Prisca editio canonum

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prisca editio canonum
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 56


AucVar.PrEdCa 56 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO IN COLLECTIONEM SEQUENTEM. 477

1. Priscam canonum editionem Latinam ex antiquissimo ac prorsus singulari ms. exemplo, cui nullum aliud simile invenire uspiam licuit, Gulielmus Voellus et Henricus Justellus Christophori filius Parisiis ediderunt anno 1661, tomo I Bibliothecae Juris canonici veteris, pag. 277 et seqq. Cum vero haec editio ab ipso Dionysio Exiguo Priscae translationis nomine allegata, et ob ejus antiquitatem venerabilis, in hac sola Parisiensi editione inveniatur, quae et rarissima et prohibita paucissimis usui esse potest; cumque praeterea ex unico codice typis impressa, aliquot locis sit mutila, ac nonnullis etiam mendis vitiata; interesse non modicum credidimus si eam hoc loco integram, et, quoad fieri, poterit, emendatam recuderemus. Licet autem nullum codicem Justelliano similem, in quo tota prisca editio continenter exhibeatur, nancisci potuimus, aliquot tamen manuscriptas collectiones diversae originis et antiquas reperimus, in quibus, licet disjunctim ac separatim, omnia et singula ejusdem priscae editionis monumenta inserta fuerunt; ac ex his defectus supplere, et errores non paucos emendare feliciter obtigit. Tales sunt mss. collectiones Vaticana Reginae 1997, in qua praeter Nicaenos canones caeteri omnes ex Prisca sumpti fuere; Lucensis 88, in qua Antiocheni, Constantinopolitani, et Chalcedonenses canones ejusdem versionis Priscae describuntur; Barberina 2888, et Vat. 1342, ubi Nicaeni, Antiocheni, Constantinopolitani et Chalcedonenses ex Prisca inveniuntur decerpti; et codices praecedentis collectionis Quesnellianae, quae Chalcedonenses ex eadem interpretatione recepit. Sardicenses vero canones priscae editioni inserti, cum proficiscantur ex originali Latino, ut alibi demonstravimus, ad manuscripta exemplaria Lucense 88 et Vat. 1342 potissimum exegimus, emendavimus atque supplevimus.

2. Nonnulli hujus versionis barbarie et difficultatibus offenduntur. At quae remotiori aevo Latinitate donata fuere, eodem plerumque vitio laborant, uti animadvertimus in praefatione ad epistolas S. Leonis num. 51, tomo I, neque propterea eruditi viri ejusmodi interpretationes antiquas negligendas putarunt; sed ipsas summo studio vulgantes non modicum ex iisdem fructum percipi posse opinati sunt. Ita vero obscura identidem et involuta haec Prisca interpretatio est, ut quamvis ex memoratis collectionibus non pauca emendarimus, plura tamen adhuc difficilia loca supersint, quae non semper librariorum oscitantiae, sed saepius interpretis imperitiae tribuenda videntur. Quae si ex Graeco, vel ex aliis versionibus mutando quasdam voces ad clariorem sensum revocare conaremur, primigenium textum a nobis non exhiberi jure omnes conquererentur. Lectorum vero intelligentiae consulemus vel in postillis margini appositis, vel in notationibus quae ad calcem subjicientur. Quanto autem usui haec versio apud antiquos fuerit, ex iisdem antiquis collectionibus liquet quae ex hac canones derivarunt. Vide quae de hac eadem versione pluribus disseruimus in Tractatu praemisso part. II, c. 2, § 3. 3. Nunc praefatiunculam a Voello et Justello huic interpretationi praefixam hic appendimus. LECTORI. « Ut nihil desiderares, erudite lector, quod ad antiquitatis canonicae et ecclesiasticae memoriam conservandam posteris usui esse posset, huic operi nostro Priscam illam canonum editionem Latinam, a caeteris quae hactenus editae sunt aliam atque diversam, quam multi iique gravissimi viri saepe laudarunt, inserendam esse duximus. Hanc ex venerandae antiquitatis codice ms. litteris majusculis et bene quadratis descripto Bibliothecae Christophori Justelli tibi repraesentamus. Continebat olim ille praestantissimus codex canones conciliorum Ancyrani, Neocaesariensis, Nicaeni, Sardicensis, 479 Gangrensis, Antiocheni, Laodicensis, Constantinopolitani I et Chalcedonensis; sed, quod maxime dolendum, synodi Laodicenae integri canones, et maxima pars Sardicensium, cum postrema parte subscriptionum concilii Nicaeni injuria temporum periere. Quae tamen supersunt concilii Sardicensis fragmenta, post Nicaenam synodum collocavimus. Auctorem namque hujusce editionis non dignitatem conciliorum, sed ordinem temporis secutum fuisse in sua collectione verosimile est. Nec obstat quod in eo codice Chalcedonensis synodus ordine praepostero ante Constantinopolitanam ponatur, et canon 28 Chalcedonensis inter Constantinopolitanos referatur; cum id potius allucinationi vel incogitantiae amanuensis qui hunc codicem exscripsit, quam auctoris errori, vel imperitiae tribuendum esse videatur. Et quamvis alia non pauca depravata, corrupta, et confusa in eodem libro passim occurrant, quae non abs re amanuensis errata judicari possent, nobis tamen in tam eleganti et tantae vetustatis cimelio aliquid emendare aut immutare religio fuit; satis esse rati, si ad marginem scriptoris σφάλματα annotaremus. »

4. Tria in hanc praefatiunculam annotanda. Primo falsum est, quod aiunt, Laodicenae synodi integros canones hujus versionis injuria temporum intercidisse. Hos enim ab interprete in Graeco codice quo usus est, haudquaquam inventos, nec Latine redditos satis probabiliter ostendimus in Tractatu loco paulo ante laudato. Secundo quod affirmant in Sardicensibus canonibus codicem fuisse mutilum; qua de causa id acciderit, ibidem ex Stephano Baluzio exposuimus. Tandem quod allucinationi vel incogitantiae amanuensis potius quam interpretis errori tribuitur, Constantinopolitanos canones post Chalcedonenses describi, iisdemque annecti canonem de primatu sedis Constantinopolitanae, qui in Chalcedonensi synodo conditus fuit, falsum pariter credimus. Hanc nimirum praeposteram hujusmodi canonum descriptionem et confusionem nec amanuensi, nec interpreti Latino, sed Graeco alicui codici vertendam arbitramur, ut in eodem Tractatu et in annotationibus ad ipsos canones plenius dicetur. 481 INCIPIT CAPITULA Canonum Ancyrensium. II. De diaconis. I. De presbetyris qui immolaverunt in persecutione. qui immolaverunt. III. De his qui per vim paganizaverunt. IV. De his qui multifarie cum paganis conveniunt. VIII. De his. VI. De his. V. De his qui timori lapsi sunt. qui in idolorum loca [Lege locis] comederunt. VII. De his qui saepius immolaverunt. qui et alios suadent idolis immolarem [Lege immolare ]. 482 XIX.. XVIII. De his qui virginitatem promittunt, et quasi sororibus. IX. De his qui in ordinatione nuptias contestantur. X. De disponsatis [Lege desponsatis] puellis, et ab aliis corruptis. XI. De catechumenis lapsis. XII. Ut nullum liceat ordinare chorepiscopum. XIII. De his qui abstinent a carnibus. XIV. De distrahentibus res ecclesiasticas. XV. De his qui in animalibus coierunt. XVI. Ut supra, aut in masculis vel corrupti sunt, aut corrumpunt. XVII. De ordinatis episcopis et non susceptis. fingunt commorari. Qui adulteras habent uxores. XX. De his qui ex fornicatione interficiunt natos. XXIII.. XXI. De homicidiis. XXII. De extra voluntatem homicidio. De divinantibus vel maleficis. XXIV. De consciis corruptionis virginum. Explicit [ Lege expliciunt] capitula canonum Ancyrensium.

INCIPIT CONSTITUTA ejusdem concilii. Isti canones priores quidem sunt Nicaenis canonibus expositis; sed tamen Nicaeni primo accepti sunt, propter auctoritatem sancti et magni concilii quod factum est in Niciam.

CANONES CONSTITUTI a SS. Patribus qui congregati sunt per sanctum Spiritum in civitate Ancyrense. Tit. XXIV. De presbyteris qui immolaverunt in persecutione, reluctaverunt [Lege et reluctaverunt]. I. Presbyteri qui immolaverunt et iterum resipuerunt, et neque reluctaverunt 483 per remedium aliquem [ Lege aliquod], sed ex veritate; neque ante per compositum ea quae egerunt firmantes, ut ostenderent se quasi suppliciis missos, ut videantur et credantur per schemate offerri eis; de istis placuit honorem quidem secundum cathedram eos habere; offerre autem eos, aut patere [ Lege pascere], aut agere, aut sacro ministerio ministrare non liceat.

De diaconis qui immolaverunt.

II. Diaconi similiter qui immolaverunt et postea resipuerunt, dignitatem quidem suam habere, et cessare eos a sacro ministerio panis et calicis, non portare, neque praedicare. Si autem aliqui episcoporum ipsorum scientes laborare eos, humilitatem mansuetudinis habere, voluerint plus aliquid dare eis, vel minuere, in eorum esse potestate. De his qui in fuga tenti per vim paganizaverunt.

III. Qui fugientes tenti sunt, aut a domesticis suis traditi, aut substantias suas perdiderunt; passos autem supplicia, aut in carcerem missos clamantes Christianos se esse tentos adque in manibus ferro violenter mittentes, et escam cum paganis necessitate acceperunt, confitentes quia sunt Christiani, et luctum de hoc quod evenit semper ostendentes, cum omni humilitate et scemate bonitatis, et saeculi hujus humilitate istos, quasi foris a peccato factos, de communione non privari. Sin autem privati sunt ab aliquibus, ut possent plus probari, et ab aliquot mox suscipi. Haec autem similiter apud clericos vel laicos. Discussum est, ut si possibile et laici tale necessitate subjecti ad provectionem honoris possunt [ Lege possint] venire. Placuit ergo et istos, quasi nihil peccantes, aut antea inveniatur recta 484 vita eorum, ad ordinationem venire cleri. De his qui multifarie egerunt paganis [Lege cum paganis].

IV. De his qui per vim immolaverunt, qui et aput idolis [ Forte idola] coenaverunt, quanti et scemate inlustri ascenderunt, et veste usi sunt pretiosa, et acceperunt ex praeparata coena diversi; placuit eos audire, et subjacere eos tres annos, orationi simul communicare eos biennio, et sic ad perfectum venire. Quanticunque vero ascenderunt cum veste in luctu, et recumbentes comederunt cum tristitia et lacrymis, si compleverunt subjectum triennium, sine oblatione recipiantur. Si autem non ederunt, biennio subjecti sint, et tertio anno communicent sine oblatione ut perfecti quarto anno accipiant. Episcopi autem habere potestatem, mores conversionis eorum probantes, humaniter aut amplius addere tempus: obiens autem et vita qui antecedet et qui [ Lege quae antecessit et quae] sequitur probatur [ Lege probetur]. Et sic humanitas superadnumeretur. De his qui timori paganizaverunt.

V. De his qui per minas et timorem paganizaverunt, per supplicia et substantiae perditionis [ Lege perditionem] aut transmigrationis [ Lege transmigrationem] immolaverunt, et usque ad presente tempore [ Lege ad praesens tempus] non poenituerunt, neque conversi sunt, et nunc extra tempore synodi supplicantes et in sensum conversionis venientes; placuit eos usque ad majorem diem ad audientiam suscipi, et post majorem diem subjacere triennio; et postea communicare sine oblatione, et sic venire ad perfectum, ut tempus sex annorum compleant. Si autem aliqui ante synodum suscepti sunt ad poenitentiam, ab illo tempore numerari eis principium annorum sex. Si autem aliqui periculum mortis, vel exspectatio ab 485 infirmitate, aut alterius [ Lege alia aliqua] occasione, oportet istos sub hora suscipi. De his qui in idolorum locis comederunt.

VI. De his qui in festivitate in locis abominandis Gentilium simul edunt, et suam escam defendentes [ Lege deferentes] pollutam comederunt, placuit eos biennio subjacere, et sic suscipi, quia oportet post oblationem unumquemque episcopum eos probare, et vitam singulorum agnoscere. De his qui saepius immolaverunt.

VII. Qui secundo et tertio immolaverunt per vim, quatuor annis subjaceant, et duo sine oblatione communicent, et septimo ad perfectum suscipiantur. De his qui et alios suadent idolis immolare.

VIII. Quanti autem non solum apostatarunt, sed et fratres sollicitaverunt, et rei fuerunt pro hoc quia [ Subauditur fratres] sollicitati sunt, hi tribus annis locum audientiae suscipiant, in aliis autem sex annis locum eo quo deciderunt vacent, alium autem annum communicent sine oblatione, ut decem annos complentes perfectum suscipiant locum: in hoc autem oportet eorum custodire vitam. De diaconibus qui in ordinatione nubtias contestantur

IX. Diaconi qui sunt ordinandi, si contestati sun ante ordinationem, et dixerunt oportere se nubere, non posse eos sic manere, hi post hoc nubentes, sint in ministerio pro quod praeceptum [ Id est concessum] eis est ab episcopo. Si autem aliqui non contestati tacuerunt, et placuit eis in ordinatione perseverare innupti, et postmodum venerunt ad nuptias, cessare eos omnino a ministerio diaconi. 486 De puellis quae sponsatae sunt, et ab aliis distipulatae sunt.

X. Quae sponsatae sunt, et ab aliis sunt raptae, placuit post hoc eas reddi cui ante desponsatae sunt, etiamsi et vim ab his aliquid perpessae sint. De his qui cum catechumeni essent immolaverunt.

XI. Qui ante baptismum immolaverunt, postea autem baptizati, placuit eos ad officium venire, sicut eos qui et baptizati sunt. Ut non sine episcopo liceat quemquam ordinare ab iis qui dicuntur chorepiscopi.

