LIBER XI |
12
recensereLIBER DUODECIMUS.
CAPUT PRIMUM.
Quod haereticum faciat non ignorantia, sed obstinata defensio falsitatis; et quod haeretici non statim judicandi sint qui in aliquibus erraverint.
Defensio magnae synodi Chalcedonensis, quam criminantur Acephali quod epistolam venerabilis Ibae doctrinam Theodori laudantem judicavit orthodoxam, compulit nos, Orientalium maxime admonente concilio, quaedam ex dictis antiquorum Patrum proferre quae legentes non minus quam illa quae in ipso Theodoro culpant, offendere videantur. Et quoniam contemnenda non est talis offensio, nec omnia quae ex dictis eorum protulimus possumus excusare, neque si possemus tempus sufficeret ad excusanda etiam caetera quae in ipsorum atque aliorum Patrum scriptis possunt offendere: hac compendiosa et secura omnes in Ecclesiae pace defunctos ratione defendimus, ut doceamus quod nullum eorum haereticum digne judicare possimus, vel si quidam inveniuntur aliquid de hujusmodi quaestionibus ignorasse. Non autem me quisquam illud in praesenti libro putet aggressum, ut definiam quid sit quod haereticum faciat: quia hoc tantum monstrare proposui, quod quidem jam in superioribus acceptabili, sicut aestimo, ratione monstravi, neminem pro talium quaestionum ignorantia, in Ecclesia viventem, sive defunctum, qui se docilem Christianae doctrinae praebet aut praebuit, haereticum debere judicari. Nam si nunc Ecclesia quaedam Christi schola est, omnesque fideles ejus Christi dicuntur esse discipuli, nec quisquam potest veraciter dici discipulus, qui non aliquid discit, neque discitur nisi quod ignoratur; procul dubio aut docilis ignorantia non facit haereticum, aut omnis Christi discipulus erit haereticus. Et quis jam catholicus esse dicetur, si omnis qui de Christiana religione aliquid discit, haereticus est dicendus? Quod si etiam credantur aliqui sic omnia didicisse, ut nihil jam possint habere quod discant; quia tamen aliquid ignorabant antequam discerent, ex haereticis videbuntur facti catholici: atque ita colligitur, ut nullus inveniatur in Ecclesia Christi, qui non aut esse aut fuisse perhibeatur haereticus: at hoc dicere vel putare cum impiissimum, tum etiam nimis absurdum est. Scire igitur debemus quod haereticum non faciat ignorantia quae doctrinae veritatis contumax non est, sed potius obstinata defensio falsitatis. Ad hanc obstinationem pertinere dicimus, imo principatum in ea tenere firmamus, illas etiam doctrinas quas quidam non quasi minus intelligendo Scripturas divinas, sed eis aperte resistendo, sola praesumptione spiritus condiderunt, sicut Manichaeus atque Origenes, et caeteri, qui non ut alii sequentes earum intentionem, in abstrusis quaestionibus erraverunt, sed super illas elati melius se crediderunt vel sapere, vel dicere. Nam si obstinatus ille dicendus est qui non cedit Ecclesiae constitutis earumdem Scripturarum auctoritate firmatis, quanto deterioris obstinationis dicendus est qui ipsis divinis Scripturis dedignans acquiescere, inviolabili earum plenitudini aut abrogat veritatem, aut aliquid deesse putat quod propria debeat adinventione supplere? Quibus autem in rebus haec obstinatio haeresis habenda sit, majoris est quaestionis, et intentione hujus operis alienae: nunc quod proposuimus exsequamur. Dicimus ergo, quod alienus a Christo sit omnis haereticus. Corinthiis autem dicit Apostolus: Non potui loqui vobis tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1). Si igitur Corinthii, qui adhuc perfectam scientiam in ministerio absconditam nesciebant, haeretici non erant, quia, sicut ait Apostolus, in Christo parvuli erant: quomodo quisquam, sive adhuc vivens, sive defunctus in Ecclesia Christi propter solam ex parte ignorantiam judicetur haereticus, de qua nemo redarguit ut correctionem recipere noluisse dicatur? Philippensibus etiam scribens: Ego me ipsum, inquit, non arbitror comprehendisse; unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae ante sunt extendens me, ad destinatum sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicunque ergo perfecti hoc sentiamus: et si quid aliter sentitis, et hoc vobis Deus revelavit. Verumtamen ad quod pervenimus, in hoc ambulemus (Philip. III, 13-16). Quae cum ita sint, quid de hisdem Philippensibus credimus, quibus dicebat Apostolus, quod aliter sentirent, et quos monebat, ut in eo interim ad quod pervenerant ambularent, id est proficerent? Haereticos ergo tales pronuntiabimus, an indoctos catholicos? Sed haereticos dicere non audebimus, quibus cum tota Ecclesia communicabat Apostolus. Restat igitur ut eos, licet indoctos, et aliter quam docet veritas sentientes, catholicos tamen fuisse dicamus. Nec non et Colossensibus ita scribit: Etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens et videns ordinem vestrum, et id quod deest utilitatis fidei vestrae (Coloss. II, 5). Nunquid ergo debuimus istos haereticos dicere, quoniam videbat Apostolus quod illis ad utilitatem fidei deerat? absit. Nam quomodo spiritu cum talibus idem esset Apostolus, et eorum ordini congauderet? De illa quoque muliere, quae erat in fluxu sanguinis ab annis 12 et in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari, quid sentiendum est? Non enim Deum crediderat Christum, cum fimbriam vestimenti ejus attingeret. Nam dicente Domino, Quis est qui me tetigit? et respondente Petro et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? rursumque Domino dicente: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exisse (Ibid., 46), nec prodente quid factum fuerit ut illa potius quae sanata erat, testis divinae virtutis existeret, sicut ibi secutus evangelista dicit: Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit (Ibid., 47), et procidit ante pedes illius: et ob quam causam illum tetigerat, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. Igitur ex verbis Lucae dicentis: Videns autem mulier quia non latuit, intelligimus quia sic tetigerat ut lateret: latere autem posse non crederet Deum. Christum ergo non Deum crediderat, quem latere posse crediderat, adeo ut quod in se factum sciret, indicandum ei putaret. Sic enim et alius refert evangelista: Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem (Marc. V, 33): ut quod prius aegrotae pudor absconderat, sanae devotio fateretur. Et fortassis ideo retro tetigit Christum, ut ipso quoque actu signaret, quod non ejus anterius, quod praecedit omnia, secundum quod dictum est: In principio erat Verbum, sed humanitatem, qua postea Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14), fide contigerit. Sicut enim nobis ad rerum significationem verba sunt data, sic omnipotens Deus, cujus potestati subjecta sunt omnia, et cujus sapientia singulariter novit in usum doctrinae etiam voluntarios nescientium motus convenienter aptare, quascunque res voluerit actu creaturae suae significat. Unde non incongrue puto quod ideo et ad fimbriam tantum vestimenti ejus accessit, quae pro mensura fidei suae non potuit ad excellentiam majestatis ejus accedere; sed ad id quod piae incarnationis fuit, per quam inclinatus in terras humilitati nostrae propinquior factus est. Nec mirum, si fides hujus mulieris fuerit imperfecta, vel quod in ipsa imperfectione de Christi misericordia receperit sanitatem, cum in ipsis quoque videatur apostolis tales aliquos fuisse, sicut jam de Thoma et Philippo docuimus, per quam tamen virtutes perficiebant in populo. Nec incredibile sit quod licet Deum non crederet Christum, dicebat tamen quia vel si vestimentum ejus tetigero, salva ero: cum scriptum sit in Actis apostolorum, quod tantum fideles Christi de ipsorum quoque discipulorum ejus virtute crediderint, ut non solum super languidos deferrentur a corpore Pauli sudaria vel semicinctia; et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur (Act. XIX, 18): verum etiam quod credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum in plateis ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum (Act. V, 13-16): dum concurreret multitudo vicinarum civitatum Hierusalem, afferentes aegrotos et vexatos a spiritibus immundis, qui curabantur omnes. Placet igitur, ut istam quoque mulierem condemnemus inter haereticos pro ea fide qua sanari meruit, et de qua ei Dominus dixit: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VIII, 48)? Si enim damnanda est parvulorum fides ab eis qui magnae et perfectae fidei sibi videntur, cur non et ista damnetur? cur non etiam Maria et Martha sorores Lazari, quoniam utraque Domino dixit. Si fuisses hic, non fuisset mortuus frater meus (Joan. XI, 21, 32)? Quod, sicut jam diximus, profecto non dicerent, si Deum crederent Christum. Quis enim Deum alicubi putet absentem? Martha vero, etiam cum veniret ad monumentum Dominus et lapidem qui superpositus erat tolli praeciperet, quasi nescienti, sicut et illa mulier quae sanguinis fluxu curata est, indicandum putavit dicens: Domine, jam fetet, quatriduanus enim est (Ibid., 39). Cur ergo non