Privilegia et constitutiones (Leo VIII)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegia et constitutiones (Leo VIII)
saeculo X

editio: Migne 1852
fons: Corpus Corporum

http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xanfang.php?tabelle=Leo_VIII_cps2&corpus=2&allow_download=0&lang=0

LeoVii.PrEtCo 134 Leo VIII Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. LEONIS VIII EPISTOLA AD RODOALDUM PATRIARCHAM AQUILEIENSEM. (Anno 963.) Illi pallium mittit. [Apud Ughelli, Italia sacra, V, 44.]

LEO episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo ac sanctissimo confratri nostro RODOALDO, sanctae Aquileiensis Ecclesiae patriarchae.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto nos sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, qui pastores animarum dicimur. Attendamus, et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Pastorem negligentiae reatus excruciet, unde modo honoris reverentia sublimiores inter caeteros judicamur. Pallium autem fraternitati vestrae ex more ad missarum solemnia celebranda transmisimus; quo tibi non aliter, Ecclesiae tuae privilegiis in tuo statu manentibus, uti concedimus, quam praedecessores decessoresque tuos usos esse incognitum non habetis. Cujus quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut et morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus, auctore Deo, recte utrobique, possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa, si qua fortitudo illis injecta est, dirigantur; in ea quod imitentur aspiciant; in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant. Sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat. Districtum mali cognoscant. Insontem apud te suggestio mala non faciat. Nocentem gratia non excuset; remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris, perpetrari permittas; sit in te boni Pastoris dulcedo; sit et judicis severa districtio. Unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos ferocientes a feritate compescat. Sed quoniam nonnunquam praepositorum zelus, dum districtus malorum vult vindex existere, transit in crudelitatem correptio, iram judicio refrena, et censura Custodia te aequitatis extollat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audere. Nec pauperem de re sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere, qualis sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III, 2). Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Et ecce, fratrum charissime multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod forise accepisse ostenderis, intus habebis. Et ut omnibus pateat Christianis, quanta charitate diligamus ob amorem beati Marci evangelistae pastoris nostri, gloriosissimi Petri apostolorum principis discipuli, qui vestrae praesedit cathedrae, renovamus vobis, per praesens privilegium, illud antiquum sanctissimo Hermagorae, beati Marci evangelistae successori, a beatissimo Petro contraditum, verum peccatis nostris promerentibus a paganorum saevitia concrematum. Volumus scilicet, et apostolica auctoritate jubemus, ut inter omnes Italicas Ecclesias Dei sedes prima post Romanam Aquileiensis, cujus Deo auctore praees, habeatur. Sed et hoc in augmentum et decorem Ecclesiae vestrae concedimus ut dum volente Deo vos vestrique successores ab hac luce migrare contigerit, non liceat quempiam ex aliena Ecclesia praeponi. Sed ex proprio sinu tam clerici, quam laici eligant, quem legaliter sibi pastorem constituant. Fidelis est Deus, qui nunquam deficere patiatur, ne in Aquileiensis Ecclesiae coetu talis possit inveniri, qui merito caeteris episcopatus dignitate possit praeponi. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiae suae protectione circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur.

Datum in sacratissima aede Petri apostoli, Idibus Decembris, anno pontificatus Leonis I, imperante Othone anno II. disciplinae sic utere, ut culpas ferias, et a dilectione personarum, quas corrigis, non recedas; misericordem te, ut virtus patitur pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat; opprimentibus modesta correptio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias. Nullum quaerentem justa despicias.

II. LEONIS VIII PAPAE PRIVILEGIUM DE INVESTITURIS. (Anno 963 Dec. 6, 964 Jan.)[Apud Pertz, Monumenta Germaniae historica, Leg. tom. II, p. 166].

MONITUM.

