Migne Patrologia Latina Tomus 120
Privilegium monasterii Corbeiensis
Privilegium monasterii Corbeiensis (Auctores varii), J. P. Migne 120.0030D
Privilegium monasterii Corbeiensis
120.0027B| Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 846, Indictione X, regnante per provincias Galliae gloriosissimo atque serenissimo principe Karolo, jam divisione regni ac pace cum fratribus, Lothario scilicet 120.0027C| et Ludovico regibus, confirmata, convenientibus nobis Galliarum episcopis ex regio praecepto Parisios, ut super his quaereremus quae in Ecclesiis Dei, tam propter civilis belli transactam violentiam, quam et ob inertiam praelatorum atque subjectorum, longe jam secus quam dignum est geruntur; necnon cujus rei gratia pestis atque lues tam diu in populo grassantur: qui etiam modus atque status, secundum institutionem Patrum, sanctarum Ecclesiarum esse deberet; quaeve privilegia antiquitus tradita conservari deberent: inter caetera venerabilis frater noster RADBERTUS, abbas Corbeiensis monasterii, obtulit nobis sacras litteras piissimorum principum, Ludovici videlicet bonae memoriae piissimi imperatoris, ac Lotharii filii ejus, quibus cautum est ut ipsum monasterium, secundum antiquum morem jam inde a principio custoditum, electionis gratiam, et rerum suarum dispensationis libertatem haberet, cum omni integritate, tam nostris quam futuris temporibus. Insuper et auctoritatem atque consensum 120.0027D| praecellentissimi atque nobilissimi regis Karoli protulit: qui et idem monasterium, secundum morem praedecessorum suorum, quasi jure haereditario, in sua familiaritate ac defensione ab exordio regni sui favente Domino suscepit, et veluti munus revera Deo gratissimum, inter diversos turbines causarum, ut tranquillitate praecipue ordini eidem congruente potiretur, Deo devotissime obtulit, suisque sacratissimis litteris promulgavit. Petiit itaque a nobis, quo ea quae sacris litteris piissimorum principum confirmata fuerant, nostra quoque auctoritate ex voluntate principis confirmarentur. Quod et nos justum et ordine nostro dignum esse censuimus, tam pro reverentia Dei, qui ipsum locum protegit atque provehit, quam et propter munus pastorale gregis Christi susceptum; necnon et ob eorum dilectionem qui ipso in loco laudabiliter Domino hactenus famulantur. Nam, sicuti comperimus, ipse locus venerabilis, Bathilde regina a Clotario filio suo impetrante, 120.0028B| a sanctis viris fundatus est, et sacrae religionis normam, quam primo tempore suscepit, inviolatam deinceps retinuit; in tantum ut eos qui se fundaverant non modo aequaverit, sed etiam pene superaverit. 120.0028C| Qua de causa et nobilissimi viri in eodem loco ad Dei servitium sponte confluxerunt, et eumdem locum tam nobilitate sua quam et vitae merito decoraverunt. Unde factum est ut ipse locus familiarior dominis rerum fieret: adeo ut sub sua tutela reges atque reginae eum susciperent. Sed quia nostris temporibus omnia fere depravata erant, cernentes religiosi viri ejusdem loci electionis jura multis in locis non servari; verentes similia pati, sacras litteras clementissimorum principum expetierunt, electionem sibi, et rerum suarum liberam dispositionem juxta institutionem divinae legis confirmantes; nec eas sufficere arbitrati, ex nutu nobilissimi atque praestantissimi regis, nostra quoque auctoritate sibi eadem postulaverunt confirmari. Quod nos non immerito concessimus. Primo quia patres et defensores Ecclesiae esse debemus: deinde quia, nisi pro talibus invigilaverimus, rei fore ante conspectum divinae majestatis pertimescimus. Quocirca monemus atque hortamur filios ac dominos nostros piissimos 120.0028D| principes nostri pariter et futuri temporis, quia pene in omnibus locis id confunditur, saltem propter amorem et reverentiam Dei, et servorum ejus debitam dilectionem, insuper et regni sui prosperitatem atque augmentum, ut electionis gratiam, et liberam dispositionem facultatum suarum illi loco conservare satagant: et sit in illo monasterio semper privilegium electionis, sicuti antiquitus in Ecclesiis electio conservata fuit, non supposita, aut suffecta, sed libera, juxta auctoritatem canonicam et regulam S. Benedicti. Quod si aliquando contigerit ut rector aliquis in eodem loco non digne Deo vivat, aut