Migne Patrologia Latina Tomus 136
Privilegium
Privilegium (Otto I), J. P. Migne 136.0601B
Privilegium
136.0599B| In nomine sanctae et individuae Trinitatis HOTHO divina favente clementia imperator Augustus.
Noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium scilicet quam futurorum industria, interventu charissimi filii et equinomi nostri, concessisse nos Ecclesiae Veronensi, cui clementia nostra imperiali, auctore Deo, Ratherius episcopus praesidere dignoscitur, ob amorem Dei et sanctae Dei Genitricis sanctique Zenonis quidquid residuum est de eo, quod antecessores nostri antecessoribus ipsius ad portas duas civitatis pertinens contulerunt, unam scilicet quae dicitur sancti Zenonis, alteram, quae nomine sancti Firmi vocatur, cum teloneo de plaustris, et omni nobis ex eis debito redditu. Concedimus etiam, imo reddimus ei mercatum 136.0599C| in festivitate S. Zenonis, vel in ramis palmarum, sicut antecessores nostri eidem Ecclesiae 458 concessisse narrantur. Concedimus etiam ei duas portiones de ripatico, et ipsum ex integro ripaticum 136.0600B| in castello, quod vocatur Portus: quidquid etiam antecessores nostri usque ad nostra tempora eidem Ecclesiae contulerunt, et per praecepta firmaverunt, totum concedimus, atque isto praecepto firmamus. Omnem quoque publicam functionem a castellis ipsius, quae nunc sunt, et in perpetuum ad eamdem Ecclesiam pertinentia erunt, ita abscindimus ac removemus, ut nec comes, nec vicecomes, neque sculdascio potestatem ullam in eis manendi, vel aliquem habeant distringendi; sed omnes in eis commanentes ita sub potestatem vel istius, vel illius, qui per successiones temporum jam dictae Ecclesiae praefuerint, maneant, ut nusquam eos distringere aliqua nostro subjecta licentiam habeat potestas; sed si quid perperam 136.0600C| vel a massariis, vel a castellanis, vel a plectitiis, vel incensitis, vel a commodatis, vel 459 clericis, vel famulis ipsius fuerit actum, aut ab ipso, aut ministeriali ipsius sit juste et legaliter 136.0601A| emendatum. In suis praeterea aquis nemo praesumat piscari, nisi antiquitus licentia fuerit. Et quia ipse egenus et advena, et omni carens nisi Dei et nostri auxilio, multa jam est perpessus incommoda; hoc juvandi ingenio eum volumus levare, ut praeter id quod est, ut caeteri, in regno noster episcopus, sit etiam mundeburde nostro tam speciali praerogativa protectus, ut si quis eum amplius, ut usque nunc, praesumpserit inquietare, aut rebellis existere, vel Deo contradixerit, quod suum ministerium est, exhibere; si clericus est, omnibus, quae habet, in potestatem ipsius redactis, de Ecclesia usque ad satisfactionem legitimam atque condignam pellatur; si servus, quod servorum est subeat, et in potestate ipsius, ut ex debito, maneat: 136.0601B| habeantque fideles et amici licentiam absque ullius compositionis timore illum et de istis et de omnibus, quae illi expediunt, agere [ supple etc.] pro posse juvare. Si comes, vicecomes, sculdascio, aut aliqua saecularis potestas hoc egerit, et de eo, quod ipsius proprium est, se contra voluntatem ipsius inframiserit, id est ut terram ipsius absque ullius dato tenuerit, aut clericum ipsius, vel famulum in commendationem, ipso non concedente, receperit, aut aliquid simile illi intulerit, centum libras auri nobis componat; 460 damnum insuper, quod ei intulit, per legem eidem restauret. Nullum etiam castellanum ipsius a castello illius seducat, et in suum, quia hoc est injustissimum, collocet; et si fecerit, immunitatis fracturam illi, nobis vero bannum 136.0602A| cogatur exsolvere; idem legaliter passurus, qui de ulla re, quae ad Ecclesias easdem pertinent [ leg. ad eamdem Ecclesiam pertinet], ei contradixerit, quod sibi proprium et Deo est placitum, agere; et quod tutor, et defensor, et patrocinator alicujus eorum in tanto scelere praesumpserit esse. Libellariae, commutationes, vel precariae dolosae, ex quo episcopus est ordinatus, si factae fuerint aliquae, volumus atque praecipimus ut rescindantur omnino, et secundum quod Deo placitum est, emendentur: quatenus ab omnibus liber, quae removere ab eo Christo favente valemus, incommodis, secure Deo valeat deservire, et pro incolumitate nostra, conjugis, prolisque charissimae finem tenus cuncti valeatis ( supple divinam) clementiam exorare. 136.0602B|
461 SIGNUM DOMNI OTTONIS SERENISSIMI IMPERATORIS.
462 Ambrosius cancellarius ad vicem Huberti episcopi et archicancellarii recognovi et subscripsi.
Data Nonis Novembris anno Dominicae Incarnationis 967; imperii vero domni Othonis piissimi Caesaris VI, indict. XI.
Actum Balsemade feliciter. Amen.