Chartam inde ab undecimo saeculo celebrem ex fol. 192 codicis Vaticani n. 1984, Romae saeculo XI et initio saeculi XII exarati sistimus, emendatam tamen ope codicis Caesarei Vindobonensis in catalogo Juris canonici n. 105, fol. 13, quem Gentillotus saeculo XII, sed kopitarius noster decimo tertio assignat. Tertium exemplar exstat in bibliotheca eadem inter codd. Salisburgenses n. 323. mbr. saec. XI exeuntis aut XII, fol. 104; quartum evolvi Bambergae in collectione canonum saec. XII vel XIII ineuntis C. 64 signata, ubi post notitiam de Adriani decreto et ante Nicolai II constitutionem et concordatum Wormatiense habetur; quintum Cantabrigiae inter codd. collegii Corporis Christi; sextum in bibliotheca civitatis Bruggensis in Flandria, ubi una cum Nicolai II constitutione de electione papae in codice saeculi XIII Petro de Riga super tota biblia subjicitur. Partem ejus Ivo Panormiae L. 8, cap. 135, et Gratianus Decreto suo dist. 63, c. 23, inseruerunt; integra, sed aperte interpolata, ex codice Florentino in Theodorici de Niem tractatu De privil. et juribus imperii apud Schardium Coll. opp. de jurisdictione imperiali Basil. 1566, et Goldastum prodiit. Notitiam rei gestae legimus in libro tertio Collectionis canonum tripartitae et in Decreto Ivonis l. 8, c. 136. Lis de auctoritate chartae rationibus huc usque prolatis minime conflicitur. Nam omnia illa quae hic regibus Theutonicis conferuntur, scilicet jus certum in eligendo pontifice, patriciatum Romanum et jus vestiturae episcoporum, inde ab antiquis temporibus ad eos pertinuisse constat; jus vero eligendi sibi successorem Otto jam tum temporis, consentientibus Germaniae proceribus, sibi usurpaverat. Forma tamen chartae ea est, quae suspicionem aliquam certe moveat; nam ut alia taceam, quis unquam papa de praedecessore suo scripsisset cujus vitam et actionem satis discretam audivimus, et Ottonem omissa imperatoris voce nonnisi regem Teutonicum designari, scrupulum injicere debet; et temporis designatio desideratur. Sed cum Ottonem et Leonem foedus Imperii et Ecclesiae renovasse haud dubium sit, conditionibus hic propositis fides haud omnino abneganda erit.

Privilegium Leonis Papae VIII.

