There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Tria Oppida Obsessa Foedus nominis Britannici 
XV. Victoriae et Clades Britannicae.
[Verbs in io with Infinitive in erePerfect Stems.]

44. Īdibus Decembribus scrīptum. Intrā hōs vīgintī diēs dē tribus victōriīs atque duābus clādibus Britannicīs nūntium accēpimus. Exercitus Britannicus, in quō octo mīlia virōrum erant, per fīnēs Orangiae iter faciēbat, Adamantopolim obsidiōne līberandī causā. Via per campōs lātōs et apertōs dūcēbat; sed nōnnūllīs in locīs tumulī erant, quōs necesse erat superāre. Hōs Batāvī, velut aquilae nīdōs suōs, īnsēderant, et viam cūstōdiēbant. Sed nostrī impetūs in eōs fortissimē fēcērunt, tumulōs cēpērunt, hostēs in fugam coniēcērunt. Quibus in proeliīs, ad Montem Bellum et Lacum Grāmineum pugnātīs, Cūstōdēs Rēgālēs et classiāriī nostrī praecipuam laudem reportāvērunt. Inde iter ad Flūmen Turbulentum incēpērunt. Dux autem Batāvus, cui nōmen est Cronje, in rīpīs flūminis magnās fossās puteōsque fōderat, in quibus cōpiās suās et tormenta occultāverat. Ibi per tōtum diem ācerrimē pugnātum est. Batāvī circiter quīngentōs ex nostrīs interfēcērunt vel vulnerāvērunt. Tandem nostrī impetum in sinistram partem flūminis fēcērunt, et sē trāiēcērunt. Tum Batāvī sē ex proeliō recēpērunt.

45. Haec victōria diē duodētrīcēsimō mēnsis Novembris reportāta est. Dē quā patruus meus mihi haec scrīpsit:“Victōria nostrīs nōn magnō ūsuī erat, quia hostibus īnstāre nōn poterant. Nam lēgātus Britannicus nūllōs equitēs habēbat. Peditēs nostrī ad huiusmodī bellum minus aptī sunt. Batāvīs, sīcut Britannīs antīquīs, nōn mōs est iūstō proeliō pugnāre. Equitēs eōrum arma peditum portant et pedibus pugnāre possunt. Itaque mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant.” Exercitus noster iam vīgintī tantum mīlia passuum ab oppidō obsessō aberat. Sed inter castra nostra et Adamantopolim mōns erat, Macrifontium nōmine, quem necesse erat superāre. Lēgātus noster quattuor cohortēs Calēdonum praemīsit, locī occupandī causā. Sed Batāvus suōs in fossīs, quās ante montem fōderat, in īnsidiīs posuerat. Dē magnā clāde Britannicā acceptā in āctīs diurnīs haec lēgī.

46. “Silentiō noctis per tenebrās et imbrem Calēdonēs agmine quadrātō ad locum iter faciunt. Subitō āēr ignibus tonitrūque tremit; hostis autem nusquam cōnspicitur. Sed ex omnibus fossīs imber mortifer missilium in ōrdinēs nostrōs effunditur, et pūnctō temporis ducentī vel trecentī ex virīs illīs fortissimīs ūnā cum lēgātō mortuī vel vulnerātī iacuērunt. Nostrī īnsidiās inciderant. In tenebrīs autem nūllus erat ūsus oculōrum; nec imperia in tantō tumultū audīrī vel accipī poterant. Ōrdinēs igitur nostrī perturbātī et cōnfūsī sunt; arma virīque, alius super alium, praecipitantur: nōn proelium sed trucīdātiō fuit. Nostrī ex locō mortiferō, ut poterant, sē recēpērunt, vel viam per mediōs hostēs facere contendērunt. Plūs quam septingentōs virōs ex quattuor illīs cohortibus āmīsimus.” Haec clādēs māne diēī ūndecimī mēnsis Decembris accepta est. Prīdiē alia clādēs Britannica ex Colōniā nūntiāta erat. Alius exercitus Britannicus ad Montem Procellārum in īnsidiās inciderat, et victus erat. Nihil eōrum quae apud nōs agēbantur hostibus ignōtum erat. Nam explōrātōrēs omnia indicāvērunt.

47. Fēriae Nātālēs adventant. Intrā trēs diēs apud patruum meum erō. Dulce domum! Sed fēriae nōn hilarae erunt. Nam dē tertiā clāde, in Terrā Nātālī acceptā, ācta diurna haec nūntiant: “Magnus ille exercitus Britannicus, cui imperātor noster praeest, plūs quam vīgintī mīlia virōrum numerō, Castra Mariāna obsidiōne līberāre contendēbat. Inter nostrōs et oppidum fluēbat Tugēla, quem Batāvī occupāverant et in rīpīs fossās suās mortiferās fōderant. Māne diēī quīntī decimī mēnsis Decembris imperātor noster quattuor legiōnēs suās ad proelium ēdūxit. Caelum caeruleum et serēnum erat; magnus calor sōlis. Legiō Hibernica, quae in sinistrō cornū erat, ad rīpās flūminis fortissimē appropinquāvit; sed postquam quīngentōs vel sescentōs virōs āmīsērunt, sē recipere coāctī sunt. In dextrō cornū tormenta nostra dēfēnsōribus nūdāta sunt; quōrum decem ab hostibus capta sunt, postquam eī quī tormentīs ministrābant paene omnēs interfectī sunt. Sed duo ex tormentīs parva manus nostrōrum ē locō mortiferō recēpit. Facinus pulcherrimum fuit. In eā manū fuit adulēscēns ēgregiae speī, nōmine Roberts.” Fuit: nam is quoque, graviter vulnerātus, posterō diē exspīrāvit. In eō proeliō mīlle ducentōs virōs āmīsimus.

Fossa Batavorum
 Tria Oppida Obsessa Foedus nominis Britannici