Pro fide Catholica

This is the stable version, checked on 1 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pro fide Catholica
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65



FulRus.PrFiCa 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Pro fide Catholica

534 1. Catholicae fidei fidissimum fundamentum post Christum apostolos esse, certa fidei testatur integritas: quam rationem, ipsa forsitan praedicatione cessante, occulta nescio quae operatio Spiritus sancti in mentibus fidelium seminata atque concreta insinuat. Quis tamen bene credentium ignorat quia haereses omnes de Catholica exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite projecta? Ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in caritate sua, et portae inferorum non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans, pugnare potest, expugnari non potest: de qua Salomon in Canticis canticorum, ex persona Christi suam sponsam, quam Ecclesiam credimus, laudantis, dicit: Ecce proxima mea tanquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 2): quia diversarum haeresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis quotidie pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens tanquam lilium in capite sponsi sui candore ipso decoretur.

2. Verum quia quidam, proprio spiritu actus, ejus fidei cultores Homousianos vel Unisubstantianos vocandos esse praesumpsit, ejus imperitiae respondendum. Tantus enim ac talis est omnipotens Deus, ut per malos pronuntiet bona; sicut per pontificem malum (Joan. XI, 49), nostrae redemptionis praedicere dignatus est sacramentum. Is namque qui ipsum condidit libellum saeva mente conceptum, congeriem divinorum testimoniorum tam Novi quam Veteris Testamenti contra homousion opponendam putavit. De talibus olim praenuntiavit Apostolus, dicens: Nescientes de quibus loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. I, 7). Si enim sciret quid homousion ex Graeco in Latino exprimitur, laudare potius quam exprobrare contenderet. Patres enim nostri trecenti decem 535 et octo, qui ad Arii venena excludenda antidotum hujus vocabuli confecerunt, non extraneis vocibus ab Evangelio usi sunt, sed verbum e verbo ad ritum facilius, rectae fidei rationem nondum intelligentibus insinuare curarunt. Homos namque unus, usia substantia Graeco sermone appellatur. Consule Evangelii dictum, et invenies hoc esse ore divino prolatum, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Discute pluralem, et redi ad singularem substantiae veritatem. Nam quod dixit, Ego et Pater unum sumus, Patris suamque personam, contra Sabellium, quem praevidebat futurum haereticum, dicendo sumus, sententiam promulgavit, ut discerneret suam Patrisque personam. Unum quod dixit, aeque Arium praevidebat, qui substantiam deitatis intersecare non dubitat. Quia et Sabellius male conjunxit, et Arius sceleratius separavit. Oportebat namque Sabellium Patris Filiique personam secernere, et Arium deitatis substantiam in nullo penitus separare. Magnum sane crimen fidei putant applicari Catholicae, cum ejus alumnos Homousianos vel Unisubstantianos appellant: quasi homousion vel substantiam deitatis vel alicujus hominis vocabulum contineat; sicut diversarum haeresum auctores sui nominis sectam discipulis praedicandam esse senserunt. Sicut Simoniani a Simone, Menandriani a Menandro, Marcionistae a Marcione, Valentinianistae a Valente, Manichaei a Mane, Nepotiani a Nepote; et ut antiquas et pene jam deficientes haereses praetermittam, novellas interim nominabo: ut sunt Sabelliani a Sabellio, Ariani ab Ario, Eunomiani ab Eunomio, Macedoniani a Macedonio, Apollinaristae ab Apollinare, Nestoriani a Nestorio, Donatistae a Donato, Maximianistae a Maximiano, Rogatistae a Rogato; et si qui sunt alii qui nomine tenus tantum, non opere dicuntur Christiani, qui derelicto Deo, auctorum suorum nomina venerantur. Doceat is qui homousion in catholicos accusandum putavit, alicujus esse hominis nomen homousion. Videretur namque mihi, nisi Evangelii clarissimum culmen omnibus gentibus luce clarius innotuisset, ut haeresim suam quomodo fovendam arbitrarentur Ariani, possent ipsa Domini verba de Evangelio eradicare; id est, Ego et Pater unum sumus: quod (ut dictum est) verbum e verbo translatum, homousion Patres statuerunt.

