur (animum) nosse nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum, sic ut tributum Deo sit. Acriorem quendam animum, virum nempe sapientem, non Apollinem eius auctorem facit.

8 NE FRUSTRA SIS: Livius. Ne te falsa opinio teneat, frustra esse apud Plaut. Amphit. Bacchid. Mercat. est falli, errare, decipi.