XII. Chorepiscopis non licere presbyteros aut diaconos ordinare, sed neque presbyteris civitatis sine jussione episcopi, sed cum eisdem litteris eundi ad singulas parochias. De his qui abstinent a carnibus.

XIII. Qui in clero sunt presbyteri vel diaconi abstinentes a carnibus, placuit ut tangerent; et si non obaudierint canonem, placuit cessare eos de ordine. De his qui temere res ecclesiasticas distrahunt.

XIV. De his quae adpertinent Dominico, si qua, dum non esset episcopus, presbyteri venundaverunt, revocare, atque repetere Dominicum; et in arbitrio episcopi esse, si oportuerit, recipere pretium, sive reditus eorum quae sunt venundata, reddere in his ipsis pretium. 487 De his qui in [Lege cum] animalibus coierunt.

XV. Qui animaliter in animalibus tale aliquid committunt, qui amplius [ Lege prius] quam viginti annorum fuerint, et hoc commiserint, quindecim annis subjaceant, et sic communionem mereantur orationum, et in hoc perdurantes annis quinque tunc oblationes attingant. Requiratur autem eorum vita quae sit adhuc subjacentibus, et sic mereantur humanitatem; si autem incessanter ad peccandum perseveraverint, longam habeant poenitentiam. Quanti superfuerint [ Supple hanc] aetatem, et si uxores habentes peccaverint in hoc delicto, viginti quinque annis subjaceant, ita ut post quinquennium communionem orationis mereantur. Si autem et aliqui et uxores habentes, et amplius quinquaginta annorum hoc peccantes, in exitum vitae suae mereantur viaticum accipere. De his qui in animalibus aut masculis, aut aliquando corrupti sunt, aut corrumpunt libidini.

XVI. Pro his qui in animalibus, aut animalia fraciscunt [ Lege fracescunt], vel in masculis leprosi efficiuntur, de his praeceptum est, ut cum eis qui tempestatem patiuntur, orare. De his qui in episcopatu sunt probati, et non suscepti.

XVII. Qui in episcopatum consecrati sunt, et non suscepti in parociis in quibus sunt nominati, et in aliis voluerint ire parociis, et per vim obprimere ibidem constitutos, et lites contra eos movere; ipsos perpelli et alienare [ Lege alienari]. Si autem voluerint in presbyterium [ Lege in presbyterio] in quo fuerunt primum sedere ut presbyteri, non eos pelli. Si enim voluerint resultare eis qui ibidem sunt constituti episcopi, expelli eos censemus et de ordine presbyterorum, et fieri expraedicatores. 488 De eis qui in virginitate se permanere promittunt, et quasi sororibus fingunt commanere.

XVIII. Quanti virginitati se promiserunt, et evacuantes promissum, bigami constitutionem sectantur. Cui [ Lege quae] vero convenerint virgines aliquibus sicut sorores, vetamus. De his qui adulteras habent mulieres, at ipsi adulterant.

XIX. Si alicujus uxor adulterata fuerit, aut adulterium vir suus commiserit, septem annis oportet eum subici, et postea perfectam communionem mereri, secundum gradus qui procedunt. De eis quae gemunt ex fornicatione et interficiunt natos.

XX. Quae erunt fornicatae, et interficiunt natos, et festinant abortivum facere, primum constitutum usque ad exitum vetuit; et hoc definito humaniore [ Lege ut et humanius] aliquid consequantur, constituimus eas decennio tempore, secundum gradus qui sunt constituti. De homicidiis.

XXI. De voluntarie homicidio admisso subjacent quidem omni tempore; et de perfecto ad finem vitae mereantur viaticum. De extra voluntatem homicidio.

XXII. De homicidio extra voluntatem admisso primum constitutum in septem annis praecepit perfecti dignum esse; et ut fiat secundum gradus constitutos, quinquennium censemus perficere. De his qui quoquo modo divinant.

XXIII. Qui divinant et consuetudines gentium sequentes, aut introducentes 489 aliquos in domibus suis ad requisitionem divinando, qualibet causa maleficiorum, aut incantantium, si de clero sunt, abiciantur; si vero saeculares, in canone jaceant quinquennii secundum gradus definitos. De his qui conscii sunt corruptionis virginum.

XXIV. Si desponsatus aliquis puellam, corrupit sororem ejus, ut gravet [ Lege gravidam fecit] eam, nupserit autem quam desponsavit; postmodum quae corrupta est laqueo se suspendit; hi qui conscii sunt praecipiuntur undecim annis suspendi constanter, secundum gradus qui jam ordinati sunt. Et subscripserunt: Lupus. Vitalis Antiociae. Marcellus Ancyrae. Agricolaus Caesariae. Tarsi. Basilius Amesays [ Lege Amaseae]. Philadelphus Juliopolis. Eustolus Nicomediae. Petrus. Heraclius Zenoniae [ Lege Zeloniae]. Iconii. Nunechius Laodiciae. Sergianus Antiociae Pisid. Epidaurus Perges. Narcissus Merodiades [ Lege Neroniadis].

Explicit constituta canonum Ancyrensium.

INCIPIT CAPITULA Canonum Neocaesariensium. II.. I. De presbyteris lapsis. De nubtias [Lege nubtiis] duorum fratrum. III. De his qui pluribus mulieribus nupserint. IV. De his qui constituti sunt fornicarive [Lege constituunt fornicari], et vetantur. V. De catechumenis lapsis. XI.. 490 VI. Mulieres praegnantes quae sunt catechuminas [Lege catechumenae] baptizandas. VII. In nuptiis bigami presbyteri orare non debent. VIII. De his qui adulteris mulieribus sociantur. IX. De his qui ante ordinem peccant, et postea confitentur. X. De diaconis similiter. Qua aetate debeant clerici in ordine promoveri. XII. De his qui in aegritudine baptizantur. XIII. De presbyteris parociae. XIV. De numero diaconorum. Expliciunt capitula Neocaesariensium.

INCIPIT TEXTUS ejusdem concilii. Isti canones secundi sunt Ancyrensium Neocaesariam [ Lege Neocesariae] sunt expositi, et hi priores sunt Nicaenis.

De presbyteris lapsis. I. Presbyter si nubserit, deponi eum de ordine; si autem fornicatus fuerit, aut in quolibet adulteraverit, pelli eum a communione etiam, et ad poenitentiam adduci censemus.

De nubtias [Lege nubliis] duorum fratrum.

II. Mulier si nubserit, et a duobus fratribus corrupta fuerit, expellatur usque ad mortem; tamen in hora mortis sui [ Lege suae] viaticum accipiat, si agnoverit errorem; et si jam corrupta vetaverit nubtias, et egerit poenitentiam, perfectam mereatur communionem. Si vero moriatur mulier in talibus nubtiis posita, aut vir talis corruptor, difficilis eorum [ Lege ejus] qui remanet, poenitentiae [ Lege poenitentia] remittatur. 491 De his qui multum nubserint.

III. De his qui pluribus nubtiis inciderunt, tempus quidem agnitus qui [ Lege agnitum quod] institutum est; conversatio autem et fides eorum perincidet [ Id est abbreviabit] tempus. De his qui constituunt fornicari, et vetantur.

IV. Si disponens aliquis et desiderans mulierem alienam, dormire cum ea et constituerit, et non veniat ad dispositum suum, apparet quia gratia Dei liberatus est. De catechumenis peccantibus.

V. Catechuminus si in Dominico catechuminum stat in ordinem [ Lege catechumenorum stat in ordine], iste autem si pareat peccans, genua flectat. Si autem genua flectens et audiens jam non peccaverit, consequatur gratiam; si autem audiens adhuc peccat, expellatur. De praegnantibus mulieribus.

VI. Mulierem gravidam oportet baptizare quandoque voluerit; nihil enim hoc communicat qui nascitur, quoniam singuli propriam voluntatem ad confessionem ostendunt. In nuptiis bigami presbyteros non orare.

VII. Presbyterum ad nuptias bigami non comedere; quia poenitentiam petens bigamus, quis ausus est presbyter ut propter convivium componat nuptias. De his qui mulieribus adulteris sociantur.

VIII. Mulier cujusque adulterata laico constituto si doceatur, talis ad ministerium venire non potest. Si autem postquam ordinatus fuerit adulteretur, dimittere eam debet; si autem convivere cum ea voluerit, non potest attingere quod ei creditum est ministerium. 492 De his qui ante ordinem peccant.

IX. Presbyter si ante peccavit corpore, probetur et confiteatur, quia peccavit antequam ordinaretur, non offerat, permanens in reliquis; pro reliqua festinantur migrare; quia reliqua peccata dixerunt multi per manus impositionis [ Lege impositionem] posse dimitti. Si autem ipse non confiteatur, et argui palam non potuerit, insuper hoc facere potest. De diaconis similiter.

X. Si in hoc ipso peccato diaconus inciderit, ministerii locum non habeat. Qua aetate debeant ad ordines promoveri.

XI. Presbyter ante triginta annos non ordinetur: etsi forsitan sit homo dignus, tamen hoc in eo observari debere, quia Dominus in trincesimo anno baptizatus docere coepit. De his qui in aegritudine baptizantur.

XII. Si quis aegrotus baptizatus fuerit, in ordinem presbyteri venire non potest, quia non ex voluntate fides ei accessit, sed ex necessitate. Si forte enim postmodum ferventiam fidei, aut hospitalitatem hominum erogata probetur. De presbyteris diocensium.

XIII. De aliquibus locis presbyteri in Dominico civitatis offerre non possunt, praesente episcopo aut presbyteris civitatis; neque panem dare in oratione, neque calicem. Si autem absentes sint, et in oratione vocatus fuerit qui de eo loco est chorepiscopus, solus dat; quia chorepiscopi sunt quidem forma de septuaginta, et sicut comministrantes propter curam pauperum offerent, honorantes eos. De numero diaconorum.

XIV. Diaconi septem debent esse secundum canonem. Et si fortiter [ Lege forte] magna sit 493 civitas; sed ut credas inquire a volumine Actuum Apostolorum. Et subscripserunt qui convenerant in synodo Neocaesariae.

Vitalis, Lupus, Leontius, Basileus, Gregorius, Longinus, Heraclius, Amphition, Sebius, Erytrius, Xantulus, Valentinus, Narcissus, Dicasius, Alphion, Germanus, Gerontius, Stephanus, Salaminus, Leontius.

Expliciunt constituta canonum Neocaesariae.

INCIPIUNT CONSTITUTA canonum sanctorum Patrum qui apud Nicaeam sunt congregati. Incipiunt capitula Nicaeni concilii. I. De his qui se abscidunt vel eunicizant. II. De neophitis. III. De commanentibus. 494 IV. De ordinandis episcopis. V. De his qui excommunicantur per singulas provincias. VI. De primatu Ecclesiae Romanae. VII. De honore Hierosolymitani episcopi. VIII. De his qui nominantur Cataroae (lege Cathari ). IX. De his qui inexaminati ordinantur. X. De his qui in persecutione negaverunt fidem. XI. De his qui praevaricati sunt praeter necessitatem. XII. De reconciliatione danda. XIII. De catechumenis lapsis. XIV. De clericis ne de civitate ad aliam transeant. XV. Ut nullus alienum suscipiat clericum et promoveat. XVI. Ut nullus alienum clericum ordinet. XVII. Ut nullus clericus feneret. XVIII. De diaconi [lege diaconis], ne supra presbyteros possint. XIX. De Paulianistis baptizandis. XX. De diaconissis. XXI. De flectendo genu.

Explicit capitula Nicaeni concilii.

INCIPIT PRAEFATIO NICAENI CONCILII. Concilium sacrum venerandi culmina juris Condidit, et nobis congrua frena dedit, Ut bene fundatus justo moderamine possit Intemerata gerens clericus ordo regi: Pontifices summi veterum praecepta sequentes, Planius haec monitis exposuere suis; Hinc fidei nostrae se pandit semita, et omnes Errorum damnant dogmata sancta vias. Quisque Dei famulus fuerit, Christique sacerdos, 495 Hoc sale conditus dulcia mella fluet. Explicit praefatio.

INCIPIT FIDES NICAENI CONCILII. Cum convenisset sanctum et magnum concilium aput Niciam metropolim Bythiniae, statuta sunt quae infra scripta sunt. Et placuit ut haec omnia mitterentur ad episcopum urbis Romae Silvestrum. Facta est autem synodus consulatu Constantini Aug. et Licinii XIII kal. Jul., qui est aput Graecos 18 dies, mensis eorum secundus, anno ab Alexandro 636.

Ab universis episcopis dictum est.

Confessio fidei.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem; et in unum Dominum Jesum Christum natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris; Deum verum de Deo vero, natum, non factum, homousion, hoc est ejusdem cum Patris substantia [ Lege cum Patre substantiae], per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelum, unde venturus est judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: erat tempus quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, et quia ex nullis subsistentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse τρέπτον, hoc est convertibilem aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

De his qui seipsos abscidunt, vel eununcizant, in totum ad clerum admitti non debere. I. Si quis per languorem a medicis sectus est, aut barbaris abscissus, iste remaneat 496 in clero; si quis autem sanus se abscidit, etsi in clero positum, abici oportet, et caeterum nullum ex his debere promoveri. Sicut autem hoc manifestum est de his qui se audent abscidere, ita eos qui a barbaris aut a dominis castrati sunt, invenientur etiam alias tales digni, ad clerum applicat canon.

De neophitis qui post baptisma ad clerum adplicantur.

II. Plurima sive necessitate, aut aliter festinantibus hominibus facta sunt extra canonem ecclesiasticum, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem, et pauco tempore catechizati, statim spiritale lavacrum accipiant, et cum baptizati fuerint, promoveantur ad episcopatum aut presbyterium, bene haberi placuit; de caetero nihil tale fieri. Nam et tempore opus est qui catechizatur, et post baptisma adprobatio amplius manifesta. Etenim est apostolica scribtura quae dicit non neophytum (I Tim. III), ne forte stupore ductus in judicium incidat et laqueum diaboli. Si autem procedente tempore animae aliquid [ Lege aliquod] peccatum inveniatur circa aliquam personam, et convincatur a duobus vel tribus testibus, cesset iste a clero. Si quis autem praeter haec facit, quasi adversus sanctum et magnum concilium superviens, ipse se periclitans privabitur a clero. De commanentibus.