3. Quod autem apud imperitos astruunt, multis debere credi, an paucis; eo quod Nicaenum concilium in trecentis decem et octo Patribus celebratum est, Ariminense vero in octingentis triginta jactitant congregatum, ubi homousion callidi homines apud imperitos interpolare conati sunt, compendio referam. Ecce homousion in paucis obtinuit, ut caeteris episcopis per totius orbis spatia constitutis sic innotuisset, ut ejus se confessione gaudeant decorari. Quod si posterior Ariminensis ( Videtur deesse conventus) in tanta multitudine, ut asserunt, congregatus est, ejus sectae episcopi per orbem multiplicarentur, populi crescerent, talis fides etiam ipsa imperia occuparet. Sed ubi 536 fraudis illius calliditas per prudentes et probatissimos viros est agnita, ita homousion confirmatum est, ut vix Ariminensis reliquias ad probandos catholicos remansisse cernamus. Ipsam urbem Ariminum, ubi hoc fraudis negotium gestum est, vel potius concinnatum, si complacet, consulamus. Utrum ipsius sectae habeat episcopum nescio: nam de Mediolano liberius astruam, ubi Auxentius sectae suae venena ut callidus artifex fudit: cujus posterior Ambrosius dogma ita destruxit, Spiritu sancto repletus, ut nomen ejus post mortem in ipsa urbe a memoria viventium raderetur; et velut quoddam contagium ejus vocabulum habeatur. Per quem Ambrosium et Augusti tunc Gratiani fides firmata est, et crementa in episcopis et populis magis magisque creverunt. Non enim omnipotens Deus; qui per omnes Scripturas Ecclesiae suae crementa promisit, deserere suam pollicitationem, et dimittere posset crescere falsitatem. Hoc de omnibus haeresibus dictum sit.

4. Caeterum in consequentibus, adjuvante Deo, qui et cor instruit, et linguam regit, et de uno Deo, et de potentia, et invisibilitate, vel aequalitate Filii cum Patre, et Spiritus sancti deitate, quae Trinitas, ipsis nolentibus, unus tamen est Deus, talia testimonia ponentur, ut si contentionis tenebras non amaverint, lucem necesse sit videant veritatis. Et ne quempiam moveat quod diximus, Ecclesiae crementa per omnes Scripturas fuisse promissa, et si vindicant per hanc oppressionem fuisse concessa, noverint esse scriptum in Jeremia: Clamabit perdix, congregabit quos non peperit, faciet divitias suas non cum judicio (Jer. XVII, 11). Et hoc certissimum documentum est quia catholica fides nunquam nisi tribulationibus et persecutionibus crevit: ut impleatur quod dictum est, Quia per multas tribulationes et angustias oportet nos videre regnum Dei (Act. XIV, 21). Illius autem fidei crementa testantur exsilia innocentium, et proscriptiones miserorum, et tormenta et oppressio captivorum. Sed video quosdam contradictores parturientes, et Donatistarum nobis objicere persecutiones, quorum furor legibus violentiam fecit, et legibus ista perpessi sunt. Nam si quos ex eis catholica mater pio sinu suscepit, sine ulla baptismi injuria, sine ulla oneris jactura, sine ulla Spiritus sancti contumelia: ut qui voluntate conversi sunt, dolerent quia diu eos latuit caritas. Catholica testimonia de uno Deo.

