EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Principia dialecticae
Migne - XXXV
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 32


Principia dialecticae

(Augustinus Hipponensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AugHip.PriDia, cc_idno: 21432

CAPUT PRIMUM.-- De simplicibus verbis.

Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis. Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta. Simplicia sunt, quae unum quiddam significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat, currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus compositum sit, tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod unum quiddam significet. Itaque hoc includimus hac definitione, quod non includimus eum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati; nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjuncta verba numerabitur, quae simplicem non habent significationem. Siquidem quisquis dicat, ambulo; et ambulationem facit intelligi, et seipsum qui ambulat. Et quisquis dicit, ambulas; similiter et rem quae fit, et eum qui facit, significat. At vero qui dicit, ambulat; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur; et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus, pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari.

CAPUT II.-- Verba conjuncta.

Conjuncta verba sunt, quae sibi connexa res plures significant, ut cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quae sententiam comprehendunt, ut ea quae dicta sunt; alia quae non comprehendunt, sed exspectant aliquid; ut eadem ipsa quae diximus, si subtrahas verbum quod positum est, ambulat, quamvis enim verba conjuncta sint, homo festinans in montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his verbis quae non implent sententiam, restant ea verba conjuncta quae sententiam comprehendunt: horum item duae species sunt. Aut enim sic sententia comprehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est, omnis homo ambulat; aut, omnis homo non ambulat; et si quid hujusmodi. Aut sic impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum optamus, cum exsecramur, et his similia. Nam si quis dicat, perge ad villam, vel utinam pergat ad villam, aut, dii illum perdant; non potest argui quod mentiatur, aut credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit vel negavit: ergo nec tales sententiae in quaestionem veniunt, aut disputatorem requirunt.

CAPUT III.-- Quae simplices sententiae, quae conjunctae.

Sed illae quae requiruntur, aut simplices sunt, aut conjunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur: ut est illud quod dicimus, omnis homo ambulat. Conjunctae sunt de quarum copulatione judicatur: ut est, si ambulat, movetur. Sed cum de conjunctione sententiarum judicium fit, tamdiu est donec perveniatur ad summam. Summa autem est quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est, Qui dicit, Si ambulat, movetur, probare vult aliquid, ut hoc concesso, verum esse restet illi dicere, quod ambulet: et summa consequatur, quae jam negari non potest, id est quod movetur: quae item non potest concedi, id est quod non ambulet. Rursus si 32.1410| hoc modo velit dicere, homo iste ambulat, simplex sententia est: quam si concessero, et aliam quae aliquid exspectat ad completionem sententiae adjunxerit: quisquis autem ambulat, movetur. Et hanc etiam si concessero, ex hac junctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum, illa summa sequitur, quae jam necessario concedatur, id est, igitur homo iste movetur.

CAPUT IV.-- Conjunctas sententias subdividit.

His igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam sunt primae duae, una de iis quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae; altera de iis quae conjuncta dicuntur, ubi jam quasi opus apparet. Quae de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa vero quae de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim conjunctione verborum quae non implet sententiam, illa quae sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat, vocatur de eloquendo. Illa vero quae sic implet sensum, ut de sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quae sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur, donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo singulas partes diligentius explicemus.

CAPUT V.-- Quomodo de rebus, verbis, dicibilibus, dictionibus, tractetur in logica. Differunt dicibile, et dictio.

