LIBER VIII | LIBER X |
LIBER NONUS.
CAPUT PRIMUM. Quod ex scriptis Theodori probetur ipsum fuisse catholicum, et unius psalmi XLIV expositione refellantur omnia quae contra ejus doctrinam objecta sunt.
Promissionis memores, competenti loco jam proponamus de Theodori scriptis non pauca, sicut tertio libro ex occasione convincendae falsitatis adversariorum fecimus; sed multo plura, quibus abunde monstretur quantum ab iis quae in praejudicium magnae synodi Chalcedonensis de illo conficta sunt, fuerit alienus: ut jam non Patrum testimonio, sed ipsis rebus ostendatur quod conturbatores Ecclesiae, qui epistolam venerabilis Ibae de laudibus ejus Theodori culpant, non quasi latentem invenire non potuerint, sed manifestam videre dissimulaverint veritatem. Igitur tria sunt in quibus ejus dicta calumniantur, sicut jam diximus. Unum est, quod eum criminantur unicam, juxta Sabellii dementiam, divinae Trinitatis credidisse personam. Alterum, quod semetipsos destruentes econtrario rursus affirmant quod quaternitatem introduxerit, duos filios praedicando, id est aliam Dei Verbi et aliam Christi asserendo personam, qui homo tantum fuerit, non etiam Deus, sicut putavere Judaei. Tertium vero est, quod eum dicunt evacuasse omnes in Christum factas prophetias; quod Manichaeorum erroris est, quos novimus Judaicae infidelitati male contrarios. Nam illi novum detestantes, vetus se dicunt accipere; isti vetus detestantes, novum se dicunt accipere Testamentum. Quae quidem, ut ostensum est, sic absurda sunt sibique contraria, ut nullus ea refellere vel attendere dignaretur. Despicienda enim magis haec erant et silentio contemnenda, nisi tantorum episcoporum coacta subscriptio nugis talibus nos respondere compelleret. Nam quid hinc metueremus? an forte credendum est quod his ridiculis, mutuo se destruentibus nemine refellente, quisquam vel parum cordatus praeberet assensum? Quomodo autem posset evidentius omnibus apparere, quales sint reprehensores synodi Chalcedonensis, qui se Joanni Constantinopolitano, Gregorio Nazianzeno, Joanni et Domno Antiochenis atque orientali concilio, nec non et Proclo item Constantinopolitano, et Cyrillo Alexandrino religione atque scientia praeferunt, nisi probarentur et nimis irreligiose amare mendacium, et neque hoc saltem scire quomodo mentiantur? Accipe vero jam, serenissime imperator, quid idem Theodorus de quadragesimo et quarto psalmo disputans dicat: « Quid itaque invenietur majus his quae a Christo facta sunt in tanta mundi commutatione omnibus agnoscentibus, Deum universorum et pietatis atque virtutis diligentiam habere festinantium, et glorificantium quidem Dei Unigenitum, exhibentium vero sancto Spiritui condignam adorationem: pro quibus beatus David ait: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 1)? » Cernit hic tua pietas omnes simul haereticorum calumnias esse destructas. Nam quis unam Patris et Filii et Spiritus sancti credens esse personam, diceret quod pietatis atque virtutis diligentiam festinantes habere sic glorificent Unigenitum Dei, ut simul etiam condignam adorationem exhibeant Spiritui sancto? Si enim ipsum esse crederet Dei Unigenitum, quem Spiritum sanctum, suffecerat dixisse, glorificantium quidem Dei Unigenitum, nec erat opus dicere, exhibentium vero sancto Spiritui condignam adorationem. Quocirca tres Theodorus credidit et docuit esse personas, alium dicens Patrem, cujus sit filius quem vocavit Unigenitum, et alium Spiritum sanctum, cui condignam, id est talem qualem etiam Filio, adorationem exhibeant qui pietatis atque virtutis diligentiam habere festinam. Sed neque Christum hominem tantummodo praedicavit, cujus operibus nihil majus esse perhibet, confitens eum Deum universorum, a quo tanta mundi commutatio facta sit. Quod autem nec evacuet omnes in Christum factas prophetias, palam est, quia rursus in ejusdem psalmi expositione dixit: « Quoniam quidem prius ait regna, postea autem memoratus est inimicorum perditionem, et reliquorum subjectionem, ne aliquis existimet nuper ei accessisse regnum, vel certe posse eum denuo privari eadem potestate. Post haec infert: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi (Ibid., 7), hoc est consequenter quidem interimentur inimici, reliqui vero omnes subjicientur. Quoniam quidem non subintromissum habes regnum, sed ex sempiterno omnium regnas, et in aeternum regnas, et regnum tuum manet in aeternum. Haec Judaei ut fabulas inanes intelligunt, existimantes de homine rege dicta. Cui enim hominum tantum hoc insigne virtutum, aut talium magnitudo dictorum? cui vero conveniet, et deducet te mirabiliter dextera tua (Ibid., 5)? divina Scriptura de omnibus justis semper ita loquente, quia ex divino adjutorio virtutem possideant. Manifestum autem hic et illud est, quia non de aliquo impio loquatur in propria virtute fidente. Ad quem itaque hominum loquens infert, Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi? Si autem de rege Deo dicit, manifestum quoniam et de regina non muliere, sed Ecclesia, quam Christus sibi per fidem desponsavit, per affectum animae scilicet sibi jungendam. Etenim moris est Scripturae divinae, eos qui per scientiam adjunguntur Deo, conjugem ejus vocare, ad ostendendam eorum cum Deo plenissimam copulationem et unitatem. » Et paulo post: « Sicut et Joannes Baptista dicit: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III, 29). Quoniam igitur semper Dei conjux dicitur congregatio hominum qui ei per scientiam copulantur, regem autem Christum convenienter appellavit: necessario ergo est regina, quae regia uxor est, non alia promotione circa illa procedente, quam ea quam de viri dignitate communicat. Consequenter ergo reginam vocat Ecclesiam, ostendens quantam sortita sit ex Christi adunatione dignitatem, quae ei accessit ex fide. Quoniam aut de Deo et Patre haec dici non possunt, quae sequuntur astruunt manifeste. » Quid etiam in praesenti capitulo nempe videntur haeretici nequidquam de Theodori persona reprehendere Chalcedonense concilium? Nam omnes eorum calumnias aeque in ilio videmus exclusas. Non enim eumdem credidit Patrem quem Filium, qui ait: Quoniam hoc quod de Filio dictum est, de Deo et Patre dici non possit. Neque Deum Verbum alterius credidit esse personae, et alterius Christum, cui dictum a propheta confitetur: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 7); et quem negat subintromissum regnum habere, et docet ex sempiterno regnare. Non ergo Theodorus Judaicae impietatis arguendus est, tanquam hominem tantummodo putaverit Christum, cum potius Judaeos irrideat dicens: Haec Judaei ut fabulas inanes intelligunt, existimantes de homine rege dicta; et quid ipse credat insinuans dicit, quod nulli hominum conveniat tantum hoc insigne virtutum, et talium magnitudo dictorum, quibus dicitur Christo: Deduxit te mirabiliter dextera tua (Ibid., 5): quandoquidem divina Scriptura omnes homines justos ex divino adjutorio dicat possidere virtutem; Christum vero, tanquam Deum asseverat divino adjutorio non egere. Itemque inferius ait: Si autem de rege Deo dicit, manifestum quoniam et de regina non muliere, sed Ecclesia, quam sibi Christus per fidem desponsavit, per affectum animae scilicet sibi jungendam. Utque monstraret iterum quod Christum Deum crederet, Etenim, inquit, moris est Scripturae divinae, eos qui per scientiam adjunguntur Deo, conjugem ejus vocare, ad ostendendam eorum cum Deo plenissimam copulationem: Deum pronuntians quem superius Christum dixit. Ideo ait et inferius, quod semper Dei conjux dicatur congregatio hominum, qui ei in scientia copulantur. Quia vero non evacuat omnes in Christum factas prophetias, ex eo manifestum est quod hanc ipsam prophetiam in Christum esse dictam et in conjugem ejus confitetur. Denuo quoque sequentia ejusdem psalmi interpretans dicit: Propterea unxit te Deus, Deus tuus (ibid., 8). De Deo vero haec denuo dici manifestum est: « Sed quia haec Deo Patri non conveniant, propterea unxit te Deus, Deus tuus, claret de reliquo quod haec de Christo dicantur. In quo mirabiliter et naturas divisit, et personae unitatem demonstravit: et naturas quidem divisit in eo, quod diversarum intelligentiarum declarativas voces emisit; multum enim differt ab invicem, Sedes tua, Deus in saeculum saeculi, et Propterea unxit te Deus, Deus tuus. Unitatem vero ostendit personae, ea quae diversa sunt colligens in unitatem personae. » Hic autem non jam necesse est immorari, et ostendere quia similiter omnium calumniarum a se removit invidiam. Unum est quod aliqua egere interpretatione pro istorum calumniis forsitan videretur, quia dixit, et naturas divisit et personae unitatem demonstravit, nisi ipse interpretans semetipsum doceret quatenus dixerit esse divisas, cum subsecutus adjecit: « Et naturas quidem divisit in eo, quod diversarum intelligentiarum declarativas voces emisit. Multum enim differt ab invicem, Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, et Propterea unxit te Deus, Deus tuus. » Eatenus igitur asseruit esse divisas, quatenus intelligentia Dei vivi dividuntur. Et claret quod ab invicem differant: non quod duas personas efficiant, sicut etiam paulo inferius ostendimus, etiam in homine uno dixisse animam a suo corpore naturaliter esse divisam. Unde simul haec quoque subjunxit, et ait: « Unitatem vero ostendit personae, ea quae diversa sunt colligens in unitatem personae. » Cognoscis ergo, imperator, quoniam veraciter sapientissimus Joannes cum orientali concilio, ad beatum Cyrillum de beato Theodoro scribens, dixerit: « Proponebat enim eum totus in commune Oriens, sicut virtutem multam doctrinae habentem adversus haereses, contra quas pugnans et dimicans, multa quadam divisione usus est, non ex pravo intellectu veniens, sed efficacius adversus haereticos illo modo uti se judicans. Neque unitatem summam ignorans vel negans, absit, pleni enim hujusmodi sunt omnes ejus libri; sed naturarum proprietatem amplius dividens, sicut ei pugna quam adversus haereticos habuit, faciendum dictabat. » Quis enim ex his quae memoravimus non cognoscat, quod omnes libri Theodori hujusmodi sententiis pleni sint, cum ex uno scriptorum ejus loco, hoc est ex prima parte interpretationis XL et IV psalmi omnia simul tria, quae improbe de illo jactata sunt, falsa esse tertio probavimus? Sic ergo sapiens lector intelligat quanta possint in omnibus ejus libris similia binatim ac singillatim posita reperiri.