forte minus officiosus circa principem sit, hoc statuimus ut, si ille propter suam negligentiam depositus fuerit, electio illis intemerata permaneat: videlicet ut eligant alterum, quem ad illud officium, secundum monasticam disciplinam aptum, invenerint. Non enim justum ut unius culpa super omnes redundet; neque ullo pacto rectum esse potest ut, 120.0029A| uno peccante, super omnes vindicta consurgat, aut causa unius Ecclesia Christi sua privilegia perdat: sed sic unius culpa resecanda est, ut omnibus qui in eodem loco sunt et venturi sunt consulatur. In ipsa porro electione regularis auctoritas conservetur, id est ut ille praeponatur sanctae congregationi, quem non multitudinis electio commendaverit, sed quem sanioris consilii, licet pauci numero, fratres elegerint, et quem vitae meritum et sapientiae dignitas probabilem reddiderit. Quod si aliquando contigerit ut aliquis pervasor, imo lupus ovilis dominici, aut pecunia, more Simonis, aut qualibet gratia apud dominos rerum monasterium illud impetrare voluerit: primo secundum canonicam auctoritatem, quia saeculari potestate Ecclesiam Dei obtinere voluit, anathematizamus, una cum omnibus sanctis Patribus, qui sacros canones edidere: quo non minus nostra, nobis misericordissima gratia Dei collata, obligetur auctoritate, quam et omnium praecedentium Patrum, qui pro stabilitate sanctae Dei Ecclesiae 120.0029B| hujusmodi decreta protulerunt. Deinde inferimus, quia servorum Dei contubernium turbare voluit, exturbet illum sicuti Achan de terra viventium (Josue VII): si tamen non cito resipuerit. Si autem et impetraverit, neque hic, neque in futuro societatem cum sancta Dei Ecclesia habeat, quam infami satis exemplo contaminavit. Imo chorus omnium Ecclesiarum contra eum indesinenter concrepet, qui dixit: Haereditate possideo sanctuarium Dei, Deus meus pone illum ut rotam, sicut stipulam ante faciem venti, sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes (Psal. LXXXII, 13, 14, 15), et caetera quae sequuntur. Et, quia cupiditate ductus etiam pecuniam ac substantiam servorum et pauperum Christi invadere et asportare voluit, una cum Juda sacrae pecuniae dilapidatore, et proditore Domini nostri Jesu Christi. maledictiones illas quae in eum prolatae sunt excipiat, utpote invasor gregis Christi, et necator pauperum. Praeterea si filii nostri 120.0029C| domini rerum eis qui haec nunc forte machinantur, aut quandoque tentabunt, aspiraverint, semel et secundo et tertio vel amplius admoniti, si non se correxerint, similis eos obligationis sententia et hic et in futuro astringat, nisi se erga eum qui Rex regum, et Dominus est dominantium, per veram satisfactionem correxerint. Et ut hoc filii ac domini nostri, quod Dei et Ecclesiasticae sanctioni adversum est, facere formident, canonica auctoritas quid de his in uno et in quamplurimis capitulis statuat adnectimus. Ita enim sancitum est (Gangr. c. 8, lib. I, c. 47), Si quis dederit vel acceperit oblata, praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit. Haec ergo persecuti sumus, quo filii et domini nostri et quod agere debent faciant, et his qui Patrum auctoritatem violare non verentur resistant, ne sibi perpetuam obligationem imponant, neque sibi subjectis scandalum offensionis 120.0029D| generent. Manifestum quippe est quod qui acquiescat male postulanti, et sibi animadversionis divinae pondus inducit, et ei, cui conibet [connivet], justi et perpetui Judicis iram imponit. Quod ne fiat, monemus, hortamur et rogamus, ut filii et domini nostri, et haec quae statuimus illibata conservent, et nulli profano usu Ecclesiam Dei temerare volenti consensum aut nunc aut in futuro praebeant: quatenus non solum iram districti Judicis evadant, verum etiam coronam perpetuae vitae, et Davidici illius felicissimi et sempiterni regni gloriam consequantur. Sed et eos, quorum gratia haec omnia loquimur et facimus, videlicet praeclara et pretiosissima membra aeterni Regis et Salvatoris omnium, monemus quatenus eodem affectu religioni suae continuam devotionem adhibeant quo nos eorum et utilitati consulimus et tranquillitati in futuro hac in causa deservimus: videlicet ut tales esse studeant ante oculos Judicis omnia cernentis, quales in oculis hominum 120.0030A| videntur esse