Migne Patrologia Latina Tomus 126
MARINUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus nostris monachis de monasterio quod vocatur Vallis-Flaviana, salutem et apostolicam benedictionem.
Cognitum facimus omnibus vobis quia praesens Amelius religiosus presbyter noster commendatus factus est. Unde et nos pro sua fidelitate concedimus et ipsum vestrum monasterium, cum omnibus suis pertinentiis, ad tenendum, et vos regendum atque gubernandum, salva pensione nobis annua persolvenda. Unde vobis praecipimus ut eum honorifice suscipiatis, et eum ut praelatum cum omni religione habeatis, quia eum ad salvandum et regendum super vos ordinavimus. Bene valete.
MarI.Privil10 126 Marinus I Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I. PRO MONASTERIO SOLEMNIACENSI ( Anno 883.)[Apud Mansi, Conc. Collect.]
MARINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto abbati DANIELI ex coenobio sancti Petri Solemniacensis, quod olim a beato viro Eligio constructum, successoribusque tuis ac monachis inibi nobiliter degentibus in perpetuum.
Convenit enim nostro pontificio, ut quantum prae omnibus eminet dignitate, tanto supra universo eniteat serenissima pietate. Postulastis itaque a nobis, ut praefatum coenobium sub defensione ac tuitione beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra statueremus, sicut factum legimus ab antecessore nostro beato viro papa, postulante nobilissimo Francorum rege Dagoberto, et constructore ipsius loci sanctissimo viro Eligio episcopo Noviomagensi, quatenus quieti ac tuti esse per futura tempora valeatis. Nos vero, vestram sanctitatem agnoscentes, vestraeque religioni assensum praebentes, tanta alacritate laeto animo concedimus, quanto vos Deo propinquiores in sacra conversatione cognoscimus fore. Igitur juxta petitionem vestram, hujusmodi privilegium praesentis auctoritatis nostrae decreto eidem venerabili monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus, atque confirmamus. Et sicut nobilissimus Francorum rex Dagobertus, et gloriosissimi Augusti, Carolus et filius ejus Ludovicus, et filii et nepotes eorum, Carolus imperator, et ejusdem Caroli filius Ludovicus, necnon et Carlomannus Ludovici filius, qui nunc regnum Francorum feliciter gubernare videtur, ducti divino amore, de villis ac facultatibus seu stipendis propriis, vel quolibet modo ibi a fidelibus viris condonatae res, a vobis quoquomodo acquisitae sunt, sicut in praeceptis praedictorum regum continentur, vel in charta ejusdem monasterii fundatoris insertum est, scilicet Eligii episcopi, omnia illibata et inconvulsa nostrae auctoritatis privilegio confirmamus. Damus etiam licentiam, propter persecutionem infidelium Christianitatem devastantium, munitionem ibi fieri. Constituimus alia auctoritate beati Petri, ut nullus regum, nemo antistitum, vel abbatum, seu quilibet sua praeditus dignitate, de iis quae in praelibatis praeceptis continentur, vel in futuro ab eis, vel a quibuslibet de proprio fuerint his specialibus usibus jure collata, sub cujuslibet causae occasione sive specie, quidquam minuere vel auferre, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione praesumat concedere. Sed cuncta, quae usibus monachorum, vel ecclesiae oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni tempore absque ulla inquietudine ipsis, quibus concessa sunt, profutura permaneant. Statutum etiam, ut nullus episcoporum, seu comitum, mansionaticum ibi, vel paratas, vel stationes requirere seu exigere praesumat, sed liceat servis Dei sine aliqua inquietudine Deo servire, et hospitalitatis benevolentiam, prout eis libuerit, cunctis fidelibus impendere. Placuit huic paginae inseri, ut obeunte abbate praedicti coenobii, nullus ibi, quacunque subreptionis ambitione, abbatem statuero praesumat, nisi quem ejusdem loci monachi secundum authenticam et regularem institutionem ex seipsis elegerint ordinandum. Si quis autem hanc paginam constitutionis agnoscens contra eam venire tentaverit, sit alienus a sacratissimo corpore Domini Jesu Christi, et nisi praesumpta correxerit, vel male ablata non restituerit, ultionem cum Juda proditore excipiat, et beatum Petrum sentiat hostem. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis inveniant. Scriptum per manum Zachariae scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae mense Maio, indictione prima. Bene valete. Pridie Idus Junias, per manum Valentini Ecclesiae Portuensis episcopi, regnante in perpetuum Domino Deo nostro. Anno pontificatus domni Marini universalis papae primo, indictione prima.
II. PRO MONASTERIO SAVINIENSI. ( Anno 883.)[Ex Ughelli, Italia sacra t. IV, pag. 657.]
MARINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto, reverendissimo, et sanctissimo GERARDO sanctae Laudensis Ecclesiae episcopo et praesenti in eadem Ecclesia et monasterio Savinionis in perpetuum.
Te narrante cognovimus munificentia imperatorum, et regum, qui nostris fuerunt temporibus, quique erga eos industria obsequi coenobium Savinionis Ecclesiae tuae concessum, atque praeceptis suis firmatum esse eo videlicet ordine seu tenore quod semper in eodem coenobio regula