CAPUT II. Quod Theodorus vere Christum non hominem tantum sed etiam Deum natura esse fassus sit.
Verum nobis videtur quod ea plus ex dictis ejus proferre debeamus, in quibus fatetur Christum non hominem tantum, sed etiam secundum naturam Deum et essentialiter exstantem verum Filium Dei, omniumque factorem: quod eum negasse maxime criminantur. Nam disputans de eo quod scriptum est in Evangelio secundum Matthaeum: Veniens autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: Quem me dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? ita locutus est: « Dominus enim Christus erat quidem et Deus et homo, utrumque secundum naturam similiter: ex altero quidem apparens, ex altero vero, ut pote secundum naturam divinam, invisibilis exstans. Erat autem unum quidem omnibus manifestum, ut pote quod apparebat: hominem enim eum omnes tunc temporis aestimabant esse, et amplius nihil. Quod enim in illo latebat, omnibus erat incredibile priore tempore; sed ex magnitudine eorum quae circa illum agebantur, et novitate miraculorum, quaecunque ad doctrinam videntium efficiebat, et ex gratia sancti Spiritus qui super apostolos venit, intellectus est postea et creditus verus Deus, essentialiter exstans Filius verus Dei aeterni. Quoniam vero in priore tempore ignorabatur hoc secundum essentiam exstare, ex eo autem quod apparebat videntibus homo purus putabatur, secundum hominem pleraque, et secundum eam quae apparebat naturam loquebatur. Et haec ex his quae in Evangelio scripta sunt quivis inveniet animadvertens attentius. » Putasne jam, clementissime imperator, subreptum sibi cognoscunt, qui dolosis impugnatoribus Chalcedonensis synodi crediderunt, ut ad ejus destructionem Theodorum, velut Nestoriani erroris auctorem, putarent esse damnandum? Quid enim examinatius, vel quid subtilius contra Nestorianos inveniri a catholicis potest, quam ut dicatur Christus quod Deus erat et homo, et utrumque secundum naturam similiter? Non quasi homo tantum secundum naturam, Deus vero Dei similis, id est secundum relationem dignitatis, vel auctoritatem personae, vel gratiae nuncupationem, quod solum dicere iidem Nestoriani solent; sed utrumque secundum naturam et similiter est unus Christus in utroque: ex altero apparens, ex altero vero, ut pote secundum divinam naturam, invisibilis exstans. Eumdem ergo, qui utrumque est, et visibilem et invisibilem Theodorus confitetur, hoc quoque adjiciens: « Erat autem unum omnibus manifestum, ut pote quod apparebat: hominem enim eum omnes tunc temporis aestimabant esse, et amplius nihil. Quod enim in illo latebat, omnibus erat incredibile priore tempore. » Quomodo itaque dicitur iste quod hominem tantummodo putaverit Christum, et amplius nihil, cum ipse hoc ignorantiae deputet, quod hoc illius temporis homines aestimarent, et eis esset incredibile quod in eo latebat? qui etiam ex magnitudine miraculorum, et ex gratia sancti Spiritus super apostolos descendentis, intellectum eum esse postea et creditum verum Deum essentialiter exstantem Filium verum Dei aeterni fatetur. Quid ergo dicimus? nunquid videtur intelligentibus credibile, ut quod intellectum postea et creditum esse docuit, ipse nec intellexerit, nec crediderit? Et amplius hoc ipsum quasi contra calumniatores quos patitur, repetens et inculcans: « Quoniam vero, inquit, in priore tempore ignorabatur hoc secundum essentiam exstare; ex eo autem quod apparebat videntibus, homo purus putabatur: secundum hominem pleraque, et secundum eam qua apparebat naturam loquebatur? » Ignorantiae fuisse iterum dicens, quod non intelligebatur Christus secundum essentiam Deus, sed homo tantummodo purus, qui non etiam esset Deus, et hoc ipse fingitur ignorasse? Qui post aliquanta sic iterum dicit: « Proximus etiam passioni ad discipulos Dominus dixit: Si me sciretis, utique et Patrem meum sciretis (Joan. VIII, 19); et ad Philippum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Ostendens quoniam neque divinam naturam sciebant Unigeniti, neque Deum sciebant verum Patrem. Unde neque dicentem de proprio Patre veluti de Deo dicentem aliquatenus advertebant, sed divisa intelligentia eadem ipsa putabant etiam illa. Hinc etiam adductus est Philippus ad dicendum: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Ibid., 8). Si enim sciret integre quia Patrem suum dicebat eum qui revera ejus esset Pater, ex quo erat vere sicut Deus ex Deo, nunquam dixisset: Ostende nobis Patrem tuum, bene sciens quia invisibilis est hominibus divina natura. Consequenter itaque et Dominus dixit ad illum: Tanto tempore vobiscum sum, Philippe, et non cognovistis me, Philippe? Velle enim Patrem videre, indicium erat eo quod neque ipsum sciret quis esset secundum naturam, neque quem diceret Patrem esse, Filius ex eo exstans. Et aperiens hoc ipsum addidit: Qui videt me, videt et Patrem. Si enim cognoveris, inquit, quis sim, cognosces et illum, secundum quod possibile est, per me contemplans Patris naturam, cujus sum Filius ex ipso exstans secundum essentiam, et ejusdem cum illo exstans essentiae. Quoniam vero nescis me, neque Patrem meum scis quem dico; cognoscens autem me, cognosces et Patrem quem dixi: me videns contemplatione intelligentiae, per me videbis omnino etiam illum. Addidit etiam: Usque nunc nihil petistis in nomine meo (Joan. XVI, 24). Et aperiens quoniam necdum divinam naturam ejus intelligentes, neque orationes ei offerebant ut Deo, neque petitiones aliquas in ejus nomine faciebant, sicut oportebat facere in nomine Dei exstantis et Filii Dei omnium: et quia propter hanc eorum infirmitatem in similitudinibus de Patre loquebatur, eo quod neque illi potuerunt integre scire ea quae dicerentur, vel de quo diceret patre, vel qualiter exstante, adhuc apertius indicatur. Dixit enim: Haec in parabolis locutus sum vobis: venit hora quando non jam in parabolis loquar vobis, sed manifeste de Patre annuntiabo vobis (Ibid., 25). Quid autem erat quod de Patre non manifeste dixerat, nisi quia revera divinam naturam Unigeniti nesciebant, ex quo possent discere Deum Patrem, qui ex certo ejus esset Pater, ut Deus Dei ex eo nati secundum essentiam? Cujus rei gratia per similitudines eis de Patre loquebatur: nunc quidem nomine tantum apud eos utens, ejus autem veram intelligentiam in posterum illis reservans edicere, quando eos gratia Spiritus sancti quae super eos venit, instituens perceptibiles tantae doctrinae perficeret. Propter hoc etiam ipse Dominus in eodem ipso sermone proximus passioni, ut infirmitatem eorum ostenderet, unde possent doctrinam perfectiorem assumere, dicebat: Multa habeo vobis dicere (Joan. XVI, 12). Cujus ergo rei gratia modo non dicis? quia non potestis modo portare: non invidens, sed quia non sufficitis ad majorem rerum perceptionem, infirmius adhuc affecti, quam ut horum dogmatum integritatem possitis edoceri. Quando ergo poterunt, vel unde? Quando venerit ille Spiritus veritatis, inducet vos in omnem veritatem (Ibid., 19). Superveniet enim super vos Spiritus sancti gratia, ex qua cunctam dogmatum subtilitatem cognoscitis. Proinde si divinitatem Unigeniti docerentur, et Patrem Deum utique docerentur, ut pote Dei Filii Patrem, et quid perfectius ad dogmatum scientiam eis remaneret? » Sed his commemoratis, non tantum pro susceptae causae merito, quam longe distemus ab accusatoribus Theodori, quin potius Chalcedonensis concilii, debetis attendere: verum etiam quam simpliciter nos ac fideliter rem geramus. Haeretici enim, velut fures et canes, non integras sicut habentur ipsius Theodori sententias sincere depromunt atque simpliciter; sed quemadmodum de ipsis quoque Scripturis canonicis facere solent, pauca ex ejus dictis obscura verba subripiunt, et haec ipsa maledico dente concidunt. Nos autem, sicut videtis, magis eligimus fastidium de longitudine, quam de brevitate atque obscuritate suspicionem fraudis incurrere. Non est quare in his quae nos proferimus lector quaerat, vel quid superius a Theodoro fuerit dictum, vel inferius subsequatur, vel qua ratione fuerit sic locutus: totam si causam ante oculos judicantium inspiciendam constituimus: non ex multis atque apertis pauca, quemadmodum illi, et obscura verbis non ex integris et perfectis particulas demordemus. Sicut autem potest ex his quae memorata sunt unusquisque cognoscere, non hominem purum, id est qui non sit etiam Deus, sed unigenitum Dei Filium consubstantialem Patri, pro nobis asserit passum: quem dicit proximum passioni suae dixisse discipulis: Si me sciretis, utique et Patrem meum sciretis (Joan. VIII, 19). Et ad Philippum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9): ostendentem quoniam neque divinam naturam sciebat Unigeniti; quod Theodorus non diceret, nisi crederet Unigenitum divinae naturae pro nobis passum. Verum nec illud ibi poneret quod ait: Hinc etiam adductus est Philippus ad dicendum: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Si enim integre sciret quia Patrem suum dicebat eum qui revera ejus esset Pater, ex quo erat vere sicut Deus ex Deo, nunquam dixisset: Ostende nobis Patrem tuum, bene sciens quia invisibilis est hominibus divina natura.
