EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegium
885

editio: Migne 1852
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 126


AdrIii.Privil11 126 Adrianus III Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Privilegium

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, ANGILBERGAE dilectae filiae imperatrici Augustae, et per te tuo venerabili monasterio Placentiae noviter constructo, in perpetuum.

Omnibus quidem justa petentibus apostolica sollicitudine, praecipiente Domino, favere debemus; praecipue tamen devotioni tuae, dulcissima ac spiritalis filia nostra Angilberga, olim imperatrix Augusta, quam merito honore atque reverentia sancta mater nostra Romana Ecclesia, ut dilectissimam et principalem prolem, amplectitur semper et refovet. Quapropter monasterium et xenodochium, quod ad honorem Dominicae resurrectionis et BB. apostolorum, et martyrum Bartholomaei, Sixti et Fabiani, prudenti provisione a fundamentis nuper Placentiae aedificare voluisti, laudabili complectimur desiderio paternoque affectu . . . Apostolica illud auctoritate ratum ac stabilitum perenniter instituentes, et ut ab omni impulsione, atque inquietudine quorumlibet infestantium beatissimi Petri tuitione illaesum semper, et inconcussum, Domino protegente, permaneat; hoc etiam omnimodo providemus, et stabiliter decernimus, ut universa, quae ibidem in rebus mobilibus et immobilibus, intus forisque, in familiis utriusque sexus cunctoque ornatu ecclesiastico, atque omni supellectili semel Domino a vobis distributa sunt, futuris temporibus inconvulsa in eodem sacrato loco persistant, omnium penitus diminutione, vel invasione sopita; in eis etiam familiis, quas ob redemptionem animae vestrae prudenti respectu libertate donastis, vel in reliquum donaveritis, simili modo nos vobis favemus, aspiramus, et apostolicum praebemus assensum, quatenus et illi secura libertate potiti, gratia Dei duce sempiternae suscipiant gaudia vitae. Consecrationem porro abbatissae loci ipsius, ut filia devota petisti, secundum quod in tuo testamento a te prudentissime ex eodem monasterio tuo coaptato continetur, modis omnibus fieri concedimus: scilicet cum ordinanda ibidem fuerit abbatissa, Mediolanensis archiepiscopus, qui eo tempore fuerit, vocatus ab illis personis, quas ex progenie tua ipsi loco praefeceris, quibusque curam potiorem dimiseris, ad eligendam, et consecrandam abbatissam simpliciter ibidem adveniat, et non ultra, quam a te statutum est, in eodem moretur loco, aut amplius exigendo stipendia praeterquam praefixum est, idem monasterium gravet. Similiter quoque, si ortum fuerit discordiae aut cujuscunque dissensionis malum, veniens sedare illud, et formare pacem studeat cum moderamine disciplinae. Si autem qualibet occasione, aut tuae institutionis praevaricatione Mediolanensis archiepiscopus neglexerit hanc habere curam et sollicitudinem, ut praeposuimus; Aquileiensis patriarcha, similiter, ut supra, vocatus, haec omnia fideliter prosequatur. Et si aliquando aut pro praescriptis negotiis, aut pro aliqua temporis necessitate, aut etiam pro malignantium hominum gravedine oportuerit hanc nostram apostolicam sedem appellare, obsecramus et obtestamur omnes successores nostros per merita BB. apostolorum, quatenus ad sublevationem et defensionem loci ipsius operam viriliter usque ad effectum dare, donec omnes ejus sopiantur controversiae, studeant.

Inter haec Ravennate archiepiscopo cum Ticinense, et Placentino, et Regiense, et Mutinense cum Mantuano, et Veronense cum Laudense, et Vercellense, aliisque coepiscopis nobisque sanctam synodum celebrantibus, et tuae voluntati assensum praebentibus, volumus atque instituimus, ut cujuscunque ordinis clericos, qui in eodem sacrato loco missarum solemnia celebrantes deserviunt, et eos qui in ejusdem monasterii capellis ubicunque divina jugiter officia faciunt, liceat praecipue Mediolanensi archiepiscopo, aut patriarchae supradicto promovere, et consecrare, vel alii etiam cuilibet episcopo, quem abbatissa loci illius voluerit rogare. Haec et alia ecclesiastici officii ministeria sint in abbatissae voluntate, ut possit videlicet chrisma, et ecclesiarum suarum consecrationem, a quocunque ei libitum fuerit, omni tempore impetrare: ita tamen, ut si aliquando ad haec forte rogabitur Placentinus episcopus, in praedicto coenobio, et xenodochio rebusque ipsorum nullum se noverit amodo et deinceps jus potestatis habere, neque etiam ad missas celebrandas juxta Patrum instituta, nisi invitatus, adveniat.

Decimas vero universi fundi pertinentis ad ipsum monasterium, quas episcopi qui . . . . . . esto sunt, et in quorum quidem adjacent parochiis, pro Dei amore, vestrorumque bonorum recordatione, devote atque libenter supradicto venerabili loco largiti sunt: volumus, et apostolica corroboramus auctoritate, et absque refragatione, tam ipsorum, quam et successorum eorum, velut ipsa instituisti, sacro xenodochio, et capellis perpetualiter habeantur. Insuper statuimus, et apostolica auctoritate stabilimus, ut juxta quod nostri praedecessores tam Adrianus, quam Joannes et Marinus praesules suis tibi privilegiis concessisse, et roborasse noscuntur, universa, quae olim divae memoriae Ludovicus serenissimus imperator, dominus et vir tuus, per suam magnificentiam augustalibus apicibus tibi dum adviveret contulisse probatur, seu etiam et ea quae ipsa postmodum imperialibus largitionibus, vel etiam quibuslibet justis acquisitionibus, emptionibus, vel commutationibus in proprios, sive jam dicti monasterii tui usus acquisisti, seu in posterum acquisitura es; simulque et ea, quae ad supplementum ejusdem sacrati loci, et tam regum, quam aliorum quorumlibet fidelium donatione, vel liberalitate nunc, vel postmodum addita fuisse comprobantur: eodem tenore et ordine, quo tibi, vel tuo praenominato coenobio advenerunt, illibata et inviolata, atque inconcussa permaneant, et secundum tuae ordinationis statuta persistant. Et si quis, quod non optamus, contra haec statuta in Dei omnipotentis oblata, vel concessa servitium agere tentaverit, vel quippiam horum infringere temerario ausu voluerit, excommunicationi submissus omni ecclesiastico consortio careat, et nisi se continuo a tali nequitia corrigat et resipiscat, S. Petri nostrique apostolatus auctoritate anathematis vinculo innodatus, reus in futuro judicio permaneat, et pro excessu suae tantae transgressionis cum Juda traditore infrunitus, atque rebellis sancti Spiritus sententia, qui semper fictum et mendacem effugit, noverit se habiturum portionem in gehenna ignis aeterni.

Scriptum per manum Leonis scrinarii S. R. E. in mense Aprili, indictione tertia. Bene valete. Dat. XV Kal. Maii per manum Gregorii nomenclatoris, missi, et apocrisiarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore, anno ejus quinto, indictione tertia