Convenit apostolico moderamine pollentibus benivola compassione succurrere, et poscentum animis alacri devotione prebere assensum. Ex hoc enim potissimum premium apud conditorem omnium depromitur Deum, quandoque omnem clerum et omnem populum asserimus esse concordem, et ad meliorem fuerit sine dubio statum perductus. Atque ideo quia juste et rationabiliter vestra humilitate nostro apostolatui humiliter postulatis, quatinus gratulanter peragentes sanctam synodum, nostro consilio congregatam patriarchio Lateranensi, in ecclesia sancti Salvatoris constitutam, a compluribus viris catholicis episcopis et abbatibus insuper judicibus ac legis doctoribus promulgantibus, qualiter quiete ac pacifice stare ac vivere valeamus; presentibus omnibus et singulis regionibus hujus alme urbis Rome, ac ex omnibus ordinibus, clericy ac populi, asserentibus et confirmantibus per omnia, heresi et altercatione et omni errore expulso, quoniam nimis his temporibus error ex hoc crescebat; decernimus tam de Romano imperio quam de apostolica sede ac dignitate patriciatus quam de investitura episcopatus. Idcirco ad exemplum beati Adriani sedis apostolice episcopi, cujus vitam et actionem satis discretam audivimus, et rationabilem admodum in suis spiritalibus sanctionibus recognovimus; qui ejusmodi sanctam synodum constituit, et domno Carolo victoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum, ac patricio Romanorum, patriciatus dignitatem ac ordinationem apostolicae sedis et episcopatuum concessit; nos quoque Leo servus servorum Dei episcopus, simul cum cuncto clero et universo populo Romano omnibus ordinibus hujus alme Urbis, sicut in ipsis conscriptis apparet, constituimus, confirmamus, corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concessimus atque largimur, domno Ottoni primo, Teutonico regi, dilectissimo spirituali in Christo filio nostro, ejusque successoribus hujus regni Italie in perpetuum, tam sibi facultatem successorem eligendi, quam summe sedis apostolice pontificem ordinandi, ac per hoc archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi tamen ab eo investituram suscipiant, et consecrationem recipiant undecumque pertinuerit, exceptis his quos imperator pontifici et archiepiscopis concessit. Ita demum asserimus, ut nemo deinceps, cujusque gradus vel conditionis aut dignitatis sive religiositatis, eligendi regem vel patricium sive pontificem summe sedis apostolice, aut quemcumque episcoporum vel ordinandi habeat facultatem; set soli regi Romani imperii hanc reverentie tribuimus facultatem, absque omni pecunia hec omnia superius disponenda; et ut ipse sit rex et patricius. Quod si a clero et populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege laudetur et investiatur, a nemine consecretur. Unde si quis contra hanc apostolicam auctoritatem et traditionem aliquid molitur, aut temerator in aliquo repertus fuerit, sive contra hoc nostrum concilium agens, sciat se in iram beati Petri apostolorum principis et filii nostri domni Ottonis ejus successorum et nostram casurum, et sub anathematis vinculo emersurum, ac per hoc excommunicationi universalis Ecclesiae omnisque populi cristiani eum subjacere decrevimus. Insuper nisi a malo resipuerit, irrevocabili exilio puniatur, vel ultimis suppliciis feriatur. Qui vero pio intuitu cunctorum observator in omnibus extiterit, benedictionis gratiam vitamque eternam cum omnibus sanctis sine fine habere mereatur in secula seculorum. Amen. Amen. Amen.

III. LEONIS VIII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. PETRI MONTIS MAJORIS. (Anno 963-5.)[Apud Baluze, Miscellanea, III, 5.]

LEO episcopus, servus servorum Dei, MAURINGO religioso presbytero et monacho atque abbati venerabilis monasterii beati Petri apostolorum principis, quod situm est territorio provinciae in locoque Montemajore, et per te in eodem venerabili monasterio successoribus tuis in perpetuum.