et istas familiares Christo personas haereticas fuisse dicamus, si et ignorantia simplex haereticum facit? imo cur non omnes Dei cultores ab initio mundi, qui vel sicut Corinthii et Philippenses atque Colossenses, vel sicut istae mulieres, minus aliquid credentes de his quorum fide mundamur, sanctam et simplicem vitam in praeceptorum Dei obedientia finierunt? Hoc est autem mirum, quod et illius mulieris quae fuit in fluxu sanguinis imperfecta et parvula fides, perfectam et magnam exigit de Christi justitia sanitatem, harum vero sororum, stupendam promeruit quatriduani fratris resurrectionem. At nostra, quae nobis tantum magna videtur atque perfecta, ut non parcamus mortuis, vel si verum esset quod dicitur, imperfectis, nec parvum valet aliquid impetrare. Disputamus incessanter atque incondite de fidei Christianae dogmatibus, volentes in reprehensione aliorum docti et religiosi videri: et quae reverenter parceque tractanda sunt, coelestia passim mysteria ventilamus. Inane jam nomen eis relictum est, quo sunt nuncupata mysteria. Nam inter otiosas fabulas et vulgares habentur necessariae et paucis committendae fidei quaestiones. Et in his omnibus videmur nobis causam pietatis agere, conturbantes Ecclesiam, in cujus pace defunctos pro parvula, sicut putamus, fide velut haereticos abdicamus, cum ipsi apostoli aliquando fuerint in fide imperfecti, nunquam tamen haeretici; cumque adhuc parum de Christo crederent, magnam potestatem acceperunt spirituum immundorum, ut ejicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem, mittente eos Domino, atque mandante: Euntes praedicate, dicentes: quia appropinquavit regnum coelorum: infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 7, 8). Si vero apostoli nec in ipso ignorantiae suae tempore fuerunt haeretici, qua ratione quisquam eos qui tales de hac vita transierunt, affirmare possit haereticos? et si illi, qui praesentem habebant ipsam in corpore veritatem, potuerunt absque crimine secus aliquid de illo minusve sentire; cur haeresis crimini deputetur, si quisquam in Ecclesia pietate praeditus, obedientiae devotus, subjectus et habilis ad discendum, aliter de illa senserit, quod reprehensum corrigere sit paratus? Quocirca omnes qui in discipulatu sunt veritatis, et semetipsos rationi dociles et subjectos auctoritati praebent Ecclesiae, si aliter sapiant de his quorum fide mundantur, vel propter incapacem suam intelligentiam, vel minus rem animadvertendo quam opus est, impie procul dubio tanquam haereticos exsecrantur. Qui enim statuit in corde suo firmus hoc credere, quod in talibus doctrina et fides habet Ecclesiae, quamvis non perfecte omnia de hisdem sapiat vel loquatur; quia tamen scientiae suae non confidit, et multa in quibus errat aut dubitat, ab Ecclesia recte teneri non dubitat, ubi positus velut in schola veritatis pium habet discendi propositum; non est dicendus inimicus ipsius veritatis, quod est haereticus, sed perficiendus potius discipulus. Imperfectus iste profecto nihil sui cordis adinventione confictum propria quadam auctoritate docere praesumit, sicut quidam haeretici, neque talia docentes sequitur; sed auctoritati divinarum litterarum innititur, atque ubi earum intelligentiam non fuerit assecutus (in multis siquidem, pro illarum magna profunditate, humanus caligat aspectus), cognoscens quid inde statuerit universalis Ecclesia, errori suo pia cordis humilitate renuntiat, quia nunquam sibi ne aliter saperet interdixit. Sicut ergo sunt perfectiores quidam, qui magno sapientiae dono praevalent mente contemplari, quae tantummodo creduntur ab aliis in vita perfectis, ita multi sunt imperfecti in Ecclesia Christi, et tamen in servanda ejus unitate perfecti: qui cum per ignorantiam suam in plurimis errent, in nullo tamen errare credunt Ecclesiam cujus se confidunt unitate salvari. Quamobrem vel si nobis sapientiores videmur, quanquam scriptum sit quod pietas est sapientia: non debemus istos Dei cultores ab Ecclesia ejus expellere, nec a muris Sion spiritalis ejectos inter ejus adversarios deputare. Circumdate, inquit propheta, Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus; ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus (Psal. XLVII, 17); vel, sicut alii codices habent, Distribuite domus gradus ejus. Circumdare igitur omnes defensionibus nostris, et amplecti potius in charitate debemus, qui pertinent ad Sion, nec quolibet ejus gradu constitutos excludere: sed ita superioribus in ea honorem magnum reddere qui debetur, ut etiam inferioribus ejus quibusque dilectio non negetur. Hoc enim est quod ait: Distribuite gradus ejus, quod alibi dicitur: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Sicut ergo non ideo quorumdam perfectorum in fide spernendus est inferior gradus, quod non possunt intellectu capere veritatem, quia hoc sublimioris gradus alii possunt: ita nec ipsi spernendi sunt, vel ab Ecclesia post mortem, quod est crudelius, sub anathemate condemnandi, qui licet imperfectae fidei fuisse videantur, quia non in omnia quae tam multa et magna continet Christiana religio, sicut dignum est, animum potuerunt intendere, omnia tamen vera et recta esse in Ecclesiae fide non dubitaverunt, ut in ea perficiendi manerent; ac per hoc ita credentes, juxta quamdam gradum, et ipsi videntur in fide perfecti, qui se perficiendos ex unitate Ecclesiae crediderunt. Illi ergo excellentiore gradu intelligentiae praediti, ipsam rem cujus in futurum revelatio plena servatur, quantum in hac vita concessum est, evaluerunt attingere. Illi etiam fide tantummodo perfecti ad eum propius accesserunt. Isti vero inferiores, quos tertio gradu posuimus, quanquam per aliquod longius intervallum, ad idem tamen aspiciunt, et illuc habent veniendi propositum. Qui si haeretici judicentur, quota pars nobis, non dicam de omni plebe, sed de ipsis Ecclesiarum praepositis relinquetur quae catholica debeat judicari; cum et illos excellentioris intelligentiae, necessitate suscepti officii per ardua gradientes, nonnunquam lapsos sinus pietatis excipiat, qua se auctoritati subdunt Ecclesiae cujus magistri sunt, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus? Non igitur haeresis dicenda est, nisi contradictio superborum pervicax, quae sibi ne aliud sapiat interdicit, et admonita contemnit acquiescere veritati. Illa magis contumaciter ab Ecclesia separari deligit, vel in ea dolose latere, quam pravam mutare sententiam. Sed ignorantes in eo discernimus a dolosis, quia nec probantur sufficienter aliquando correpti pro his quae minus intelligunt, nec suis rationibus occultis corrumpunt facilium mentes, sed libere solent et simpliciter aperire quid sentiunt. Si quis autem et in ipsis Christi discipulis, quos habuit cum hic conversaretur in carne mortali, quaerat cognoscere, quantum differat inter rationis patientem, vel auctoritati contumacem spiritum quo aguntur haeretici, qui scandalizari et separare semetipsos magis sunt prompti, quam discere; et inter minus capacem intellectum piorum, mansuete opportunitatem praestolantium disciplinae, et servantium unitatem spiritus in vinculo pacis; in uno capitulo Joannis evangelistae similiter inveniet, ubi Dominus dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI, 52). Et: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Ibid., 57). Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me (Ibid., 58). Et litigantibus Judaeis, et dicentibus ad invicem: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum (Ibid., 53)? multi etiam ex discipulis ejus audientes dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire (Ibid., 61)? propter quod, sicut in consequentibus narrat: Multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant (Ibid., 67). Ecce est ille spiritus rationis impatiens, et auctoritati contumax quo aguntur haeretici, qui scandalizari et separare semetipsos magis sunt prompti quam discere. Ignorantia vero piorum mansuete opportunitatem praestolantium disciplinae, servantium unitatem spiritus in vinculo pacis, ita in consequentibus aperitur. Adjungit enim illic evangelista sic referens: Dixit ergo Jesus duodecim: nunquid et vos vultis abire (Ibid.,, 68)? quod nisi aeque mysterium non intelligentibus, sed non aeque immitibus et auctoritati contumacibus, minime diceretur. Cur interrogarentur utrum et ipsi abire vellent, si quod mystice dictum fuerat cognovissent? nam mysterium cognoscentes scandalizari et abire non possent. Sed interrogati sunt ut responderent, utrum eos, quamvis non intelligentes quod dictum est, boni tamen magistri teneret auctoritas; et nobis pietatis et mansuetudinis hujus salubre in eis praeberetur exemplum, ut sicubi non intelligimus, auctoritati cedamus. Denique sic ibi interroganti Domino respondit et Petrus, ut non ideo se diceret nolle abire, quod mysterium intellexerit, sed quia illud ipsum quod a tali magistro diceretur, ad vitam aeternam procul dubio pertineret. Ait