CAPUT III. Quod Theodorus in duabus Christi naturis unicam ejus personam agnoverit, alienusque fuerit ab errore tum Judaeorum, tum Manichaeorum.
Ergone iste, qui vere Deum ex Deo, et invisibilis ac divinae naturae Filium pro nobis asserit passum, duos filios volebat intelligi, tanquam alterius subsistentiae sit qui pro nobis passus est, et alterius unigenitus, qui vere sicut Deus ex Deo invisibilis divinaeque naturae sit? aut posset de eo quem purum credebat hominem, dicere: « Si enim cognoveris, inquit, quis sim, cognosces et illum secundum quod possibile est, per me contemplans Patris naturam, cujus sum filius, ex ipso exstans secundum essentiam, et ejusdem cum illo exstans essentiae? » Et ut non alium, sed ipsum Patri consubstantialem pro nobis passionem suscepisse monstraret, hoc ipsum repetens, iterum dicit: « Propter hoc etiam ipse Dominus in eodem ipso sermone proximus passioni, ut infirmitatem eorum ostenderet, unde possent doctrinam perfectiorem assumere, dicebat: Multa habeo vobis dicere. » Ipse ergo Dominus, qui consubstantialis est Patri, et non alius, a Theodoro pro nobis dicitur passus. Verum neque ipse ab eo pronuntiatur Pater esse qui Filius: alioquin loquens de Philippo non diceret, « Velle enim Patrem videre, indicium erat eo quod neque ipsum sciret, id est Christum; vel quod ibi subsecutus ait ex persona Domini: Si enim cognoveris, inquit, quis sim, cognosces et illum secundum quod possibile est, per me contemplans Patris naturam: » et quaeque similia ibi continentur, quae de Patre ac Filio; quorum una natura est, non nisi pro discretione personarum dicta queunt intelligi. In fine vero ipsius sententiae omnes tres personas Patris et Filii et Spiritus sancti simul insinuat, cum ex persona Domini dicit: « Quando venerit ille Spiritus veritatis, inducet vos in omnem veritatem. Superveniet enim super vos Spiritus sancti gratia, ex qua cunctam dogmatum subtilitatem cognoscetis. » Proinde si divinitatem Unigeniti docerentur, et Patrem Deum utique docerentur. Quid igitur haereticorum complices in praejudicium sanctae synodi tantam rerum evidentiam obscurare conati sunt, quasi omnibus sic possent oculos claudere, sicut sibi clauserunt? Nam secundum Joannem Evangelium interpretans dicit: « In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10), dicens venientem in hunc mundum de Domino Christo bene intulit, in mundo erat, ut ostenderet quia venientem ad manifestationem retulit. Substantia enim et natura erat in mundo, inquit, et antea. Et veluti hoc parum esset, intulit, mundus per eum factus est: hoc est, quid mirum si erat in mundo, qui non esset, nisi ille voluisset? Sed tamen erat quidem in mundo et antea, et fecit etiam mundum ipse, et mundus eum non cognovit. Bene hic et non cognovit dixit, velut si diceret non cognoverunt proprium Dominum. » Confirmatur omnino quod sapientissimus Joannes cum orientali concilio de Theodoro dicit. Re enim vera, sicut apparet, non ignorabat vel negabat summam unitatem, qui et illa tam multa quae superius memoravimus dixit, et quod de Christo in carnis manifestatione veniente dicebat, quia substantia et natura erat in mundo et ante ipsum, dicens ante fuisse in mundo qui est postea manifestatus in carne. Nec mirum esse pronuntians quod dicatur et antea Christum in mundo fuisse, qui non esset nisi ille voluisset: eumdem rursus affirmans in principio fecisse mundum, quem perhibet novissimis temporibus venientem a mundo non esse cognitum proprium Dominum. Quocirca noverat iste Christum in carnis manifestatione venientem factorem esse mundi et proprium Dominum; nec dicendo duas esse naturas Christi, duos dicebat filios, aut duos Dominos, aut duos Christos, sicut mentiuntur haeretici. Nam sic aperte in libro ad baptizatos locutus est: « Neque enim, si duas naturas dicamus, necessitas nos ulla constringit aut duos dicere filios, aut duos homines, aut duos Christos: quoniam hoc putare extremae est amentiae. » Sed quid etiam quinto de Incarnatione libro, capitulo 52, dicat adversus Apolinaristas et Arianos interrogantes utrum alter et alter, an idem ipse, attentius quaeso considerare dignemini. Nam in eo non solum recta de incarnatione Christi fides ejus apparet, verum etiam secundum quam rationem, vel secundum quem dicendi morem locutus est alia pro quibus eum calumniantur haeretici. Ait enim: « Quando naturas quisque discernit, alterum et alterum necessario invenit; et huic rei neque ipsos puto repugnare, quia alterum Deus Verbum natura, alterum autem quod assumptum est, quidquid illud sit, concedatur: hoc interim item persona idem ipse invenitur, nequaquam confusis naturis, sed propter adunationem quae facta est assumpti ad assumentem. Si enim integre conceditur hoc alterum esse ab illo natura, et manifestum quia aequale non est quod assumptum est assumenti, neque simile hoc illi, neque idem quod assumptum est assumenti: manifestum quia idem ipse invenietur adunatione personae. Sic ergo oportuit dividere quae circa Christum sunt: istis enim divisionibus contrarium nihil est, haec enim multam etiam cum divinis litteris consonantiam habent. Sic neque naturarum confusio fiet, neque personae quaedam prava divisio. Maneat enim et naturarum ratio inconfusa, et indivisa cognoscatur esse persona. Illud quidem proprietate naturae, diviso quod assumptum est ab assumente; illud autem adunatione personae in una appellatione totius considerata sive assumentis, sive etiam assumpti natura, et veluti sic dicam in Filii appellatione simul et Deum Verbum appellamus, et assumptam naturam, quaecunque illa sit, consignificamus propter adunationem quam ad illum habet. » Estne quisquam, clementissime imperator, tam obscurati cordis et ab humano intellectu penitus alieni, qui haec audiens et relegens, putet Theodorum duos filios praedicasse? Magis enim accusatores ejus, quae egerunt ad evacuationem synodi Chalcedonensis, existimo contra conscientiam fallaciter agere, quam per ignorantiam in manifestis rebus errare. Illud autem est quod petivi, ut attentius advertatis, vel quo modo dicendi loquatur, ubi imperitos et ignaros suae intentionis videtur offendere: quia dum naturas in Christo discernens alterum et alterum dicit, non quasi duos filios introducit; sed quia alterum Deus Verbum natura, sicut hic evidentissime docet; alterum autem quod assumptum est, qui tamen persona idem ipse invenitur. Nec mea, sed ejus haec verba sunt, exponentis semetipsum, et docentis quomodo intelligi debeat in caeteris, ubi sic loquitur: qui hoc ipsum repetens, ut decebat, sicubi tale aliquid dicitur, non aliter nobis accipiendum esse commendat. « Si enim integre conceditur, inquit, hoc alterum esse ab illo natura, et manifestum, quia aequale non est quod assumptum est assumenti, neque simile hoc illi, neque idem quod assumptum est assumenti, manifestum quia idem ipse invenietur adunatione personae. » Perspicis, Auguste, quod non persona, sed natura potius, assumentem ab assumpto alterum dicat, et de naturis hoc velit intelligi, quarum est multa diversitas, et de quarum ratione convenit dicere, quia non est idem quod assumptum est assumenti: de persona vero dicat quod idem sit assumens atque assumptus. Plusne aliquis dicere potuit quam idem ipse? quod in hac sententia, non tantum semel, sed iterum dicit: ideoque sequitur, dicens sic: « Neque naturarum fiet confusio, neque personae quaedam