5. Prima vox Dei, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). In Deuteronomio, Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis Deus alienus (Deut. XXXII, 12). Item ibi, Videte, videte quia ego sum Deus, et non est alius praeter me (Ibid., 39). In Exodo item, Non erunt tibi dii alii absque me (Exod. XX, 3). Item, Sacrificans diis aliis absque me, eradicabitur (Ibid., 5.) Item, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Item, Neque enim est alius Deus vel in coelo vel in terra, qui potest facere opera 537 tua, aut comparari magnitudini tuae (Deut. III, 24). In Osee propheta, Dominum praeter me non noveris, et salvans non erit praeter me (Ose. XIII, 4). In Isaia, Ego Deus, et non est praeter me salvans: annuntiavi, et salvavi, et non erit in vobis alienus (Isa. XLIII, 11). Qui supra, Haec dicit Dominus, qui fecit coelum; hic Deus qui extendit terram, et fecit eam: non in vanum fecit eam, sed ut inhabitaretur. Ego sum, ego sum, et non est alius quis. Ego sum Deus, et non est alius (Isa. XLV, 18). Per meipsum juro, nisi prodierit de ore meo justitia, verba mea non revertentur: quoniam mihi flectetur omne genu, et jurabit omnis lingua Deum (Ibid., 22, 23 et 24). Qui supra, A saeculo non audivimus, neque oculi nostri viderunt Deum praeter te (Isa. LXIV, 4); et, Ante me non fuit Deus, et praeter me non erit alius quis (Isa. XLIII, 10). Ego Deus primus, et ego in ea quae superveniunt (Isa. XLIV, 6). In corpore Psalmorum, Quis Deus praeter Dominum nostrum (Psal. XVII, 32)? Item, Quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus (Psal. LXXVI, 15). Item, Sciant gentes quoniam nomen tibi Dominus: tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 16). Hoc magis Filio competit. In Regnorum, Ezechias adversus Sennacherib, Domine Deus Israel, tu es Deus solus regum omnium terrae (IV Reg. XIX, 15). Qui supra, Dominus Deus noster, salvos nos fac de manu eorum: ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus (Ibid., 19). Salomon in oratione expandit manus suas in coelum, et ait: Domine Deus Israel, non est similis tibi Deus nec in coelo sursum, neque in terra deorsum (III Reg. VIII, 23). Et quamvis de uno Deo duo vel tria testimonia sufficerent, audiant tamen ii qui nobis duos deos introducunt. Confitentur enim Deum Patrem, et Deum Filium: hoc sane verum est; sed qui non honorificat Filium sicut honorificat Patrem, hic impius est. Si enim debetur sacrificium vel honorificentia Patri, hoc debetur et Filio. At cum majorem asseris Patrem, minorem Filium, duos deos introducis: in utroque sacrilegus, et non audiendo, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4), et non honorificando Filium sicut honorificas Patrem. Nullos gradus interposuit Filius. Interroga Patris quae honorificentia. Tu conaris ad utrorumque contumeliam, et Patris, quia ejus Filius non auditur, de quo Pater dicit, Ipsum audite (Matth. XVII, 5), et Filii, quem in suo praecepto audes contemnere. Sed jam alia testimonia de aequalitate Patris et Filii proponantur. Testimonia de aequalitate Patris et Filii.

6. In Apocalypsi, Et habebat in vestimento, vel in femore suo scriptum, Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16; I Tim. VI, 15). Si de Patre hoc Apostolus dicit, hic manifeste de Filio dicitur. Ubi supra, Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In eis secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi ejus, et regnabunt cum eo (Apoc. XX, 6). Ubi supra, Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo fontem aquae vitae gratis. Qui vicerit, 538 possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius (Apoc. XXI, 6). Ubi supra, Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens est templum ejus, et Agnus (Ibid., 22). Nulla differentia. Ubi supra, Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum, procedentem de sede Dei et Agni (Apoc. XXII, 1). Una sedes, non duae. Ubi supra, Sedes Dei et Agni in illa erunt, et servient ei (Ibid., 3). In Epistola Joannis, Omnis qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina, et Filium et Patrem habet (II Joan., 9). Filius prius. In Epistola Judae, Dominatorem et Deum nostrum Jesum Christum negantes (Jud., 4). Et Deus, et Dominus. In Apocalypsi, Dicunt montibus et petris, Abscondite nos a facie sedentis in throno, et ab ira Agni: quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare (Apoc. VI, 16)? Unum, vel aequale judicium. Ubi supra, Salus Deo nostro et Agno (Apoc. VII, 10). Ubi supra, Factum est regnum hujus mundi, Domini Dei nostri, et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum (Apoc. XI, 15). Regnabit, non Regnabunt. Ubi supra, Et audivi vocem magnam in coelo dicentem, Facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus (Apoc. XII, 10). Nulla divisio. Ubi supra, Et vidi, et ecce Agnus stabat super montem Sion, et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1). Nunquid praejudicat, quia Filius prior nominatus est, ubi una potestas est? Ubi supra, Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno (Ibid., 4). Ubi supra, Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet eos: quia Dominus dominorum est, et Rex regum (Apoc. XVII, 14). Quid amplius habet Pater? Dicatur. Ad Hebraeos, Abrahae namque promittens Deus, quia neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum dicens (Hebr. VI, 13). Si de Patre accipitur, visibilis erit; si de Filio, major illo non erit. Pater in Evangelio, Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23). Et quia habet qui eum misit, haec missio non de loco in locum. Nam et sol mittit radios, et non a se separatur. Item, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Ecce Filius, quos vult; ecce Spiritus, ubi vult. Filius dicit Philippo: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et iterum: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11)? Ecce aequalitas Patris et Filii. Item, Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Par potestas. Sed sufficiunt ista de aequalitate Filii cum Patre. Testimonia de Filii deitate.

