There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Progymnasma sive dialogus primus[1]
1588

 Ad humaniorum artium studiosam iuventutem Progymnasma secundum 

Deductio pueri ad Magistrum, et primum examen.

Personae:

Pater, Magister, Puer.

Pater.
Salute plurima doctorem te litterarum[2] impertio.

Magister.
Habeo gratiam, vir optime. Quid est negotii, quamobrem me velis?

Pater.
Si non gravaberis parvam dare operam mihi, paucis exsequar qua caussa ad te accesserim.

Magister.
Adverto animum.

Pater.
Ego germani patris officium secutus, parvulum hunc, quem cernis, filium meum honestissimis doctrinarum studiis, et virtuti a primordio aetatis[3] deditum esse nimium quantum cupio[4].

Magister.
Laudabilis, et iustissimo atque praeclarissimo desiderio incensa voluntas: quamprimum enim, et quam diutissime[5] discendum sapientes praedicant, quod nunquam perdiscitur, et proficit in perpetuum. Praeterea multum refert,quibus odoribus testa[6] recens imbuatur.

Pater.
Est vero ita ut dicis. Hunc igitur puerum (quod mihi, familiaeque[7] meae feliciter eveniat) tibi in manum do, tibi committo, tuaeque mando fidei. Natura ego sum, amore, cura et sollicitudine tu illi pater esto. Tua institutione, ac disciplina probitatem, et intelligentiam rerum (quanta quidem in istam teneritudinem cadit) adipiscatur.

Magister.
Certe quidem haud repugnanter in album discipulorum ipsum retulero, si, ut est in more positum, ingeniolum eius, atque progressum, quem in literis hactenus effecit, periclitatus ante fuero.

Pater.
Teneas licet solemne tuum[8], et exquiras quodcunque tibi exquisito opus videbitur.

Magister.
Age, mi fili, ede nomen tuum.

Puer.
Mihi nomen est Iacobus[9].

Magister.
Quotum agitas annum?[10]

Puer.
Hic, opinor, nonus incipit.

Magister.
Elementa conformare nostin'?

Puer.
Maxime: quanquam haud venustissime.

Magister.
Quid? rudimenta Grammaticae num docte calles? etenim in hoc meo gymnasio[11] illa non traduntur: instructum ab iis venire ad me audiendum oportet.

Puer.
Spero me scientia comprehendisse illas praeceptiones, quantum potuerim.

Magister.
Cuius autem Grammatici erant illa tua rudimenta?

Puer.
Emmanuelis Aluari Lusitani.

Magister.
Emmanuelis? Visne explorem quam studiose didiceris?

Puer.
Explora, si placet.

Magister.
Cedo, inflexiones nominum quot sunt?

Puer.
Quinque.

Magister.
Haec vox, sensus, quota declinatione continetur?

Puer.
Quarta.

Magister.
Quo casu effertur?

Puer.
Nominandi, generandi, vocandi singulari: et rursum nominandi, accusandi, vocandi multitudinis numero.

Magister.
Bonus cuius generis?

Puer.
Masculini.

Magister.
Certumne istud habes?

Puer.
Certissimum.

Magister.
Eius foemininum?

Puer.
Bona.

Magister.
Neutrum?

Puer.
Bonum.

Magister.
Da comparativum et superlativum?

Puer.
Melior, optimus.

Magister.
Cur non dicis, bonior, bonissimus: perinde ut doctior, doctissimus?

Puer.
Dicerem vero, nisi esset anomalum, sive inaequale, ut illa quoque: Malus, peior, pessimus: Parvus, minor, minimus.

Magister.
Probe respondet adolescentulus. Dehinc Pronominis definitionem recita.

Puer.
Quod loco nominis positum, certam, finitamque personam adsignificat.

Magister.
An emendate sic loquemur: Salvum te advenire gaudemus?

Puer.
Prorsus emendate.

Magister.
Undenam hoc intelligis?

Puer.
Ex regula IV

Magister.
Audiamus.

Puer.
Verbum personale infiniti modi, postulat ante se accusandi casum.

Magister.
Pernosco, et demiror egregiam, singularemque diligentiam tuam. Hanc si in posterum similiter ad discendum attuleris (quod te facturum esse, mihi quidem dubitare in mentem non venit) promitto, ac recipio huic parenti tuo, te hominem eruditissimum venientibus annis[12] evasurum.