prava divisio. » Quid evidentius quaerere, vel quid amplius de illo exspectare possemus? et tamen ille adhuc addit et dicit: « Maneat enim et naturarum ratio inconfusa, et indivisa cognoscatur esse persona. » Et iterum cumulata, si dicendum est, superaccumulans, ait: « Illud quidem proprietate naturae, diviso quod assumptum est ab assumente. Illud autem adunatione personae, in una appellatione totius considerata sive assumentis sive etiam assumpti natura, et veluti sic dicam in Filii appellatione, simul et Deum Verbum appellamus, et assumptam naturam, quaecunque illa sit, consignificamus. » Ideo vero dicit, quaecunque illa sit, quoniam haeretici contra quos agit, etiam a se diverso errore de incarnatione dissentiunt. Nam Apolinaristae quidem carnis et animae naturam sine mente assumpsisse Dominum credunt; Ariani vero carnis tantummodo. Idcirco etiam superius ait: alterum Deus Verbum natura, alterum autem quod assumptum est, quidquid illud sit. Sed nunquid post hanc manifestam nobis ab eo regulam constitutam, et non semel aut iterum, sed saepius conculcatam, ubicunque dictorum suorum invenitur de Christo loquens alterum ab altero secernere, et assumentem ita distinguere ab assumpto, ut et hoc et illud idem non esse confirmet, pro divisione unius personae dictum, et non potius pro diversitate duarum naturarum debemus accipere, cum dicat quia persona idem ipse est assumens atque assumptus, et hoc ipsum repetat, et vario dicendi modo commendet? Prodesse itaque nobis haec ejus ratio debet ad illa quae videntur obscura, ut ex his certissimis alia quae forte sunt dubia judicemus. Non aspiciamus in furtivas sententiarum ejus particulas, quas ideo praecidunt haeretici, ut in eis non appareat dicentis intentio. Quod ergo nobis dicunt, disputantem de Christi incarnatione scripsisse Theodorum non idem esse assumptum assumenti, sed alterum esse et alterum, hoc et nos eum dixisse testimonio praesenti monstravimus, sed pro duarum diversitate naturarum, non pro unius divisione personae: sicut dicimus, alterum esse interiorem hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, et alterum exteriorem similiorem magis pecoribus factum: non quod duae personae, sed quod duae naturae sint. Quod etiam hujus manifesta verba declarant, et inconcusse tenendum multiplici nobis repetitione commendant. Illud ergo nobis potius probent si possunt, ubi secundum personam non eumdem esse, vel alterum esse dixerit, ut eum nos quoque fateamur errasse. Probari autem hoc expetimus, non pro nescio cujus suspicione aut voluntate jactari, ut non ex aliorum conjectura sive calumnia, sed ex suis verbis merito judicetur. Si vero nihil in eum tale probari potest, quomodo eum dicunt a synodo Chalcedonensi tanquam Nestoriani dogmatis inventorem debuisse damnari? Qui rursus sexto ejusdem operis libro, capitulo 54 adversus eosdem Apolinaristas, qui nos videri volunt hominicolas, sic respondit: « Si ergo hominem dicentes Christum nos hominicolae vocari juste eis videmur, hoc antequam nos diceremus Scriptura docuit omnes homines per ea quibus hominem vocare non recusat, sicut superius in plerisque locis vocari hoc nomine Christum ostendimus. Sed hominem, inquiunt, purum dicentes esse Christum hominicolas oportet vocari: hoc jam apertum mendacium est, siquidem hoc dicere voluerunt. Nullus enim aliquando haec nos dicere audivit; et puto neque istos suscipere posse mentiri mendacium tam apertum: non quia non cognite se habeant ad mendacium, sed quia redargui se posse facillime vident: quanquam si minus ejus curet, et hoc forsitan contingat. Nos enim haec dicere, id est Unigeniti negare divinitatem, summae furiae esse arbitramur, aut quid jam restat cur ab haereticis separemur? cujus rei gratia et tales et tantas persecutiones sustinemus? aut quis ignorat semper adversum nos ab haereticis bellum agi? omne metallum, et omne locum desertum repletum est ex nostris hominibus propter doctrinam pietatis. » Et post aliquanta: « Haec autem, inquit, omnia quando beatus Meletius sustinuit primus, et cum illo deinde multi per provincias et civitates et loca ab haereticis, cujus rei gratia? nonne quia Dominum Christum verum confitebantur? nonne quia verum praedicabant Filium Dei, de essentia paterna genitum, semper simul exstantem cum generante Patre, addentes etiam de Spiritu sancto piam confessionem? Qualiter itaque, qui tanta propter hanc confessionem passi sumus, calumniam pati ab ipsis possumus, veluti hominem purum dicentes, rebus ipsis hanc calumniam manifestam redarguentibus? » Quomodo iste imprudenter solum, ac non etiam impudenter accusetur, quod quasi Christum hominem purum dicat, ignoro; quia jam pridem Apolinaristis, Eutychianorum auctoribus, duas naturas Christi negantibus, et propterea velut hominicolas orthodoxos calumniantibus, qui Christum et hominem confiterentur et Deum, falsum esse respondit quod Christum purum hominem dicere putabantur, affirmans quod hoc ab eis nullus audierit, et hoc dicere summae furiae esse contestans. Sanctum Meletium Antiochenum antistitem, et alios catholicos confessores cum illo, propterea dicit metalla et omne locum desertum replevisse, quia Deum verum Christum confitebantur, ex paterna essentia genitum, et cum generante Patre semper exstantem, addentes etiam piam de Spiritu sancto confessionem. Proinde cum Dominus in Evangelio dicat: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37), quomodo sancta synodus posset hunc hominem, ex verbis suis justificatum, ex verbis Apolinaristarum Eutychisque damnare? Ecce clamat et saepius iterat, non se dicere Christum hominem purum, sed verum Deum et verum Dei Filium, de paterna substantia genitum, et semper cum generante Patre simul exstantem; et nescio qui dicunt, quod eum post mortem synodus anathematizare debuerit, tanquam Christum hominem purum, et non ipsum esse dicentem, qui secundum essentiam Filius Dei sit. Ubi simul advertant, nec videre dissimulent, quia etiam cum dicit Filium Dei Christum de essentia paterna genitum, et semper cum generante Patre simul exstantem, et adhuc referens sequitur: Addentes etiam de Spiritu sancto piam confessionem, Trinitatem quoque praedicat, quam negasse similiter fingitur. Recognoscant itaque facilitatem suam, et circumventos se tandem intelligant, qui magis haereticis vel haereticorum fautoribus, quam sanctis Patribus Ecclesiae catholicae, de Theodoro crediderunt. Decimo etiam libro ejusdem operis, capitulo 70, sic ait: « Sicut enim per tales voces ex Scriptura divina naturarum differentias edocemur, sic et adunationem discimus, quoties ambarum naturarum proprietates in unum conducit, et sicut de uno quodam eloquitur. Hoc enim est simul ostendere et naturas differentes, et personae adunationem: ex differentia quidem eorum quae dicuntur, differentia intelligitur naturarum; cum autem rediguntur, manifestam suspicimus adunationem. Beatus itaque Joannes evangelista dicit: Altera die vidit Jesum venientem ad se et dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Iste est de quo ego dixi, quia post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum (Joan. I, 29). Hic enim dicendo, Vidit Jesum venientem ad se, et dicit: Ecce Agnus Dei, manifeste humanitatem significare mihi videtur. Hoc enim videbat Baptista Joannes, hoc erat quod susceperat mortem, corpus videlicet quod pro omni oblatum est mundo. Quod vero