Si semper sunt concendenda quae piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea quae pro divini cultus praerogativa noscuntur, non sunt omnino abneganda, quae sunt a largitoribus non solum poscenda, sed vi charitatis procul dubio exigenda. Igitur quia petiit a nobis tua religiositas quatenus confirmaremus vobis et vestro monasterio in honorem videlicet beati Petri apostoli (fundato), quod situm est in monte qui Major (dicitur), pro voto et amore dilectissimi et charissimi filii nostri imperatoris cum summa reverentia nominandi Ottonis et Adalaisae charissimae imperatricis conjugi ejus filiae charissimae nostrae spirituali, ut privilegium sedis apostolicae largiamur, ipso namque monasterio in integro cum ecclesiis suis, terris et silvis, fundis et casalibus, cum servis et ancillis, et monasterium desertum antiquumque Horluc cum omnibus adjacentiis vel pertinentiis suis, necnon et villa quae Tunneto cum servos et ancillas, vineis seu terris, cum omnem dationem et publicam functionem, quae sita est in comitatu Bedarese, pariter et cellam sancti Honorati in integro cum omnibus sibi pertinentibus, sitam in comitatu Aquense, ubi dicitur Rocca Fraudosa, et sunt in comitatu Tolonensi; castrum qui nuncupatur Septem Furnos cum omnibus appendiciis suis; id est, villis, salinariis, piscationes, salinas quae vocant Eras, et omnia ibidem pertinentia, et sunt in comitatu Arelatensi; terra sancti Petri in castro Fossis, vallem quae nominatur sancti Petri ab ipsis ecclesiis, in primis sancti Petri, sancti Martini, sancti Juliani, sancti Genesii, sancti Hermetis; et in ponte vaso uno qui Venroso vocatur; et in comitatu Avenionense, in villa quae vocatur Casus, sunt mansi octo et ecclesia disrupta cum servis et ancillis; et in comitatu Regensi curtem quae nominatur Criselgis, cum servis et ancillis, sive etiam et aliis locis quae a priscis temporibus in eodem monasterio a Christianissimis hominibus collata fuerunt, vel quae amodo in antea conceduntur, per hunc nostrum apostolicum privilegium vobis vestrisque successoribus in perpetuum confirmamus; quatenus sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore praesidemus, ecclesiae constitutum, nullius ecclesiae jurisdictioni submittatur, praestante praenominato monasterio sanctae nostrae ecclesiae pro luminariis solidos quatuor. Quod si propter longinquitatem itineris aut forsitan inimicorum discrimen, aut propter regni dissidium, superius nominatam pensionem quotannis solvere non potueritis, liceat vobis post tertium aut quartum annum de praeteritis annis omnem simul pensionem nobis nostraeque ecclesiae persolvere. Pro qua re piis votis faventes ac nostra auctoritate id quod a tua religione exposcitur effectui mancipamus; et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem infra praefati monasterii ditionem qualibet auctoritate, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, Missarum solemnitatem celebrare omnino prohibemus, statuentes atque promulgantes apostolica auctoritate sub interminatione futuri judicii nulli licere nostrorum successorum pontificum vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae, tam dux, sive marchio, aut comes, sive tam gastaldus, vel cujuscunque dignitatis praeditus sit homo, haec quae a nobis intentione decreta sunt privilegia pia in quoquam convellere, potius firma stabilitate inconvulsa manere definimus, atque anathematis vinculo, nisi resipuerit perpetuis temporibus observanda. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii, praecepti, confirmationis paginam in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur et vitae aeternae particeps efficiatur. Curae ergo tuae sit monasterii fratres quo praees egregiis moribus ac vita irreprehensibili exornare, ut profecto juxta id quod subjectos apostolicis privilegiis maluit inconcusse dotando, desideret potius et anhelet inviolabili coelestis affluentiae munere diurnis disciplinae precibus decorandos. Sit profecto communis et sincera vita, sit sobria communionis sinceritas, ut quibus mundus est mortuus ac sepultus, per incentiva contentionis vitia minime suscitetur, quia incassum quis et frustra laborare cognoscitur si superbiae vitiorum auctrici colla submittere sentiatur. Sit excelsa in Deo humilitas, quia per hanc electi arcem coelestium munerum possederunt. Sit igitur ante oculos mentis et corporis traditionum regula, quam sancti quidam tradiderunt patroni, ut unusquisque praelatus noverit qualiter debeat imperare subjectis, ne dum aspera et non unicuique servari aptissima videntur imponi, atque ad contemptum prorumpant de imperantis indiscretione subjecti. Sit itaque moderata vivacitas, sit sollicitudinis supereminens in fratribus serenitas; ut dum regulariter omnes qui se Deo integerrime conferunt per obedientiae lineam bene servientes temporalia, ad gaudia coelestis patriae perveniant sempiterna. Et haec quidem quae ad sollicitudinem pertinent dixisse sufficiunt. Ante omnia vero Redemptoris nostri misericordiam cum ingemiscimus, redemptionem nostram exspectantes enixius cum singulis gentibus exspectamus, ut ea quae pietas flagitat, fragilitas humanae conditionis sufficienter atque confidenter de sui auctoris suffragatione adimpleat. [Scriptum per manus . . . . . . Caetera desunt. ]

IV LEONIS VIII CESSIO DONATIONUM ROMANAE ECCLESIAE. (Anno 964.)[Apud Pertz, Monumenta Germ. hist., Leg. tom. II, p. 168.]

MONITUM.