7. In Job: Qui extendit coelum solus, et ambulat super mare tanquam super terram (Job IX, 8). In Jeremia: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo; qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36, 37, 38). Nunquid quia hic persona Filii expressa est, dicendo, Quia non deputabitur alius absque eo, Patrem a deitate separamus? In Isaia: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopiae. Multi ad te venient, et tui erunt servi; et ambulabunt post te, alligati compedibus; et adorabunt te, et te deprecabuntur: quoniam in te est Deus, et tu es Deus solus, et nesciebamus: Deus Israel, 539 Salvator noster (Isa. XLV, 14, 15). In hoc clarissimo testimonio, non solum deitas Filii, sed et summa cum Patre ostenditur aequalitas. Nam quod ait, In te est Deus, et tu es Deus, hoc in Evangelio dictum est, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11). Ad Romanos: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Propria deitas Filii. Ad Corinthios secunda: Qui est imago invisibilis Dei (II Cor. IV, 4). Si imago, veritas. Ubi supra: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Si Deus totus, non ex parte. Ad Ephesios: Evangelizare incomprehensibiles divitias Christi (Ephes. III, 8). Nunquid Christi solius, et non Patris? Ad Colossenses: Quia in ipso complacuit habitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Hic adverte quia et omnem plenitudinem et divinitatem: ubi nihil est quod addatur. Ubi supra: Ut ostenderet Deus divitias sacramenti sui inter gentes: quod est Christus (Coloss. I, 27). Ecce, divitiae Dei Christus est. Ubi supra: Ut in agnitione sacramenti Dei, quod est Christus: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Integra plenitudo. Ad Philippenses: Qui cum in forma Dei esset constitutus (Philip. II, 6). Audis formam, et negas aequalem? Ubi supra: Ipse autem Deus Pater, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11). Ecce ambo dirigunt: par potestas. Ad Timotheum prima: Ut serves mandatum irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens (I Tim. VI, 14), etc. Nunquid quia dixit, Solus potens, excluditur Pater a potentia? Ad Titum: Illuxit autem omnibus hominibus gratia Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 11). Ubi supra ( v. 13): Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Si magnus Deus Filius, nihil habet minus. Ubi supra: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. III, 4). Hic nec humanitatem tacuit, nec divinitatem. Joannes ad Parthos: Ut credamus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). In hoc testimonio qui negat Filio perfectionem Dei, Antichristus est. Petri secunda: Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi (II Pet. I, 11). Et quamvis haec pauca testimonia de deitate Filii, quasi de magno mari ipsarum Scripturarum stilla elevata sit: cum omnis Scriptura tam ejus deitati quam etiam ejus pro assumpta carne humanitati perhibeat testimonium, sicut ipse in Evangelio secundum Joannem ait: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Non ait, De nobis, ne duos introduceret deos. In Luca dixit ad eos Jesus: Haec sunt verba quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis, de me (Luc. XXIV, 44). Nunquid excludit Patrem a testimonio Scripturarum, quia et hic ait, De me? De omnipotentia Filii in Salomone: Omnipotens sermo tuus, Domine; de coelis a regalibus sedibus venit (Sap. XVIII, 15). In Zacharia: O, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus: eo quod ex quatuor ventis coeli colligam vos. Dicit Dominus: In Sion 540 salvamini qui habitatis in filia Babylonis. Propter quod haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me ad gentes quae vos exspoliaverunt. Propter quod qui tangit vos, tanquam qui tangit pupillam oculi ejus. Propter quod inducam manum meam super eos, et erunt praeda praedantibus eos; et scietis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 2 et seq.). Sursum omnipotens dicit, deorsum omnipotens mittit: nunquid duo omnipotentes? Amos propheta: Dominus qui tangit terram et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea; et ascendet