III. De mulieribus quae cum episcopis vel presbyteris, vel diaconibus commorantur, sive viduae vel virgines, interdixit omnimodo sanctum et magnum concilium, neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ex his qui in clero sunt, licere secum commanere, praeter forte sororem, aut Tiam [ In Graeco ἣ θείαν, Italice Zia], aut solas personas quae refugiunt omnem suspicionem. 497 De ordinandis episcopis.

IV. Placuit autem ut ab omnibus episcopis qui sunt in provincia ordinari episcopum. Si autem difficile erit hoc propter urgentem necessitatem aut longitudinem itineris, omnimodo tres in unum convenientes oportet constitui [ Lege constituere] episcopum, consentientes et hi qui absentes fuerint, per scribta sua, tanquam si praesentes; confirmationem autem eorum quae fiunt habentes uniuscujusque provinciae metropolitani. De his qui excommunicantur per singulas provincias.

V. Sive de clero sit [ Lege sint], sive de laico agmine, ab episcopis per singulas provincias obtineat sententia secundum canonem; eos vero qui ab aliis abiciuntur, ab aliis non suscipiendos aut admittendos. Requirantur autem ne pusillanimitate, aut pertinacia, aut aliquo alio episcopi odio excommunicati sint. Ut autem hoc decentem adquisitionem accipiat, bene haberi placuit, et singulis annis per singulas provincias bis in anno concilia fieri, ut omnes simul episcopi in unum congregati tales quaestiones inquirant; et si qui incunctanter offenderint episcopum suum, et rationabiliter excommunicati apud omnes esse probatum et omnium concilio innotescat, quandiu episcopo placeat humaniorem pro his ferre sententiam. Concilia autem fiant, unum quidem ante Quadragesimam, ut omnium animositate amputata, munus mundum offeratur Deo; secundum vero fiat circa autumnum tempus. 498 De primatu Ecclesiae Romanae vel aliarum civitatum episcopis.

VI. Antiqui moris est ut urbis Romae episcopus habeat principatum, ut suburbicaria loca, et omnem provinciam suam sollicitudine gubernet. Quae vero apud Aegyptum sunt, Alexandriae episcopus omnium habeat sollicitudinem. Similiter autem et circa Antiochiam, et in caeteris provinciis privilegia propria serventur metropolitanis Ecclesiis. Omnimodo autem manifestum est illud, ut si quis sine arbitrio ejus qui est in metropolim constituerit episcopum, hunc censuit sanctum et magnum concilium non esse episcopum. Si vero communi omnium rationabili [ Supple electioni], et secundum canonem ecclesiasticum, duo aut tres propter propinquas [ Dion. melius, proprias] inimicitias contradixerint, obtineat sententia plurimorum quia consuetudo obtinuit, et traditio antiqua apud Hierosolyma. De honore Hierosolymitani episcopi.

VII. Quoniam consuetudo obtinuit, et traditio antiqua, ut qui in Helia est episcopus, id est Hierosolymis, honoretur, et habeat secundum ordinem suum honorem, metropolitani manente dignitate. De his qui nominantur Catharoes.

VIII. De his qui sepios [ Lege seipsos] Catharos, id est, mundos vocant. Si quis ex his ad Ecclesiam catholicam veniat, placuit sancto et magno concilio huic, ut per manus impositionem sacerdotum maneat in clero. Ante omnia autem hoc manifestum sit, profiteri se quod consentiat et sequatur catholicae et apostolicae Ecclesiae dogmata, 499 hoc est et cum bigamis communicare, et cum his qui in persecutione lapsi sunt, circa quos et tempus constitutum est, et dies definitus, ut sequantur in omnibus quae placuerint catholicae Ecclesiae. Ubicunque vero fuerint sive in castellis, sive in vicis, sive in civitatibus, veniam mereantur, ordinati vero in clero sint, et in eodem statu permaneant. Quod cum autem [ Supple ad] catholicae Ecclesiae episcopos aut presbyteros accesserint, manifestum quia episcopus quidem Ecclesiae habebit dignitatem episcopatus; qui autem nominatur aput eos qui se mundos dicunt, in Ecclesia catholica presbyterii honorem habebit, nisi forte placuerit episcopo honoris sui eum frui; si vero non ei placuerit, providendum est locum ubi aut corepiscopatus, aut presbyterii sit, ut in clero omnino esse videatur, ut non videantur in una civitate duo episcopi esse. De ordinandis episcopis et presbyteris.

IX. Si qui inexaminati promoti sunt episcopi vel presbyteri, et postea interrogati confessi sunt delicta sua, vel ab aliis convincti, et praeterea confitentibus citra ordinem et disciplinam moti homines manus eis temere imposuerunt; tales enim canon non suscipit: quod autem inreprehensibile est defendit catholica et apostolica Ecclesia. De his qui negaverunt in persecutione.

X. Quicunque ordinati sunt per ignorantiam de his qui lapsi sunt, aut dissimulantibus eis qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat canoni ecclesiastico; cogniti enim dejiciuntur. 500 De his qui praevaricati sunt praeter necessitatem.

XI. Hi qui praevaricati sunt praeter ablationem facultatum, aut pericula, aut tale aliquid quod factum est sub tyrannide Licinii, placuit sancto concilio huic, licet indigni sint misericordia Dei, verumtamen placuit misereri eis. Quotquot igitur dignam poenitentiam egerint, triennio inter audientes sint, et septem anni prostrati jacebunt, biennio autem sine Eucharistia communicabunt plebis orationibus. Qui autem vocati sunt ad gratiam, et confessi, primos impetus suos ostendunt proicientes baltea, postea vero reversi sunt ad vomitum suum, quidam enim et pecunias dederunt, et multa munera, ut rursus militiam reparent; hi decem annis prostrati jacebunt post triennii auditionis tempus. In omnibus autem his oportet discutere eorum voluntatem et poenitentiam; quotquot enim timore et lacrimis, et perseverantia, et bonis operibus conversationis [ Lege conversionem] opere, non simulatione demonstrantes, isti adimplentes tempus constitutum auditionis, sine dubio communicabunt orationi; postea vero licebit episcopo humanitatis auxilium eis impertiri. Qui autem indiscrete tulerunt, vel neglegenter, et ingressu [ Lege ingressum] Ecclesiae sibi sufficere arbitrati sunt ad conversationem [ Lege conversionem], omne compleant tempus. De reconciliatione danda morientibus.

XII. Vetus et canonica lex custodietur in eis, et nunc si qui mori speratur, novissimo jubamine viatico non privetur; si vero disperatus Eucharistia promerita, si oblatione percepta iterum ad superstes redeat, sit inter eos qui orationibus tantum communicant. Omnino autem cuilibet morituro petenti sibi dari gratiam, episcopus cum probatione oblationem tradat. 501 De cathecumenis lapsis.

XIII. De catechumenis lapsis, placuit sancto et magno concilio ut triennio audiant Scripturas tantum; postea vero communicent oratione cum catechumenis. De clericis, ne de civitate ad aliam transeant.

XIV. Propter frequentem tumultum et seditiones quae factae sunt, placuit omnimodis auferri consuetudo quae est contra canonem, ut si inventi fuerint in quibusdam partibus de civitate ad civitatem migrare, nec episcopo, nec presbytero, nec diacono liceat. Si quis autem post sancti et magni concilii definitionem, tale aliquid temptaverit, aut sese dederit negotio, infirmabitur omnimodo hujusmodi machinatio, et restituetur Ecclesiae cujus episcopus, aut presbyter, aut diaconus fuerit ordinatus. De non suscipiendis alterius Ecclesiae clericis.

XV. Si qui facile se periculo ingerentes, neque timorem Dei ante oculos habentes, neque ecclesiasticum canonem scientes, discedunt ab Ecclesia sua presbyteri, aut diaconi, aut quicunque in canone sunt constituti, isti nullo modo suscipi debent in alia Ecclesia, sed omnem eis necessitatem imponi debere reverti ad suas Ecclesias; si vero permanserint in obstinatione sua, excommunicatos esse oportere. De non ordinando quemquam qui ad alium pertinet.

XVI. Si quis autem ausus fuerit per subreptionem aut contumaciam hoc agere, ut qui ad alium pertinet, sibi vindicando eum constituerit episcopum vel presbyterum, inrita fiat ejus ordinatio. Ut nullus clericus feneret.

XVII. Quoniam plures in canone constituti avaritiam et lucra turpia sectantes, obliti sunt sanctae Scripturae dicentis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV), et fenerantes centesimas exigunt; juste statuit sanctum 502 et magnum concilium, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens ex hoc contractu, aut quovis modo tale negotium gerens, aut dimidiam exigens, aut aliud quid excogitans turpis lucri gratia, abiciatur a clero, et alienus a communione et a canone ecclesiastico fiat. De diaconis ne supra presbyteros sint.

XVIII. Pervenit ad sanctum et magnum concilium quod in quibusdam locis et civitatibus episcopis et presbyteris Eucharistiam diaconi porrigant, quod neque canon, neque consuetudo tradidit, ut qui potestatem non habent offerendi hii [ Lege ii] offerentibus corpus Christi porrigant; illud etiam cognitum est a nobis, quod quidam diaconi per usurpationem et temeritatem corpus Christi priores contingant. Omnia igitur haec amputentur, et maneant diaconi in priori ordinatione, scientes quoniam quidem episcoporum ministri sunt, presbyterorum autem inferiores sunt; accipiant autem secundum ordinem post presbyteros, dante eis aut episcopo aut presbytero; etiam nec sedere eis permittitur in medio presbyterorum; extra canonem est enim, et extra ordinem quod fit. Si quis vero noluerit obedire post haec statuta, privabitur de ordine diaconii. De Paulianistis.

XIX. De Paulianistis qui refugiunt ad catholicam et apostolicam Ecclesiam, decretum est hos omnino rebaptizari. Si quis autem eorum praeterito tempore in clero fuerunt constituti, siquidem inlibati et inreprehensibiles fuerint inventi, per manus impositionem episcopi Ecclesiae catholicae ordinandi erunt in ordine clericorum; si vero discussio eos minus idoneos invenerit, deponi eos convenit, et sint in ordine laicorum; similiter autem, et de eorum diaconissis, et de omnibus his qui in eodem canone versantur, eadem forma servabitur. De diaconissis.

XX. Meminimus autem de diaconissis quae in scismate sunt constitutae, quoniam neque per manus impositionem sunt 503 ordinatae, omnino inter laicas oportet eas dinumerari. De flectendo genu.

XXI. Quoniam quidam sunt qui die Dominico flectunt genu, et in Pentecostes diebus, placuit sancto et magno synodo cunctos in omnibus locis constanter et consentienter stantes Dominum orare debere. Et subscripserunt.

Osius episcopus civitatis Cortubensis provinciae Spaniae dixit: Ita credo, sicut superius scriptum est.

Victor et Vincentius presbyteri urbis Romae.