Pater.
Diligentiam quidem pueri in spe optima ponat Magister. Ego item quo minus illi cessare[13], et socordia, atque desidia bonum otium conterere sit integrum, curabo sedulo.

Puer.
Ignavus non ero.

Magister.
Macte indole, sic facies, mi Iacobe, et cras postquam luxerit[14], cum libellis tuis, armisque scholasticis ad sextam in ludum hunc meum itare, Divis bene iuvantibus[15], occipies. Tu interim filium reduces domum: quem propter ingenii bonitatem, et, quam facile perspicio, naturae praestantiam multo commendatissimum nobis, charissimumque fore credas velim.

Pater.
Liberalis ista, et humanitatis plena pollicitatio, vir doctissime, omnibus necessitudinibus me tibi obstringit. Bene vale.

Magister.
Et tu.


Notae

  1. PROGYMNASMA SIVE DIALOGUS: Qui tyrones suos ciendis belli simulacris, seu ludicris quibusdam certaminibus et umbratilibus pugnis ad serios conflictus, atque ad vera praelia ineunda prius exercent, ac praeparant: quique aliis in rebus et artibus idem faciunt,προγυμνασταὶ: et antecedentes illae, primaeque exercitationesπρογυμνάσματα dicuntur, verbum e verbo praeexercitationes, praeexercitamenta. Possis etiam prolusiones appellare. Ego itaque, cum iam inde usque ab initio laboris mei progymnasten me esse optaverim, et studuerim: hoc est, adolescentes Humanitatis alumnos latinae linguae mysteriis initiare, et ad eius in omni vitae usum veluti bellicis quibusdam concursionibus praeparationem ipsis adhibere contenderim, non incommode videbor hoc quidquid est, qualecunque est scriptorum meorum, nominasse Progymnasmata. Quoniam autem in boc genere scripturae Dialogorum contritissima est appellatio, nec nos eam repudiamus.
  2. DOCTOREM LITTERARUM: Magistros Grammaticae nitidius, et honoratius ita vocabimus,voce nimirum generali, respicientes ipsum nomen artis, quod a litteris ductum est: ἀπὸ τῶν γραμμάτων quippe ἡ γραμματικὴ, et pro Grammaticis dicti sunt litteratores, ut Sylla quidam apud Catullum. Et Sueton. de illust. Grammat. Appellatio Grammaticorum Graeca consuetudine invaluit, sed initio literati vocabantur. Eodem respexisse apparet M. Tullium 1. de Orat. Quis musicis, inquit, quis huic studio literarum, quod profitentur ii, qui Grammatici vocantur, etc. studium literarum nominat Grammaticam. Idem alias cum de Grammaticae rebus loquitur, literas vocare solet. De Orat. 3. scribit literas ab Aristophane tractatas fuisse. De Servio Sulpitio in Bruto. Sed adiunxit etiam et literarum scientiam, et loquendi elegantiam. In Pisonem. Quid nunc te, asine, literas doceam? non opus est verbis, sed fustibus. Non dixi hanc togam quae sum amictus: nec arma, scutum aut gladium, et quae sequuntur. Qui in Academiis hanc scientiam profitentur, latinae linguae Professores audire volunt, et ipsi hoc se nomine afficiunt. Id neque falso, quod omnes vident, neque iniuste, quando Grammatici nomen hoc saeculo vilescit ac despicitur. Et Seneca Epistola XCV. custodes latinitatis nuncupat.
  3. A PRIMORDIO AETATIS: Propert. lib. 3. eleg.4.

    Me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa,
    Musarumque choris implicuisse manus.