sequitur, Qui tollit peccata mundi, nequaquam jam convenit carni. Non enim illius erat totius mundi peccatum auferre, sed erat hoc pro certo divinitatis opus. » Quis talia non existimaret post exortas Nestorianorum et Eutychianorum haereses dicta, nisi auctorem dictorum titulus indicaret? Sic inter utrosque medius et rectus incedit, sic utrosque Scripturae divinae testificatione confutat iste, qui dicitur confutari debuisse a concilio Chalcedonensi, tanquam Nestoriani auctor erroris, ut nihil aliud esse definitum vel Ephesino vel ipso Chalcedonensi concilio lector inveniat. Sed utinam haec Nestoriani et Eutychiani nobiscum sequerentur, quia non essent haeretici. Utinam haec nobiscum tandem Nestoriani et Eutychiani sequantur, ut non sint haeretici: in quibus sic in Christo duarum naturarum differentia praedicatur, ut simul etiam praedicetur utriusque naturae unam esse personam. Non ergo simulent Eutychiani propterea se odisse Theodorum, quasi duas personas Filii Dei ac filii hominis praedicantem, cum ex his quae memorata sunt ostendantur ob hoc illum potius odisse, quod duas unius praedicaverit esse naturas. Non ad haec ingeniosum intellectorem, sed potius lectorem non fastidiosum requirimus. Aperta res ac manifesta interpretatione ulla non indiget: tantum est ut videre jam velint, qui clausis oculis veritati resistunt. Nam et in XII praedicti operis libro, « Si vero aliquis, ait, interrogare voluerit, quid tandem esse dicam Jesum Christum, dico Deum et Filium Dei. » Ecce qualis erat ejus confessio, qui purum hominem Christum dixisse confingitur: cui metuendum est ne cum eum Judaicae impietatis ab istis calumniatoribus argui recusamus, econtrario Manichaeorum ei crimen et in mysterio incarnationis impingant: quoniam in hoc loco Jesum Christum Deum confitens et Filium Dei, nihil de ejus humanitate locutus est. Quid enim mirum, si illi qui eum dudum et solitarium Deum praedicasse sine filio et Spiritu sancto, et duos econtrario docuisse filios, hoc quoque simili contrarietate confingant, ut cum eum dixerint, sicut Judaei, purum hominem Jesum Christum credidisse, tanquam non sit etiam Deus, rursus illum, sicut Manichaeus, dicant quod Dominum Christum Deum tantum et Filium Dei credens, hominem fuisse negaverit: siquidem eum jam, sicut supra docuimus, et Judaeorum et Manichaeorum duxerint errore maculandum, quasi evacuantem omnes in Christo factas prophetias. Omnia enim eorum sapientiae licent, et nihil est quod libeat, et sibi non expedire credant. Sicut autem non propterea hominem denegat Jesum Christum, quia de humanitate ejus tacens Deum illum tantummodo hic fatetur et Filium Dei: ita etiam non Deum denegat Jesum Christum, ubi de divinitate ejus tacens, aut naturarum discretionem faciens, reticet quod idem sit etiam Deus et Filius Dei. Non enim et Petrus apostolus Deum denegabat Christum, cum Judaeis loquens de divinitate ejus dispensative taceret, quam vel levi auditu illi ferre non possent; et diceret: Viri Israelitae, audite verba haec. Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis, hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni (Act. II, 22), et talia caetera, quae sequuntur. Neque Paulus ejus apostolus Deum negabat Christum, cum diceret: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus suis (I Tim. II, 5): quasi Christus Deus non esset, sed tantum mediator Dei et hominum, aut conditor non esset et rector omnium temporum, ut quaedam quasi ejus tempora dicerentur, sicut de uno quolibet simile nostri homine loqui solemus, et dicere, Temporibus suis hoc vel illud dicit, aut facit. Sed pro diversitate causarum diversa semper est dicentis intentio. Nam et ipse Dominus in Evangelio Judaeis dicit: Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo (Joan. VIII, 40). Nunquid haec dicens Deum se esse negavit et Christum? Proinde secundum hanc formam et apostolos ejus, et doctores Ecclesiae quaedam locutos esse credamus, tanquam divini sacramenti dispensatores, non omnibus eadem, nec eodem modo tradentes. Quos in Ecclesiae pace defunctos pie ac religiose facimus si melius interpretari velimus, sic excusantes homines, ut accusemus errores. Nec non et XV libro, quo ipsum totum opus de Incarnatione conclusit, utramque naturam in unius Filii personam convenisse testificans, ait: « Propter quod utrumque juste Filius vocatur, una exstante persona, quam adunatio naturarum effecit. » Verum ego in hoc ejus opere de Incarnatione diutius moratus sum, quam fidei et rationi, ac si non diutius, quam contra calumnias ac pertinaciam necessarium videbatur. Nam cui bene scienti non sufficeret ad cognoscendam Theodori fidem ipse solus ejusdem operis titulus? Quis enim eum audiens condidisse libros de Incarnatione, aut, ut proprie hoc exprimam, minus quidem Latino, sed necessario verbo, sicut a Graecis dicitur, de Inhumanatione Filii Dei, duos eum putet filios praedicasse? Nam qualiter Filium Dei, id est Deum Verbum, non hominem quoque diceret, quem diceret inhumanatum? Non enim refugio verbum, quod a me fidei ratio atque utilitas flagitat, adversus eos qui non hominem totum, id est carnem et animam rationalem, sed solam carnem, aut carnem tantum et animam sine ratione, suscepisse dicunt Filium Dei. Qualiter itaque Deum Verbum, quem docebat inhumanatum, non ipsum et hominem diceret? aut quomodo duos filios docens, tanquam alterius personae sit Verbum Dei, alterius vero homo susceptus, et non idem in persona Deus Verbum qui homo, ipsum Dei Verbum diceret inhumanatum? Contrarium sibi utrumque est, et pudere debuit hinc accusasse doctissimum virum, aut, si hoc nolunt dicere, doctissimorum certe virorum testimonio praedicatum: cujus impudentiae non fuisse particeps synodus Chalcedonensis arguitur, quam intelligere oportuit, quia ubi Theodorus, necessario contra haereticos naturarum proprietates amplius dividens, assumentem ab assumpto alterum esse assereret, natura eum, sicut supra docuimus, non persona diceret alterum. Porro ab hoc opere de Incarnatione ad aliud quod contra Eunomium edidit transeamus, ubi decimo libro ait: « Omnes enim Judaei venturum Christum ex propheticis vocibus exspectabant, magnum quemdam et multorum bonorum eis auctorem futurum. Quapropter interrogante Herode post magorum praesentiam Scribas et Pharisaeos, ubi Christus nasceretur, responderunt illi, et locum dixerunt, quia in Bethleem Judae. Sed non propterea Christum Filium Dei Deum sciebant, hominem autem purum arbitrati sunt Christum secundum probatissimos prophetarum futurum, licet parum aliquid his meliorem, quod etiam nunc putantes Judaeos quilibet videbit. » Justumne videtur adhuc, ut sancta et magna synodus arguatur, quod non et ipsa Theodorum simul et Judaicae infidelitatis et Manichaeae pestis argueret, ut eum et cum Judaeis condemnaret, quasi hominem tantum crediderit Christum: et cum Manichaeis, quasi non acceperit prophetas de Christo locutos? cum et illos arguat, quod licet probatissimis prophetarum parum aliquid meliorem eum fuerint arbitrati, Deum tamen esse nescierunt; et contra istos dicat, quod eum Judaei venturum ex propheticis vocibus exspectarent, secundum quas etiam Herodi interroganti responderunt, quod in Bethleem Judae nasceretur?
CAPUT IV. Quod Theodorus ad ostendendam tantum unitatem personae in Christo, non ad confundendas ejus naturas, similitudine usus sit hominis ex anima et corpore compositi.