504 Alexandriae. Tiberius. Gaius. Potamion Eracliensis. Philippus. . Alphocration. Alexander Alexandriae magnae. Alphocratiensis. Adamantius Cinensis. Arbitio de Pharbeto. Panepynensis. . Secundus Ptolomaidae. Dorotheus Pelusianus. de Thmueos. Antiochus Memphensis. Tauthitanus. 505 Thebaidis. Atthas Schediensis. Tyrannus Antinoensis. Volusianus de Lyco. Libyae superioris. Secundus. Serapion. Zofirus. Daches Berenicensis. Barcensis. Antypirgensis. Tauchitanus. Libyensis. Titus de Paratonio. Palaestinae. Macharius Hierosolym. Germanus Neapolitan. Marinus Sebastenus. Patrofilus. Haeliodorus. Gajanus Sebastensis. Eusebius Caesariensis, Sabinus Gadarensis. Longinus Ascalonitanus. Petrus Nicopolitanus. Macrinius Jamniensis. Maximus Eleutheropolitanus. Paulus Maximianopolit. Januarius Hiericunctius. Diabolinites. Aetius Lyddensis. Silvanus Azoti. Scythopolitanus. Asclepius Gazensis. Petrus Ailensis. Antiocus Capitoliensis. 506 Phaenices. Aeneas. Zenon Tyrius. a Ptolemaide. Magnus a Damasco. Theodorus Sidonius. Hellanicus Tripolitanus. Gregorius. . Marinus Palmyrensis. Thadonius Alasiae. Filocalus a Paneade. Berastensis. Anatholius Emisenus. Syriae Coele. Archelaus. . Asienus. . Eustatius Antiochenus. Zenobius Seleuciae. Theodorus Laodicensis. Alypius Appamenus. Rephaneotanus. Phyloxenus Hierapolitanus. Salamenses Germaniciae. Piperius Samosatenus. Dolaenus. . Gerontius. Euphration Balaneorum. Pallidius chorepiscopus. Zoilus Gabalitanus. Bassus Zeumatenus. Larissenus. Manicius Epiphaniae. Eustatius Aretusae. Paulus Neocaesariensis. Syricius a Cyro. Seleucius chorepiscopus. Petrus Geddonensis. Pegasius Arbocadamae. Bassunis Gabalensis. 507 Arabiae. Nicomas Bostritanus. Severus. Cyrion Phyladelfiae. Gennadius Ybutensis. Severus Sodomitanus. Sopater Berthanensis. Adsodianensis. Mesopotamiae. Ethilaus Edessenus. . Jacobus Nisibiensis. Antiocus Reymitanus. Macrias Macedoniopolitanus. A Persida. Neopolitanus a Persida. Joannes Persa. Ciliciae. Macedonius. Niceta. Theodorus Tarsensis. Amphion Epiphaniensis. Narcisus Nerodianus. Moyses Cartabalitanus. Flavidensis. Eudemon corepiscopus. Paulinus Adanensis. Mopsuestensis. Tarcodimantus Aegeitanus. Esicius Alexandriae Minoris. Narcissus Hieropolitanus. Cappadociae. . . Leontius Caesariensis. Eupsicius Thianeus. Horitrius Choboniensis. 508 Timotheus Eubistensis. Helpidius Comanensis. Gorgonius corepiscopus. Andronius corepiscopus. Theophanius corepiscopus. Armeniae Minoris. Eulalius Sebastenus. Evetius Satalitensis. Armeniae Majoris. Aristarces, et Acrites Armeni. Diosponti. Euticius Amasiae. Helpidius Comanensis. Eracleus Zolonensis. Ponti Polemoniaci. Stratophilus. Longinianus Novacaesariensis. Domnus Trapezeuntensis. Pithionita. Paflagoniae. . Petronius. Philadelphus Pompeiopolitan. Jenopolitanus. Eupsicius Amastrianensis. Galatiae. Marcellus Anquirensis. Dicasius Tabiensis. Erectius Gadavitanus. Gorgonius Cynonensis. Philadelphus Juliopolitanus. 509 Asiae. Paulus. Orion. . Theonas Cyzicenus. Nenofantus Ephesianus. Heleniensis. Euticius Zmyrnensis. Mithres Popanensis. Narinus Liolypontianus. Andensis. Lydiae. Seras. Artemidorus Sardiensis. Thiatyrensis. Ethemasius Philadelfensis. Polyon Barensis. Agogius Tripolitanus. Florentius Ancyrae Ferreae. Anthiocus Aureliopolitanus. Marcus Standitanus. Phrygiae. . Nunccius Leodiciae. Flaccus Sanabensis. Procopius Sinnadensis. Athenodorus. Phristicus Azanensis. Doryleitanus. Paulus Appamenus. Eugenius Eucarpensis. Flaccus Hieropolitanus. Pysidiae. Academius. . Thelemacus. Eulalius Scomensis. Andrinopolitanus. Esicius Neapolitanus. 510 Eutices Seleuciae. Aramius Limenensis. Tharsicius Apamiensis. Patricius Ambladinitanus. Policarpus metropolitanus. a Paro. Heraclius Bartensis. Theodorus Usensis. Adon Byciae. Lyciae. Eudemius Pacaritanus. Pamphyliae. Zeuxius. Gallites Pergensis. Euresius Thermiensis. Siarbitanus. Domnus Aspendevitanus. Quintianus Seleuciae. Patricius Maximianopolitanus. Afrodisius Magedensis. Insulani. Eufrosinus Rhodus. Apollodorus. Melifroon a Coo. Stratigius a Lemno. Corquiritanus. Cariae. Eusebius Anthiocensis. Ammonius Afrodisitanus. Eugenius Apolliniades. Laetodorus Cibritanus. Eusebius a Mileto. 511 Isauriae. Quirillus. Nestor. . . Stefanus Barthensis. Antheneus Corpissitanus. Ethesius Claudiopolitanus. Agapius Seleuciae. Silvanus Isauriae Metropolitan. Faustus phanemuticensis. Antoninus Anthiociae. Suedritanus. Isicius corepiscopus. Comanadensis. Eusebius. Theodorus Utalbitanus. Anatholius corepiscopus. Paulus Larandensis. Quintus corepiscopus. Tiberius Alistrensis. Aquila corepiscopus. dioecesis Isauriae. Cypri. Quirillus a Pafo. Gelasius Salamiensis. Bithyniae. Eusebius Nicomediae. Theogenus Nicaenus. Maris Calcedoniae. Quirillus a Cio. Theophanes corepiscopus. Esicius Prusensis. Gorgonius ab Apolloniade. Evetius Hadrianensis. . Rufus Caesariensis. Eulalius corepiscopus. Europae. Phederus Heracliae. Marcus Comeonsis. 512 Daciae. Protogenes Sardicensis. Calabriae. Marcus Calabriensis. Moesaie. Pistus Marcianopolitanus. Civitates Aphricae, Macedoniae, Dardaniae minoris, Achaiae. Caecilianus Carthaginensis. Alexander Thessalonicensis. Dacus Macedoniae. Marcus. Pistus Atheniensis. Boe. Strategius Ephestiensis. Aliae civitates Thessaliae, Dardaniae, Pannoniae, Galliarum, Gotthiae, Bosphori. . Nicasius. Claudianus Thessaliae. Budius Stobiensis. Domnus Pannoniae. Dovensis. Theophilus Gothiae. Cathirius Bosphorensis. 513 INCIPIUNT CAPITULA Canonum Sardicensium. I. De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt.

II. De episcopis alienam sedem praecipiti temeritate petentibus. III. Ut inter episcopos discordes comprovinciales audiant episcopi. Quod si damnandus [Forte damnatus] appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit. IV. Ut nullus accusati sedem usurpet episcopus. V. Quando liceat in aliena provincia episcopis ordinare. VI. De non faciendis episcopis per vicos et modicas civitates. VII. De retractanda synodo provinciali per vicarios episcopi urbis Romae si fuerit appellatum. VIII. Quando episcopi, vel in quibus causis ad comitatum ire debeant. IX. Diacones ad comitatum dirigendi. X. De pupillis et viduis. XI. Qui in canali sunt constituti episcopi habeant potestatem discutiendi episcopos ad comitatum euntes. XII. De his qui ignorant synodi constituta. XIII. De laicis cito non faciendis episcopis. XIV. Quandiu episcopus in aliena civitate peregrinari debeat, excepta gravi necessitate. XV. Ut non liceat episcopo pluribus hebdomadibus abesse. 514 XVI. De clericis excommunicatis ab aliis minime suscipiendis. XVII. De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis. XVIII. De non sollicitandis clericis alienis. XIX. De non ordinandis clericis alienis sine consensu episcopi sui. XX. De clericis qui Thessalonicam veniunt. XXI. De suscipiendis his qui propter periculum et persecutionem fugiunt. INCIP. CANONES SARDICENSES. De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt. I. Osius episcopus dixit. Tam mala consuetudo quam ipsa rerum perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ut non liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere quis temptet; cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si omnibus hoc placet, ut hujusmodi pernicies saevissime et austerius vindicetur, ita ut nec laicam habeat communionem qui talis est. Responderunt universi: Placet. 515 De episcopis alienam sedem praecipiti temeritate petentibus.

II. Osius episcopus dixit: Etiamsi talis aliquis exstiterit furiosus vel temerarius ut fortassis talem excusationem attulerit, adseverans quod populi litteras acceperit; manifestum est autem illum potuisse praemio paucos et mercede corrumpere, ut seditiosis clamoribus in Ecclesiis agant, qui sinceram fidem non habent, ut ipsum petere videantur episcopum; omnino has fraudes removendas esse et damnandas arbitror, ita ut nec in fine saltem laicam communionem talis accipiat sive episcopus, sive presbyter ista committens. Si ergo placet haec sententia, respondete. Responderunt: Quae dicta sunt placet. Ut inter episcopos discordes comprovinciales audiant episcopi. Quod si damnandus appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit.

III. Osius episcopus dixit: Illud quoque statuendum est, ut episcopi de provincia ad aliam provinciam in qua sunt episcopi non transeant, nisi forte a fratribus suis fuerit invitatus [ Lege fuerint invitati], ne videamur januam charitatis claudere. Hoc tantum providendum est, ut si in una provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum, quod absit, litem habuerit, nullus ex his de alia provincia advocet episcopum ad judicium. Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putaverit bonam causam se habere, et petierit 516 ut iterum judicium renovetur; si placet omnibus, ut sanctissimi apostoli Petri memoriam honoremus, scribatur vel ab his qui examinarunt judicium, vel ab episcopis qui in proxima provincia morantur, Romano episcopo; et si judicaverit inovandum esse judicium, renovetur, et det judices. Si vero probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt; quae decreverit Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus placet, statuatur. Synodus respondit: Placet. Ut nullus accusati sedem usurpet episcopus.

IV. Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae quam plenam sanctitatis protulistis, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. Quando liceat in aliena provincia episcopis ordinare.

V. Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi confugerint ad vicinos provinciae episcopos, [ Supple hos per litteras] debere illum prius convenire episcopum 517 qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem; et hoc justum esse, ut ipse veniat, et cum eo ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, tunc satisfaciendum esse populis, ut conveniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent eis episcopum. De non faciendis episcopis per vicos et modicas civitates.

VI. Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, si aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis fuerit unus presbyter, voluerit petere episcopum sibi ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopatus; nullo modo permittitur eis qui ex alia provincia fuerint invitati, facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae semper episcopos habuerunt, aut si qua talis quae tam [ Lege et tam] populosa est civitas, ut mereatur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet. De retractanda synodo provinciali per vicarios episcopi urbis Romae, si fuerit appellatum.

VII. Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, si appellasse videatur qui dejectus est, et confugerit ad beatissimum Urbis episcopum, et voluerit se audiri; si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia exquirant, et juxta fidem veritatis 518 definiant. Quod si is qui rogat iterum causam suam audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanae Ecclesiae, ut ex latere suo presbyterum mittat, erit in ejus potestate episcopi quid velit et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos provinciales ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. Quando episcopi, vel in quibus causis ad Comitatum ire debeant.

VIII. Osius episcopus dixit: Importunitas nimia et injustae frequenter petitiones fecerunt nos non tantum habere gratiam, nec fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi et maxime Afri, qui, sicut cognovimus, sanctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernunt atque contemnunt; et non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiae profuturas non perferant causas, nec, ut fieri solet aut oportet, ut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares et administrationes quibusdam postulant. Haec itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat. Honestum est autem ut episcopus intercessionem suam his praestet qui aliqua iniqua vi opprimuntur, aut si vidua affligatur, aut pupillus exspolietur, tamen ista omnia si justam habeant causam aut petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite ut nullus episcopus ad comitatum accedat, nisi forte hi qui religiosissimi imperatoris litteris vel invitati fuerint, 519 vel evocati. Sed quoniam saepe contigit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium vel insulas damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt; ideoque subveniendum est, et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia. Si ergo et hoc vobis placet, decernite. Universi dixerunt: Placet, et constituatur. Diacones ad comitatum dirigendi.

IX. Osius episcopus dixit: Hoc quoque providentia vestra tractare debet, ut quia decrevistis, ne episcoporum importunitas depravetur ad comitatum pergendo. Quicunque vero, quales superius commemoravimus, preces habuerint vel acceperint, per diaconum suum mittant; quia persona ministri non erit invidiosa, et quae impetraverit, celerius poterit referre. Et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad fratrem et coepiscopum nostrum preces mittant qui in metropoli consistit, ut ille per diaconum suum supplicationes mittat, tribuens commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros qui illo tempore in his regionibus morantur in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet quis episcopus amicos in palatio, et aliquid cupiat quod tamen honestum sit impetrare per eos ab imperatore, non prohibeatur per diaconum suum rogare, et significare eis quos scit benigna 520 intercessione sibi absenti posse praestare. De pupillis et viduis.

X. Qui vero Romam venerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habent contradant, ut et ipse prius examinet si honestae et justae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem ut ad comitatum perferantur. Universi responderunt placere sibi et honestum esse consilium. Alypius episcopus dixit: Si enim propter pupillos et viduas vel laborantes qui causas non iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid justae rationis. Nunc vero cum ea postulent praecipue quae sine invidia omnium et sine reprehensione esse non possunt, non necesse est ipsos ire ad comitatum. Qui in canali constituti sunt episcopi habeant potestatem discutiendi episcopos ad comitatum euntes.

XI. Gaudentius episcopus dixit: Salubriter providendum est ex consensu omnium sacerdotum, et Deo placitura, et hominibus probabilia tenere hactenus et firmari oportere si metus huic sententiae conjungatur. Scimus enim etiam ipsi saepissime propter paucorum imprudentiam sacrum et religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis contra omnium 521 sententiam nisus, voluerit ambitioni magis quam Deo, debet etiam scire se causas esse dicturum, et honorem atque dignitatem amissurum. Hoc autem tunc scire et compleri oportebit, si unusquisque nostrum, qui in canali est constitutus, cum progredientem viderit episcopum, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendat agnoscat. Et siquidem eum invenerit ad comitatum velle transire, requirere eum debere [ Lege debebit] conditione superius comprehensa, si invitatus est, ut ei facultas eundi permittatur. Si vero, ut superius meminit sanctitas vestra, propter desideria et ambitiones ad comitatum ire temptaverit; neque litteris ejus subscribatur neque in communionem recipiatur. Si vobis placet, debet omnium sententia confirmari. Universi dixerunt: Hoc honestum est, et placere sibi constitutionem. De his qui ignorant synodi constituta.

XII. Osius episcopus dixit: Sed et moderatio necessaria est, dilectissimi fratres, ne subito adhuc quidam non scientes quid decretum sit in synodo, venerint subito ad civitates quae in canali sunt. Debet episcopus civitatis ipsius admonere et instruere illum; et ex eo loco ille pro eo ad comitatum suum diaconum mittat; admonitus tamen ipse redeat in parrochiam suam. De laicis cito non faciendis episcopis.

XIII. Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, ut si forte aut dives, aut scholasticus de foro aut de administratione fuerit postulatus episcopus, non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et officio diaconi, 522 et ministerio presbyteri per ordinem fuerit perfunctus, et per singulos gradus, si dignus fuerit, promoveatur ad episcopatus honorem. Potest enim per hos gradus, qui habent utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, gravitate et verecundia. Et si dignus fuerit inventus, divino sacerdotio illustretur? Nam nec conveniens est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere ac leviter ordinetur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, maxime qui sit neophytus: quod beatissimus apostolus magister gentium, ne hoc fiat, prohibuisse videtur; sed hi, qui [ Lege longo tempore] longi temporis examinati sunt, quorum merita, et vita probatur. Universi dixerunt placere sibi haec omnia. Quandiu episcopus in aliena civitate peregrinari debeat, excepta gravi necessitate.