sicut fluvius Aegypti, qui aedificat super coelum ascensionem suam, et remissionem suam super terram confirmat: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus omnipotens est nomen ejus (Amos IX, 5). Nonne haec omnia Filio intelliguntur convenire? qui descendens terram tetigit, passione commovit, et de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promisit in Apocalypsi (Cap. III, 14): Haec dicit qui est testis fidelis, initium creaturae Dei: Qui est, et qui erat, et qui venturus est, Dominus omnipotens (Apoc. I, 8). Movet, quia dixit, Initium creaturae Dei; moveat, quia dictum est, Dominus omnipotens: ut hoc, de deitate; illud, quod natus est, de Maria Virgine. Testimonia de Trinitate.

8. In Evangelio: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine, non In nominibus. Item: Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII, 33). Hic mulier ponitur Ecclesia, quae aequis ponderibus fidem Patris, et Filii, et Spiritus sancti in corda credentium abscondit. In Apocalypsi: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Apoc. IV, 8). Tertio audio sanctus, et unum Dominum Deum. Ubi supra: Et dixit mihi angelus: Haec verba vera Dei sunt. Et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum; et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu, et spiritus prophetiae (Apoc. XIX, 9, 10). Quid tam luce clarius ad ostendendam Trinitatem, nisi verba vera Patris, testimonium Filii, donum prophetiae Spiritus sancti? In Psalmis: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Apud Deum Patrem fons vitae Christus; et quia lumen est in ipso, illuminator videtur Spiritus sanctus: quia qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). In psalmo LXVI, 8: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Ter audio Deum, et unum praedicat metuendum. In Epistola Joannis: Tres sunt in coelo qui testimonium reddunt, Pater, Verbum, et Spiritus: et tres unum sunt (I Joan. V, 7). Quid dicam de patriarcha Abraham? qui cum trium speciem virorum videret, unum in eis Deum cognovit, cum dicit: Dominator Domine (Gen. XVIII, 3). Corporali ministerio tribus exhibet humanitatis officium; ab uno tamen prolis suscepit beneficium, dum dicitur ei: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ( vers. 10). Non dixit veniemus, sed veniam: ne plebem deorum introducere videretur. Nam ut noveris Trinitatem simul habitare, 541 simul immunditiam declinare, audi quid in Evangelio Dominus dicat: Qui me diligit diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21); et, Veniemus, ego et Pater meus, et mansionem apud illum faciemus ( v. 23). Ecce, Pater et Filius unam habitant mansionem. Quid Spiritus sanctus? Audi Apostolum dicentem: Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Ostensus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus simul habitare; ostendatur ipsa Trinitas simul immunditiam declinare. Apud Salomonem habes: Perversae autem cogitationes separant a Deo: hoc de Patre. Quoniam in malivolam animam non introibit Sapientia: hoc de Filio. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3, 4, 5): hoc de Spiritu sancto. Sed ut compendio intellectus, Scripturae sensum de natura Trinitatis uniter dicentem colligas, in Exodo item habes: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). In psalmo: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae (Psal. XVII, 47). Paulus: Idem Spiritus, idem Dominus, idem Deus (I Cor. XII, 4, 5, 6). Nunquid offendit catholicum sensum quia Spiritus prius nominatus est? Item si Dominum quaeras ipsam Trinitatem dictam, audi: Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus (Psal. XXVIII, 2). Quia Rex ipsa Trinitas: Auferte portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Psal. XXIII, 9). Testimonium datum, Deum tertio repetitum, Dominum tertio appellatum Regem. Nec dii, nec domini, nec reges distincti sunt, quia in trina nomina et personas discernuntur: nam una deitas, unum dominium, unum regale imperium. Qui huic veritati studio male vincendi contradicit, non dico damnabitur, sed jam damnatus est. Testimonia de Spiritu sancto, quia Deus est.