Verbum est uniuscujusque rei signum, quod ab audiente possit intelligi, a loquente prolatum. Res est quidquid intelligitur vel sentitur vel latet. [Sciuntur enim corporalia, intelliguntur spiritualia; latet vero ipse Deus, et informis materia. Deus est quod neque corpus est, neque animal est, neque sensus est, neque intellectus est, neque aliquid quod excogitari potest. Informis materia est mutabilitas mutabilium rerum, capax omnium formarum.] Signum est et quod seipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulata autem dico quod comprehendi litteris potest. Haec autem omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint, et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus prosequenda fuerint, ille indicabit locus in quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat, accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum, sed verbi signum est. Quippe inspectis a legente litteris, occurrit animo, quod voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae, quam seipsas oculis, et praeter se animo voces ostendunt? Quia et paulo ante diximus, signum esse quod seipsum sensui, et praeter se animo aliquid ostendit: quae legimus igitur, non verba sunt, sed signa verborum. Sed ut ipsa littera, cum sit pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo ut appellemus litteram, etiam cum scriptam videmus; quamvis omnino tacita sit, neque ulla pars vocis, sed signum partis vocis appareat: ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum significantis vocis non eluceat. Ergo, ut coeperam dicere, omne verbum sonat. Sed quod sonat, nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quaeritur, vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur, vel concursione dehiscat; item consonantium vel interpositione nodetur, vel congestione asperetur; et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solo aurium tractatur negotio. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est: haec enim scientia disputandi est. Sed tunc verba sunt signa rerum, quando de ipsis 32.1411| obtinent vim; verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso verbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusum, dicibile vocatur: cum vero verbum procedit, non propter se, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quae jam verbum non est, neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quo jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. Haec ergo quatuor distincte teneantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significat. Quod dixi dicibile, verbum est; nec tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id est ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi rem, verbum est, quod praeter illa tria, quae dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis haec illustranda esse perspicio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum hoc modo: Arma, quae pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum: caetera vero quod ait, quae pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est, vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocem, dictiones factae sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quae gessit Aeneas, vel scutum, vel caetera arma, quae Vulcanus Aeneae fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quae gesta sunt aut ingesta ab Aenea; ipsa, inquam, quae cum gererentur atque essent, videbantur, quaeque si nunc adessent, vel digito monstrare possemus, aut tangere, quae etiamsi non cogitarentur, non eo tamen fit ut non fuerint: ipsa ergo per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones; sed sunt res, quae jam proprio nomine res vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus: in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba (nihil est enim de quo non verbis disputare necesse sit); itaque de his primo disputatur, per quae de caeteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto sono, de quo bene disputatur, ad facultatem dialecticae pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis, sed non his docetur ipsa rhetorica.

CAPUT VI.-- De origine verbi. Verbum unde dictum. Stoicorum de origine verbi opinio.