XIV. Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut episcopus ex alia civitate cum venerit ad aliam civitatem, vel ex provincia sua ad aliam provinciam, ambitioni magis serviens quam devotioni, et voluerit in alia civitate multo tempore residere, et contigerit, ut episcopus civitatis ipsius non facile instructus sit, nec tam doctus; is vero qui advenerit, incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam; ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere assignatam sibi Ecclesiam, et transire ad alienam. Definite ergo tempus, quia et non suscipere episcopum coepiscopum suum inhumanum est, et perniciosum, si diutius resideat. Ne fiat ergo providendum est: nemini autem amplius liceat, quam superiori tempore quod 523 fratres nostri constituerunt, remorari, ut si quis laicus in ea, in qua commanet civitate, tres dominicas, id est tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur. Si ergo haec circa laicos constituta sunt, quanto magis nec licet, nec decet episcopum, si nullam gravem habeat necessitatem, nec tam difficilem rationem, diutius abesse ab Ecclesia sua, ut populum contristet. Universi dixerunt placere sibi. Ut non liceat episcopo pluribus hebdomadibus abesse.

XV. Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate possident, in qua ordinati sunt episcopi, vel certe parvam rem illic habent; alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectiones proximorum, quibus indulgeant. Hactenus igitur permitti eis oportet, ut accedant ad suas possessiones, et disponant, vel ordinent fructum laboris sui, ita tamen ut post tres dominicas, id est, post tres hebdomadas, si morari necesse sit, in suis potius fundis morentur; et si est proxima civitas, in qua presbyter est, ne sine ecclesia facere videantur diem dominicum, veniant, ut nec res ejus domesticae per ejus absentiam detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad aliam civitatem, in qua est constitutus episcopus [ Forte careant] careat suspicione ambitionis atque jactantiae. Universi dixerunt placere sibi. 524 De clericis excommunicatis ab aliis minime suscipiendis.

XVI. Osius episcopus dixit: Hoc quoque omnibus placet, ut sive presbyter, sive diaconus, sive quis clericorum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et sciverit ille, ad quem confugit, eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat. Quod si quis fecerit, sciat se apud congregatos episcopos pro eo causam esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum, et pacem servabit, et concordiam custodiet. De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis.

XVII. Osius episcopus dixit: Quid me adhuc moveat, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commovetur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit; providendum est, ne innocens damnetur, aut perdat communionem: et ideo habeat potestatem ejectus finitimos rogare episcopos ut ejus causam audiant, et diligentius tractent; quia non oportet negari audientiam roganti; et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, et aut probetur ejus temeritas, aut emendetur sententia. Prius tamen quam omnia diligenter 525 et fideliter fuerint examinata, eum, qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus alius debet praesumere, ut recipiat, et communioni societ. Hi vero qui convenerint ad audiendum, si viderint clericorum esse fastidium et superbiam, quod non decet ut episcopus injuriam, aut contumeliam patiatur; severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo; quia sicut ille ministris sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. De non sollicitandis clericis alienis.

XVIII. Januarius episcopus dixit: Illud praeterea statuat sanctitas vestra, ut nulli episcopo liceat alterius civitatis clericum sollicitare, et in suis parochiis ordinare. Universi dixerunt: Quia ex his contentionibus solent nasci discordiae, prohibet omnium sententia, ne quis hoc facere audeat. De non ordinandis clericis alienis sine consensu episcopi sui.

XIX. Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicumque ex alia parochia alienum ministrum sine conscientia vel voluntate sui episcopi voluerit in ordine promovere, non sit rata ejus ordinatio. Quicunque autem hoc usurpare 526 temptaverit, a fratribus et coepiscopis nostris et admoneri debet et corrigi. De clericis qui Thessalonicam veniunt.

XX. Aetius episcopus dixit: Non ignoratis, fratres charissimi, quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas, quod saepe ad eam veniant ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti, ut brevi tempore morentur, aut resideant ibi, et nisi per vim post longa spatia ad sua redire cogantur. Universi dixerunt: Ea tempora, quae constituta sunt circa episcopos, et ad omnium clericorum personas observari debent. De suscipiendis his qui propter periculum et persecutionem fugiunt.

XXI. Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus propter doctrinam vel catholicam confessionem, vel defensionem veritatis, effugiens pericula, innocens et devolutus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur demorari, quandiu aut redire potuerit, aut injuria ejus remedium accipiat; quia durum est eum qui persecutionem patitur, non recipi, sed etiam et larga benevolentia et humanitas est ei exhibenda. 527 Omnis synodus dixerunt: Universa quae constituta sunt, catholica Ecclesia in universo orbe diffusa custodiet.

Et subscripserunt qui convenerant

Osius ab Spania Cordubensis.

INCIPIUNT CAPITULA canonum Gangrensium. III. De servis qui. II. De his. I. De his qui abominantur nubtias. qui carnes abominantur. dominos contemnunt. 528 XVI. De his qui occasione religionis despiciunt XIV. De his quae de nuptiis. X.. VIII.. VII. De oblationibus Ecclesiae. V. De his qui. IV. De presbyteris nuptis. ecclesiae congregationes humiliant. VI. De his qui extra ecclesiam congregant. . De his quae pauperibus conferuntur. IX. De virginitate et abstinentia. De elatis propter nomen virginitatis. XI. De his qui agapes inrident. XII. De his qui in pallio gloriantur. XIII. De [Lege mulieribus] mulieres quae virili veste utuntur. recedunt. XV. De his qui excusatione religionis filios relinquunt. parentes. XVII. De mulieribus quae se tondent. XVIII. De his qui jejunia ecclesiastica contemnunt. XIX. De his qui dominico die jejunant XX. De his qui abominantur martyrum congregationes. CANONES GANGRENSES. Dominis honorabilibus in Armenia constitutis sanctis et comministris.

Eusebius, Elianus, Eugenius, Olympius, Bythinicus, Gregorius, Feliculus, Papus, Eulalius, Hypatius, Proeresius, Basilius, Bassus, Eugenius, Heraclius, qui convenerunt in sanctam synodum in civitatem Gangrensem.

Quoniam congregata est sancta synodus episcoporum aput Gangrensem [ Lege Ecclesiam sanctam] Ecclesiae sanctae propter aliquas quae opus sunt, Ecclesiae necessitates, discutientes quae secundum Eustatium inveniantur aliqua indisposita plurima facta, omnino necessarie disposuit, et omnibus manifestum facere celerius festinavit, ut auferantur omnia quae ab eis male fiunt; quia in eo quod vetant nubtias, et dicunt, quia nullus qui nubtiarum conjugia sit sortitus, spem possit ad Deum habere, multae mulieres maritatae seductae recesserunt a suis viris, et viri a suis mulieribus, et postmodum, cum 529 non possent sufferre, adulteratae sunt, et propter hanc causam opprobriatae sunt. Inveniebantur enim et secedentes a domo Dei et ab Ecclesia, et contemnendo videbantur contra Ecclesiam proprias congregationes facientes, et convocationes et doctrinas alias contra ecclesiasticam doctrinam, ita ut docerent peregrina [ Lege Veste] vestimenta uti ad ruinam [ Lege communionis] communionem pertinere, congregantes fructus Ecclesiae, et oblationes quae ab initio traditae sunt Ecclesiae, ad semetipsos tollentes, et suis rationibus et eorum, qui cum ipsis sunt, sicut sanctis et rogata facientibus: et servi a dominis secedentes, et in peregrino vestimento contemnentes suos dominos, et mulieres extra consuetudinem pro muliebri vestimento virile induentes, et in hoc judicantes se justificari. Multae autem tondentes se, occasione venerabili natura capillorum mulierum: jejunia autem in dominico facientes, et libertatem sancti diei contemnentes; et jejunia quae in Ecclesia sunt constituta contemnentes, et ex eis quidam accipere carnes timentes, et [ Lege in domibus, quarum] in domos, cujus domini nubserint, orare nolentes, et dum fiunt orationes, contemnunt, et multotiens oblationes, quae fiunt in domos qui nubserunt non recipientes, et presbyteros qui nubserint reprobantes, et de sacrosancto quod ab eis ministratur, non contingentes, et loca ubi martyres positi sunt, contemnentes, et qui ibi conveniunt et agunt, reprehendunt: et divites qui ab omne substantia divitiarum non recedunt, spem aput Dominum non habere dicunt, et quanta alia quae numerare nemo possit. Singuli enim eorum qui 530 a canone ecclesiastico [ Lege exierunt, et habuere] exiit, sicut leges proprias habuit. Quia nec [ Lege communis] communicare jam voluntas eis fuit: sed unusquisque quod voluit hoc addit, et hoc ei placuit, (Et sicut non dominante habuit cogitatum) ad incusationem Ecclesiae, et suam laesionem.

Propter hoc coacta et veniens in Gangra sancta synodus condemnare eos, et terminos exponere, et foris eos esse Ecclesia. Si autem poeniteantur et anathematizent singula, quae male dixerunt, suscipi eos. Et propter hoc exposuit sancta synodus singula quae anathematizare [ Supple debent], et sic suscipi eos. Si autem aliquis non consenserit ad ea quae sunt disposita, sicut haereticum eum anathema esse feriendum, et esse excommunicatum, et separatum ab Ecclesia. Oportet etiam episcopos aput omnes, qui inventi fuerint tales, haec custodire.

Hi canones post sanctam synodum Nicaenam expositi sunt in Gangram [ Lege titulis] titulos XX.

De his qui abominantur nubtias. I. Si quis nubtias abominatur, vel queritur, et eam quae cum marito suo dormierit, cum sit fidelis et venerabilis, abominatur, aut queritur, dicens eos ad regnum non posse venire, anathema sit.

De his qui abominantur edere carnes.

II. Si quis [ Lege edat et supple carnes] edens absque sanguine et idololatria, et suffocato, sed cum veneratione et fide qui eum condemnat pro hoc 531 quod accepit [ Lege et] ei dixerit eum spem minime habere, anathema sit. De servis qui dominos contemnunt.

III. Si quis servus excusatione venerandi Deum contemnere doceat dominum, et recedere ab ejus ministerio, et non cum obedientia et [ Lege tota festinatione suo domino] totius festinationis suae domino servire, sit anathema. De nubtis presbyteris.

IV. Si quis dubitet [ Lege de presbytero] a presbytero, qui nubsit, quasi non oportere ab eo consecrante oblationem accipere, sit anathema. De his qui ecclesiae congregationes humiliant.

V. Si quis docet domum Dei contemni, et quae in ea sunt congregationes, anathema sit. De his qui extra ecclesiam congregant.

VI. Si quis praeter ecclesiam [ Lege propriam] proprie congregat et contemnens Ecclesiam voluerit extra agere non consentiente episcopo aut presbytero, sit anathema. De oblationibus ecclesiae.

VII. Si quis ea quae conferuntur ecclesiae, voluerit foris ecclesia accipere, aut dare, sine consensu episcopi, aut ejus cui ista injuncta sunt, et non cum conscientia ejus voluerit aliquid agere, anathema sit. De iis quae pauperibus conferuntur.

VIII. Si quis dat aut accipit de hoc quod offertur, extra episcopum, aut eum qui ordinatus est ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, sit anathema. 532 De virginitate et abstinentia

IX. Si qui virginitate aut [ Forte abstinentia] abstinentiae gloriantur, et quasi abominandis nubtiis recedunt, et non secundum fidem hoc ipsum bonum, et sanctum virginitatis nomen custodiunt, anathema sit. De his qui propter virginitatem elati sunt.

X. Si quis virginitatem custodiens exaltat se ab his qui nubunt, sit anathema. De his qui pauperum agapes inrident.

XI. Si quis contemnit fidelium agapes facientes, et propter honorem Domini convocant fratres, et noluerint communicare cum eis inridentes, ut adnihilent hoc quod fit, anathema sit. De his qui in pallio elati gloriantur.

XII. Si quis virorum pro aestimatione [ Lege religiosae] religionis vitae et venerabili pallio utatur, et aestimet se ab eo posse justificari, et reprobet eos qui venerabiliter [ Lege veste consueta] vestem consuetam utuntur, et [ Lege et communem quae in consuetudine est vestem] communia quae in consuetudinis est vestis, anathema sit De [Lege mulieribus] mulieres quae virile veste utuntur.

XIII. Si qua mulier arripuerit scemate vestem, pro consueta muliebre, virilem accipiat, anathema sit. De his quae de nubtiis recedunt.

XIV. Si qua mulier derelinquens virum suum recedere ab eo voluerit, quasi abominans nubtias, sit anathema. De his qui excusatione religionis natos relinquunt.

XV. Si quis dereliquerit filios suos, et non eos enutriat: sed quantum ad se quasi pro Dei cultu deserat, quemlibet occasione asceseos neglegat, anathema sit. 533 De his qui occasione Christi nominis despiciunt parentes.

XVI. Si [ Lege qui] quis fidelium filii despiciant parentes occasione Dei venerationis, et non debitum honorem parentibus reddant honorificantes eos, quia in hoc Dei veneratio est, sit anathema. De mulieribus quae se tondent.

XVII. Si qua mulier existimet Dei veneratione [ Lege tondere] tondent caput suum, quod Dominus ad commemorationem praecepit ei, ut sit subdita viro, et solverit praeceptum, anathema sit. De his qui ecclesiastica jejunia contemnunt.

XVIII. Quicunque religiosus sine corporis necessitate superviens, et quae traduntur jejunia, [ Supple quaeque] in commune ab omnibus servantur in Ecclesia, contempserit, et suo sensu dicat non esse perfecta, sit anathema. De his qui dominico die jejunant.

XIX. Si quis ea, quae arbitratur ascensem, aut dissimulatione et diem dominicum jejunat, sit anathema. De his qui abominantur martyrum congregationes.