9. In principio libri Genesis: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 2): qui in figura baptismi aquas sanctificaret, non qui lassando pausaret. In Job: Spiritus divinus est qui fecit me, et Spiritus Omnipotentis qui docet me (Job XXXIII, 4). In divinitate perfectio. In Evangelio: Spiritus est Deus, et qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Item: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Joan. III, 31). Ecce Spiritus immensus est. Ad Nicodemum: Spiritus enim ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat vel quo vadat (Ibid., 8). Quando audis, Ubi vult, propria potestas est. In seipso Christus: Spiritus Domini super me (Luc. IV, 18). Nisi pius revocet has voces intellectus, major erit Spiritus Filio. Item: Jesus repletus Spiritu sancto, reversus est ab Jordane (Ibid., 1). Similis intellectus. Item: Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius. Spiritus est qui vivificat: nam caro non prodest quidquam (Joan. VI, 63). Nihil minus habet deitatis qui vivificat. Item: Cum venerit Paracletus, Spiritus veritatis, quem Pater mittet in nomine meo, ipse introducet vos in omnem veritatem, et docebit vos (Joan. XVI, 13). Deus est qui introducet in omnem veritatem. In Actibus apostolorum, Petrus Cornelio: 542 Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Homo unctus est, non Deus. Item Ananiae: Quare tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et infert: Non es mentitus hominibus, sed Deo ( vers. 4). Item: Haec dicit Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam, in ministerio quo vocari eos (Act. XIII, 2). Hic nec Patris nec Filii inducit personam, quos tamen sanus intellectus non separat a jussione. Item Apostolus gentibus per Epistolam: Placuit, inquit, Spiritui sancto, et nobis, non imponere vobis amplius quam ut abstineatis ab idolis, a fornicatione, et sanguine (Act. XV, 28). Nunquid haec jussio sine Patre et Filio facta est? Item ibi: Dixit autem Spiritus Petro: Exsurgens vade cum illis, quia ego eos misi ad te (Act. X, 19). Nunquid nisi creator imperat creaturae? Item ibi: A Mileto autem Paulus mittens Ephesum, convocavit presbyteros et majores natu (Act. XX, 17); et post multam exhortationem intulit: Attendite gregem Christi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos (Ibid., 28). Nunquid ab hac constitutione sacerdotis separatur Pater aut Filius? Paulus ad Romanos: Spiritus autem vita aeterna, et pax (Rom. VIII, 6). Hoc Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus; sed una vita, non tres. Ubi supra: Spiritus vita est propter justitiam (Ibid., 10). Hoc Pater, hoc Filius. Ubi supra: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis ( v. 11). Qualis hic est Deus qui carnem Creatoris a mortuis suscitavit? Ubi supra: Non enim accepimus spiritum servitutis ( v. 15). Nullus liber nisi Deus, quod est Spiritus sanctus. Ubi supra: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo: in abundantia spei et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 13). Sicut Christus virtus Dei ita Spiritus sanctus. Ubi supra: Ut fiat oblatio gentium sanctificata in Spiritu sancto (Ibid., 16). Spiritus sicut vivificat, ita et sanctificat. Ubi supra: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis; per potentiam signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti (Ibid., 18, 19). Virtus Filius, virtus Spiritus, virtus Pater; sed una, non tres. Ad Corinthios prima: Spiritus autem omnia scrutatur. Nemo novit quae sunt Dei, nisi Spiritus ejus (I Cor. II, 10, 11). Ubi supra: Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Deus est qui habitat in templo suo. Ubi supra: Abluti et sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Ecce simul mundant, simul sanctificant Filius et Spiritus sanctus. Ubi supra: Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Qui libere quod vult facit, nulli est subditus. Ad Corinthios secunda: Epistola scripta, non atramento, sed Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 3). Spiritus hominis non est minor homine; quanto magis Spiritus Dei! Ubi supra: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (Ibid., 6). Qui vivificat Deus est: quia Dominus mortificat et vivificat (I Reg. II, 6). Ad Galatas: Ut benedictionem Spiritus accipiamus per fidem (Gal. III, 14). Deus est qui benedicit. Ubi supra: Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus (Gal. V, 25). Qui rursum benedicit, ipse vivificat ut Deus. Ubi supra: Qui seminaverit in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). In