Ergo omne verbum propter id quod sonat, quatuor quaedam necessaria vocat in quaestionem, originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria. Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi, quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire possit, quod quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? Huc accedit, quod ut somniorum interpretatio, ita verborum origo pro cujusque ingenio praedicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo putat dicta, quod aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quod aerem. Sed nostra non magna lis est. Nam uterque a verberando hujus vocabuli originem trahit. Sed e transverso tertius, vide, quam rixam inferat. Quod enim verum, 32.1412| ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa judicante, mendacium; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed prima syllaba satis animadversa, secundam negligi non oportere. Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba verum significat, secunda sonum. Hoc autem volunt esse bombum. Unde Ennius sonum pedum, bombum pedum dixit: et βοάσαι Graeci clamare; et Virgilius, « Reboant silvae » (Georg. lib. 3, v. 223). Ergo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum sonando. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista, mentiantur. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a verberando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus: an potius unde sit dictum non curemus; cum, quod significet, intelligamus. Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit. Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; eorum rursus a te originem quaerendam esse donec perveniatur eo ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut, cum dicimus, aeris tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut res quae his verbis significantur. Sed quia sunt res, quae non sonant; in his similitudinem tactus valere, ut si leniter vel aspere sensum tangunt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit. Et ipsum lene cum dicimus, leniter sonat. Quis item asperitatem non et ipso nomine asperam judicet? Lene est auribus, cum dicimus voluptas: asperum est, cum dicimus, crux. Ita res ipsae afficiunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res ipsa gustum, tam suaviter nomen tangit auditum. Acre, in utroque asperum est: lana et vepres, ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula verborum esse crediderunt, ut sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi: ut cum, verbi causa, crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris, quem crux efficit, asperitate concordat: crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra caetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi vicinae. Quid enim simile inter significationem parvi et minuti, cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid creverit? Dicimus tamen propter quamdam vicinitatem, minutum pro parvo. Sed haec abusio vocabuli in potestate loquentis est: habet enim parvum, ut minutum non dicatur. Illud magis pertinet ad id quod volumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, nihilque piscibus simile habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Ita vocabulum non translatum similitudine, sed quadam vicinitate usurpatum est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri, et inde piscinae nomen esse natum; stultum est hoc refutare, cum ab re neutrum abhorreat, et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod uno exemplo dilucidare jam possumus, quid distet origo verbi, quae de vicinitate arripitur, ab ea quae similitudine ducitur. Hinc facta est progressio usque ad contrarium. Nam lucus dictus putatur, quod minime luceat; et bellum, quod res bella non sit; et foederis nomen, quod res foeda non sit: quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnnulli volunt, redit ergo ad illam vicinitatem, cum id quod fit, ab eo per quod fit nominatur. Nam et ista omnino vicinitas late patet, et per multas partes secatur. Aut per efficientiam, 32.1413| ut hoc ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficitur; aut per effectum, ut puteus, quod ejus effectus potatio est, creditur dictus; aut per id quod continet, ut urbem, ab orbe appellatam volunt, quod auspicato loco circumduci aratro solet: cujus rei et Virgilius meminit, ubi Aeneas urbem designat aratro (Aeneid. lib. 5, v. 755): aut per id quod continetur, ut si quis horreum mutata d littera affirmet ab hordeo nominatum; aut per abusionem, ut cum hordeum dicimus, et ibi triticum conditur; vel a parte totum, ut mucronis nomine, quae summa pars est gladii, totum gladium vocant; vel a toto pars, ut capillus quasi capitis pilus. Quid ultra provehar? Quidquid aliud annumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem verbi, quam prosequi non quidem ultra soni similitudinem possumus; sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba, quorum ratio reddi non possit: aut non est, ut ego arbitror; aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula, vel ad stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quaeri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam invenire. Nemo ambigit syllabas, in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum, vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam amavisti, et abiit; non abivit; et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus congruit rei, quae significatur. Jam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta vincula possunt videri, et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus vinciantur nexibus pendent. Hinc etiam propter similitudinem, incurvum senem vietum Terentius appellavit. Hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, via dicitur. Si autem via, quae vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine vitis vel viminis, hoc est a flexu esse dictam: quaerit ergo me quispiam, quare via dicta est: respondeo, a flexu, quia flexum velut incurvum vietum veteres dixerunt: unde vietos quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quaerere, unde vietum flexum dicatur: et hic respondeo, a similitudine vitis. Instat atque exigit unde istud sit vitis nomen: dico quia vincit ea quae comprehenderit. Scrutatur ipsum vincire, unde dictum sit: dicemus, a vi. Vis quare sic appellatur, requiret: redditur ratio, quia robusto et valido sono verbum rei, quae significatur, congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi: nam et longum, et minus quam illa quae dicta sunt, necessarium est.

CAPUT VII.-- De vi verbi.

 Nunc vim verborum, quantum res patitur, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat: valet autem tantum, quantum audientem movere potest. Porro movet audientem, aut secundum se, aut secundum id quod significat, aut ex utroque communiter. Sed cum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet, aut ad artem, aut ad utrumque. Sensus autem aut natura movetur, aut consuetudine. Natura movetur in eo, quod offenditur si quis nominet Artaxerxem regem, vel mulcetur cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil utique de his hominibus audierit, quorum ista sunt nomina, non tamen in illo asperitatem maximam, et in hoc judicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur cum audit quiddam: nam hic ad suavitatem soni vel insuavitatem nihil interest; sed tamen valent aurium penetralia movere, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos, an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo, attendit 32.1414| quae sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis, quae de verbis traduntur, accepit. At vero ex utroque, id est et sensu et arte de verbo judicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat, et nomen ita ponitur; ut dicitur, optimus: mox ut aurem longa una syllaba et duae breves hujus nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscit. Sensum vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per verbum accepto signo, animus nihil aliud quam ipsam rem intuetur, cujus illud signum est quod accepit: ut cum, Augustino nominato, nihil aliud quam ego ipse cogitor ab ipso, cui notus sum: aut quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen, vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit, qui Augustinus vocetur. Cum autem simul et secundum se verbum movet audientem, et secundum id quod significat; tunc et ipsa enuntiato, et id quod ab eo enuntiatur, simul advertitur. Unde enim fit quod non offenditur aurium castitas, cum audit, Manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; offenderetur autem si obscoena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur? in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas offenderet, nisi illa turpitudo rei quae significata est, decore verbi significantis operiretur, cum res eadem sit, cujus utrumque vocabulum est: veluti non alia meretrix, sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante judicem stare assolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo jaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus; duplex hic ex consideratione sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter servandum decorem, quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam, nec eloquentiam oporteat esse mendacem; tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit, et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur, etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat quid sit uniuscujusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum; et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quasi nervis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura corporibus nostris, nec firmitati virium subtrahere potuit, nec oculorum offensioni patere permisit. Itaque nunc propter veritatem dijudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac verborum vi, cujus quaedam semina sparsimus, quae impedimenta nascantur videamus.