XX. Si quis superviens dispositioni et abominaverit congregationes sanctorum martyrum, et quae in eis fiunt celebritates, et derogaverit memoriae eorum, sit anathema. Haec scripsimus non recedentes ab his, qui sunt in Ecclesia secundum scribturas custodire secundum voluntatem Dei. Eos vero, qui accipient dispositionem [ Lege superbient vel superbiunt, et antea accipiunt] ascesis, et qui superbiant contra eos qui simpliciter vivunt et elatos contra scribturas et 534 ecclesiasticos canones, et novitatem introducentes aliquam abicit catholica et apostolica Ecclesia. Nos autem virginitatem cum humilitate miramur et abstinentiam cum pudicitia, et nubtias cum habitatione pudica honorificavimus, et cum veneratione fienda suscipimus, et recedere a saeculi rebus cum humilitate suscipimus, et divitias cum justitia et misericordia non reprobamus, et paucitatem [ Lege et vilitatem] et multitudinem vestimentorum pro [ Lege diligentia] diligentiam corporis non curiosam laudamus; solutas autem et conteritas in vestibus processiones non suscipimus, et domum Dei nostri honorificamus, et quae in ea fiunt orationes sacras, et [ Ex Graec. utiles] sanandas accipimus, non concludentes pietatem domibus: sed omnem locum in nomine Dei aedificatum honoramus, et quae in eo congregatio [ Supple fit] communem Ecclesiam ad salutem nostram, et omnium [ Lege utilitatem] diversitatem suscipimus, et plurimas misericordias fratrum, quae secundum traditionem per Ecclesias pauperibus fient beatas dicimus, et omnia, quae secundum divinas Scribturas tradita sunt, et apostolorum traditiones, in sancta Ecclesia fieri exoramus. Amen. Ita subscripsimus feliciter.

INCIPIUNT CAPITULA Canonum Anthiociensium. I. De his qui contradicunt Nicaenis canonibus, et de [Lege sancto] sanctum Pascha. II. De his qui se ab [Lege ecclesiis] Ecclesia separant, et in domibus communicant. III. De [Lege invadentibus] invadentes parocias alienas. IV. De [Lege communicatis] excommunicatos qui praesumunt agere. V. De his qui occulte ab Ecclesia segregant. VI. De excommunicatis clericis vel laicis. VII. De dandis epistulis. VIII. De non suscipiendis peregrinis. IX. De metropolitanis. 535 X. De his qui vocantur corepiscopi. XI. De his qui imperatoribus supplicant. XII. De his qui degradati imperatori supplicant. XIII. De episcopis qui in aliena parocia ordinant. XIV. Si accusatus episcopus inter provinciales minime judicium conveniat. XV. De conaemnatis episcopis. XVI. De episcopis vagantibus. XVII. De his qui ad episcopatum vocantur, et contemnunt XVIII. De ordinatio et non suscepto episcopo. XIX. De episcopis ordinandis. XX. Ut secundo in anno synodus fiat. XXI. Ut nullus episcopus de propria migret Ecclesia. XXII. De his qui in aliena parocia ordinant quemquam. XXIII. Ut nulli episcoporum liceat [Lege post se] posse successorem eligere. XXIV. De rebus Ecclesiae, et quae sunt episcopi. XXV. Et ut episcopus potestatem habeat res Ecclesiae gubernare Expliciunt capitula.

INCIPIUNT CONSTITUTA Canonum Anthiociensium in Dedicatione. Sancta et pacissima synodus, [ Lege quae] qui a Deo congregata est Anthiociae, his qui secundum provincias unanimes sanctis et comministris in Domino salutem. Gratia et veritas Domini salvatoris nostri Jesu Christi, visitans sanctam Anthiocensem Ecclesiam, et in unum nos congregans, communi et uno sensu in spiritu pacis multa quidem alia corrigit: in omnibus autem et corrigit, ex praecepto sancti et pacifici Spiritus bene haberi placuit, cum multo tractatu, 536 et judicio simul omnium nostrum in hoc ipso congregatis episcopis apud Anthiocenam civitatem ex diversis provinciis ad notitiam vestram suggerimus, credentes Domini nostri gratia et pacis in Spiritu sancto, quia et ipsi consentiatis per virtutem ejus, sicut nobiscum praesentes, et orationibus cooperantes, magis autem confirmati, et sancto Spiritu coagentes, haec ipsa nobiscum consentientes et constituentes, et haec ipsa quae placuerunt assignantes et firmantes per sanctum Spiritum consonanter. Sunt enim qui instituti sunt canones ecclesiastici, qui subditi sunt a sancta et pacissima synodo, quae in Anthiocia congregata est.

TITULI XXV. De his qui contraria temptant Nicaenis canonibus, et de sancto Pascha. I. Omnes qui temptant solvere terminos sanctae et magnae synodi, [ Lege qui . . . constituti] quae in Nicaea constituta sunt sub praesentia piissimi imperatoris Constantini de sacratissima festivitate sanctae Paschae salvatoris Domini nostri, excommunicatos et expulsos esse a sancta Ecclesia, si permanserint in eo stantes et contendentes contra ea, quae bene sunt constituta: et hoc si de laicis. Si autem de his, qui praesunt Ecclesiae, episcopis, aut presbyteris, vel diaconis post hoc constitutum praesumpserint ad evertendum populum, et conturbationem ecclesiarum, et singuli cum Judaeis, vel ante Judaeos celebrare Pascha voluerint: hunc sancta synodus abs se et ab Ecclesia alienum esse censuit; quia non solum sibi facit peccatum; sed et multis [ Lege praevaricationis et destructionis] praevaricationem et distructionem esse auctorem: et non solum tales dejci de ministerio; sed etiam et eos, qui temptant communicare cum 537 eis, postea degradandum eos. Etiam degradati fraudari oportet [ Lege honore, quem] honores quae sanctus canon, et Dei sacerdotium accipit.

De his qui se avertunt ab Ecclesia, et in domibus communicant.

II. Omnes, qui ingrediuntur domum Dei, et sacras Scribturas audiunt, et non communicant eucharistia cum populo; sed avertunt se a [ Lege sancto munere per] sanctum munus prae nescio quam inquietudinem, et in suis domibus communicant; de his censuimus projci ab Ecclesia, quandiu confessi fructum ostendant conversionis, et supplicantes tunc possunt mereri indulgentiam. Nam non licere eis, cum excommunicati fuerint, communicare, neque in domo convenientes simul orare, quia Ecclesiae sanctae non condeprecantur, neque eos in alia Ecclesia suscipi, qui in alia non congregantur. Si autem visus fuerit aliquis episcoporum, aut presbyterorum, aut diaconorum, aut quicunque de canone Ecclesiae excommunicatis communicare, nunc et ipsum excommunicatum esse, pro eo quod nisus est confusionem facere canoni Ecclesiae. De his qui [Lege de aliis parrociis in alias] de alias parrocias in aliis se immergunt.

III. Si quis presbyter, aut diaconus, vel aliquis ex [ Lege sacro ministerio] sacri ministerii derelinquens suam parrociam ad aliam vadat, etiam omnino post tarditatem in alienam parrociam temptat multo tempore, non ministrare. Si forte evocatus a proprio episcopo, ut 538 revertatur ad propriam, et correptus non audiat, et permanserit [ Lege in inquietudine] inquietudine, omnino degradari eum a ministerio, et nullam eum spem habere ad revertendum. Si autem degradatum pro hac culpa suscipiat eum alius episcopus, et ille [ Lege culpetur a communi] culpatur a communione synodo, eo quod destruat dispositiones ecclesiasticas. De his qui degradati praesumunt sacrosanctum agere.

IV. Si quis episcopus a synodo depositus, aut presbyter, aut diaconus a proprio episcopo excommunicatus praesumpserit aliquid ministerii agere, ipse in se damnationem firmavit. Si episcopus sit, similiter secundum morem consuetudinis, nunquam eis licere in alia synodo spem ad restituendos habere, neque satisfactionis locus eis datur: sed et qui eis communicaverint, omnes abicit sancta Ecclesia: [ Legendum est maxime si] praeterea si agnoscentes sententiam contra memoratos datam, temere voluerint eis communicare. De his qui se ab Ecclesia retrahunt et occulte congregantur.

V. Si quis presbyter, aut diaconus contemnens suum episcopum separaverit se ab Ecclesia, et secretius congregans [ Lege altare et evocanti] altarem statuat, et evocante eum episcopo non obaudierit, eum et primo et secundo vocantem contempserit, noverit se omnino degradari, et medicinam non mereri, neque suam dignitatem habere posse. Si autem permanserit conturbans et resultans Ecclesiae, [ Supple debent, et lege quae] qui a foris sunt potestates, sicut rebellem eum corrigere. 539 De his qui excommunicantur clerici vel laici.

VI. Si quis a proprio episcopo excommunicatus fuerit, non eum debere ab alio suscipi in communione, si non primo eum revocaverit proprius episcopus, aut in synodo occurrens satisfaciat, et agnoverit synodus, causa ejus suscipiatur, aut si de eo secundam sententiam dixerint. Definitum est in eo institutum de laicis, presbyteris, et diaconibus, [ Lege et omnibus] et omnes, qui sunt in canone, ita judicandos. De dandis epistulis.

VII. Ut non liceat presbytero, qui [ Lege in loco, ex Graeco in pagis] in locum est, canonicas epistulas dare, nisi solum ad vicinos episcopos epistulas dirigere. Inreprehensibiles autem corepiscopos dare pacificas. De non suscipiendis peregrinis.

VIII. Nullum sine formata suscipere peregrinum. De metropolitanis uniuscujusque provinciae.

IX. Uniuscujusque provinciae debemus agnoscere metropolitanos, et praeesse episcopis, et sollicitudinem suscipere totius provinciae, pro eo quod in metropolim undique concurrunt omnes, qui causas habent: unde placuit ut honore praeponantur, et nihil agere plus aliquid liceat caeteris episcopis sine ipso secundum antiquum a Patribus nostris manentem canonem, nisi hoc solum quantum cujusque pertinet parrociam, et quae sub ipsa pertinent loca. Singulos autem et unumquemque episcopum potestatem habere [ Lege gubernandae, et supple suae parochiae] gubernandam secundum uniuscujusque venerationem, et provisionem facere totius loci, qui est sub ejus civitate, 540 ut ordinet presbyteros, et diaconos, et cum judicio singula perspicere, et nihil aliud agere, aut praesumere sine metropolitano episcopo, et nec ipsi liceat sine caeteris in concilio. De his qui vocantur corepiscopi

X. Qui in locis aut vicis sunt constituti corepiscopi, non audeant manus imponere ordini cuique: sed placuit sanctae synodo circa eos suam mensuram [ Supple tenere, et] gubernare [ Lege quae] qui subjacent eis, Ecclesias, et eorum sufficere sollicitudini et jubamini. Constituere autem subdiaconos, et exorcistas, et lectores, et eorum sufficere provectioni, et neque presbyterum aut diaconum ordinare praesumant sine civitatis episcopo, cui subjacet ipse, et loca ipsa. Si vero temptaverit aliquis transgredi Patrum constituta, degradari eum ab honore quo fungitur, et excorepiscopum fieri, et a civitate, in qua fuerat, abici. De his qui apud imperatorem supplicant.

XI. Si quis episcopus, aut presbyter, aut si qui de canone sine conscientia aut [ Lege litteris] litteras, qui in provincia sunt episcopi, et maxime metropolitani, pergat ad imperatorem; hunc diffamari et expelli non solum a communione, sed etiam dignitatem qua fungitur amittat, propter quod molestus exstitit piissimis imperatoribus nostris extra dispositionem Ecclesiae. Si autem necessario evocatus ad imperatorem, [ Supple facultatem habeat, vel aliquid simile ] eundi, et hoc cum tractatu et conscientia metropolitani provinciae episcopi, et eorum qui in ea sunt, et eorum scribtis instrui debeat. De his qui degradati imperatori supplicant.

XII. Si quis a proprio episcopo degradatus presbyter aut diaconus, aut si episcopus a synodo, et molesti fuerint ad 541 aures imperatoris: oportet etiam in universali synodo conveniri eos, et [ Lege qui] quae dicunt se justitiam habere, allegare apud plurimos episcopos, et ab eorum discussione, et [ Lege judicio] judicium exspectare spem. Si autem in hoc anxiati, molesti fuerint imperatori; censemus hoc in nulla venia pervenire, neque locum satisfactionis habere, neque spem futurae restitutionis exspectare. De episcopis qui in aliena parrocia ordinant.

XIII. Placuit, ut nullus episcopus audeat ab alia provincia in aliam ingredi, et ordinare in Ecclesiis aliquos ad provectum sacri ministerii, neque si comitari secum fecerit socios; nisi rogatus abierit per litteras metropolitam, et qui cum eo sunt, episcoporum, et sic ad ordinandum transeat. Si autem nullo vocante comitetur inquiete ad ordinationem aliquorum, et dispositionem ecclesiasticarum rerum non ad eum pertinentium; inaniter quidem ab eo acta sunt, et ipsum non suscipi, propter [ Lege inquietudinem suam et inrationabilem temeritatem] inquietudinis suae, et inrationabilis temeritatis suae, de qua oportet judicium ferre, deinde et [ Lege depositus] depositum abiciatur a sancta synodo De episcopis qui adpetuntur, et inter provinciales judices non consonant.

XIV. Si quis episcopus in aliquibus criminibus accusatus judicatur, et postmodum eveniat [ Abundat et] et pro eo dissonare inter eos qui sunt in provincia episcopi, [ Lege aliquibus innocentem . . . asserentibus, aliis autem] aliquorum innocens qui judicatur asserentes, aliorum autem reum; pro elimatione discussionis totius causae placuit sanctae synodo, ut metropolitanus episcopus, [ Lege eos] et qui ex vicina provincia [ Lege convocet] convocentur, et collegas aliquos, qui judicent, et dubietatem dissolvant, et per hos firmare [ Lege comprovincialibus] cum comprovinciales, quae eis videntur. 542 De condemnatis episcopis.