    Sunt eadem huic. Ab adolescentulo, ab adolescentulis, ab ineunte, a prima adolescentia, ab ineunte, a prima aetate, ab initio aetatis, a primis temporibus aetatis, a puero, a pueris, a pueritiae, a parvis, a parvulo, a puerae parvulo, a pusillo, a pauxillo puero, a tenero, a teneris, a teneris unguiculis, de tenero ungui Horat. quodἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων.
  4. NIMIUM QUANTUM CUPIO: Immane quantum, nimium quantum, mirum quantum, non aliud sibi volunt, quam illa, summopere, mirifice, valde, maiorem in modum, et similia. Graeci θαυμαστὸν ὅσον, ἀμήχανον ὅσον etc. mirabile quantum, seu, mirabile admodum, difficile quantum, seu difficillimum, seu valde difficile. Cicer. in Orat. Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo mirum quantum valent. Sallust. apud Nonium. Immane quantum animi exarserunt. Horat. Ode 27. libr 1. Uino et lucernis Medus acinaces Immane quantum discrepat.
  5. QUAM DIUTISSIME: Tamdiu immorandum in studiis liberalibus suadet Senecae, quamdiu melius agere animus nihil potest . Et tamdiu discendum est, quamdiu nescias, et, si proverbio credimus, quamdiu vivas, epist. 76. Idem de philosophia, quae laudatarum artium fons et parens est, epist. 72. Cui nullum tempus satis magnum est, etiamsi a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita protenditur.
  6. QUIBUS ODORIBUS TESTA: Horat. epist.2. lib. 2. Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu. Quo carmine quam nihil verius, tam nihil pervulgatius. Geminum huic est, quod legitur in 3. de finibus de filio Luculli puero. Sed infici tamen debet iis artibus, quassi, dum est tener, combiberit, ad maiora veniet paratior. Et quod ex eiusdem Hortensio producit Nonius. Ut qui combibi purpuram volunt, sufficiunt prius lanam medicamentis quibusdam: sic literis talibusque doctrinis ante excoli animos, et ad sapientiam concipiendam imbui ac praeparari decet. Arist. 2. de moribus. οὐ μικρὸν διαφέρει τὸ οὕτως ἤ οὕτως εὐθὺς εκ ϝέων ἑθίζεσθαι ἀλλὰ παμπολὺ, μᾶλλον δὲ τὸ πᾶν. Non parum refert, sed permultum, utrum sic, an sic a pueris assuescamus: immo vero totum in eo positum est. Addamus et Fabium. Naturae, inquit, tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis percepimus: ut sapor quo noua imbuas durat: nec lanarum colores quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. libr. 1. cap. 1. Huc pertinent canes Lycurgi, dissimili ratione educati. Plutarch. de lib. educand.
  7. QUOD MIHI FAMILIAEQUE: Cicer. 1. de Divinat. Neque solum deorum voces Pythagorei observabant, sed etiam hominum quae vocant ominae, quae maiores nostri quia valere credebant, idcirco omnibus rebus agundis. QUOD BONUM, FAUSTUM, FELIX, FORTUNATUMQUE SIT praefabantur. Uarro libr. 5. de ling. latin. ubi noctu in templum censura auspicatur, atque de caelo nuntiatum erit: praeconi sic imperato, ut viros vocet. Quod bonum, fortunatum, felix, salutareque siet pop. Romano Quiritium, Reique publicae populi Romani Quiritiam, mihique, collegaeque meo, fidei, magistratuique nostrae, etc. Livius libr.1. Quod bonum, faustum,felixque sit, inquit, Quirites regem create. Idem. Quod bonum, faustum, felixque sit pop. Rom. ac mihi vobisque Albani. Talia sunt apud Plautum. Aulul. Dii bene vortant. Ibid. Quaeres bene vortat mihique, tibique, tuaeque filiae. Et Capt. Quaeres bene vortat mihique meoque filio, vobisque. Et Trin. Uxor venerare, ut nobis haec habitatio bona, fausta, felix, fortunataque eveniat. Virgil. eclog. 9. Hos illi, quod nec bene vertat, mittimus hoedos. Livius lib. 1. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis iungere iubet. Cic. pro Muraena. Idem ego precatus sum, ut ea res fauste, feliciter, prospereque eveniret. Fuit et haec apud veteres praefandi ratio, Θὲος, Θὲος, ut ex Pausania recitat Rhodig. libr. 1. cap. 2.