CAPUT VIII.-- Obscurum et ambiguum. Differentiae obscuri et ambigui. Tria genera obscurorum.

Impedit auditorem ad veritatem videndam in verbis, aut obscuritas aut ambiguitas. Inter obscurum et ambiguum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur; in obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut ita dicam, multivio loco, sed densitate nebulae nihil viarum quod est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, videtur aliquid, quod utrum via sit, an terrae proprius et nitidior color incertum est: hoc est obscurum ambiguo simile. Dilucescente coelo quantum oculis satis sit, jam omnium viarum deductio clara est; sed qua sit pergendum, non obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria: unum est quod sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis malum punicum pictum videat, qui neque 32.1415| viderit aliquando, nec omnino quale esset audierit; non oculorum est, sed animi, quod cujusce rei pictura sit, nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur, sicut est homo pictus in tenebris: nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si ludaretur, nihilo magis animo emineret: quod genus est omnium obscurissimum, ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum istae sunt similitudines constitutae. Pone quempiam grammaticum, convocatis discipulis, factoque silentio suppressa voce dixisse, Temetum: quod ab eo dictum, qui prope assidebant, satis audierunt; qui remotius, parum; qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem partim sciebant, illi scilicet qui nescio quo casu remotiores erant, quid esset temetum; reliquos prorsus latebat: omnes obscuritate impediebantur. Et hic jam perspicis omnia illa genera obscuritatum. Nam qui auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est, malum punicum ignorantibus, sed in luce pictum. Qui noverant verbum, sed auribus aut parum aut omnino non acceperant vocem; secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago, sed non in conspicuo, sed omnino tenebroso loco. Qui autem non solum vocis, sed et significationis verbi expertes erant; tertii generis, quod omnino deterrimum est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est, quoddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum, sed vocem penitus nullam, aut non omnino certam perceperant. Omnia igitur obscura loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara, nec ore impedito, et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe alias impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri, et illum verbum enuntiasse, quod esset omnibus notum; ut puta, fac eum dixisse, Magnus, et deinde siluisse: attende quid incerti, hoc audito nomine, patiantur. Quid si dicturus est, Quae pars orationis est? Quid si de metris quaesiturus, qui sit pes? Quid si historiam interrogaturus, ut puta, magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid si commendandorum carminum gratia dicturus est, Magnus et pene solus poeta Virgilius? Quid si objurgaturus negligentiam discipulorum, in haec deinde verba prorumpat, Magnus vos ob studium disciplinae torpor invasit? Videsne remota nebula obscuritatis, illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est, magnus, et nomen est, et pes chorius est, et Pompeius est, et Virgilius est, et negligentiae torpor. Et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intelligi.


CAPUT IX.-- Ambiguitatum genera duo.