XV. Si quis episcopus in aliquibus criminibus accusatus judicetur ab omnibus qui sunt in provincia episcopis, [ Lege et vel ita ut] ut omnes uno consensu unam contra eum proferant sententiam; hunc nullo modo ab aliis judicari: sed permanere firmam et consonantem, quae a provincialibus episcopis data sententia est. De episcopis vacantibus.

XVI. Si quis episcopus vacans, suam relinquens Ecclesiam, et adripuerit alienam sedem sine perfecta synodo; hunc esse omnino dejectum, etiamsi contigerit, ut omnis populus, quem subrepsit, desiderent eum: perfectam autem esse eam [ Lege synodum] synodus censuit, maxime ubi et metropolitanus praeest. De his qui vocati ad episcopatum, contemnunt.

XVII. Si quis episcopus ordinatus, praeesse populo noluerit, et ministeria non suscipiens, non adsentiat pergere in commissam sibi Ecclesiam; hunc esse alienum a communione, quousque coactus suscipiat, aut postremo disponat de ipso perfecta synodus, qui sunt in provincia, episcoporum. De ordinato episcopo et non suscepto.

XVIII. Si quis episcopus ordinatus, et in parociam, in qua ordinatus est, non eat, non suo vitio, sed populo vetante, aut pro alia culpa non ab eo facta: hunc autem censemus habere dignitatem et ministerium solum, quod causa non videatur habere in rebus ipsius Ecclesiae, in qua est ordinatus: sed exspectare eum oportere, quousque provinciae synodus de eo quae eis videntur ordinet. 543 De ordinandis episcopis

XIX. Episcopum non ordinari absque synodo vel praesentia metropolitani provinciae, quia ipso praesente melius, et cum eodem omnes [ Supple aderunt], qui sunt intra provinciam episcopi, quos etiam oportet per epistulam metropolitanum postulare. Et si omnes occurrerint, melius; si autem minime, hoc tantum plures esse praesentes oportet, [ Lege aliis.. consentientibus] alii per litteras suas consentientes et sic cum consensu plurimorum sive praesentia, sive electione fieri oportere ordinationem. Si autem aliter extra quae ordinata sunt fiant, non valere ordinationem. Si autem secundum ordinatum canonem fiant, et aliqui contradicant per propriam intentionem, obtinere multorum electionem [ Haec verba redundant ] omnino non valeant. Ut [Secundo pro bis] secundo in anno synodus fiat.

XX. Propter ecclesiasticas necessitates, et querelarum perfinitiones optime habere placuit [ Lege sanctae synodo] sancta synodus, per singulas provincias episcoporum fieri concilia [ Id est bis in anno] secundo in anno: semel post tertiam hebdomadem festivitatis Paschae, ut quarta hebdomada Pentecosten celebrari synodus possit, et [ Lege commonere] commemorare metropolitanos provinciarum episcopos. Secundam autem synodum idus Octobr. quae est decima Yperberethei, et in ea synodo presbyteros supplicare, et diacones, et omnes qui laesi sunt, et a synodo judicatum mereri: et nunquam liceat aliquibus inter semetipsos synodum facere absque [ Lege eis] eos, qui creditas habent metropolitanas civitates. Ut nullus episcoporum de propria migret Ecclesia.

XXI. Ut episcopo non liceat a parocia in aliam parociam transire, neque per voluntatem 544 suam, neque a populis vim passum, neque ab aliquibus episcopis coactum: permanere autem eum oportere in qua ordinatus est a Domino in principio Ecclesia, et non eum transire, sicut jam dudum de hoc terminum prolatum est. De his qui ordinatur [Lege ab aliarum prociarum] ab aliorum parociis episcopis.

XXII. Episcopum non subintrare alienam civitatem, quae non ei subjacet, neque [ Lege in loca] in locis, quae ad eum non pertinent, neque ad ordinationem alicujus, neque consecrare presbyterum vel diaconem in locis alieni episcopi, nisi forte postulatus cum consensu proprii episcopi. Si quis autem hoc temptaverit, infirma [ Lege sit, vel supple debet ut can. seq. ] esse manus impositio ordinis ejus, et ipse confusionem a synodo patiatur, quia quod vindicare non potest, ordinare non debet. Ut nullus episcopus post se successorem eligat.

XXIII. Nulli episcoporum licere sibi constituere successorem in exitum vitae suae. Et si aliquid tale factum fuerit, infirma esse debet ordinatio ejus. Illud autem observari dispositionem ecclesiasticam instituentem non aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, ut post transitum quiescentis potestatem habeant ordinare eum qui dignus est. De substantia Ecclesiae, et quae sunt episcopi.

XXIV. Ut quae sunt ecclesiastica, optime et diligenter debeant custodiri, sicut oportet, cum bona conscientia et timore [ Lege et fide] fidei, scientes quia apud eum sunt, qui omnia respicit Dominus; quae et gubernare oportet cum judicio et potestate episcopi, qui creditum habet populum et omnia, 545 quae intra ecclesiam congregantur. Probata autem et certa esse quae sunt Ecclesiae, cum notitia presbyterorum et diaconorum, et omnia eos scire et non ignorare, quae sunt propria Ecclesiae, et nihil eos lateat, ut cum venerit episcopus exire de saeculo, scientes ea quae sunt Ecclesiae, rerum per negligentiam perire minime patiantur, ut neque propria episcopi pulsentur occasione ecclesiasticarum rerum. Justum enim et beneplacitum est Deo et hominibus, ut propria sua episcopus, quibus ipse voluerit, derelinquat; ita tamen, ut quae Ecclesiae sunt, ipse in vita sua [ Lege custodiat] custodire, et non patiatur aliquid Ecclesia detrimentum. Et neque episcopus occasione Ecclesiae [ Lege proscribatur, et . . . cadant] praescribi, et in causas cadere, qui ad eum pertinent haeredes, ut et ipsi post mortem de eo [ Lege blasphemiis non detrahant] blasphemiae non detrahi. Ut episcopus potestatem habeat res Ecclesiae gubernare.

XXV. Episcopus habeat rerum Ecclesiae gubernationem ad omnes, qui expetunt cum omni veneratione et timore Dei accipere, et ea quae opus sunt ad necessaria ejus, et [ Subauditur ad eorum] qui apud eum suscipiuntur, fratrum necessaria, ut nullo impedimento occasionis [ Lege fraudentur aliqui] fraudari aliquos secundum Apostolum dicentem: Habentes autem escas et tegumentum, his contenti sumus (II Tim. VI). Si enim in his non sufficit, et convertat res Ecclesiae in proprias et domesticas necessitates, et lucra Ecclesiae et possessionum fruges non cum notitia presbyterorum et diaconorum tractet, sed [ Redundat cum] cum domesticis suis et affinibus, aut fratribus, aut filiis praestet potestatem, ut per eos tales absconse [ Lege laedantur certae res] laedere certas res Ecclesiae, hunc autem convinctum 546 subjacere synodo provinciae. Si autem et aliter incusetur episcopus, aut ii, qui cum eo sunt presbyteri, eo quod de agris, sive ex aliqua substantia Ecclesiae in semetipsos [ Lege usurpent, ut pauperes] quae pertinent ad Ecclesiam, sive usurpantes, et pauperes tribulentur, accusationem autem et blasphemiam fieri rationibus, qui sic eum gubernaverint: hos per correctionem lucrare apud sanctam synodum. Et subscripserunt. Eusebius praesens omnibus subscripsi, Theodorus omnibus constitutis in sancta synodo praesens subscripsi, Tharcudamantes, Mauricius, Machedonius, Eutherius, Alphion, Bassus, Paulus, Theodotus, Niceta, Anatholius, Narcissus, Archelaus, Siricius, Hisichius, Manicius, Moses, Agapius, Theodotus, Mocimus, Eustatius.

Ordinavimus subscribentes, Amen.

Explicit concilium Anthiocensium.

547 INCIPIUNT CAPITULA CALCIDONENSIS. I. De his qui praemio ordines adipiscuntur. II. De accusatoribus episcoporum. III. Ut clerici conductores non sint. IV. De his qui vitam solitariam sectantur, et quo honore fungantur. V. Ut nullus clericus de Ecclesia sua in aliam transeat. VI. Ut nullum absolute liceat ordinare. VII. De his qui profitentur se clerici esse, vel monaci. VIII. De dispensatoribus Ecclesiae. IX. De causis clericorum. X. Ut nulli clericorum liceat de Ecclesia sua discedere. XI. De non temere dandis epistulis synodicis. XII. In una provincia unum debere esse metropolitanum episcopum. XIII. Nulli clericorum liceat in alterius civitate ministrare. XIV. Ut nullus clericus uxorem haereticam vel paganam accipiat. XV. [ Lege Quot] Quod annorum velari debeant ancillae Dei. XVI. De virginibus et monacis. XVII. De [Lege parrociis rusticis] parrocias rusticias. XVIII. De conjuratis. XIX. Ut [secundo pro bis] secundo in anno concilia faint. XX. De non suscipiendis alterius Ecclesiae clericis, et de susceptoribus eorum. 548 XXI. De [Lege accusatoribus] accusatores episcoporum. XXII. Ut nullus clericus aliena diripiat. XXIII. De clericis et monacis excommunicatis. XXIV. De [Lege sacratis monasteriis] sacrata monasteria. XXV. De ordinandis episcopis, et de [Lege reditibus] reditus Ecclesiarum. XXVI. De [Lege dispensatoribus] dispensatores Ecclesiarum. XXVII. De [Lege corruptoribus] corruptores mulierum. Expliciunt capitula.

INCIPIT CONCILIUM CALCIDONENSE quingentesimo anno sub imperatore piissimo Marciano. Statuta, quae per singulas synodos a sanctis Patribus constituta sunt, hactenus habere firmitatem censuerunt dicentes.

De his qui premio ordines adipiscuntur. I. Si quis episcopus ordinationem pro pecunia fecerit, etc., uti capite XXV collectionis praecedentis, ubi canones hujus versionis cum nostrorum mss. variantibus descriptos invenies. Solum tituli singulis canonibus praefixi, qui ibidem desiderantur, et a Justello proferuntur, ex praemissa tabula repetendi sunt. Post ultimum canonem ibidem descriptum haec ex prisca versione sequuntur.

549 Et subscripserunt.

Paschasinus episcopus statui et subscripsi.

Luculensis episcopus statui et subscripsi.

Bonifacius presbyter legatus sanctae Ecclesiae Romanae statui et subscripsi, et caeteri episcopi infra scripti. Anatolius Constantinopolitanus. Julianus legatus. Pergamius. . . Lucianus. Thalasius Caesareae Cappadociae. Eusebius Anquirensis. Byzae Eracl. Diogenes metrop. Cizic. Calogerus Claudiopol. Seleucus metrop. Amasiae. Meltius Syriae. Florentius Sardensis. Onesiforus Iconiae. Anthi. Anastasius Nicaenus. Marianus Sinadensis. . Francio. Constantinus Bostrenus. [ Lege Critonianus] Petronianus Afrodisiadae. Romanus Mirensium. Eunomius Nicomediae. Afrodienus. Petrus Gangrensis. Heleuterius Calcidoniae. Theodorus [ Lege Damasci] Lamasci [ Lege Nunechius] Nunecius Laodiciae. Fotius Tyri. Basilius [ Lege Seleuciae] Seleuci metrop Joannes Sebastiae. Cyrus Anazarbi. Constantius Meleti insul. Callinicus [ Lege Apameae Bithyniae] Pameneae. Philippus. Fronto. Patricius [ Lege Thyanensis] Tyensis. Stephanus Jeropolita. Cecropius Sebastiopol. Theoctistus Posinunt. 550 Lucianus Byzae Arcadiopol. Trifon [ Lege Chiensis] Dioensis. Julianus Thabiae. Amphilocius Sydensis. [ Lege Ibas Edessae] Libas Aedissae. Acacius [ Lege Ariarathiae] Ariathiae. Antiochus [ Lege Sinopensis] Synoensis. Faseliensis Lyciae. pro v. c. Balburen. Patricius [ Lege Acrasitanae] Acasitanae Lyciae. Gemellus Stratonicae. Leucius. . Stephanus Poemanensis. Consensius Jerocaesariae. Eulalius [ Lege Pioniensis] Phyoniensis Hermias [ Lege Abydi] Abidae Helesp. Cyriacus Trocnadensis. Acyllas Eudoxiadae. Danihel [ Lege Cadensis] Caldensis. Fontejanus [ Lege Sagalassensis] Sallagassiensis. Helias Blandi. Policarpus [ Lege Gabalensis] Alensis. Irensis. [ Lege Amachius Setensis] Amachis Seggensis. Johannes. Andreas Avalensis. Eusebius Dorilensis. [ Lege Alchimedes Silandicus] Alchimedissi Landipus. Dionysius Atthaliae. Andreas Achajae. Olympius Sozopolitanus. Paulus [ Lege Philomeliensis] Flomeliensis. Modestus Sebastenus. Evandrus Diocliae. Brauclensis. Eulalius [ Lege Sibliae] Fibliae. Helpidius Thermensis. Theodorus Heracliae. Olympius [ Lege Paneadis] Phaniodos. Eusthocius Docimiensis. Atticus. 551. Nicolaus. Thomas [ Lege Porphyrionensis] Phorfireonensis. Mysterius [ Lege Amoriensis] Anoriensis. Longinus Orcisti. Manasses [ Lege Theodosiopolis] Theodopol. Acarasseon. Romanus [ Lege Bubonensis] Bubbensis. Musonius [ Lege Nissae] Nisiae. Acacius Ariaratiae. Zelohensis. Menecrates [ Lege Ceracensis] Ciras. Helias Blandi. . Mirus Eulandrensis. Philippus [ Lege Lysiadensis] Lygiadensis. Cyriacus Eucarpiae. Basilius. Matthias. . Apragmonius. Abircius Jeropolitanus. Messalinus Laodiciae. Gerontius Basilinopol. Tii. Danihel Caldonensis. Thimenutii. Thoman Theodosiopol. David Hadrianiae. Zenodotus Thelmeseon. Meliphtongus Juliopol. Nacoliae. Danihel Lampsaci. [ Lege Themistius] Themistrius Amastridos. Alfius [ Lege Myndi] Myli. Rufinus. Nephtolemus. . . Renus Jonopolitanus. Fontianus Salagassaenae. Nicolaus Carasseon. Eupitius Stratonicae. Johannis [ Lege Amyzonis] Amozonis. Theodoritus Alavandon. Florentius [ Lege Hadrianopol.] Hadriapol Cormonopol. Paulus Dervensis. Plutarcus Lystron Eugenius [ Lege Cannensis Lyciae] Canoniensis. Ydesienus. Acholius Larandon. [ Lege Pionius] Plonius Throados. Joannes Tripolitanus. Obrimus. Eugenius. Acharius. Epiphanius. Jacobus. Rusticianus corepiscopus. Basilius Ocyrensis. Pipminensis. Medalu. [ Lege Acilas Aurocrorum] Acilius Aurocen. Gennadius Hacmonensis. Aennensis. Cyrinus [ Lege Pataron] Potaron. 552 Marcianus [ Lege Corallitanus] Caralitanus. Cotoniensis. Coracesii. Theodoritus Cirritanus. Johannes Germanitiae. Uranius Emissae. Damyanus [ Lege Sidonis] Ildonis. . Joseph Eliopolitanus. Julianus [ Id est Rosiensis] Rosvensis. Olympius Peneades. Theodorus Claudiopolit. Tyrannus Germanicopolit. Paulus [ Lege Aradiensis] Radiensis. Rufinus [ Forte Samosaten.] Amorathion. Sabinianus [ Lege Perrhenut.] Pirrenus. Patricius Neocaesari. Philippus Adanae. Indimus Jeropolitan. Saba Palti. Theodorus [ Lege Tripolitanus] Pentapolit. Noes [ Lege Cepha castelli] Chefraenus. . . [ Lege Zebenus Martyropolitanus] Zebenneus Marthiopolit. Maragentus Enzitinensis Valens Laod. Foen. Paternus corepiscopus. Eulogius Philadelfiae. Proculus Adraonensis. Theodosius Canotasenus. Hormisda Philippopolitanus. Joannis Flaviados. Evolcius [ Lege Zeugmatenus] Zeumatenus. Abramius Circensis Romulus [ Lege Chalcidensis] Alchidensis. Timotheus [ Lege Balaneensis] Balensis. Eusebius [ Lege Seleucobeli] Eleucobilo. Paulus [ Lege Mariamnensis] Mariansis. Euthycianus Epiphaniensis. Marcus Aretusae. Johannes [ Lege Carrhensis] Carroniensis. Bassianus corepiscopus.