enim: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes: et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. VI, 69). Quod si mysterium intellexisset, haec potius dixisset: Domine, cur abeamus non est, cum credamus nos corporis et sanguinis tui fide salvandos. Multum itaque differt inter haereticorum proterviam immitem corpus Ecclesiae discindentem, vel in Ecclesia corde ficto latentem, et minus capacem catholicorum intelligentiam, doctrinae Christi subjectam, et servantem unitatem spiritus in vinculo pacis. Quem spiritum illi profecto non habent qui se ab Ecclesia segregant, apostolo Juda dicente: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Jud., 19). Sed nec illi hunc habent, qui ficto corde in Ecclesia latent: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Non ergo debemus haec multum discreta confundere, nec idem putare quod longe diversum est. Ob hoc igitur sancti Patres, quorum apostolicam regulam videntur quidam male transgressi, non his Ecclesiae doctoribus condemnationem statuerunt, qui pacem ejus ad finem usque servantes, in quibusdam fidei Christianae forsitan erraverunt; sed illis qui post unam et secundam correptionem, manifestata etiam regula veritatis, per synodum paterna constituta servantem, aliud credere ac docere praesumerent: quia nec possent solos ipsos condemnare absque omni Ecclesia, quae cum eos adverteret, non arguit talia praedicantes. Omnium quippe fuerant, a quibus non sunt improbata, cum eis non essent incognita. Pervides igitur, clementissime imperator, quantorum damnatio consequatur, si quisquam ex talibus posterorum praesumptione damnetur: tanti vero penditur in unitate corporis Christi manere, et non contentiosum se objicere, sed docilem subjicere animum veritati, ut pro pacis ipsius et charitatis fructu, quod forsitan aliter sapitur quam vera fides exigit, purgetur a Domino, ut plus in pace fructificet; Fructus enim justitiae, secundum Paulum apostolum, in pace seminatur facientibus pacem (Jac. III, 18): ideo quod Dominus in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut plus fructum afferat (Joan. XV, 1, 2). Nec mirum videatur, si permanentes in compage corporis Christi, et servantes unitatem spiritus in vinculo pacis, per ipsam charitatem a suis purgentur erroribus, cum scriptum sit, quod universa delicta operiat charitas (Prov. X, 12). Quemadmodum vero multorum vitam pro Scripturae Dei testimonio a qua laudati sunt, impiam dicere non audemus, licet aliquibus eorum factis graviter offendamur; sic etiam multorum doctrinam pro Ecclesiae Dei testimonio a qua honorati sunt, haereticam dicere non debemus, licet in aliquibus eorum dictis graviter offendamur: atque ut illos, quamvis a divina Scriptura laudatos, non arbitramur in omnibus imitandos, ita nec istos, quamvis ab Ecclesia honoratos, arbitremur in omnibus approbandos. Hanc autem reverentiam ipsi divinae Scripturae deferimus, ut non credamus quod aliquid indigne laudavit. Et ideo cum audiamus Apostolum inter alios justos Samson quoque laudantem atque dicentem: Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel et prophetis: qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones (Hebr. XI, 32, 33), et caetera: intelligimus quod ut se idem Samson cum allophylis ruinae ingentis necaret oppressu, non suae calamitatis impatientia, sed nutu divino inspiratus hoc fecerit. Alioquin nec sufficiens ei virtus daretur, ut tantae magnitudinis fabricam, in quo gens allophylorum convivia celebrabat, suis manibus quateret atque dejiceret; neque si nutu proprio sibi necem ingereret, inter justos ab Apostolo laudaretur: et ideo factum ejus ex divinae Scripturae testimonio, non ex nostra consuetudine judicamus. Item cum ab eadem Scriptura videamus laudari David, qui perpetrato adulterio homicidium quoque conjunxit, quoniam in ea simul legimus, quod horum scelerum poenitentiam egerit, idcirco ab ea credimus esse laudatum. Cum vero laudet etiam pontificem Aaron, qui vitulum fecit in Coreb, ut adoraretur a populo (Exod. XXXII), nec refert ubi eum tanti sacrilegii poenituerit, exigit a nobis reverentia quam eidem sanctae Scripturae debemus, ut quanquam hoc tacuerit, non tamen credamus quod eum laudare possit, nisi de tanto sacrilegio poenitentem. Hanc igitur observantiam tenere nos oportet et in his quorum doctrina in Ecclesia Dei recepta est; ut si quid nos in eorum verbis offenderit, prius quaeramus, ne forte non ipsi veritatem, sed nos eorum intentionem minus potuimus invenire. Et quemadmodum illud opus Samson ex divinae Scripturae testimonio, et non ex nostra consuetudine judicamus: ita et horum dicta ex Ecclesiae testimonio, et non ex nostra intelligentia judicemus. Si vero certus illorum est error, sicut David atque Aaron, non nisi pro ejus correptione credamus fuisse laudatos, sive hoc ostendatur, quemadmodum Theodorum quae minus caute protulerat ostendimus emendasse; sive hoc forte non possit evidenter ostendi: nam aliter illos Ecclesia Dei approbare non possit. Sicut autem nimis indecorum est et offensum, ut eorum peccata quibus testimonium justitiae Scriptura Dei perhibuit, curiosissime requirentes enumerata denotemus, hinc volentes sancti atque incontaminati videri: ita nimis indecorum est atque offensum, ut ignorantiam eorum quibus testimonium sanae doctrinae Ecclesia Dei perhibuit, scrupulosissime perquiramus, et si quos eorum deprehenderimus vel putaverimus errores, in unum congestos ventilemus, hinc volentes videri docti atque catholici. Sed quemadmodum illorum peccata, ita et horum si qua invenitur ignorantia, sufficit ut cum legimus improbemus, Apostolo dicente: Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21). Atque ut illorum vitam, non ex quibusdam culpabilibus factis impiam, sed ex aliis multo pluribus rectis justam, secundum Scripturae Dei testimonium judicamus: ita et horum doctrinam, non ex quibusdam culpabilibus dictis haereticam, sed ex aliis multo pluribus rectis catholicam secundum Ecclesiae Dei testimonium judicemus. Unde sancta synodus Orientis Theodosio scribens dicebat: « Si autem quidquam, imperator sancte, obscurum aliquis inveniri dicat in Theodori vel aliorum litteris, hoc retractari necessarium non est. Quorum enim vita in sacerdotio et ministerio optimum habuit finem, his praelatam gloriam dedicamus, et non ex illis eos judicamus de quibus aliqui atrociter eos accusant. »
CAPUT II. Quod retractari non debeant ea quae in synodo semel sunt constituta.
Sed ecce, quod ultimum nobis ad demonstrandam rationem totius causae remanserat, etiam de laude Theodori Mopsuesteni satis superque docuimus, hanc epistolam velut haereticam juste non posse culpari; nos tamen, sicut praedictum est, non in nostra ratione, quanquam videatur invicta, sed in auctoritate sancti concilii quo suscepta est, constituimus firmitatem. Sufficiat igitur instructioni parvulorum nostrorum, ne scandalizentur in his quae de illa conficta sunt, quod omnia diverso atque multiplici, et in obsequium veritatis undique concurrente genere defensionis exclusimus. Nec apud se reputent dicentes, cur non magis illud concilium, quod ipsam epistolam merito rectae fidei quam continet, orthodoxam judicavit, cunctorum quae in illa calumniantur haeretici, rationem actis inseruit? cum intelligere debeant, quod accusatoribus Ibae epistolae nihil in eam opponentibus, necesse non habuerit in talibus immorari. Quod si propterea succensendum magnae synodo putetur, quia futuras haereticorum calumnias non praevertit, ipsis quoque prophetis atque apostolis succenseatur necesse est, cum multa sint in eorum litteris quorum cum ipsi possent sine ulla difficultate pandere rationem, maximo nunc studio atque labore ab ingeniosissimis atque doctissimis exponuntur. Cognoscant igitur, quod his difficultatibus fidem ac pietatem Ecclesiae suae Christus exerceat. Nam utique magis prophetae, magis atque apostoli, futuras quas praevidebant calumniantium vel non intelligentium, aut vitarent aut solverent quaestiones. Attendant quod Petrus apostolus dicat: Dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est illi sapientiam scripsit vobis, ut in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti atque instabiles pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum. Vos igitur amantissimi, praescientes cavete, ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione vestra (II Petr. III, 15-17). Ecce non solum cum praeviderent non vitaverunt futuras, sed etiam cum praesentes viderent, non nobis absolverunt indoctorum atque instabilium, quas ex eorum litteris opponunt Ecclesiae, quaestiones. Nec quisquam illis imputare Christianus audet, quod talia locuti sunt quae iidem indocti atque instabiles pro intellectus difficultate perverterent; sed Dei potius in hoc judicium contremiscit, quod hujusmodi tentationibus illud impletur, ut qui in sordibus est sordescat adhuc, justus autem justiora faciat, et sanctus sanctiora (Apoc. XXII, 11). Unde si quam reverentiam deferimus etiam synodalibus constitutis ab Ecclesia universali receptis, in omnibus quae obscura in eis et ad intelligendum difficilia reperimus, divinam voluntatem cognoscere atque approbare debemus. Cognoscis autem, serenissime imperator, quod non immerito beatissimus Leo temerarios a retractatione praedictae synodi coercebat, cum Leoni principi scriberet dicens: Nihil prorsus de bene compositis retractetur. Qui rursus, cum ab eo suis litteris flagitaret memoratus Augustus, ut in regiam civitatem veniens aliquid in ejusdem synodi statutis vel corrigeret, vel suppleret, quod fieri sine detestabili praevaricatione non posset; sic ei rescribit (Epist. 