There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma vicesimum secundum
1588

 Progymnasma vicesimum primum Progymnasma vicesimum tertium 

Colloquium in schola.

Personae:

Georgius, Thomas.

Georgius.
Oho Thoma, iam ulciscar me. Frequenter abs te accusatus, paria reponam.

Thomas.
Aliquoties accusavi te, non eo inficias: saepius, nego.

Georgius.
Quare autem vel aliquoties?

Thomas.
Quod commerueras, et mihi quoque non plus est parsum ab aliis.

Georgius.
Nunquam te laesi.

Thomas.
Imo reum me fecisti.

Georgius.
Nunquam.

Thomas.
Quid est porro quod me cogitas accusare? Quid culpae contraxi?

Georgius.
Scamnum cultello scriptorio conscindis, quod prohibuit Praeceptor: et tuum nomen incidis, quod gravius prohibuit, eaque de re flagris alios accepit.

Thomas.
Oro te, tace: cera complebo sulcos illos, aut radam lignum, ne appareant literae.

Georgius.
Vah consilium callidum. Quid dabis in loco mercedis?

Thomas.
Summisse, ne audiat Magister, pulcherrimum de globulis meis.

Georgius.
An tulisti tecum?

Thomas.
Non omnes.

Georgius.
Quot habes?

Thomas.
Septem.

Georgius.
Monstra, si placet.

Thomas.
En.

Georgius.
Sunt elegantes. Facisne mihi copiam eligendi quem praecipue probavero?

Thomas.
Facio.

Georgius.
Hunc eligo.

Thomas.
Istum eligeres: meo enim iudicio relinquit alterum praestantia.

Georgius.
Non tam aptus est ad manum meam propter magnitudinem.

Thomas.
Ergo istum, paullo minorem.

Georgius.
Sine, tentem. Nimium parvus est.

Thomas.
Retinebis igitur, quem primum omnium sumpseras.

Georgius.
Ita faciam. Quam venuste nigro alboque distinctus, venulas quasdam ostentat? Emistine, an lucro acquisisti?

Thomas.
Lucro.

Georgius.
A quo?

Thomas.
A Leonardo nostri vicini filio, quicum persaepe ludo.

Georgius.
Si tam scite factis abundat globulis, provocabo illum ego similiter ad certamen.

Thomas.
Vix aliquando vincitur: peritissimus enim huius scientiae puer est.

Georgius.
Et me lusorum non ultimum esse cognoscet. At, at, comprimamus orationem: Praeceptor de cathedra descendit, ne confabulantes inveniat, et ad poenam vocet. Profecto haud multum abest a nobis infortunium.

Notae


1 Naturae puerilis et in hoc, et in aliis praterea quamplurimis utriusque voluminis dialogis spero a me adumbratam, si minus expressam et depictam imaginem. Mirum sane, quam illa iniuriarum impatiens, ad par pari referendum, ad delicta celanda, ad ludendum ingeniosa atque prompta sit, quae quidem hoc loco a nobis insinuata sunt. Quae autem aliis, et sparsim, eorum testem advocare visum est Cic. V. de finib. Eos, inquit, parvi agnoscunt, a quibus educantur: deinde aequalibus delectantur, libenterque se cum his congregant, dantque se ad ludendum, fabellarumque auditione ducuntur: deque eo quod ipsis superat, aliis gratificari volunt: animadvertuntque ea quae domi fiunt, curiosius, incipiuntque commentari aliquid, et discere: et eorum quos vident nolunt ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vincunt efferunt se laetitia: victi debilitantur, animosque demittunt, et quae sequuntur.