Unde quia et Eutychiani nec erga magnam synodum, nec erga Theodorum placari possunt, quantacunque de libris ejus similia proferantur, tale potius aliquid eum dixisse monstremus, quod suo putent errori congruere. Nam his quae memorata sunt, et aliis hujusmodi sedari non potuerunt: quia non, ut simulant, vel ipsum vel Chalcedonense concilium ob hoc oderunt, quia duos praedicaverit filios, hoc enim aperte falsum est; sed potius quod evidentissime duas unius filii dixerit esse naturas. Et propterea quoniam, sicut primo libro memoravimus, dicere solent iidem Eutychiani vel Semieutychiani, sic unam Christi esse naturam ex divinitate et humanitate compositam, quomodo una est etiam humana natura ex anima corporeque composita; ostendamus illis, ubi etiam Theodorus dicit, quia sicut anima adunata corpori, homo ex ambobus efficitur, ita ex adunata forma Dei et forma servi, id est divinitate atque humanitate, unus est Christus. Sic enim fortasse, qui ut catholico non pepercerunt, vel tanquam suo, id est Eutychiano sive Semieutychiano, parcent, et magnum concilium, quod eum non damnaverit, desinent criminari. Et ille quidem non pro naturae, sed pro personae unitate hoc posuit, sicut et alii Patres, quorum isti male utuntur exemplis. Nam Dei Verbi natura, quae simplex est et incontaminabiliter simplex, componi non potuit. Dicit ergo in quarto adversus Apolinarem libro: « Quoniam autem et juxta nos homo dicitur ex anima et corpore constare, et duas quidem has dicimus naturas, animam et corpus, unum vero hominem ex ambobus compositum; ut conservemus unum esse utrumque, oportet confundere naturas, et reconvertentes dicere, quoniam anima caro est, et caro anima. Et quoniam illa quidem immortalis est et rationalis, caro vero mortalis, et rationalis, reconvertentes diceremus, quia immortalis est mortalis, et mortalis immortalis; et rationalis irrationalis, et irrationalis rationalis. Sed neque ex divina Scriptura hoc edocti sumus, o sapientissime omnium, neque alius quisquam hoc dicit, usque in hodiernum diem, eorum qui sanam humanam habent mentem, praeter vos, qui per omnia estis dementes: qui dispensationem quae propter nos facta est, ab oratione assumptionis mentis in ipsam mentem judicium recepistis totius insipientiae plena loquentes, et cum multa irreverentia leges constituentes. Quaecunque enim secundum aliquid discreta, secundum aliquid acceperunt unitatem, servant suam qua discreta sunt incolumem rationem, et unitatem integram habent. Unum est aliquid natura, sicuti filius et pater; manet autem personarum discretio: essentia quidem inseparabiliter existente una, personae propriam habent discretionem; ut neque pater dicatur filius, neque filius pater. Similiter etsi natura quaedam diversa sunt, secundum aliud vero adunari contigerit ea, neque naturalem perdunt divisionem, et unitatem propriam habent, sicut anima adunata est corpori, et unus ex ambobus effectus est homo. Manet naturarum divisio: alia quidem anima est, alia vero caro; et illud quidem immortale est, illud autem mortale; et illud quidem rationale est, illud autem irrationale. Unus autem homo utrumque: alterutrum vero in seipso homo nunquam dicitur absolute et proprie: nisi forte cum aliquo additamento, sicut interior homo et exterior homo, non absolute homo, sed interior et exterior: ut appareat aliud quidem interius hominis, aliud vero exterius. Ita et in Domino Christo dicimus, o mirabilis, quoniam in forma Dei exstans forma servi, neque assumens quod assumptum est, neque quod assumptum est assumens. Unitas autem assumpti circa assumentem inseparabilis est, secundum nullum modum incidi valens. » Jam ergo, sicut diximus, vel tanquam Semieutychiano Theodoro parcant, et synodum non accusent, quae nec antea, nec apud se accusatum adjudicare non posset: maxime cum dicat, quia sicut interior homo et exterior homo, id est anima et corpus, quanquam non unius naturae sint, unam tamen faciant personam. Quae porro subtilior unitatis confessio vel expressior esse potest, quam ea quae putatur non solum quod unus sit Christus, verum etiam quod una sit natura ejus, ostendere? hanc autem iste pro exprimenda personae unitate non refugit. Sed sicut hoc dicendo non est credendus Acephalorum caput, quoniam hoc non pro denegatione duarum naturarum dicit, sed potius pro unius assertione personae: ita non est credendus etiam Nestoriani auctor erroris, ubi naturarum confusionem repellens, amplius earum proprietates necessitate respondendi haereticis dividit; quoniam hoc non contra personae unitatem facit. Hinc autem cognoscant Semieutychiani, qua intentione dicatur ab aliis Patribus, quos putant in duabus Christum negasse naturis, quia sicut anima et corpus unum hominem faciunt, ita ex divinitate et humanitate unus est Christus: quod hoc ab eis non ad naturae, sed ad personae potius unitatem dicatur; quando etiam Theodorus, quem Nestorianum criminantes, negare non possunt in duabus Christum praedicasse naturis, hac utatur similitudine, quam suae putant dementiae convenire. Apparet ergo sapientibus quemadmodum veritas undique fugacibus suis occurrat, et quaquaversum declinaverint, in faciem sibi eam inveniant resistentem. Unde enim eis non obvia veniat, quos ex sua quoque accusatione confundit? Nam refugientes ejus doctrinam quam per Chalcedonense concilium docuit, duas unius Dei Christi esse naturas; sive ipsum, sive Theodorum, cujus ibi laudes recitatae sunt, de Nestoriana haeresi criminantur, putantes quod una sit Christi confitenda natura. Hoc autem ex eo nituntur astruere, quoniam sancti Patres dixerunt, sicut ex anima et carne unus est homo, ita in divinitate et humanitate unus est Christus. Suspicantes ergo, quod hoc pro unius naturae, et non potius, sicut veritas habet, pro unius personae assertione ab eis fuerit dictum; non negant errori Nestoriano omnino esse contrarium, et ideo suis, sicut diximus, refutantur. Nam in tantum a sanctis Patribus illa similitudo de animae carnisque adunatione, non ad unius naturae Christi documentum relata est, ut hac etiam Theodorus uteretur, quem non solum duas naturas, quod verum ac manifestum est, sed etiam, quod falsum est, duas Christi dicunt credidisse personas: ut hac similitudine uteretur qua sanctos Patres existimant non solum unam personam, verum etiam unam Christi docuisse naturam. Sicut autem de anima et carne unius hominis dicitur, quod nos promiseramus ostendere, manet naturarum divisio, et alia quidem anima est, alia vero caro, natura utique, non persona, quoniam illud quidem rationale, illud autem irrationale est, nam unus homo utrumque: ita etiam ubicunque, praesertim ante errorem Nestorii divulgatum, ab aliquibus Ecclesiae catholicae doctoribus invenimus alium dici assumentem, alium vero assumptum, non persona vel subsistentia alia, sed natura debemus accipere, sicut in uno homine alius interior, alius exterior dicitur homo, si neque nos errare volumus, neque ipsis calumniari, neque Ecclesiae Christi detrahere, in cujus pace atque honore defuncti sunt: neque auctoritatem errori Nestoriano tribuere, ut his qui maximam laudem de judicio Ecclesiae meruerunt, similia Nestorius praedicasse dicatur. Quod quidem a fidelibus credi veritas nullatenus sinit, quae maledictorum calumnias ex aliis eorum dictis, quibus evidenter de unitate personae Christi locuti sunt, sine dubitatione confutat. Non enim, sicut ignari putant, vel adversarii simulant, solus Theodorus ita locutus est, sed multi alii Patres, quorum sequentia, ut promisimus, proferimus exempla: in quibus Eutychianorum vel satellitum eorum libertatem volumus experiri, et zelum fidei quem ostentant in Theodoro contra Chalcedonense concilium, si et ipsos, ut non amplius dicam, ita loquentes pronuntiare audebunt haereticos. Sic autem loquebantur in Ecclesia Christi, tanquam nulla Nestorii quaestione sollicitante securi, non ut unitatem personae Christi dividerent, quam et Theodorus inseparabilem profitetur, et secundum nullum modum incidi valentem. Admodum vero gratum est, quod vanas et invicem se destruentes horum calumnias, qui eum dicunt et unam Trinitatis credidisse personam, et quaternitatem praedicasse duos filios asserendo, reciproce simul et ipse ex alterius repulsione alteram quoque repellit, cum ex his quae memoravimus docet, quoniam, sicut pater et filius unius quidem naturae sunt, sed unius personae non sunt, ita in homine una anima et corpus, vel in Christo Deus et homo, unius quidem personae sunt, sed unius essentiae non sunt; quia neque forma Dei forma servi est, neque forma servi forma Dei est, quamvis unitas personae maneat inseparabilis secundum nullum modum incidi valens.
CAPUT V. Quod obscura et ambigua Patrum dicta ex apertis eorum dictis interpretari oporteat, quod propositis aliquot exemplis declarat.