125): « Litteras clementiae tuae, plenas virtute fidei et lumine veritatis, veneranter accepi: quibus cuperem in eo quod praesentiam meam pietas vestra necessariam existimat, obedire, ut majore fructu conspectum vestri splendoris assequerer; sed magis vobis arbitror placiturum, quod eligendum ratio demonstravit. Nam cum sancto spiritali studio universae pacem Ecclesiae muniatis, nihilque sit convenientius fidei defendendae, quam his quae per omnia instruente Spiritu sancto irreprehensibiliter definita sunt inhaerere: ipsi videbimur bene statuta convellere, et auctoritates quas Ecclesia universalis amplexa est, ad arbitrium haereticae petitionis infringere, atque ita nullum collidendis ecclesiis modum ponere, sed data licentia rebellandi, dilatare magis quam sopire certamina. Unde quia post illas Ephesinae synodi impietates, quibus Dioscori scelere fides catholica refutata, et perversitas Eutychiana suscepta est, nihil ad conservationem fidei Christianae utilius potuit ordinari, quam ut praedicti facinus sancta synodus Chalcedonensis aboleret, et tanta illic haberetur coelestis cura doctrinae, ut nihil in cujusquam opinione resideret, quod a praedicationibus vel propheticis vel apostolicis dissonaret: ea scilicet moderatione servata, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiae unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur: quid probabilius? quid religiosius poterit pietas vestra decernere, quam ut quae non tam humanis quam divinis sunt statuta decretis, nullus ultra sinatur impetere; ne vere digni sint tantum Dei munus amittere, qui de veritate ipsius ausi fuerint dubitare? » Perspicis quemadmodum Leonem principem moneat, his quae per omnia instruente Spiritu sancto in memorata synodo irreprehensibiliter definita sunt inhaerere atque decernere, ut quae non tam humanis quam divinis sunt statuta decretis, nullus ultra sinatur impetere. Quomodo ergo non profane retractantur, ut non dicam reprehendantur, divina decreta? Sed quis hujus Romani antistitis gravitatem non praedicet? quis tantam constantiam non honoret? Movere hunc posset ullo modo saecularis potestas a sententia non retractandi quae divinitus fuerant constituta, quem corporaliter loco movere non potuit? Splenderet equidem procul dubio ubicunque sol esset; sed in coelo sol longe honoratius longeque decentius, ubi locus ejus est summus et congruus universis pariter illustrandis, ne multos deserat, cum declinat ad aliquos. Denique tanta libertatis atque rationis ejus auctoritate permotus etiam religiosissimus princeps, supervacuam, quin potius multis nocituram, cupiditatem deponit, et tanquam pacis filius, hoc et ipse sequitur, quod eligendum ratio demonstravit. Ille tamen, velut aeterna lege praefixus in quodam suae dignitatis et fidei firmamento, sic luce veritatis irradiat, et quasi clarissima tuba suae auctoritatis intonat inquietorum ausibus inhibendis, et dicit (Epist. 78): « Quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? » Verum autem his atque aliis multis hujusmodi, quae Leoni principi saepissime scripsit ille vir Dei, minus quam volo, et quam meae affectioni debeo demonstravi, quanta fuerit ejus sollicitudo atque cautela pro custodienda reverentia synodalium statutorum. Nam in illis omnibus superius memoratis, neque ulterius retractare, neque discutere se posse professus est ea quae semel fuerant Chalcedonensi definita concilio, velut quae nosset non tam humano quam divino spiritu constituta. In eis autem quae adhuc commemorare disposui, alios etiam qualemcunque disputationem de memorata synodo cum haereticis inire prohibuit. Namque cum scriberet non solum episcopis, sed etiam clericis catholicis et confessoribus ex Aegypto apud Constantinopolim constitutis, sic eos admonuit: « Omni itaque dilectioni vestrae studio ac labore nitendum est ne ulla insidiantium disceptatio possit admitti, neve hoc ab haereticis valeat obtineri, quo evangelicam fidem manifestum est impugnari. Nam definitarum rerum quas tantae synodi vel Christianissimi principis sanxit auctoritas, et apostolicae sedis confirmavit assensus, nihil oportet discuti, ne contra fas aliquid videatur infringi; multumque fidei et sacerdotali constantiae derogatur, si cum his qui homicidiis et furore repleti sunt, ac volunt convertere Evangelium Christi, et facinore suo Deo probantur exosi, superfluae et plurimum nociturae altercationis conflictus habeatur. » Leo tam fortis ac praepotens nec suae virtuti fidit, nec aliis permittit, de rebus apud Chalcedonam sicut Deo placuit definitis altercari saltem atque confligere; et nescio qui praesumunt etiam decernere congregati, et impiam vocare epistolam quam catholicam sancta illa et magna synodus judicavit. Scribens etiam presbyteris, diaconibus et clericis Constantinopolitanae Ecclesiae, dicit: « Habemus propitio Deo magnum et divinitus praeparatum Christianissimi imperatoris auxilium: quem scriptis meis quantum causa expetit obsecravi, ne improbis parricidarum petitionibus in aliquo clementiae suae praeberet assensum, neque ullo modo sineret sanctae Chalcedonensis synodi definitiones, quae vere de coelestibus prodiere decretis, tanquam necessaria retractatione violari: cum insidiatores piorum ad hoc subrepere velle manifestum sit, ut statuta evangelicis praedicationibus et Patrum traditionibus consonantia novo faciant infirma judicio, ut dum disceptatio admittitur, auctoritas auferatur. » Quid ergo se dicunt novitiae diligentiae repertores novitii suo decreto Chalcedonensem synodum confirmasse, cujus statuta evangelicis praedicationibus et Patrum traditionibus consonantia, magnus hic Christi sacerdos novo potius sensit infirmanda judicio? Quae quidem sicut firmari non indigent, ita infirmari non possunt. Verumtamen, quantum in istis est praesumptoribus, novo ea fecerunt infirma judicio, etiam si nihil contrarium judicassent. Unde Marcianus quoque imperator post sacerdotum sententiam aliquid tractare impium duxit atque sacrilegum, nec cuiquam semel judicata recteque disposita revolvere, et de his publice disputare permisit, qui suo edicto omnibus discussionem eorum quae Chalcedone judicata sunt negans, « Vere, ait, impius et sacrilegus est qui post tot sacerdotum sententiam opinioni suae aliquid tractandum reliquit. Extremae quippe dementiae est in medio et perspicuo die commentitium lumen inquirere: quisquis post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Nemo itaque vel clericus vel militaus, et alterius cujuslibet conditionis, de fide Christiana, publice congregatis populis et audientibus tractare praesumat in posterum, et hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens. Nam injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit. » Et infra, postquam diversas pro transgressorum conditione statuit poenas: « Universa ergo, inquit, quae a sancta synodo Chalcedone statuta sunt custodiri debeant, nihil postea dubitari. Hoc itaque nostrae commoniti tranquillitatis edicto, abstinete profanis vocibus, et ulterius definite de divinis disputare, quod nefas est: quia non solum divino judicio peccatum hoc prout credimus punietur, verum etiam legum et judicum auctoritate coercebitur. » Ecce Marcianus princeps, verus reipublicae pater et verus Ecclesiae filius, sacerdotalium non praevius, sed pedisequus decretorum, edicto suo pronuntiat quod quisquis post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit; et post hanc ejus sententiam, ab Ecclesia Dei receptam, nescio qui se jactant insolenti discussione invenisse alteram veritatem. Ille dicit: Injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit; et isti dicunt honorasse synodum, de cujus judicio judicaverunt: imo cujus judicium dissolventes, impiam vocaverunt epistolam, quam pronuntiavit illa catholicam; et sanctorum Patrum sententiam labefactare nituntur episcopi, de qua Marcianus princeps nemini vel disputare permisit. Sit ejus memoria in benedictionibus, et ista vox ei pro talibus meritis semper a toto reddatur: per quem non solum desperatae reipublicae salus, verum etiam Ecclesiae diu concussae requies data est.
CAPUT III. Quod principum sit in causis fidei obedientiam exhibere, non ea sibi usurpare quae sunt propria sacerdotum, docet exemplo Marciani et Leonis imperatorum.