Constitutionem cum libello Theodorici de Niem l. c. vulgatam, jam ex collectione decretalium Caesarea Vindobonensi inter libros Juris canonici n. 105 signata mbr. saec. XIII, olim monasterii Frankenthal inter Spiram et Wormatiam, kopitarius noster transcripsit. Charta vel ex subscriptionibus apertissime falsitatis arguitur; et in controversia sacerdototii et imperii sub Henrico IV aut V contra suppositas Ludovici, Ottonis et Henrici donationes defensionis instrumentum, confecta esse videtur.

Item decretum ejusdem papae Leonis.

LEO servus servorum Dei episcopus, OTTONI spirituali filio nostro in Christo imperatori augusto, omnibusque successoribus tuis imperatoribus et regibus regni Italiae.

Quod domnus Carolus rex Francorum ac Longobardorum et patricius Romanorum, nec non Pipinus pater ejus, de regalibus rebus hujus regni Italiae tribuerunt in sancta Romana ecclesia beati Petri apostoli, sive per instrumenta quae scripta fuerunt per Etherium notarium suum, sive per sacramenta vel per donationem, seu per alios modos, sive obvenerunt per donationes de Justiniano imperatore et de Ariperto rege, haec omnia largimur ac desinimus atque transactamus vobis Ottoni imperatori, et Adeleide conjugi tue regnique consorti, vestrisque successoribus hujus regni Italie, in perpetuum, sanctis evangeliis et patrociniis pluribus sanctorum, videlicet de cruce Domini, et de caligis pedum suorum, et de vestimento inconsutili, et supra corpus beati Petri, cum terribilibus sacramentis a praedicto papa et a suis cardinalibus per consensum et auctoritatem totius populi Romani, tam clericorum quam laicorum, de ordinibus Romanorum ex unaquaque regione, praesentibus laudantibus ac firmantibus, pro nimia persecutione inimicorum Dei et ecclesie, ut Deus omnipotens victoriam tali regi tribuere dignetur et pellere eos ex provinciis imperii Romani.

