Privilegia (Arnulfus Remensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegia
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Privilegia (Arnulfus Remensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.ArnRem.Privil15, cc_idno: 9761

I. Privilegium pro abbatia S. Remigii. (Anno 989.)

139.1547A|

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sanctae et individuae Trinitatis, ego Arnulfus, Dei gratia Remorum archipraesul, notum volo fieri omnibus, quoniam ego non immemor liberalitatis et munificentiae parentum meorum, quam erga patrem et patronum nostrum sanctum Remigium fideliter habuerunt, Lotharii scilicet genitoris mei, necnon et avi Ludovici inclytorum regum, atque aviae meae gloriosae reginae Gerbergae, volo res et potestatem praedicti sancti augere pro mea et parentorum meorum salute; quatenus ipse intercedat pro nobis ad Dominum, 139.1547B| et mereamur gaudere in regno viventium. Itaque suburbium, quod Burgum vocant, quod etiam ejus castello subest, nec non et omnia ejus adjacentia hoc est molendinos et hortos, camposque et domos, in jus potestatis ejus concedo: ita ut ab hodierna die et deinceps in potestatem alienam non transeant. In his ergo nullus potestatis vim exerceat; sed, eorum omnimodis immunitate servata, sancti Remigii, ejusque monachorum potestati omnia subjaceant, hoc est, tabernae, furni, mercatum, bannum, macellum, et postremo quaecunque ad Burgum pertinere videbuntur, necnon et omnes justitiae ad me pertinentes, praedictae potestati subdantur. Quod si quis dissipaverit hoc nostrae roborationis censura constitutum, omnipotentis Dei auctoritate 139.1547C| et nostra perpetuae damnationis incurrat maledictum. Et ut fixum et roboratum hoc permaneat, ego ipse propria manu firmavi, et authenticarum personarum annotatione, et sigilli nostri impressione roboravi.

Signum Arnulfi Remorum archiepiscopi, qui hoc donationis scriptum fieri jussit. Signum Arnulfi Aurelianensis episcopi vice domini domini Lotharii regis, qui hoc donum laudavit et confirmavit. Signum Guidonis Suessionensis episcopi. Signum Adalberonis Laudunensis episcopi. Signum Herivei Belvacensis episcopi. Signum Gotesmanni Ambianensis episcopi. Signum Ratbodi Noviomensis episcopi. Signum Odonis Sylvanectensis episcopi. Signum 139.1548A| Adalgeri decani. Signum Rotfridi archidiaconi. Signum Brocardi comitis.

II. Privilegium pro coenobio Mosomensi. (Anno 1015.)

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum sit omnibus tam praesentibus quam futuris fidelibus quod ego Arnulfus, gratia Dei Remorum archipraesul, venerandi abbatis Bosonis caeterorumque meorum fidelium imploratione rogatus, contuli Sanctae Mariae Mosomensis Ecclesiae quartas omnium ecclesiarum, quae ad praefatum pertinebant locum, haud contra sancti Remigii statuta, qui indigentibus jussit dari illas, sed ad relevandam ipsius loci paupertatem, et 139.1548B| ob peregrinorum pauperumque susceptionem. Indulsi etiam in adjutorium victus monachorum omnem decimam porcorum, quos praedicti loci abbas et fratres mitterent in Ardennam silvam gratia saginandi, et decimam illorum porcorum quos homines suae potestatis, videlicet villae Bervelliacensis ( Brevilly ) in praenominatam sylvam haberent. Simulque donavi piscationem Cari fluminis ( la rivière du Chier ) secus Dusiacum ( Douzy ) decurrentis, a loco ubi bannum tenent de Bervilliaco, usque ad decursum ipsius fluminis in Mosam. Haec omnia praescripta quae a me vel ea quae ab antecessore meo Adalberone, seu a quibuslibet fidelibus personis collata aut conferenda sunt, perpetualiter secureque et absque ulla repetitione meorum successorum vel praepositorum aut officialium pertinentium 139.1548C| ad Remensem episcopum seu cujuslibet personae locus jam dictus possideat, pro animae meae antecessorumque meorum seu caeterorum fidelium remedio, Romanisque privilegiis et apostolicis decretis sub anathematis vinculo corroboravimus: et nunc in praesenti synodo fratres coepiscopos caeteterosque fideles confirmare fecimus. Quod si quis contra hujus donationis scriptum cupiditatis felle praeventus ire tentaverit, aut infringere voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat, sed cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterno gehennae incendio concremetur, nisi resipuerit, et coram abbate fratribusque loci ejusdem ad satisfactionem confugerit. Fiat, fiat.

  139.1549A| + Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae archipraesulis.

  + Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopi.

  + Signum Fulconis Ambianensis episcopi.

  + Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.

  + Signum Rodulfi Silvanectensis episcopi.

  + Signum Gerardi Cameracensis episcopi.

  + Signum Rotgeri Belvacensis episcopi.

  + Signum Harduini Noviomagensis episcopi.

  + Signum Balduini Tarvanensis episcopi.

  + Signum Rayneri praepositi. S. Alulfi vicedomini.