Cognovit ille quibus in causis uteretur principis potestate, et in quibus exhiberet obedientiam Christiani. Et ideo, ne impius atque sacrilegus videretur, post tot sacerdotum sententiam opinioni suae nihil reliquit. Sicut qui meminerat exitus Oziae, qui postquam praevaluit multis gentibus, et factus est gloriosus, exaltatum est cor ejus, ut incensum poneret super altare, quod non licebat nisi solis sacerdotibus filiis Aaron: propter quod ejus obstinatissimam frontem quam reverentia deseruerat, lepra confudit. Sciens igitur ille modestissimus princeps, Oziae regi non impune cessisse, quia sacrificare praesumpsit, quod licitum est singulo cuique etiam secundi ordinis sacerdoti: multo magis impune sibi cedere non posse cognovit, vel quae jam de fide Christiana rite fuerant constituta discutere, quod nullatenus licet; vel novos constituere canones, quod non nisi multis et in unum congregatis primi ordinis sacerdotibus licet. Ob hoc itaque vir temperans, et suo contentus officio, ecclesiasticorum canonum exsecutor esse voluit, non conditor, non exactor: qui nec remoto praejudicio, quod violentia Dioscori apud Ephesum religioni inferre tentaverat, novam fidei regulam contra ejus errorem ipse constituit, neque Chalcedone a Patribus constitutam retractari coegit. Verum non solius Oziae regis exitu, quanquam nimium metuendo, Marcianus imperator potuit tum moveri; sed Chore quoque, Dathan et Abiron: quorum Chore licet de filiis esset Levi, qui ex omni populo Israel electi, et sacro templi ministerio fuerant deputati; tamen quoniam simul omnes usurparunt officium sacerdotum, ut immolare Deo auderent, quod multo minus est quam de fide Christiana decernere, terrae dehiscentis absorpti voratu, novo et singulari suo exitio stupendum cunctis exemplum praesumptoribus reliquerunt. Quomodo ergo sibi laico religiosus et sapiens imperator crederet impune cessurum, vel sanctorum Patrum quae de fide jam decreta fuerant retractare vel nova ipse decernere, cum filiis Levi, id est Chore, et his qui eum de sua tribu secuti sunt, quamvis in templi servitium de populo segregati, sed et Dathan, et Abiron, id quod incomparabiliter minus esse probavimus, impune non cessit? Praecesserant equidem multa populi illius et magna peccata, et quod omnium peccatorum maximum crederetur, idololatriae quoque profanatione contaminatus cum suo sacerdote jam fuerat. Nam postquam liberationis suae causa mirabilibus plagis vastatam vidit Aegyptum, et per medium mare sicco pede transivit, fecit ei extorquenti Aaron vitulum in Choreb, et adoraverunt sculptile, et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV, 19, 20), dicentes: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de Aegypto (Exod. XXXII, 4); et Aaron aedificavit altare ante eum, et adduxit holocaustomata, et obtulit hostiam salutis, et consedit populus manducare et bibere, et surrexit ludere. Nec tamen, cum in eis vindicaretur hoc malum, tale aliquid factum est quale in vindicta praesumptionis illorum legimus factum, ut poena singularis atque mirabilis singulare praesumptorum scelus ostenderet. Propter quod etiam Moyses ibi dicit: In hoc scietis quoniam Dominus misit me facere omnia opera ista, et quoniam non a me facio: si secundum mortem omnium hominum morientur isti, et si secundum visitationem omnium hominum visitatio erit illorum, non Dominus misit me (Num. XVI, 28, 29). Illic Aaron summus sacerdos et formavit vitulum, et aedificavit altare, et attulit holocaustomata, et obtulit hostiam; unde scriptum est: Vidit Moyses populum, qui dissipatus est. Dissipavit enim eos Aaron, ut essent in gaudium adversariis suis (Exod. XXXII, 25): et veniam facti consequitur. Illic autem Chore, Dathan et Abiron, quamvis Deo vero sacrificarent, quia tamen ad eorum non pertinebat officium, novo et incredibili supplicio puniuntur; tantumque penditur apud divinam justitiam, si in ejus obsequiis ordo quem constituit conservetur, ut deterius hoc judicet, quam si falsis diis quod soli ipsi debetur obsequium, deferatur. Videbantur illi quidem divini ordinis contemptores, cum insurgerent in Moysen et Aaron, pro Synagoga loqui, et in Dei laude verba jactare, cum dicerent: Certi estote, quod in omni Synagoga omnes sancti sunt, et est Dominus in illis: et vos quare premitis Synagogam Domini (Num. XVI, 3)? Sed non idcirco potuit justificari superbia, quae in operimentum sui contemptus talia solet obtendere. Nullus enim melius Deum laudat, quam is qui ejus in se judicium probans, quod aliis est creditum non usurpat. Jam vero si et illius praecepti memor fuisse credendus est, quod de ipsis Levitis filiis Caath dicitur: Non tangent sancta, ne moriantur (Num. XVIII, 3); quomodo se crederet condemnationem aeternae mortis effugere, si de Christiana fide vel nova decerneret, vel jam decreta discuteret? Sed parum est, non tangere sancta, quibus indicitur etiam non videre, sicut scriptum est: Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Nolite disperdere a tribu sua plebem Caath de medio Levitarum: hoc facite eis, et vivent, et non morientur accedentibus illis ad sancta sanctorum. Aaron et filii ejus ingrediantur, et ordinent eos, unumquemque prout portandi locum habet, et non intrent desubito videre sanctum (Num. IV, 17-19): neve potuit exitio suo terrere principem Christianum. Qui cum de domo patris ejus adduceretur arca super plaustrum novum imposita, quoniam cum calcitrarent boves extendit manum, et tenuit eam ne caderet, iratus est indignatione Dominus contra eum, sicut Scriptura dicit: Et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Domini (II Reg. VI, 7): et ut formidinis aeternae memoria posteris quoque relinqueretur, vocatum est nomen loci illius Oza . Propter quod etiam David, qui eam laetabundus adducens praecedebat cum omni Israel, extimuit Dominum in illa die dicens: Quomodo ingredietur arca Domini ad me (II Reg. VI, 9)? et noluit divertere ad se arcam Domini. Si existimationem cordis male praesumpti sequimur, nonne magis illud plectendum videbitur, arcam Domini quam putabat esse casuram, non continere cum posset? Sed pro divini timore praecepti, non pro temerariorum suspicione, judicare debemus. Nam is qui Levitis nuntiatum esse didicerat: Non tangent sancta, ne moriantur, quomodo legitime posset interdicta contingere, qui licet in districto temporis articulo, non repentino pavore nutantis arcae moveri, sed observantia divini praecepti retineri debuit? Cum igitur Oza, non ex proposito consilioque transgressus, sed inopino et fortuito casu praeventus, pro solo inconsulto tactu extremum suae temeritatis supplicium luit: qua probabili ratione Marcianus Augustus, quae apud Chalcedonem constituta sunt, in disceptationem revocare praesumeret? Sed enim praedicatoribus veritatis, quasi bobus, de quibus dicitur: Bovi trituranti os non infrenabis (I Cor. IX, 9), nonnunquam contra stimulum calcitrantibus videtur Ecclesia, cujus illi vectores doctoresque, velut arca illa nutare; sed non est Ozae officii continere. Praecedit illam suus David, qui deducit exsultans: ipse manu fortis invisibiliter eam regit, per quos eam regi constituit. Et ideo nutare quidem potest, cadere nunquam potest. Nihil igitur habes, Oza, quod simulatione piae sollicitudinis excuseris, quia divino judicio pro temeritate percuteris. His autem atque hujusmodi rationibus et exemplis augustae memoriae Marcianum communitum et edoctum fuisse credibile est, ne imperii sibi commissi decorem alieni officii usurpatione foedaret. Quod si etiam minus ejus animo quae memoravimus occurrerent, modestum virum sua procul dubio ratio temperavit, qua cogitare et nosse facillime potuit, Christi solius esse regnum cum sacerdotio simul habere: quoniam etsi quidam reges in ejus venturi figuram sacerdotio functi sunt, tamen cum manifesta lux veniret in mundum, umbras removens futurorum, nulli alteri dedit quod sibi singulare servavit; sed in diversos dona sua distribuens, sic quae propria sunt sacerdotii, regibus interdixit. Quocirca quemadmodum vir sapiends non profanum judicaret hoc velle videri, quod solus est Christus? Sed cum vel decreto sancti et magni concilii, vel auctoritate ipsius principis Marciani, ab haereticorum collisionibus requiescens Ecclesia, postea Leone in imperium succedente, rursus eorum factionibus pulsaretur; volens eos non sua tantum, sed communi Ecclesiae responsione confundere, hoc et ipse fecit quod imperatorem decuit Christianum, ut per metropolitanos episcopos litteras generales mitteret, consulens de Timotheo Alexandrino episcopo parricida, vel de Chalcedonensi concilio, ut convenientibus secum coepiscopis suis et clericis sua responsione signarent quid eis videretur. Quibus litteris hoc quoque adjiciendum judicavit, ut diceret: Respondete sine aliquo timore, et sine gratia alicujus et odio, ante oculos tamen timorem Dei omnipotentis ponentes, scituri quod divinae majestati de causa hujusmodi dabitis rationem. His ergo acceptis, iidem metropolitani cum suis collegis, sicut erant commoniti, de sua quisque provincia responderunt tam concordi atque constanti sententia, quam solet multos unire spiritus veritatis. Nam licet e diversis longeque distantibus locis data, nihil tamen habuerunt omnium responsa