Itaque rectissime a dialecticis dictum est, ambiguum esse omne verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius, hoc modo: Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide: item omne verbum ambiguum esse dicunt, quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre. Facile quidem atque callide dictum. Sed hoc est quod apud eumdem Ciceronem Scaevolae dicit Antonius: Denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere videaris dicere. Quid enim aliud loco illo facit Hortensius, nisi acumine ingenii et lepore sermonis, quasi meraco et suavi poculo imperitis caliginem offundit? Quod enim dictum est, omne verbum ambiguum esse, de singulis verbis dictum est. Explicantur ambigua disputando, et nemo utique verbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit. Et tamen cum omne verbum ambiguum sit, nemo verbum ambiguum nisi verbis, sed etiam conjunctis, quae jam ambigua non sunt, explicabit. Ut enim si diceretur. Omnis miles bipes est, non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus bipedibus 32.1416| tota constaret. Ita cum dico ambiguum omne verbum, non dico sententiam, non disputationem quamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus. Quae prima duo sunt: unum in iis etiam, quae dicuntur; alterum quod in iis solis, quae scribuntur, dubitationem facit. Nam si quis audierit, Acies, et si quis legerit, poterit incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum, an ferri, an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum, verbi causa leporem, nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum penultima hujus verbi syllaba producenda sit, ab eo quod est lepos; an ab eo quod est lepus corripienda. Quam scilicet non pateretur ambagem, si accusativum hujus nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si quis dicat, loquentem male pronuntiare potuisse; jam non ambiguitate, sed obscuritate impediretur auditor. Ex illo tamen genere quod ambigno simile est, quia male latine pronuntiatum verbum, non in diversas rationes trahit cogitantem, sed ad id quod apparet impellit. Cum igitur ista duo genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur: nam quidquid dicitur, et per plura intelligi potest, eadem scilicet plura aut uno vocabulo et una interpretatione; aut tantum uno tenentur vocabulo, sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere, univoca nominantur: illis autem quae sub uno nomine necesse est definire diverse, aequivoci nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut quomodo genus hoc jam patefactum est, illustretur exemplis. Hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam juvenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui jam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam moerentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit, ita etiam hominis definitione claudatur: nam definitio hominis est, Animal rationale, mortale: non ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale juvenem tantum, non etiam senem et puerum, etc., aut sapientem esse tantum, non etiam stultum; imo et ista et caetera, quae numerata sunt, sicut hominis nomine, ita etiam definitione continentur: nam sive puer, sive stultus, sive pauper, sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est; nec homo est. Est autem homo; illa igitur definitione contineatur necesse est. Et de caeteris quidem nihil ambigitur: de puero autem parvo aut stulto, sive prorsus fatuo, aut de dormiente, vel ebrio, vel furente dubitari potest, quomodo possunt esse animalia rationalia, etiam si possit defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis est, non esse istam definitionem hominis rectam, nisi et omnis homo eadem contineatur, et praeter hominem nihil. Haec sunt igitur univoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam ejusdem nominis definitione clauduntur: quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt. Diversa enim nomina, puer, adolescens, dives et pauper, liber et servus, et si quod aliud differentiarum est, et inter se ideo proprias definitiones habebunt: sed ut illis unum commune nomen est homo, sic animal rationale mortale definitio una communis est.

CAPUT X.-- Ambiguitas ex aequivocis varia.