Expliciunt canon. Calcidonensis.

553 INCIPIUNT TITULI Canonum Constantinopolitanorum. I. Ut permaneant quae in Nicia sunt legitime, et immobiliter constituta. II. De anathemate Arianorum, Eunomianorum, Machedonianorum, Sabellii, Photini, Marcellini, et Apollinaris. III. De singulis parrociis ordinandis et de primatu episcoporum metropolitanorum. IV. De Maximi indisposita ordinatione. De primatu Ecclesiae Constantinopolitanae. Expliciunt.

INCIPIUNT CANONES. Hi canones expositi sunt ab episcopis CL [ Lege congregatis] congregati in unum Constantinopoli, quando ordinatus est beatus Nectarius episcopus, consulatu piissimi, atque amatoris Christi imperatoris nostri Fl. Marciani Aug. III kalend. Novembres per gratiam Dei, et constitutione piissimorum, et fidelium imperatorum una cum sancta synodo, 554 in basilica sanctae et victricis martyris Euphemiae conjubante eos precibus suis. Sancta synodus dixit. I. Non transgredi fidem sanctorum Patrum 318, qui in Nicaea Bithyniae convenerunt: sed permanere eam firmam, et dominam censemus.

Anathema esse omnem haeresem.

II. Id est Eunomianorum similium Arrianorum, Eudoxianorum, et Semiarrianorum Spiritui sancto [ Lege adversorum] adversi et Sabellii, et Marcellianorum, et [ Lege Apollinariorum] Apollianorum. Quae debeantur Aegypto, Antiociae, et Constantinopoli.

III. Ut extra terminos non ingredere alienos, neque confusionem facere Ecclesiis; sed secundum canones observare. Ut Alexandrinum quidem episcopum, quae in Aegypto sunt, gubernare, servatis quae in Nicaenis canonibus primatus Anthiocenae Ecclesiae: et Asiae gubernationis 555 episcopi, quae per Asiam sunt, parrocias solum gubernare: qui vero sunt Ponto, Ponticae tantum; qui sunt Traciae, Traciarum solum.

Non vocatos autem episcopos super parrociam alienam non debere ingredi ad ordinandum, aut pro aliquibus aliis gubernationibus ecclesiasticis, servato quod scriptum est de parrociis canone et constitutum, et ut per singulas provincias, provinciae synodus gubernet, secundum ea quae in Nicia constituta sunt.

Quae autem in barbaricis gentibus sunt Ecclesiae Dei, ita gubernari oportet, secundum quod obtinuit a Patribus consuetudo. Constantinopolitanum autem episcopum habere primatum honoris post Romanum episcopum, pro quod eam esse censemus juniorem Romam.

De Maximo Cynico, et adversum ejus iniquitates, et delubra ejus, quae Constantinopolim facta sunt.

IV. In omnibus placuit, ut neque Maximum episcopum fuisse, aut esse, neque ipsos qui ab eo ordinati sunt in quocunque gradu clericorum, vel quaelibet facta sunt, infirmata esse censemus. De primatu Ecclesiae Constantinopolitanae.

Sancta synodus dixit. Ubique sanctorum Patrum terminis subjacentes, et quem nunc legimus canonem CL reverentissimorum episcoporum, qui congregati sunt in hanc regiam civitatem, cognoscentes, haec censuimus de primatu sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae civitatis junioris Romae, quia [ Lege sedi] sedis magnae Romae, pro eo quod regnaret, sancti Patres statuerunt [ Dele ei] ei primatum; ita nunc et nos in hoc constitutum firmantes venerabiles CL, primatum reddimus 556 juniori Romae, rationabiliter judicantes, ut quae regno et senatu honorificatur civitas, obtineat et firmitatem primatus secundum magnam Romam, et in ecclesiasticis causis magnificam eam esse, sicut et Romam, et secundam post eam esse censemus.

Et ut Ponticam, et Asiam, et Traciam gubernationem metropolitani habeant. Etiam qui in barbaricis sunt episcopi, a sede suprascribta parrocias eis ordinentur. Et ut [ Lege singuli metropolitani per memoratas] singulum metropolitanum memoratas parrocias cum provinciarum episcopis ordinent episcopum, sicut divini canones censuerunt.

Manus impositionem autem, sicut superius dictum est, a metropolitanis episcopis fieri debere; electionem autem facere secundum consuetudinem, ad eos referre oportet.

Et subscripserunt.

Nectarius Constantinopolitanus episcopus statui et subscripsi.

Paschasinus episcopus legatus sanctae Ecclesiae Rom. statui et subscripsi.

Lucentinus presbyter legatus Ecclesiae Rom. subscripsi.

Bonifacius presbyter legatus Ecclesiae suprascriptae SS. subscripsi. Et caeteri subscripserunt.

Aegypti. Timotheus Alexandrinus. Dorotheus Oxyrinco. Palaestini. Cyrillus Hierosolymitanus. Gelasius Caesariensis. Macer [ Lege Hiericuntis] Hierocontis. . 557 Dionysius Diospolitanus. Priscianus Nicopolitanus. Saturninus Sebastenus. Rufus Scythopolitanus. Auxentius Ascalonis. Aelianus Jamnensis. Phoenices. . Zenon Tyri. Paulus Sidonis. Nestatius Ptolomaidae. Alexander Archis. . . Philippus Damascenus. Bracchus Paneadensis Timotheus [ Lege Berytensis] Brittamensis. Basilides Bybli. Mucimus Aradi. per Theodo. Syriae Coeles. . [ Lege Meletius] Mellitus Antiociae. Pelagius Laodicensis. Acacius Beraeae. Johannes Apamenus. Bizas Seleuciae. Eusebius Epiphaniae. Marcianus Seleucobili. Patrophilus Larissenus. Seberus Palti. Flavianus et Helpidius presbyteri Antiocaeni. Eusebius Chalcidis. Domnus Gabalae. Basilius Rafaneu. Arabiae. Uranius. Asapius et Balapus Boetrum. Helpidius Dionisiadis. Adarensis. Cilum Constantines. Severus [ Lege Neapoleos] Nespoleos. 558 Osroenis. Habramius. Eulalius Edissae. Vitus Carru. Batumum. Mesopotamiae. Jobinus. Batenus. Maras Amidis. Constantines. Etmarias. Augustae Eufratesiae. . Teodotus Hierapoleos. Antiochus [ Lege Samosatae] Samastheos. Isidorus Cyro. Jovinus [ Lege Perrhensis] Perriensis. Maris Lolliensis. Ciliciae. . . Diodorus Tharso. Cyriacus Adanu. Ysicius Epiphaniae. Germanus Corici. Aerius Zephiriensis. Filomusus Pompeiopolitanus. Olympius [ Lege Mopsuestias] Monsiestias. Theophilus Alexandriae per Alipium presbyterum. Cappadociae. Helladius [ Lege Caesarias] Carias. Gregorius [ Lege Nyssenus] Nisius. Aetherius Tiano. Bosphorius Coloniae. Olympius Parnasi. Gregorius Nazancenus. Isauriae. . Musonius. . Sympesius Seleuciae. Montanus Claudiopol. per 559 Paulimpium presbyterum. Filotheus Hierapolitanus. Pistus Philadelphiae. Celenderum. Marinus Dalisandi. Theodosius Antiociae. Artemius Titiopolitanus. Neu Selinuntos. Montanus Neocaesariae. Eusebius Olbis. Cypri. . . Julius Paphu. Theopropus Trimitountus. Ticon [ Lege Tamassanus] Tamastanus. Nemius Cethius. Pamphyliae Longinus. Gajus. Troilus Aegeon. Libris. Colibarsu. Theodulus Coracisii. Theodulus. Isicius Cotenu. Tuisianus Casso. Midos [ Lege Panemutichi] Panentu. Heraclides Thicusitanus. Sialitanus. Pammenius [ Lege Ariasso] Ariasto. Lycaoniae. Theodosius. Leontius. . . Cyrillus. Amphilochius Iconii. Eumanadi. 560 Aristophanes [ Lege Sabatrae] Supatru. Paulus Listro. Ininius Corinun. Darius Mistiae. Pertun. Idisenus. Severus. Illyrius. . Eustracius Cannuensis. Dafenes Deruis. Eugenius [ Forte Pasalonensis] Posadum. Isauron. Ambladum. Pisidiae. Patricius. Calenicus. . Attalus. Optimus Anthiociae. Theumistius Hadrianapolit. Postadun. Amantius [ Forte Odadun ab Odada ] Adadun. Faustus Limenun. Johannes Salagessitanus. Thymadun. Eustathius metropolitanus. Parlaxit. . . . Lucius [ Lege Neapoleos] Narpoleos. Lollianus Sozopoltit per Simplicium presbyterum. Tyrannus presbyter Amuranus. Auxanius presbyter Apamensis. Theosebius. Helladius presbyter Cunamen. Philominas per Bassum presbyterum. 561 Lyciae. . Macedo. Patricius. Tatianus Meronensis. Pionius Comatis. Eudimus Pataronensis. Inomandum. Lupicinus Lymerun. Scindun. Romanus [ Lege Phaselidum a Phaseli ] Pasilidun. Hermeus [ Lege Bubonensis] Bubuteun. Thantianus Araxitanus. Phrygiae Salutaris. Vitus [ Lege Primnesiae] Primisiae. Eusanius Eucarpiae. Phrygiae Pacantianae. Nectarius Appias. Theodorus Eumeniae per Profuturum presbyterum. Cariae. Hecdicius Afrodisiadae. Leontius [ Lege Cibyrae] Cimirun. Bithyniae. Eufrasius Nicomediae. Dorotheus Nicaeae. Olympius Neocaesariae. Theodolus Calcidonensis. Eustatius Prusenus. 562 Ponti Amasiae. Pansopius [ Lege Berorum] Hibero. Mysiae. Martyrius [ Lege Marcianopolitanus] Marciopolitanus. Scythiae. . Terentius Tomeun. Aetherius Cersonissi. Sebastenus Anchialis. Spaniae. Agrius Ymimontu. Ponti Polemoniaci. . Atarbius per Cyrillum lectorem. Expliciunt canones concilii Constantinopolitanorum. 563 INCIPIT PRAEFATIO. Placitum est in concilio habito, in quo credimus posse placere omnibus catholicis, ut a Synodo accepto recedi omnino non debere, quod in conlatione aput omnes integrum recognovimus, nec a fide non recessuros, quae per prophetas a Domino Deo Patre per Christum Dominum docente Spiritu sancto in Evangelio, et apostolis omnibus suscepimus per traditionem 564 Patrum, secundum traditionem apostolorum, quae aput Niciam tractata sunt contra haereses, quae eo tempore surrexerunt praepositum est nunc usque permanet. Quibus a nobis omnibus nec addendum aliquid credimus, nec minuere posse manifestum est. Placuit ergo nihil fieri novum: substantia, quod Graeci dicunt usiam, nomen quidem in multis sanctis Scribturis insinuatum mentibus nostris obtinere sui debere firmitatem. Quam rem cum suo nomine Ecclesia catholica cum doctrina deifica semper confiteri et profiteri consuevit.