Praedictas autem donationes quas hic specialiter nominabimus, perpetualiter in regalibus rebus sujicere volumus per nostram apostolicam traditionem. Id est: in Suriano; in monte Bardonis, et Lune, et insula Corsicae, seu Regium, Parmam, Mantuam, Montem Silicis, insulas Veneciarum, ducatum Ferrariae, Gabellum, Comaclum, ducatum Istriae, Dalmatiam, exarchatum Ravenne, Faventiam, Cesenam, castrum Tyberiacus, roca Modiliana, roca Elmiza, roca Cortuclaria, roca Fanilla, petra de Appla, seu castrum Tosianianum, castrum Ceperianum, petram Auri, Civitellam, ducatum Ariminum, Concam, montem Feretrum, et montem Carpinum, seu Olimpicum castrum, Exforium, Bobium, Eugobium, Urbinum, et Forum Simphorini, Galli, et Senegalli, et Ancona, et Oximanum, Firmano, et Hesi, et ducatum Perusie, seu Urbs vetus; et Tuder, Amelia, seu Orti, montem Sirapti cum oppidis suis, castrum Cumanum, castrum Galliensium, seu castrum Sutrium, Castellana, seu Tiburtina, ducatum Spolitinum, et Marsorum, Zangar, seu totiusque lacum Barani, Terma, et Termula, Dracomaria, Lisimas, montem Gargani, et Capitenata, Apulia, Calabria, Rar, Teranto, ducatum Neapolis, ducatum Beneventi, seu Capuam, Salernum, et Sorentum; et insulam Sardinia, insulam Meseum, insulam Aticiae, insulam Ceum, montem Lucreti, montem Argentarii, territorium Gauzitano, territorium Praenestinum, territorium Silvanum, territorium Clusinum, territorium Fundano, territorium Casipate, territorium Vegetanum, territorium Claudianum, territorium Canusinum, territorium Saviniense, territorium Suerranum, territorium Canino, territorium Portuense cum insula Arsis, territorium Hostiense cum maritimis, castrum Lucedis et montem Bibionis cum tota Campania, civitatem Fundis, civitatem Anagninam, Aquinenses, seu Ferentinam, Tarracinam ; item civitatem Laurentum, et Suphuratam, et Lisimas, et Septimi, et Miticies; item civitatem Nepesinam, civitatem Falisca, et Fidenas, Villa magna, Feretrum, Biterva, Veteralla, Pontem longum, Gessum, roca Bergulli, roca Faniano, roca Bociola, Castrum ruptum, Alborum, Castrum rubeum; item Neapolim, Caliopolim, Cotronam, et Regiam, Amelfetanis, Raspidum, caput Apuliae, caput Lirnium, Melfi; item Balenses, Pinenses, Forconini, civitatem Mortanam, Torritanum, Pateranensi, Merathensi, Cathensi, Athenis, monasterium sancti Benedicti Aquinense, monte Cassini, monasterium Farphis, monasterium Inbellaris, monasterium sancti Hylarii; item monasterium sancti Vitalis Ravenne, monasterium sancti Archangeli Bononiae, monasterium Aule regie, monasterium Nonantule, monasterium martyris constitutum Tusciae: ut habeatis, teneatis, et possideatis in perpetuum. Nam si quispiam hanc nostram auctoritatem destruxerit et hujus violator repertus fuerit, sive contra hoc agens, sciat se in iram beati Petri apostolorum principis et nostram nostrorumque praedecessorum casurum. Insuper nisi a malo resipuerit, subjaceat legi Juliae reus regiae potestatis et rei publice, ut hii qui contra rempublicam vel contra imperatoris magestatem aliquid moliti fuerint, anime amissionem sustineant et bona eorum publicentur. Fiat, fiat. In his actis interfuere: Eustacius Albanensis. Georgius Portunensis. Gratiosus Prenestinus episcopus. Deodatus Hostiensis. Benedictus Tiburtinus. Cardinales his actis interfuere: Benenatus cardinalis sanctae Cecilie. Julianus presbyter Laterani. Marcus presbyter sancti Pauli apostoli. Gregorius cardinalis ad Vincula. Andreas presbyter patriarchio Laterani. Faustinus presbyter sancti Petri. Hii omnes cardinales. In his actis interfuerunt archiepiscopi et episcopi de vicinis: Citonatus archiepiscopus Caralitanus. Marcianus Narniensis. Gerardus Castriensis. Gregorius Tudertinus. Andreas Nomentanus. Savinianus Plerane. Dalmianus Altinus. Johannes Petrusinus. Valentinus Meranensis. Thodorus Mileto. Alberius Maceriae. Hii omnes archiepiscopi et episcopi. Faustinus caput senati exconsul. Propinus exconsul palacio Luciano. Paulus de templo Palatinis. Leo de via Salaria. Stauflus de via Mamertina. Gaidus de via Flaminea. Goibius de via Latina. Savinus de via Appia. Merianus de via Tiburtina. Baidus de macello Lidiae. Item de omnibus his regionibus his actis interfuere: Regio de vico Patricii. Regio caput Tauri. Regio rivum Argentarium. Regio ad duo adamantes. Regio octava sub Capitolio. Regio Liberatica. Regio Sicinii. Regio via lata. Regio Celio monte. Regio prima Aventino. Regio urbis Ravennae. Regio ad Gallinas albas. Regio Orrea. Regio secunda Mamertini. Regio secus Portam Metrorii. Janciarius ex nota Grecorum. Johannes consul de palacio Sosoritano. Jobianus de fonte Aureo. Gregorius de Cella nova. Romanus de forma Trajana. Johannes de via Claudia. Remigius de via Aurelia. Romulus de via Ardeatina. Marcus de via Portuensi. Trajanus de ponte Molbio. Amatus consul de palacio Vaticano. Pitrosius de Circo.