his tribus testimoniis ad Galatas, Spiritus et benedicit, et vivificat, et dat vitam aeternam. Ad Ephesios: In quo credentes signati estis in Spiritu 543 sancto (Ephes. I, 13). Signamur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ubi supra: In quo vos aedificamini in habitaculum Dei in Spiritu (Ephes. II, 22). Item: Revelatum est sanctis ejus apostolis in Spiritu, esse gentes cohaeredes (Ephes. III, 5). Omnia operatur unus atque idem Spiritus: haeredes facit. Ubi supra: Ut det vobis secundum divitias claritatis suae, virtutem corroborari per Spiritum suum (Ibid., 16). Non corroborat nisi Deus. Ubi supra: Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Pax Christus. Nunquid duae paces? Ubi supra: Et gladium Spiritus, qui est sermo Dei (Ephes. VI, 17). Sermo Dei Christus; Spiritus sanctus sermo Dei. Nunquid duo sermones? Ad Philippenses: Sive absens audiam de vobis, quia statis in uno Spiritu (Philip. I, 27), hoc est in Deo. Ad Thessalonicenses: Assumpsit vos Deus ab initio ad salutem in sanctificatione Spiritus (II Thess. II, 12). Ad Timotheum prima: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. III, 16). Ecce etiam Christi incarnationem Spiritus sanctus sanctificat. Ad Timotheum secunda: Bonum fidei commissum custodi, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis (II Tim. I, 11) Si Deus non esset Spiritus, non auderet Apostolus per ipsum discipulum adjurare. Insuper, qui habitat in nobis. Ad Titum: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, per Spiritum sanctum (Tit. III, 5). Petri ad gentes: Nuntiata vobis sunt per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de coelis: in quo concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Deus est quem cupiunt angeli prospicere. Ubi supra: Christus pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis: ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem Spiritu (I Petr. III, 18). Ubi supra: Ut judicentur quidem secundum hominem in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu (I Petr. IV, 6). Ubi supra: Si exprobramini in Christo, quoniam gloriae Domini Spiritus in vobis requiescit (Ibid., 14). Gloria Patris Christus est, gloria Spiritus sanctus. Nunquid duae gloriae? Petri secunda: Haec primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto acti locuti sunt homines Dei (II Petr. I, 0, 21). Nullus inspirat prophetiae donum nisi Deus. Joannis ad Parthos: In hoc scimus quia manet in nobis, de Spiritu sancto quem dedit nobis (I Joan. III, 24). Ubi supra: Quoniam in eo manemus, et ipse in nobis; quia de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13). Dedit, quod audis, operatio est virtutis, non separatio deitatis. In Apocalypsi: Et post dies tres et dimidium, Spiritus vitae a Deo intravit in eos; et steterunt super pedes suos (Apoc. XI, 11). Quod a Deo procedit, Deus est. Ubi supra: Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13). Non dixit Pater, non dixit Filius, sed Spiritus, qui per hanc jussionem ostenditur Deus. Ad Hebraeos: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum seipsum obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 13, 14)! Hoc testimonium docet cujus potestatis sit Spiritus sanctus, per quem caro Christi exhibetur immaculata. Ubi supra: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione, duobus 544 vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr. X, 28, 29)! Ecce qualis ultio pro injuria Filii et Spiritus sancti. Ubi supra: Judicem omnium Deum, et Spiritus justorum perfectorum, et Testamenti Novi mediatorem Jesum Christum (Hebr. XII, 23). Hoc testimonium convenit Trinitati, quia et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus hic nominatus est. Quia omnipotens est Spiritus sanctus, in Salomone: Spiritus sanctus, multiplex, subtilis, disertus, securus, incontaminatus, omnem habens virtutem (Sap. VII, 22). Et negas omnipotentem? Quia judex est Spiritus sanctus, dicit Dominus: Si abiero, mittam eum ad vos; et cum venerit, ipse arguet mundum de peccato, de justitia et de judicio (Joan. XVI, 7, 8). Vides judicem, qui etiam ipsum, si dicendum est, vindicat Salvatorem: et audet ei quisquam subtrahere deitatem? Et quid dicam amplius de deitate Spiritus sancti? quem pertimescit David dicens: Quo ibo, Domine, a Spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Et ut concludam, tantus ac talis est Spiritus sanctus, in quo si quis blasphemaverit, inveniet eum non sibi relaxantem, neque in isto saeculo, neque in futuro. Fides catholica.