diversum, quibus decreverunt irretractabiliter esse custodienda Chalcedonensis decreta concilii: protestantes, sicut libro secundo jam memoravimus, atque dicentes: « Neque iota vel unum apicem possumus, aut commovere, aut commutare eorum quae apud illam definita sunt. » Et iterum: « Quoniam, sicut soli nihil minus est ad demonstrandum quia sol est; sic et magna et sancta et universali synodo Chalcedonensi minus quidem bonorum nihil omnino est, neque additamento aliquo eget, neque detractione, ab Spiritu sancto veluti divino quodam sole condita. Etenim qui in ea secundum tempus damnati sunt, indigni sacerdotalis ordinis judicati, decreto ac judicio magni Dei velut impii condemnati sunt. Qui vero in ea suscepti sunt, injustam et tyrannicam ante sustinentes inscriptionem, confestim decreto sancti Spiritus juste suscepti sunt: in quibus est et nostrorum temporum secundus Abel, beatus Flavianus. » Ad haec omnia contempserunt attendere, qui de sententia tantae synodi ausi sunt judicare, existimantes quia vel deesse illi potuit aliquid quod supplere, vel inesse quod emendare deberent. Considerandum vero est quae fuerint illo tempore Christianae libertatis in quam sumus vocati responsa, cum Leo religiosissimus imperator, non de temporali potestate quam acceperat, sacerdotes Dei terreret, sed potius contra timorem humanum timorem eis Dei omnipotentis incuteret. Ait enim: « Respondete sine aliquo timore humano, et sine gratia alicujus et odio, ante oculos tantum timorem Dei omnipotentis ponentes. » Nec sibi eos rationem ipsius suae responsionis daturos esse praemonuit, ut dici forsitan possit, hoc eos respondisse, quod ejus animo placiturum crederent, qui eis dixit: « Scituri quod divinae majestati de causa hujusmodi dabitis rationem. » Quod ille princeps non pro sola Christianae religionis disciplina et observantia dixisse credendus est, verum etiam quod nulla coactorum decretorum esse possit auctoritas, et extremae sit vanitatis vel proferre adversus aliquem, vel recipere sententiam potestati concessam: cum et ipsum nomen sententiae pereat, quando non illud dicitur quod sentitur. Unde nec aliquid praestatur causae de qua sic fuerit judicatum, et contradicentibus multum ex hoc firmitatis accedit. Convincitur enim non recte quisque judicasse, quod compellente alio judicavit. Hinc aliquando jam conturbata fuit Ecclesia, cum in ea sibi saecularis potestas per imperatorem Constantium quod ei non datum est usurparet. Pro quo beatus Hilarius in epistola cujus partem in decimo libro protulimus, dicebat: « Post multum et gravem omnium nostrum ob eas res quae irreligiose ab impiis gerebantur dolorem, ex eo intra nos tantum communio dominica continetur, ex quo his perturbationibus vexari Ecclesia coepta est, ut exsulent episcopi, demutentur sacerdotes, plebes terreantur, fides periclitetur, humano arbitrio ac potestate doctrinae dominicae decreta statuantur. » Idcirco igitur piae memoriae Leo quietem non conturbavit Ecclesiae,, quia non suo arbitrio ac potestate praesumpsit doctrinae dominicae decreta statuere, nec quidquam solis creditum sacerdotibus usurpavit. Hinc etiam quae temporibus ejus definita sunt, sine ullius violentiae causatione fidenter haereticis opponuntur: quoniam sciens quod post adventum Domini gentiles tantum principes imperium simul sacerdotiumque tenuerunt, judicavit non decere principem Christianum quod fuit aliquando gentilium. Quod si dominari appeteret fidei Christianae, quod nec Apostolus appetivit, qui dixit: Non enim dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23), prius ipse quod ei videbatur pro libito suo decernens, postea supervacue ad subscribendum Christi sacerdotes adduceret, et cogeret his quae ipse adinvenerat manus assentorias dare. Qui si ea tanquam concilii decreta susciperent, quae unius laici essent composita voluntate, statueret omnia cui de talibus causis judicare non competit; illi vero nihil decernerent quibus competit judicare. Memor etiam praedictus Augustus, quod nusquam coactum concilium nisi falsitati subscripsit, sicut in Arimino factum est Constantio compellente, et apud Ephesum opprimente Dioscoro, confirmationem fidei sacerdotum dimisit examini, quorum et commissa est potestati: quae tunc vere facta creditur, si non saecularis potestatis sententiae subscribatur. Aliud est enim, cum in concilio locum judicis inter alios episcopos quisque tenens, quod sentit subscriptione designat; aliud autem, cum sicut testis adducitur, et quod est deterius, nolens placito alieno subscribit. Unde licet falsum nomen synodalium decretorum hujusmodi scripturae praeferant, ad hoc tamen proficiunt, ut ostendant quales causae sint quibus nisi compulsus nemo subscripsit; quales illi qui subscribere compulerunt, et quales qui humanae praesumptioni cesserunt. Hoc quoque non nesciens idem religiosissimus imperator, quod pauci admodum ratione, multi vero auctoritate ducantur, non solum non extorquere, sed nec praeire tentavit sententiam sacerdotum; ut dum in causa, licet jam decreta et manifesta, eorum magis eligit exspectare judicium, omni populo, quantam reverentiam sacerdotali auctoritati deferre debeat, ipsa sua exspectatione monstret. Quod si prior hoc quod aequum erat constituere vellet, et postea quaerere episcoporum sententia quod constituerat roborari, quamvis justum religiosumque decretum, multis tamen faceret tali praesumptione suspectum. Promptius enim crederetur ab eis qui minus capaces sunt rationis quod non veritati obedissent. Si qui enim decreto subscripsissent episcopi, sed potius temporali timuissent resistere potestati, atque ita veris rebus quae multis est utilis abrogaretur auctoritas. Et quis explicare potest quae mala consequentur eos qui divinae dispositionis ordinem non sequuntur? Porro cum in his, quae tam Marciani principis quam Leonis temporibus constituta sunt, nihil habeant Semieutychiani quod querantur, cur fautores eorum nova retractatione in irritum ea deducere voluerunt? Nunquid enim Marcianus ac Leo ad confirmandam praecipitem sententiam suam concilia congregabant, rursumque mutati, pro sui animi discursatione, cogebant Dei sacerdotes pristina mutare decreta, ut in ludibrium gravitas, et in satietatem veniret exspectanda reverenter synodalis auctoritas? Illi nunquam dispensationem divinorum sacramentorum Ecclesiae praedicatoribus abstulerunt. Quoniam sciebant quod, sicut in admonitione regum per Salomonem Dominus dixit: Rectorem te instituerunt? ne extollaris: Esto in illis, quasi unus ex ipsis; curam illorum adhibe, et sic considera (Eccli. XXXII, 1, 2): sic proprie de praedicatore divini verbi rursus idem Dominus in Evangelio dixit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem (Luc. XII, 42, 43). Quae verba Evangelii quomodo religiosos et sapientes principes non moverent, ne se tanti negotii periculis insolenter ingererent? Primum quod iste servus non erogator, sed dispensator dicitur a Domino constitutus: cui vigilantissima discretione opus est ut unicum sibi officium probabiliter possit implere. Ideo non tantum fidelis, verum etiam prudens a Domino quaeritur: qui non aequaliter familiae sibi creditae, nec eodem modo eroget; sed omnibus, pro cujusque captu et habitu mentis dominicam moderate atque convenienter dispenset annonam. Deinde quod in tempore admonetur tritici dare mensuram. Saepe enim quae opportune prolata salubria forent, incongruo tempore nocuerunt. Ergo et opportunitas observanda est, ut in tempore tritici mensura familiae dispensetur. Si quis igitur horum periculorum nescius, cum videri doctus appetit, importune ac nulla utilitate suadente, spontaneis quaestionibus Ecclesiam turbat, hic non dispensator familiae dominicae, sed dissipator est et mysteriorum Dei dispersor. Quod illi principes esse timuerunt; et idcirco, non tantum quia vires eorum superabat tanti negotii magnitudo, verum etiam quia non acceperant, non sibi assumpserunt hujus dispensationis officium. Unde nihil est quare dicantur infirma vel minus idonea quae contra haereticos eorum sunt temporibus constituta; quoniam extra judicium atque auctoritatem sacerdotum gesta sunt, quorum sententiam et ipsi principes sequebantur, non immemores quod quemadmodum Petrus apostolus dicens: Deum timete, regem honorificate (I Petr. II, 17), non laicis tantum, sed ipsis quoque sacerdotibus commendet principes honorare; sic etiam cum Paulus ejus coapostolus Christianis omnibus legitur dicens: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris; ut cum gaudio hoc faciant, non gementes: hoc enim non expedit vobis (Hebr. XIII, 17), non tantum plebeiae multitudini, neque solis proceribus, sed ipsis quoque regibus demandatur ut obediant et subjaceant praepositis Ecclesiae Christi, suasque animas sacerdotum rationi commissas intelligant, si non inaniter funguntur nomine Christiano. Ideoque neminem sacerdotum premebant, ut cum gaudio facerent omnia, et non gementes, quoniam hoc sibi non expedire Apostolo admonente credebant. Inde est quod eorumdem sacerdotum decretis modo premuntur haeretici, quia ipsi a quibus constituta sunt non offenduntur oppressi.
CAPUT IV. Quod Zeno imperator de rebus fidei decernere praesumens, Ecclesiam diuturno et gravi schismate turbavit.