  Acta Remis monasterio sanctae Mariae, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1015, indictione 139.1549B| XII, IV Idus Maii, regnante gloriosissimo rege Francorum Rotberto.

  Ego Dario vice cancellarii subscripsi.

III. Pro eodem coenobio. (Anno 1018.)
  ARNULFUS, gratia Dei Remorum archiepiscopus.

Credibiliter verum est quod dicit sancta Scriptura, quia fiducia est magna coram summo Deo eleemosyna facientibus eam. Ideo pro certo credimus quoniam maximam habebit remunerationem illa misericordia, quae sanctorum locis et ecclesiis Dei Christique pauperibus fideliter fuerit impensa. Propterea notum esse volo tam praesentibus quam futuris Christi fidelibus et nostris, nostrorumque successoribus, 139.1549C| quod ego in Dei nomine Arnulfus, Remorum gratia Dei archiepiscopus, per consilium Rotberti regis Francorum, et multorum fidelium nostrorum, ecclesiae sanctae Dei Genitricis Mariae Mosomi, secundum etiam quod a praedecessore meo Adalberone devotissime factum fuerat, per deprecationem Bosonis abbatis ejusdem loci, quaedam bona quae juris nostri erant misericorditer indulsi, ut monachos inibi Deo servientes nostra sublevarent beneficia, quatenus animae nostrae et successorum meorum remedio, sanctae Mariae et servorum ejus subveniret oratio. De cujus rebus illi monasterio tunc pertinere debentibus, cum antea multo tempore Romam petiissem, et praedictum abbatem mecum haberem, 139.1549D| deprecatus sum humiliter, et obtinui a sede apostolica, ut ille locus Mosomi Romanae auctoritatis meretur habere privilegia; quibus acceptis, et aliquot decurrentibus annis, nostri ministeriales de Mosomo, et judices de castello coeperunt illum locum saepe molestare, et tanquam ex nostra rectitudine per bannum et districtum nostrum suborta occasione plurimas injurias facere; quia hominibus Sanctae Mariae in Mosomo et Flabeio ( Flaba ) manentibus necesse erat gemina placita custodire, et vigilias ad castrum facere, et in dandis lectis, vel aliis negotiis, servitia praebere. Hac de causa, cum essem in regis 139.1550A| praesentia Lauduni in Pascha, adiit humilitatem et praesentiam nostram praedictus abbas Boso, insinuans suam necessitudinem, et pauperum suorum oppressionem, obsecransque humiliter ut pro animae meae, meorumque successorum remedio, facerem de ista causa et oppressione aliquam misericordiam et relevationem Sanctae Mariae monasterio. Quod cum regi ostenderem, et cum ejus consilio et benevolentia, multorum etiam bonorum hominum deprecatione conventus essem, auctoritate qua debui, et devotione qua potui, donavi ecclesiae praedictae bannum et districtum supra scriptarum rerum, faciens traditionem per manus Godefridi ducis, ejusdem ecclesiae advocati, praesente etiam Haceca jam vidua, et filio ejus Dodone, qui werpierunt ibidem 139.1550B| tertiam, quae de suo beneficio erant, ad opus sanctae Mariae perpetuo habendum et quiete possidendum; ut homines sanctae Mariae in Mosomo, vel Flabeio manentes, vel deinceps undecunque ibi manere venientes, nullas constumias alicui hominum vel potestati faciant, nisi abbati et monachis Sanctae Mariae, nec placita observent, nec vigilias custodiant, nec lectos praebeant, nisi ad servitium ecclesiae. Qua traditione solemniter facta, et banno sub praesentia regis Rotberti legaliter imposito, ne aliquis homo hoc infringere praesumeret aliquando, etiam ad futurorum memoriam et ecclesiae libertatem conservandam, auctoritatis nostrae scriptum imposui, et signare feci, admonens ex parte Dei successores nostros ut, sicut sua statuta ecclesiastice facta volunt 139.1550C| inviolata manere, sic hujus nostrae donationem et statutum eleemosynae nullo ingenio patiantur rescindi vel violari aliqua ratione. Omnibus vero quos nostrae auctoritati vinculum Christi subjugare debet, comitibus, judicibus, praepositis, diversis etiam potestatibus, sub anathemate Christi et totius Ecclesiae interdictum facientes, ammonemus ut nullo ingenio, nulla ratione, nulla cupiditate subripiente, hoc decretum praesumant infringere vel removere. Quod si facere praesumpserint, cum Juda traditore Domini subjaceant aeternae maledictioni. Fiat, fiat.

  + Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae archipraesulis.

  + Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae 139.1550D| episcopi.

  + Signum Fulconis Ambianensis episcopi.

  + Signum Gerardi Cameracensis episcopi.

  + Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.

  Signum Godefridi ducis, ejusdem Ecclesiae advocati.

  Signum Dudonis, signum Odonis comitis, signum Hilgaudi, signum Alulfi, archidiaconi et vicedomini.

  Actum Lauduni in monasterio sanctae Mariae, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1018, indictione I, regnante Rotberto rege Francorum.

  Ego in Dei nomine Bardo cancellarius scripsi.