10. Ineffabilem illam Divinitatis substantiam vel naturam humanis verbis exprimere impossibile est: inconvertibilem, immutabilem, impassibilem, simplicem, incompositam, indivisibilem, inaccessam lucem, inexplicabilem virtutem, sine fine magnitudinem, gloriam inconspicabilem, bonitatem concupiscibilem, inexquisitum decorem, qui mentis quidem purae contingat et moveat affectum, indicari autem atque explicari non possit. Ubi est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sola natura quae creata non est, dominationis potestas, bonitas naturalis. Pater initium omnium, causa cunctorum, radix viventium: a quo procedit fons vitae, virtus et imago indemutata invisibilis Dei, qui est Filius a Patre genitus. Verbum, sive ratio vivens; qui erat semper, et erat apud Deum, et Deus erat, non factus ex Patre ante saecula, non assumptus postmodum vel adoptatus in filium, non possessione vel factura, sed creator et factor omnium: qui est omnia quae Pater est; cui Pater omnia quae habet gignendo dedit. Et ubi ergo qui dedit, gignendo dedit; et qui accepit, nascendo accepit; non inopi subventum est, sed ipsa copia nata est. Non enim ille qui accepit, illi qui dedit potest esse inaequalis, quia et hoc nascendo accepit ut esset aequalis. Nihil enim Patre minus habet ille qui dixit: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15). Et quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei perdens, in eadem forma servi factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; in qua paulo minus minoratus est ab angelis, ut in forma Dei maneret aequalis; quia non est forma illa mutabilis. Qui in coelo spiritibus mundis intellectualibus in forma Dei et Deo aequalis, ut Deus 545 praebet exemplum; ut se idem exemplum redeunti etiam lapso praeberet homini, qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat: semetipsum exinanivit non amittendo divinitatem suam, sed assumendo humanitatem nostram: et formam servi accipiens, venit ad nos in hunc mundum, qui in hoc mundo erat, quia mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10), ut exemplum sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem: exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum; exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum fieret: ipse in omnibus primatum tenens: ut quia homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum, et sentire non poterat Deum; sequendo Deum hominem factum, simul sequeretur et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Amemus ergo eum, et inhaereamus illi, caritate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Hic Spiritus et vita est, et vivificans lux, et illuminans; bonus, et bonitas; Spiritus rectus, Spiritus principalis, qui est Dominus omnium; mittens apostolos, separans sibi ministros, templa sibi ipse constituens, inspirans ubi vult, dividens donationes Spiritus prout vult. Spiritus adoptionis, Spiritus veritatis, Spiritus sapientiae et intellectus, scientiae, consilii, virtutis, et timoris Dei: per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur. Neque enim dignum est, aut Filium aliquando defuisse Patri, aut Spiritum Filio: esset enim in maximis defraudata divinitas, et velut inglorium atque indignum duceretur, si velut ex poenitentia et praepostero consilio Deus ad perfectionis plenitudinem pervenisset. Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12): qui nondum potest, oret ut capiat, credat ut capiat: quia scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9, secundum LXX).