Ea vero quae postea Zeno imperator, calcata reverentia ordinis Dei, pro suo arbitrio ac potestate decrevit, quis accipiat? Quis attendat in quibus potestas inconsiderata non quod expediret, sed sibi liceret, attendit, nec intellexit quod non confusio faciat unitatem? Nam si unitas non haereticorum conversione, sed contagio et commixtione facienda est, cur Acephali tantum, et non omnes haeretici, admitterentur in Ecclesiam suis erroribus non ante damnatis, neque receptis definitionibus quae adversus errores eorum constitutae sunt? Exhortans quippe memoratos Acephales ad Ecclesiam reverti priore loco sic dicit: « Flavius Zeno pius, victor, triumphator, maximus semper Augustus orthodoxis episcopis, archimandritis et populis, per Alexandriam, et per Aegyptum, et Pentapolim, et Libyam constitutis. » Et postquam eos vocavit orthodoxos, commonet ut socientur Ecclesiae, dicens: « Conjungimini igitur matri spiritali Ecclesiae, ut una divina communicatione fruamini. » O virum prudentem et undique circumspectum, qui incubare praesumpsit officio sacerdotum! Orthodoxos vocat Acephalos, si nihil aliud, ab Ecclesia separatos. Cur igitur eos hortatur ut conjungantur matri spiritali, si ex ea disjuncti permanserunt orthodoxi? Ut una, inquit, divina communicatione fruamini. Nunquid sine divina communicatione iidem alieni a Deo, isti fuerunt orthodoxi? an habebant quidem divinam communicationem, sed unam cum Ecclesia non habebant? Ergone possunt duae divinae communicationes esse dissentientes ad invicem sibique contrariae? Sed si unus est Deus Zenonis, una est et divina communicatio. Quod si duae et a se dissentientes divinae communicationes dicuntur, consequitur ut non solum duo esse dii, sed ab invicem quoque dissentire credantur. Et quid mali non Augustus prima potestas saeculi, cum te non cogitans divinae subditam potestati, terminos tibi praefixos excesseris? Orthodoxos appellans ab Ecclesia Dei dissentientes, et alterius divinae communicationis dicis esse participes. Quae si hoc ipsum, quod tibi omnia licent, caminum esse tuae probationis intelligeres, etiam ipsius purpurae qua vestiris specie, id est colore semper admonita, velut in medio flammae te crederes constitutam. Iterum vero dicit: « Sancta enim mater nostra Ecclesia sicut proprios filios vos suscipit, amplectimini eam. Desiderat enim post longum tempus dulcem vestram vocem audire. Adjicite vos ergo illi. » Quo fructu rogo amplectantur Ecclesiam? quo fructu se illi adjiciant, cum et ab ea segregatos vocet orthodoxos, et divinae communicationis participes esse credat? Sed quid adhuc potestas mundana sibi et non rationi confidens agat accipite. Nam volens eisdem Semieutychianis satisfacere, in hoc edicto fidem suam exposuit, profitens quod Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum concilium susciperet; tacens autem de Chalcedonensi, et duarum Christi naturarum professionem refugiens: quasi non antidoto sanandi sint morbidi, sed ad aliorum contagium colligendi. Cumque scriptum sit: Loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46), rex confundebatur in conspectu subjectorum loqui quod verum est. Hoc merebatur de justitia divina Dei contemptor, ut qui ejus ordini subditus esse noluit, subditos vereretur. Qui etiam aliud deterius addens ait, « quod sanctae quae ubique essent catholicae Ecclesiae, et qui eis praeessent Deo amabiles sacerdotes non aliter crederent. » Quasi omnium fides Ecclesiarum ex ejus voluntate penderet, et nemini liceret aliter credere quam praeciperet imperator. Videbat, ut arbitror, quosdam timidos, vel rerum temporalium cupidos, sibi favere, et ex illis caeteros aestimabat: quibus etsi vocem contradictionis abstulerat, animum certe mutare non potuit. Nec enim amplius aliquid mundi potestas valet in his quos a libera fidei assertione retraxerit, nisi ut in illud incidant quod Dominus ait: Qui me erubuerit et sermones meos, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Aliquos igitur jus mundanae potestatis Ecclesiae valet auferre, nullum tamen sibi acquirere. Melius ergo est ut semet intra limitem suum contineat, quem cum transgreditur, perdere multos potest, lucrari neminem. Nam et suas habent officinas vel artifices omnia quae ex proposito docere videmus. Nunquam enim de textrino personare incudes audivimus, et ignem illic in fornacibus anhelare. Nunquam comperimus a sutore quaesitum quae cujusque fabricae longitudini proportio latitudinis conveniret, et quanta utriusque congrueret altitudo. Quoniam illi integre scire possunt, qui ab ipsius artis sunt praeceptoribus instituti. Solae in contemptu sunt divinae litterae, quae nec suam scholam nec magistros habeant et de quibus peritissime disputare se credat qui nunquam didicit. Deinde cum palatii causae transferantur ad Ecclesiam, quomodo Ecclesiae causam ad palatium transferebat? Postremo nunquid jam domuerat vel pacaverat omnes infensas reipublicae barbaras nationes? jam per diversas imperii sui provincias seditiones ac seditionum causas abstulerat? jam cunctis criminalium sive civilium causarum querelis convenientem dederat finem? Cum igitur his non sufficeret, quibus nemo sufficere potest, quemodo, si cogitaret tanta loci sui pericula, et de omnibus serationem Deo crederet redditurum, etiam periculis se alienis immergeret, vel si talem praesumptionem divina justitia non damnaret? His autem non contentus, hoc quoque ad injuriam sanctae synodi Chalcedonensis adjecit dicens: « Adunate ergo vos, in nullo dubitantes. Haec enim scripsimus vobis, non innovantes fidem, sed ut vobis satisfaceremus. Omnem vero aliter sapientem, sive nunc, sive quandoque, sive Chalcedone, sive in quacunque synodo, anathematizamus. » Ad hoc autem detestandum facinus adulantium laudibus eum credimus excitatum, cum ei dicerent, quemadmodum solent, quod omnes suos decessores sapientia et religione praecelleret; quod nullus ei posset in universis, qui essent vel fuissent, Dei sacerdotibus comparari: quod in ipso tantum, et usque ad ipsum, fides catholica staret. Quibus ille credulus, existimavit per singularem sapientiam, quam ei praeter assentatores nemo tribuerat, invenire se posse rationem faciendae unitatis, quam nullus ante per tot tempora potuerit invenire. Denique sic in memorato dixit edicto: « Coaptentur membra membris, quae inimicus boni ex multo tempore separare festinavit: scit enim quoniam si integrum Ecclesiae corpus impugnet, facile superatur. Ex hac ergo divisione contigit, per tantas generationes tantorum annorum, ut alii quidem lavacro regenerationis fraudati de hac vita discederent, » et caetera. Quod consentiamus praedicationi potentiae saecularis, quae post tantas generationes, fallendo vel tacendo quod verum est, facere se posse credidit unitatem; dicemus etiam nos, quod nisi aggregati simus Eutychianis, integrum non sit corpus Ecclesiae. Sed vae nobis est, si absque Acephalis truncos nos credimus remansisse. Cumque beatissimus Leo diceret: Nam nullo modo fieri potest ut qui divinis audent contradicere sacramentis, aliqua nobis communione socientur; ille contradictores in Ecclesiam misit, dans sanctum canibus, et conculcandas ante porcos projiciens margaritas. Denique in ipsos temeratores conversi disruperunt eos, et ab Ecclesia diviserunt. Propter quod etiam grande ac diuturnum schisma factum est, donec misericors Deus per vestrae pietatis ministerium eos redderet unitati. Unde et maximam gloriam consecuti estis, quam ut in finem custodiatis optamus, nihil agentes huic praedicabili facto vestro contrarium. Sed memineritis quae tunc fuerit laetitia populi Christiani, cum totus catholicus orbis vos paternorum decretorum custodes, vos recuperatores pacis ecclesiasticae, vos violati ordinis ejus vindices praedicaret. O quam suaviter nomen vestrum per ora laudantium ferebatur! quam gratus illius memorandi vestri operis erat auditus! Et ideo considerate, quaesumus, et videte, sive quae vos illo tempore, sive quae principes Marcianus et Leo temporibus suis per ordinatum sacerdotale officium gesserint, et quae contra egerit Zeno, divinae dispositionis ordine calcato, et alieno abutens officio, cum adulantibus credit, cum eorum se laudibus aestimat, cum illis praeconiis elevatur quibus omnino gravatur humanitas: non attendens quod Apostolus admonens dixit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit et non in altero (Gal. VI, 4): id est, ut testimonio suae conscientiae fidat, non ut eo relicto glorietur in ore laudantis. Et suavis quidem assentatio videtur, sed perniciose recipitur: amara vero nonnunquam veritas, semper bene tamen accipientibus salubris est. Illa blanditur et decipit, haec castigat et corrigit.