  8. SOLEMNE TUUM: Tenere, servare sollemne suum, est tenere institutum ac morem suum. Cic. ad Attic. libr. 7. epist. 6. Tantum igitur nostrum illud sollemne servemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.
  9. MIHI NOMEN EST IACOBUS: Quatuor modis priscos Latinos in proprio nomine indicando usos invenio. Dicebant enim. Est mihi, est illi nomen Fabius, Fabii, Fabio. Qui quidem tres modi in vulgus noti sunt satis, quartus non aeque, accusandi casu nimirum. Livius lib. I. Cui parentes Ascanium dixere nomen. Eodem libr. Lucium Tarquinium Priscum edidere nomen. Gellius quoque lib. 15. cap. 29. fatetur hanc novam figuram esse, adducitque ex annalibus Pisonis hoc exemplum. L. Tarquinium collegam suum, quia Tarquinium nomen esset, metuere: eumque orat, uti sua voluntate Romam contendat. Hoc perinde est, inquit, tanquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium Virgil.3. Aeneid. Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. Quasi dixerit: impono illis nomen Aeneadas. Servius in 1. Aeneid. Dicimus est mihi nomen Cicero, Ciceronis, Ciceroni, Ciceronem.
  10. QUOTUM AGITAS ANNUM?: Uerbum, agitare, Sallustius in ore habet quam saepissime. Uita hominum sine cupiditate agitabatur. Agitabatur magis magisque in dies agimus ferox. Beneficiis magis qua metu imperium agitabant. Gaudium atque laetitiam agitabant. Multa agit anti nihil processit. Rempub. agitavere. Cum praecepta patris mei agitarem. Quae mente agitavi.
  11. IN HOC MEO GYMNASIO: Loca in quibus nudi luctarentur, seseque exercerent, dicta sunt gymnasia, τὸ γυμνάζω nudo. Ipsa exercitatio palaestra. Placuerunt, deinde illa loca philosophis, in quibus disputationes suas habere ceperunt, quod etiam 2. de Orat. testatus est Cicero. Nunc pro quibuscunque locis ad docendas literas destinatis ista vox capitur.
  12. VENIENTIBUS ANNIS: Horat. ad Pison. Multa ferunt anni venientes commoda secum. Multa recedentes adimunt. Ueniunt anni dum ad aevum iuvenile vivendo progredimur: recedunt dum ad senectutem tendimus. Seu, anni venientes sunt ab infantibus usque ad mediam et virilem aetatem: recedentes, a virili aetate ad sepulchrum.
  13. QUO MINUS ILLI CESSARE: Cic.1. de nat. Deor. Profecto Epicurus quasi pueri delicati, nihil cessatione melius existimat. At ipsi tamen pueri, etiam cum cessant, exercitatione aliquae ludicra delectantur.
  14. POSTQUAM LUXERIT: Simul atque caelum albescere coeperit, seu, ut Caesaer 1. de bello civili, albente caelo, et lib.4. de bello Gall. orta luce. Cum primum dies orta fuerit. Primum aurora nouo cum spargit lumine terras. Cum sol ortus sua luce convestit ac perfundit omnia. Dum rosea face sol inferret lumina caelo: quae sunt Lucretii. Cum prima luce, diluculo, primo diluculo. Haec omniae volunt, lucere: diem, inquam, ac lucem esse. Cic. pro Sex. Roscio. Occisus est a caena rediens. Nondum lucebat, cum Ameriae scitum est. De Divinat. lib.2. ubi lucere coepisset Epist.4. lib. 15. expedito exercitu ita noctu iter feci, ut ad 3. Id. Octob. cum lucesceret, in Amanum ascenderem. Catull. ad Calvum. Nam si luxerit, ad librariorum Curram scrinia. Plaut. Milite. Priusquam lucet assunt. Apud hunc, et Terentium crebro legas, lucet hoc, lucescit hoc: subaudiendum caelum, aut intervallum, quod inter caelestes orbes terrarumque sola interiectum est, quod digito videntur ostendisse: ut proinde illud, hoc, δεικτικῶς accipiatur.
  15. DIVIS BENE IUVANTIBUS: Livianum. Ennius dicit: cum magnis diis volentibus. Profert Cic. 1. de Offic. Sic Plaut Persa. Et Milite. Agite, ite, cum diis benevolentibus. Vulgaria sunt illa, Deo favente, Deo annuente. Iacobus Apostolus cap. 4. Christianos bene ominari docet in hunc modum.ἐὰν ὁ κύριος θελήσῃ, ηαὶ ζήσομεν, καὶ ποιήσομεν τοῦτο, ἢ ἐκεῖνο. Si Dominus voluerit, viuemus, et hoc aut illud faciemus. In Xenophonte ista passim occurrunt:σὺν θεῷ, σὺν τοῖς θεοῖς, ἤν θεὸς θέλῃ, θεῶν συνθελόντων, θεῶϝ ἵλεων ἢν θεὸς μὴ βλάπτῃ; εἰ ὁ θεὸς μὴ ἐνανποῖτο.