Ex his ergo certis et evidentibus Theodori sententiis, intelligenda nobis sunt alia, quae in ejus dictis videntur quibusdam dubia vel obscura, si cum eis notari nolumus, de quibus ait beatus Cyrillus, quod se infense haberent circa eumdem virum admirabilem, et maximam gloriam merentem Theodorum, occasionem facientes contrario dogmati quo tenebantur, ut quaererent quaedam ejus capitula non ex melioribus intellecta damnari. Haec vox Cyrillo digna: sic integrum Ecclesiae doctorem loqui decebat. Nam quemadmodum calumniantium haereticorum est, ex dubiis et obscuris quae certa et manifesta sunt male interpretari, ita solitum est prudentiae ac pietatis catholicae, ex indubitatis atque evidentibus, et firmare ambigua, et latentia declarare. Ideoque melius facimus, si virorum doctissimorum in pace Ecclesiae mortem obeuntium scripta melius interpretemur, vel si minus in eis haeresum futurarum calumnias vitare potuerunt. Si qui vero orthodoxi etiam aliud faciendum putaverint, non sunt in hoc a prudentibus imitandi. Qui si utriusque partis momenta perpendant, facile dignoscent quorum magis propositum debeant approbare, utrum accusantium, an excusantium, in Ecclesiae pace et Patrum laudatione defunctos. Primum itaque considerare debeant, quid sit nobis utrisque commune, qui quo similes eis de orthodoxis accusatoribus sumus, et quale sit cujusque proprium, in quo ab invicem dissonamus. Fides itaque nobis in Deum communis est; proprium vero est cuique parti, in quo dissonamus ab invicem, quod illi crudeliter et audacter condemnant in Ecclesiae unitate gloriaque defunctos, quos Dei solius est judicare: nos vero, quia nec pietati nec modestiae convenit, considerantes nos homines esse, nihil quod divinum est praesumimus usurpare. Illi alta sapientes respuunt, et nihil pendunt sanctorum Patrum sententias, a quibus approbati atque laudati sunt: nos humilibus consentientes, obedienter eas et cum debita veneratione suscipimus. Illi auctoritatem inconsulte tribuunt haereticorum erroribus, asserentes eos honoratorum virorum praedicationi similia docuisse: nos autem, nullam donantes haereticis occasionem, provide respondemus, quod tales blasphemias nunquam Ecclesia Christi susceperit, sed omnem novitatem, mox ut exorta est, refutarit. Illi denique ipsam quae nos genuit, criminantur et infamant Ecclesiam, velut adulterinis dogmatibus aliquando corruptam: nos autem virginitatem nostrae matris excidisse unquam a charitate quae in Christo est, denegamus, asserentes non fuisse haereticos quos habuit honoratos. Quas ob res, si volumus et Deo esse subjecti et sanctis Patribus obsequentes; si volumus etiam, quod ad praesentem attinet causam, Nestorianorum ora consuere, et Ecclesiam quae nos genuit ab impiorum calumniis excusare, non solum non condemnemus in Ecclesiae communione laudeque defunctos, sed nec dicamus eos ante Nestorium talia docuisse; magisque ex aliis eorum sententiis, evidenter Nestoriano errori contrariis, interpretemur alia quae in eorum scriptis videntur obscura: ne jure meritoque reprehendamur, quod et cautela et studio ipsis Nestorianis impares simus, et amplius illi videantur contra veritatem, quam nos pro veritate satagere. Nam si illi clarissimos Ecclesiae doctores suae parti volentes applicare, sententias eorum, Nestoriano dogmati manifeste contrarias, ex aliis minus apertis obscurare conantur, et in suam detorquere sententiam; multo magis nos ea quae dubia videntur in eorum dictis, melius interpretamur ex his quae certa sunt, ex quo Nestorius ostendatur, ut novi dogmatis inventor, non immerito fuisse damnatus. Constat ergo aliquos ex antiquis Ecclesiae doctoribus dixisse, quoniam Deus Verbum assumptum hominem tradidit morti. Nunquid si hoc Nestoriani male intelligentes dixerint quod duas voluerint significare personas, quasi altera sit Dei Verbi tradentis, et altera quem dicitur tradidisse, nos quoque calumnias eorum adversus Ecclesiam firmare debemus, et testari quod tales aliquando doctores habuerit, qui non unam Dei atque hominis praedicaverint esse personam, cum multa similia habeamus exempla? Unde illud est Apostoli quod dicit: Lividum facio corpus meum, et redigo servituti (I Cor. IX, 27), non aliam volens intelligi personam lividum facientis corpus suum, et redigentis in servitutem suam, et aliam ipsius. Illud autem amplius videtur esse, quod ait Tobith: Ego et anima mea Regi coelorum laetitiam dicimus (Tob. XIII, 9); et multa similia, non divinis tantum litteris, sed etiam in aliis, et in ipso nostro quotidiano sermone, si quis attendat, inveniet. Si autem hoc de homine, cujus recte potest una, id est humana, dici natura, nulla quaestione cogente, ab Apostolo et Tobith dicitur: quanto magis de Christo, quem in duabus credimus esse naturis, contra Apolinaristas recte dici potuit, quod Deus Verbum assumptum hominem pro nobis morti tradiderit; cum dicamus quod eum tradiderit Pater, et inseparabilia credamus opera Trinitatis? Ita cum propheta dicat: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13), nec se in duas personas vel subsistentias partiatur; cur si quisquam ex Patribus inveniatur dixisse, quod Deus Verbum inerat, vel aderat Christo, duas Christi putetur induxisse personas? Nam si derelinquere dicitur hominem cor suum, et nulla intelligitur unius personae facta divisio, cum derelinquere separationem quamdam significet; quia necesse est, cum inesse vel adesse dicitur, duas putare significatas esse personas, cum et anima carni suae inesse dicatur et adesse, cum eam nutrit ac fovet, et a morbis passionibusque defendit. Verum et hoc constituamus, quod antiqui doctores Ecclesiae dixerunt, quoniam Deus Verbum sit principaliter et secundum essentiam unigenitus Filius Dei; homo vero assumptus ex unitate personae ejus accepit ut unigenitus Filius semper esset ac diceretur, et in unius Filii appellatione cointelligeretur. Nunquid hoc quoque non possumus pro distinctione potius naturarum, quam divisione personae dictum accipere; sicut dicimus, interior homo principaliter homo dicitur, cujus essentia facta est ad imaginem Dei: homo vero exterior de limo plasmatus ex unitate personae ejus accepit ut ipse quoque homo diceretur, et in unius hominis appellatione cointelligeretur, quanquam ipse non sit ad imaginem et similitudinem Dei factus, sed pecoribus similior esse videatur? Dicimus etiam, sine unius divisione personae, quod homo interior merito suae fidei justificatus transit in adoptionem filiorum Dei; exterior autem per interioris adhaesionem, communem cum illo suscipit dignitatem, Apostolo quoque dicente: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Si dicamus, non interior homo, sed exterior homo corrumpitur; aut non exterior homo, sed interior renovatur de die in diem, nunquid in duas subsistentias a semetipso hominem separamus? Ergo si tales inveniantur de Christo quaedam locutiones Patrum, ad duarum potius naturarum discretionem quam ad unius personae divisionem eas referre debemus. Deinde cum haeretici Synusiastae putarent Christum unius essentiae natum, nec ex utero Virginis habuisse carnem, sed potius in ejus utero Deum Verbum partem suae substantiae, id est deitatis, in carnem sibi vertisse; et in illa quidem, sed non ex illa incarnatum esse credentes, non solum in divinitate, verum etiam in carne, consubstantialem dicerent Patri; sed contra catholici quique doctores assererent, quod Christus ex substantia Virginis natus esset. Apolinaristae rursus, hanc doctrinam veritatis infamantes, jactabant quod Ecclesia sic doceret Christum natum ex Virgine, quasi etiam secundum deitatem ex illa sumpsisset initium, praedicaret Deum Verbum non ante saecula ex Patre sine initio, sed ex ejus utero natum esse, id est velut qui ante non esset, exstitisse diceret. Cujus removendae criminationis necessitate, si aliqui adversus eos ex antiquis Ecclesiae doctoribus, necdum ex altera parte sollicitante Nestorii quaestione, dixerunt, non Deus Verbum ex muliere natus est: tanquam si dicerent, non, ut calumniamini, hoc docet Ecclesia, quod divina Dei Verbi natura ex utero Virginis exstitit, sed humana, quae ex semine David sumpsit initium: ideone causas cur ita locuti sunt, non investigare ac demonstrare debemus, sed condemnando eos, velut Nestoriani erroris auctores, Christi Ecclesiam, in cujus honore defuncti sunt, criminari? Aut si adversus eorumdem Apolinaristarum intentionem, male interpretantium verba Joannis evangelistae, quibus ait: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et dicentium, quod convertibiliter Verbum caro sit factum, responderunt aliqui dicentes: Deus Verbum non factus est caro, id est convertibiliter, sed assumpsit carnem manens quod erat, Evangelio debent contrarii judicari? Quod si ita est, Apolinaristae videbuntur evangelicae praedicationi congruere. Si autem Apolinaristae pro suae mentis intentione, quamvis dicerent Verbum caro factum est, inimici tamen praedicationi evangelicae judicantur; etiam illi qui talibus in Ecclesia manentes contradixerunt, pro suae mentis intentione convenientes praedicationi evangelicae judicentur. Idcirco Theodorus quoque nono de Incarnatione libro adversus eosdem Apolinaristas dicit: « Si utique quod dictum est Verbum caro factum est, secundum aliquam conversionem dictum est, quomodo inhabitavit suscipiendum est? Palam est enim omnibus, quia quod inhabitat, aliud est quam quod inhabitatur. » Sed idem interpres est proprii verbi, et praeveniens omnem calumniam tibi claudet: « Inhabitavit enim in nobis, nostram naturam sumens et habitans, et in ea omnia salutis nostrae dispensans. Quomodo ergo inhabitans