CAPUT V. Conclusio totius operis, cum paraenesi ad Justinianum ut Theodosii exemplo errorem agnoscat. Quam si tenerent magnifici sacerdotes, et non inde vellent placere principibus, unde parasiti fallaces incautis solent patronis illudere, nunquam in contumeliam sanctae synodi Chalcedonensis dicerent: « Si quis dicit rectam esse ad Marim impiam epistolam, aut eam defendit, et non anathematizat eam, anathema sit, » neque statuerent ut si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut similia ipsi sapuerunt aut sapiunt, essent anathema. In quo, sicut ostendimus, non solum memoratam synodum Chalcedonensem et Antiochenam, verum etiam prioris temporis quae Theodoro communicavit Ecclesiam, atque omnes praesentes in corpore Christi fideles, qui et dogmata et nomen ejus ignorant, sed et sanctas ac familiares Christo personas, ipsosque apostolos, et catholicam fidem sub anathemate damnaverunt. Et hinc se putant excusabiles, quod hoc non sua sponte fecerunt, sed alienam fuerunt secuti sententiam: minus attendentes quod pastores gregem ducere, non grex pastores debeat. Unde nec error pastorum gregi, sed gregis pastoribus, si non arguerint, imputatur. Ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo sermonem. In eo cum dixero peccatori, Morieris, et non fueris locutus ut caveat impius a via sua; ille quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Tu autem si praedixeris impio viam suam iniquam, et non avertatur ab ea; ille quidem in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17, 19). Ad hanc autem domum Israel certum est etiam principes populi pertinere, et ipsis quoque speculatores esse praepositos: quorum culpas si pro acceptatione personarum dissimulaverint sacerdotes, ipsis procul dubio tanquam cobibentibus ascribentur. Quod si et concedatur quod eis non fuerit vetandi facultas, quis concedat quod eis defuerit vitandi potestas? atque ideo vel si non potuerunt haec prohibere ne fierent, potuerunt saltem declinare ne facerent. Cur autem sacerdos, cujus est populi peccata portare, oneri suo non consulat, ut omnem pro cujus peccatis offert sacrificium prohibeat a peccato? Scriptum est enim: Et portabit Aaron judicia filiorum Israel (Exod. XXVIII, 29). In quo intelligimus quia pro peccatis populi sacerdotes judicabuntur. Unde et illud quod supra memoravimus ait Apostolus: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Hinc iterum dictum est: Et portabit Aaron peccata eorum (Exod. XXVIII, 38). Quapropter, si principes non alieni sunt a populo Dei, et pro ipsis quoque offertur sacrificium, sacerdotes etiam ipsorum peccata portent necesse est. Et ideo nec temeritati nec arrogantiae deputetur, si sacerdos etiam principem peccare prohibeat. Humanus enim sermo est et omni acceptione dignus dicentis: Non aggraves onus meum quod suscepi pro tua salute portandum. Non enim est aliud cum dicit cuiquam sacerdos, Noli peccare, quam si dicat, Sarcinam quam pro te sustineo noli gravare. Ac per hoc si princeps quoque pro suis peccatis intercessorem vult habere sacerdotem, etiam in suis peccatis castigatorem ferre non dedignetur, ut pro illo intercedens possit audiri: ne dicatur ei quod Jeremiae dictum est: Noli orare pro populo hoc, et ne postulaveris misereri illius, et non accesseris ad me pro eis, quia non exaudiam te (Jer., VIII, 16). Quod metuens beatae recordationis major Theodosius imperator, cujus semper memorabilis erit in Ecclesia Christi memoria, quanquam saepe de magnorum barbarorum praeliis et de maximorum tyrannorum triumphaverit, non tamen ex hujuscemodi victoriarum frequentia, in quibus Trajano, filio gehennae, comparari non potest, veram meruit gloriam; sed de supplici et publica peccati sui poenitentia, quam expugnato regali fastigio placide atque humiliter antistite Ambrosio castigante suscepit, et indictum sibi debitae satisfactionis tempus ab Ecclesiae communione remotus implevit. Pie admodum credens et sapienter intelligens, quod non ex temporali potestate qua fuerat etiam sacerdotibus Dei praepositus, sed ex eo pervenire posset ad vitam, quod illis erat ipse subjectus. Unde credendum est quia si nunc Deus aliquem Ambrosium suscitaret, etiam Theodosius non deesset. Sed cum minor est exigendi fiducia, minor et reddendi devotio. Non est autem magnus amator veritatis, cui eam personae commendat auctoritas. Sed quoniam ad illud quo longi sermonis ambitu tendebamus aliquando perventum est, obsecro te, clementissime imperator, per mansuetudinem et modestiam Christi, ut indignum me non indigne accipias neque spernas. Nam si vera sunt quae dicuntur, non ideo debent abjici, quod ea vobis abjectus insinuat. Quid enim tua interest per cujus os tibi loquatur veritas, quae aliquando etiam per os asinae loqui dignata est? Quod si Nathan propheta quaerendus videatur quoties princeps deliquerit, ubi nunc inveniemus Nathan, ut princeps argui possit, quem peccasse certum est ut David? Et ideo qui peccavit non alterum Nathan quaerat, quoniam puto quod nec ipse praesumat meritis se comparare sancti David. Siquidem non regno tantum, sed in ipsa quoque prophetia cujus solummodo habebat auctoritatem Nathan, multo fuerat excellentior rex David. Et ille vehementer increpans peccatum prodebat occultum; nos autem hoc supplices petimus emendari, quod si velimus celare non possumus, nec exaggeramus quod non in multos peccatum est. Et non tale aliquid petimus corrigi, quale fuit quod excommunicatione ulciscebatur Ambrosius. Illud enim, quamvis fuerit male gestum, creditum tamen erat Theodosii potestati. Quod autem nunc factum est, vel si rectum fuisset, recte non fieret: quia nulli regum hinc aliquid agere, sed solis est sacerdotibus datum. Verum sic quoque praecavens, ne videar mensuram, non quidem officii, sed meriti mei transgressus, nihil hinc imputare praesumam. Hoc tantum simpliciter rogo, ut illos ipsos quos in isto decreto novitio probavimus esse damnatos, fideli mente consideres. Imprimis Philippum et Thomam Christi discipulos, qui ob hoc anathema facti sunt quod aliquando his quae dicitur sapuisse Theodorus similia sapuerunt. Deinde sanctos Patres qui Chalcedona convenerant, et epistolam Ibae reverentissimi episcopi per suam sententiam rectam esse dixerunt; nec anathematizaverunt Theodorum Mopsuestiae, cum ex ea recitari laudes ejus audirent: insuper et epistolam beati Leonis illarum epistolarum exemplo vel testimonio defenderunt, in quibus et defensus est idem Theodorus et laudatus. Quorum venerabilium Patrum primum memoratum Leonem animo contemplare, qui propter quod approbatis gestis ejusdem concilii praedictam non anathematizavit epistolam, cum ipso Chalcedonensi concilio a quo judicata est orthodoxa, anathema factus est. Orientalem quoque synodum, quam a sapientissimo Joanne Antiocheno congregatam, et a Chalcedonensi concilio approbatam ostendimus intuere, quod non solum non anathematizavit Theodorum Mopsuestiae et ejus dogmata, verum etiam anathematizari prohibuit, eo quod multa similiter dicta et ab aliis anterioribus et gloriosis ejus Patribus inveniret. Cui sanctae Orientalium synodo velut praesidentem aspice Joannem Constantinopolitanum, Theodori condiscipulum, et Gregorium Nazianzenum: quorum sententiae congruens, adversus calumniosos Ecclesiae conturbatores ejusdem Theodori scripta defendit. Huic synodo etiam beatus Cyrillus accedat, qui ejus decreto consentiens, et simul prohibens quaedam Theodori dicta redargui, dixit quod occasionem facerent contrario dogmati, quo tenebantur hi qui eam condemnari volebant. Accedat etiam beatus Proclus Constantinopolitanus, qui non solum pariter vetuit abdicari Theodorum, verum etiam testatus est quod eum nec vivum aliquando culpaverit. Accedat etiam venerabilis Domnus Antiochenus, qui sui decessoris Joannis aliorumque praecedentium collegarum sententiam tenens, Eutychi Apolinaris haeresiarchae impietatem renovare tentanti, et ob hoc Diodorum atque Theodorum anathematizare praesumenti, primus restitit ad imperatorem Theodosium scribens. Quibus omnibus, ut de persona Theodori praejudicaretur Chalcedonensi concilio, aeque anathema dictum est, quod suo exemplo, sive testimonio, vel decreto prohibuerunt ne aut ipsi aut dogmatibus ejus anathema diceretur. Sed ecce nos, religiose imperator, quocunque nisu tot sanctas reverendasque personas in conspectum tuae mentis adduximus: quis dabit, ut tu quoque considerans quod ex illis sint isti condemnati qui in regeneratione justorum, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebunt et ipsi super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel, illis oculis in eos intendas quibus te ab eis non dubitas judicandum, non quibus nunc Christi sacerdotes conspicis ad tempus tibi subjectos? Intuere igitur oculis fidei qua credis in Christum, velut in quadam coelesti curia considentes, summo et primo loco Philippum et Thomam reverendos apostolos, sequenti deinde ordine omnes quorum sententias memoravimus, simulque damnatos esse docuimus, beatissimos Patres: quibus licet pro tantae causae merito verba minime commendare possimus, quia nec persona permisit, quis tamen eorum condemnationis conscius, vel tacitum ferre possit aspectum, cum fideliter intelligentem magis terreant ipso silentio? Videntur enim per hoc condemnationem suam, nisi quantocius auferatur, futuro judicio reservasse, cujus et irretractabilis erit sententia, et sine fine perpetuum quod sententiam fuerit consecutum.