EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Programma
1753
editio: incognita
fons: [1]

Quamquam non pauca specimina exstant, quae ad explicanda electrica phaenomena conscripta, imo quaedam praemiorum honoribus ornata sint; verum tamen multitudo experimentorum, quae postea instituta, et varietas phaenomenorum, quae nuper detecta sunt, clarius lumen doctrinae de electricitate accensura esse existimantur.

Idcirco Academia Scientiarum Imperialis Petropolitana omnibus atque singulis naturae indagatoribus pro obtinendo solito centum ducatorum praemio, ad annum 1755 ante diem 1 Junii, hoc elaborandum proponit, ut in veram electricitatis causam inquiratar, veraque ejus condatur theoria. Quo circa praeter ea, quae ex more recepto problematis subjunguntur, monita, sequentia quoque attingere non inutile judicavit. Quandoquidem ingeniosas hypotheses, quibus solertissimi arcanorum naturae scrutatores ad excolendam electricam theoriam sunt usi, detectis recens electricis proprietatibus explicandis haud sufficere posse videtur; eumque defectum inde exstitisse, quod non pauca, ad veram electricitatis theoriam condendam utilissima, non satis observata fuerint, quorum brevis hic fit mentio.

Primo quidem, eiectrica phaenomena multa habent, quae cum ignis proprietatibus sunt communia; non pauca, quae ab ejus indole prorsus abhorrere videntur. Prioris generis est, quod flamma per vim electricam excitetur; posterioris, quod ipsa vis electrca in productione sua igne inhibeatur: quemadmodum vitra nimium calida illam excitare recusant. Porro ipsa per candefactum igne ferrum et per glaciem pariter propagatur. Quam ob rem sollicite perspiciendum et distinguendum esse arbitramur ea, quae in causa electricae vis et ignis communia, quae diversa sint. Quibus rite perpensis, et distincte evolutis, majorem in meditationibus et doctrina de electricitate claritatem exorituram esse speramus.

Secundo, cum corpora in diversa prorsus genera a natura alias discrete electricis phaenomenis in unum associentur, ita, ut vitrum, corpus fragile, durum, fixum, flammae concipiendae minus capax, et ad mineralium regnum potissimum spectans, cum molli, tenaci, volatili et combustili serica materia, ad animale regnum unice pertinente, primitivae electricitatis virtute in unam speciem copulentur; rursum animal vivum et metallum, corpora naturae regno, imo toto coelo differentia, derivativae electricitatis vinculo sint connexa: quam ob rem ad veram hujus materiae theoriam condendam utilissimum fore judicamus, ut corporum utriusque generis qualitates particulares sedulo examinentur; atque eae, quae omnibus primitivae electricitatis corporibus communes sunt, non secus ac illae, quae omnibus derivative virtute gaudentibus insunt, probe notentur: alias enim timendum erit, ne ipsorum palpabilium corporum proprietatibus neglectis, insensibilium materiarum illecebris seducta mens imaginationi magis indulgeat, quam rigorem judicii sequatur.

Tertio denique, materiae subtilis electricae, cui pori corporum patent, diversi et quidem tres concipi possunt motus: nempe progressivus, gyratorius et tremulus. Hic quoque animadvertendum .esse videtur, quae et quot motuum genera ad producenda electrica phaenomena sufficient: ne cui eorum precario illa tribuantur, et tota theoria infirmo fundamento superstructa, instabilis atque vaga reddatur.

Haec non ut praecepta et requisita prorsus necessaria; sed ut monita, arbitrio cujusque observanda relinquuntur: nec etiam ulli secundum sua principia in explicandis electricis phae-nomenis impedimento esse possunt.

Problemati Chymico antehac proposito, nempe separationem auri ab argento, ope aquae fortis institui solitam, ex Physicis et Chymicis principiis explicare, artioremque methodum invenire, quae minore opera et pretio ad haec duo metalla secernenda indiget, quoniam non est satisfactum, ideo in annum 1754 diem 1 Junii, solvendum differtur.


Petropoli 1753 die 25 Nov.