caro factum est Dei Verbum? Palam est quia non conversus, neque translatus; non enim inhabitare diceretur. » Manifestum est ergo ex his Theodori verbis, quod antiqui doctores Ecclesiae Deum Verbum contra Evangelium non negaverint carnem factum: quomodo enim possent Evangelio aperte resistere, et in illa honorati manere? Sed, sicut hic docet, conversionem carnem factus adversus Apolinaristarum insaniam denegabant: sicut in Evangelio dicente Domino, Pater major me est (Joan. XIV, 2), quoniam Ariani hoc testimonio abutuntur, etiam nos illorum intentioni non Evangelio resistentes, negamus Patrem Filio esse majorem. Et si quis etiam hic verborum sonos et non propositum mentis attendat, Arianos potius quam nos putabit Evangelii sententiae convenire. Quomodo autem dicerent Apolinaristae, Verbum caro factum est, et quomodo catholici responderent, si tamen ita respondisse monstrantur, Verbum caro non factum est, Ecclesia indicabit, quae et illos expulit, et illos habuit honoratos. Unde consequitur ut si quis ab Ecclesia istos noluerit expellere, stultissimam eorum progeniem Eutychianos cum suo errore faciat introire. Adoptionem quoque filiorum suscepisse Christum, si antiqui doctores Ecclesiae dixisse monstrarentur, nec ipsi, nec omnis Ecclesia quae tales doctores habuit, judicari deberet haeretica. Nam sacramentum adoptionis suscipere dignatus est Christus, et quando circumcisus est, et quando baptizatus est; et potest sacramentum adoptionis adoptio nuncupari: sicut sacramentum corporis et sanguinis ejus, quod est in pane et poculo consecrato, corpus ejus et sanguinem dicimus: non quod proprie corpus ejus sit panis, et poculum sanguis; sed quod in se mysterium corporis ejus sanguinisque contineant. Hinc et ipse Dominus benedictum panem et calicem quem discipulis tradidit, corpus et sanguinem suum vocavit. Quocirca sicut Christi fideles sacramentum corporis et sanguinis ejus accipientes, corpus et sanguinem Christi recte dicuntur accipere, sic et ipse Christus, sacramentum adoptionis filiorum cum suscepisset, potuit recte dici adoptionem filiorum suscepisse: alioquin neque de nobis dicendum est quoniam adoptionem suscepimus filiorum, aut quia redempti sumus atque salvati, quoniam Apostolus dicit: Nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri; spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 23, 24). Sicut ergo, quamvis adhuc, secundum Apostolum, exspectemus adoptionem et redemptionem, et salutem; tamen, quia jam sacramentum adoptionis, et redemptionis, et salutis accipimus, et filii Dei, et redempti, et salvati recte vocamur: ita Christus quoque sacramentum adoptionis, non ad utilitatem suam, sed ad ipsius sacramenti confirmationem, in circumcisione et baptismo suscipiens, sicut Apostolus ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum (Rom. XV, 8), potuit ab antiquis Ecclesiae doctoribus recte dici quod adoptionem susceperit filiorum. Quod si et hoc dixisse inveniantur, quia post passionem, sive resurgens, sive etiam in coelum ascendens, glorificatus est Dominus, aut potestatem accepit; sic ab eis dictum intelligi debet, sicut a Petro apostolo dictum est: Exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia Dei prophetaverunt, scrutantes in quibus vel quale tempus significaret qui in eis erat spiritus Christi, qui praenuntiabat in Christo passiones, et post haec glorias (I Petr. I, 10). Et sicut ab ipso Domino post resurrectionem dictum est: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV, 26)? et iterum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18): item de clarificatione post ascensionem suam facienda sic ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso; sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13). Itemque de illo dictum est: Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). Proinde melius facimus, si quemadmodum divinam Scripturam, sic etiam ejusdem Scripturae tractatores locutos contra haereticos fuisse credamus. Sive quoniam resurgenti Christo aliquid in natura carnis accessit, quae in contumelia seminata, jam surrexerat in gloria; sive quia fidelibus eadem gloria et potestas post resurrectionem magis innotuit: tunc glorificatus et potestatem accepisse narratur, quando haec in cognitione credentium facta sunt, sicut et in oratione dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Luc. XI, 2), scilicet ut in cognitione fidelium fiat sanctum. Sive quia si quid potestatis et gloriae post ejus resurrectionem Ecclesiae donatum est, ipse dicitur accepisse, tanquam caput in membris, id est in hominibus fidelibus. Unde dictum est a propheta: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, accepisti dona in hominibus (Psal. XLVII, 19). His et aliis compluribus modis dicta praecedentium Patrum pius atque exercitati sensus lector et intelligere, et adversus haereticorum calumnias defendere potest; imperitus autem et arrogans, qui omne quod non intellexerit, non discere, sed quod condemnare festinat, necesse est ut conturbetur in talibus; et, si potuerit, alios quoque conturbet, dum rationem quam pro sua imperitia non potuit invenire, etiam pro arrogantia dedignatur accipere. Illud autem quis ferat, quod aliqui dicentes credere se nobiscum duas Christi esse naturas, et Deum illum atque hominem non negantes, si audierint quod gratia sit Filius Dei, sic detestantur hoc verbum, tanquam si de illo dicatur, qui Deus tantum non etiam homo sit. Sicut autem et natura filius est hominis propter veram humanitatem, et dignatione filius est hominis propter veram deitatem, ita etiam et natura Filius Dei est propter veram deitatem, et gratia Filius Dei est propter veram humanitatem. Si vero et secundum humanitatem natura Filius Dei dicatur, in illud Apolinaris inciditur, quod credidit Deum Verbum ex parte suae substantiae, quae tota ubique est, et partiri non potest, carnem sibi fecisse. Quod si veraciter duas dicunt ejus naturas, et ambae divinae esse non possunt, quia humanitatis una natura est; procul dubio, non quemadmodum secundum divinitatem natura Filius Dei est, ita etiam secundum humanitatem natura Filius Dei est. Si autem secundum humanitatem non est natura Filius Dei, necessario sequitur ut aut meritis, aut gratia sit Filius Dei, qui, ex quo esse coepit, non fuit aliud quam Filius Dei. Restat ergo ut secundum humanitatem gratia sit Filius Dei. Ob hoc quoque beatus Augustinus, praecipuus catholicae fidei praedicator, scribens ad Prosperum et Hilarium de praedestinatione sanctorum, et docens quod gratia Dei non secundum nostra merita detur, inter alia dicit (Lib. I, cap. 15): « Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse Salvator, ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus: qui ut hoc esset, quibus tandem suis, vel operum, vel fidei praecedentibus meritis natura humana quae in illo est comparavit? respondeatur quaeso. Ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? quod ejus bonum qualecunque praecessit? quid egit ante? quid credidit? quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Nonne faciente ac suscipiente Verbo ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit? Nonne Filium Dei unicum femina illa gratia plena concepit? Nonne de Spiritu sancto, et Virgine Maria Dei Filius unicus natus est, non carnis cupidine, sed solo Dei munere? Nunquid metuendum fuit ne, accedente aetate, homo ille libero peccaret arbitrio? aut ideo in illo non libera voluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato servire non poterat? Nempe ista omnia singulariter admiranda, et alia si qua ejus propria verissime dici possint, in illo singulariter accepit humana, id est nostra natura, nullis suis praecedentibus meritis. Respondeat hic homo Deo, si audet, et dicat, cur non et ego? et si audierit, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? nec sic cohibeat, sed augeat imprudentiam, et dicat, quomodo audio, Tu quis es, o homo? cum sim quod audio, id est homo, quod est et ille de quo ago, cur non sim quod et ille? At enim gratia ille talis ac tantus est. Cur diversa est gratia, ubi natura communis est? certe non est acceptio personarum apud Deum. Quis, non dico Christianus, sed insanus haec dicat? Appareat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Deus Christus. De ipso spiritu et hic renatus, de quo est ille natus; eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet homo ille peccatum. Haec se Deus esse facturum profecto praescivit. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit: quam negare quis potest recte intelligentium eloquia veritatis? » Hunc itaque apostolicum virum, docentem quod Christus secundum humanitatem, nullis praecedentibus meritis, ex quo coepit esse per gratiam Filius Dei, unicus esse coepit, per quam etiam omnia singulariter admiranda singulariter in illo accepit humana, hoc est nostra natura; et cujus gratiae diversitate factum est, ut talis esset ac tantus, et non similis nostri, cum sit nobis natura communis: atque asserentem quod ea gratia fiat ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus: audeant isti, si possunt, haereticum dicere, audeant solita praesumptione damnare. Et tunc vere discent quae sit pietas et constantia Ecclesiae Latinorum, quam Deus magisterio ejus instituit atque firmavit: cum ab omnibus confestim anathematizati fuerint, et tanquam putrida et morbida membra praecisi. Si igitur libet eos in pace quiescentium busta refodere et ossa corrodere mortuorum; in hoc adamantino viro suos experiantur dentes, et cognoscent quod ita eis in ore frangentur, ut ultra neminem sub hac specie pietatis mordeant.