et creduntur; ut nos ecclesiasticis negotiis occupatos oratione et merito Deo commendent, et dominis ac filiis nostris omnipotentis Dei propitiationem obtinere possint. Quo non modo illis perpetua facultatum suarum potestas et electionis gratia permaneat, sed etiam triumphus gloriae sempiternae post functionem vitae praesentis illos excipiat. Et, ut haec quae sanximus in praesenti et in futuro tempore inviolata permaneant, nostrae manus subscriptione quae superius comprehensa sunt corroboravimus. Successores quoque nostros monemus atque obsecramus quo, pro amore Christi, zelo Dei succensi, invigilent adversum insidiatores et fures ovilis Dominici, eosque repellant: et quidquid firmavimus, et ipsi confirment, tam auctoritate sacri Evangelii, et sanctorum Patrum, quam et sua eis clementissima gratia a Salvatore omnium attributa: veluti et nos, illius loci tranquillitatem et profectum diligentes, eum qui hoc privilegium temerare voluerit, secundum institutionem canonum anathematizamus, 120.0030B| atque ab omni consortio sanctorum segregamus; si tamen non resipuerit, et per veram satisfactionem se correxerit. Obsecramus etiam fratres et coepiscopos nostros, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum; sed et religiosos abbates, qui ad hanc sanctam et beatam synodum non occurrerunt, in quorum manus hujus privilegii a nobis editi et corroborati pagina pervenerit, sua auctoritate et subscriptione hoc confirmare non differant.
Hincmarus, sanctae metropolis Ecclesiae Remorum episcopus, hoc privilegium episcopali auctoritate ratum decernens, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, confirmavi.
Erpuinus, indignus Silvanectensis episcopus, huic privilegio episcopali auctoritate stabilito in nomine sanctae Trinitatis subscripsi.
Guntboldus, sanctae metropolis Ecclesiae Rotomagensis 120.0030C| episcopus, hoc privilegium relegi, atque episcopali auctoritate ratum decernens, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti confirmavi.
Simeon, sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopus, huic privilegio auctoritate episcopali assentiens, in sanctae Trinitatis nomine subscripsi.
Rothadus, sanctae Suessionensis Ecclesiae praesul, huic privilegio auctoritate pontificali assentiens, subscripsi.
Theodericus, sanctae Camaracensis Ecclesiae episcopus, huic privilegio auctoritate episcopali assentiens, in nomine sanctae Trinitatis subscripsi.
Irminfridus, sanctae Bellovacensis Ecclesiae episcopus, huic privilegio auctoritate episcopali assentiens, in nomine sanctae Trinitatis subscripsi.
Wenilo, sanctae Senonicae metropolitanae Ecclesiae episcopus, hoc privilegium relegi, atque episcopali auctoritate ratum decernens, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti subscripsi.
120.0030D| Fulcoinus, Taruanensis Ecclesiae indignus episcopus, huic privilegio auctoritate episcopali assentiens, in nomine sanctae Trinitatis subscripsi.
Helias, Carnotensis episcopus hoc privilegium relegi, atque episcopali auctoritate ratum fieri dignum duxi.
Raginarius, sanctae Ambianensis Ecclesiae episcopus, huic privilegio auctoritate pontificali assentiens, subscripsi.
Prudentius, sanctae Trecassinae Ecclesiae indignus episcopus, huic privilegio auctoritate episcopali assentiens, in sanctae Trinitatis nomine subscripsi.
Aldricus, Cenomanensium episcopus.
Agius, indignus episcopus Aurelianensis Ecclesiae, huic privilegio episcopali auctoritate stabilito, in nomine sanctae Trinitatis subscripsi.
Erchenradus, Parisiacensis Ecclesiae episcopus, huic privilegio episcopali auctoritate stabilito subscripsi.
120.0031A| Freculfus, Lexoviensis Ecclesiae episcopus, episcopali auctoritate ratum decernens, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti subscripsi.
Saxobodus, Sagensis Ecclesiae episcopus, hoc decretum consensi, et subscripsi.
Imo, Noviomagensis Ecclesiae indignus episcopus, hoc privilegium consensi, et subscripsi.
120.0032A| Erluinus, gratia Dei Constantiae episcopus, hoc privilegium consensi.
Ludovicus, monasterii pretiosissimorum martyrum Christi, Dionysii ac sociorum ejus abbas, privilegium hoc relegi, ratumque decernens subscripsi.
Radbertus ipsius monasterii abbas privilegium hoc relegi, ratumque decernens subscripsi.
(no apparatus)