Privilegium (Adeodatus)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegium
IV saecolo

editio: Migne 1851
fons: Corpus Corporum



Migne Patrologia Latina Tomus 87


AdePap.Privil3 87 Adeodatus papa Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Privilegium Adeodatus episcopus, servus servorum Dei, Adria no abbati monasterii sancti Petri apostoli.

Evangelicis atque apostolicis sanctionibus luce clarius edocemur, nec servorum solertiam in administratione talentorum, nec dominicae vineae operarios pondere diei et aestus affectos a remuneratione boni operis esse fraudatos. Scriptum namque est: Voca, ait, operarios et redde illis mercedem; et: Dignus est operarius proprio laboris commodo perpotiri. Quapropter oportet etiam nos, licet immeritos, pastoralem tamen curam administrantes, eis qui lucrando Deo animas solerter invigilant, providentiam aliquam ad temporalem eorum sustentationem utcunque peragere, ne eorum sagacitas erga lucrandarum animarum quaestum necessitate scilicet temporali praepedita, ad opus implendum segnis efficiatur. Quam ob causam annuentes tuae petitioni, quemadmodum nos fusa parte poposcit, a praesenti concedimus tibi Adriano, ut pote abbati ab hac apostolica sede ordinato atque destinato, una cum tua propria congregatione, quae nunc vel futura est, monasterium videlicet sancti Petri constitutum extra civitatem cognomento Doroverno, cum omnibus sedditibus ad eum pertinentibus, vel quicquid ei jure verbi competere videtur. Et si qua exinde ab aliquo injuste ablata sunt, restitui absque recrastinatione censemus, quatenus dum nihil eorum quae ad sustentationem corpoream sunt profutura, defuerit, licenter ad lucrandas (ut dictum est) Deo animas pervigil possit esse sollicitudo. Cujus ad cumulum firmitatis praevidimus praefatum monasterium apostolicis praerogativis nunc et in perpetuum praemunire, insolentiasque tam sacerdotum quam laicorum pariter ab eo inhibere, praecipientes ex auctoritate videlicet apostolicae sedis, cui superna largiente gratia praeesse dignoscimur, omnes omnino tam Ecclesiae praesules, quamque sublimium saecularium dignitates, vel inferioris ordinis administrationem gerentes, se a praefati monasterii inquietudinibus atque gravaminibus suspendi, nec per quamlibet occasionem tibi tuaeque congregationi in eo degenti, vel qui pro tempore suo successerit in loco, quoquo modo dispendia vel inquietudinum molestias irrogare. Sed et hoc nihilominus sancientes, ut post tuum obitum futurus abbas, non alius, vel aliunde ad eorum regimen animarum, nisi quem ipsa sibi prorsus Deo servientium congregatio de proprio videlicet monasterio communi assensu regulariter praelegerit, subrogetur. Si quis interea (quod non credimus) temerario ausu contra haec sanctae et apostolicae sedis decreta contraire temptaverit, et ea, quae a nobis pie indulta sunt, privilegia convellere praesumpserit, noverit se (si praesul vel minister est) ex auctoritate videlicet beati Petri apostolorum principis, cui Dominus Jesus Christus, Deus noster, ligandi solvendique in coelo et in terra potestatem concessit, proprio esse privatum officio; si de saecularibus laicisque fuerit, a participatione corporis et sanguinis Domini Jesu Christi cognoscat se esse segregatum, quousque videlicet quod temere perpetravit humiliter corrigat, et de excessu poenitudinem gerat. Dat. X Kalend. Januarii, imperantibus piissimis Augustis, Constantino majore imperatore anno XXII, post consulatum ejus anno . . . . . sed et Heraclio atque Tiberio novis Augustis, ejus fratribus, anno XVIII, indictione secunda.