Nunc aequivoca videamus, in quibus ambiguitatum perplexio prope infinita silvescit: conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum haec facultas sequatur, tu judicabis. Ambiguitatum igitur, quae ab aequivocis veniunt, primo genera tria sunt: unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Arte nunc dico, propter nomina quae in verborum disciplinis verbis imponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos quid sit aequivocum, aliter 32.1417| apud dialecticos; et tamen hoc unum quod dico, Tullius, et nomen est, et pes dactylus, et aequivocum. Itaque si quis ex me efflagitet, ut definiam quid sit Tullius, cujuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere, Tullius nomen est, quo significatur homo summus quidam orator, qui Catilinae conjurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse: nam si mihi Tullius ipse, qui si viveret, digito monstrari potuisset, definiendus foret, non dicerem, Tullius est nomen, quo significatur homo; sed dicerem, Tullius est homo, et ita caetera adjungerem. Item respondere possem, Hoc nomen Tullius est dactylus, his litteris constans: quod enim eas litteras habeat, opus est innuere. Licet enim illud dicere, Tullius est verbum, per quod aequivocantur inter se omnia cum hoc ipso, quae supra dicta sunt, et si quid aliud inveniri potest. Sed dico, Cum ergo hoc nomen quod dixi, Tullius, secundum artium vocabula tam varie mihi licuit definire; quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequivoca esse, quae non ut uno nomine, ita etiam una definitione possunt teneri. Unde nunc alterum genus est, quod ex loquendi usu venire memoravimus. Usum nunc appello illud verbum, propter quod verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque jam constitue aliquem sic audire, ut notum ei sit, nihil de partibus orationis, aut de metris quaeri, aut de verborum aliqua disciplina: tamen adhuc potest cum dicitur, Tullius, aequivocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator, et ejus picta imago vel statua, et codex quo ejus litterae continentur, et si quid est in sepulcro ejus cadaveris, significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab interitu patriam liberavit; et, Tullius inauratus in Capitolio stat; et, Tullius, tibi totus legendus est; et, Tullius hoc loco sepultus est: unum enim nomen est, sed diversis haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est, in quo jam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas, sed de ipsis rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem vel legentem, sive quod ex arte, sive ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte annumerabitur? Cujus exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat, Multi dactylico metro scripserunt, ut est Tullius: nam hic incertum est utrum Tullius pro exemplo dactyli pedis, an dactylico poetae positum sit: quorum illud ex arte, hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis contingit, licet tantum vocem hujus verbi grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec tria genera manifestis rationibus inter se differant, rursum primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte, verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definio quid significat nomen, possum hoc ipsum exempli gratia supponere, quod dico nomen, utique nomen est: hac enim lege per casus flectitur dicendo nomen, nominis, nomini, etc. Item cum definio quid significat, dactylus, hoc ipsum potest pro exemplo esse: etenim cum dicimus, dactylus, unam syllabam longam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur adverbium quid significet, non potest hoc ipsum pro exemplo dici: etenim cum adverbium dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem, adverbium utique adverbium est, et nomen non est; secundum aliam vero adverbium non est adverbium, quia nomen est. Item pes creticus, quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum pro exemplo esse: haec enim ipsa enuntiatio quando dicimus, creticus, prima longa syllaba, deinde duabus brevibus constat; quod autem significat, longa syllaba et brevis et longa est: ita et hic secundum aliam notionem, creticus nihil aliud est quam creticus, et dactylus non est; secundum aliam vero creticus non est creticus, quia dactylus 32.1418| est. Secundum igitur genus, quod jam propter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca dicta sunt, aut ex eadem origine venientia, aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quando uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte dimanant, ut est istud, quia Tullius et homo et statua et codex et cadaver intelligi potest: non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet verum hominem, cujus et illa statua, et ille liber, et illud cadaver est. Ex diversa origine, ut cum dicimus, nepos, longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et inde illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae item dividatur: nam dividitur in duo, quorum unum translatione, alterum declinatione contingit. Translationem voco, cum vel similitudine unum nomen fit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo magna eloquentia fuit, et statua ejus dicitur. Vel ex toto, cum pars cognominatur, ut cum cadaver illius Tullius dici potest: vel ex parte totum, ut cum tecta dicimus totas domus. Aut a genere species: verba enim principaliter dicunt Romani, quibus loquimur; sed tamen verba proprie nominata sunt, quae per modos et tempora declinamus: aut ab specie genus; nam cum scholastici non solum proprie, sed et primitus dicantur ii qui adhuc in schola sunt; omnes tamen qui in litteris vivunt, nomen hoc usurpant. Aut ab efficiente effectus, ut Cicero est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens, ut terror, quia terrorem fecit. Aut a continente quae continentur, ut domus etiam qui in domo sunt dicuntur: aut a conversa vice, ut castanea arbor dicitur quae et fructus: vel si quod aliud inveniri potest, quod ex eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides, ut arbitror, quid faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem ad eamdem originem pertinentia conditione declinationis ambigua esse dicimus, talia sunt. Fac verbi causa quemque dixisse, pluit. Et haec diverse utique definienda sunt. Item scribere cum dicit, incertum est utrum in infinitivo activi, an imperativo passivi pronuntiatum sit. Homo cum unum nomen sit, et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo, aliud ex vocativo. Quin doctius et docte verbi enuntiatio quoque diversa est. Doctius aliud est cum dicimus, doctius mancipium; aliud cum dicimus, doctius illo disputavit. Declinatione igitur ambiguitas orta est: nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes flectendo verba contingit. Hic doctus et docte, tantum per voces flexum est; hic homo et homo, secundum solas significationes. Sed hujusmodi genus ambiguitatum minutatim concidere ac prosequi pene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea, quae ex diversa origine veniunt: nam ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit diversitate linguarum; ut cum dicimus, iste, haec una vox aliud apud Graecos, aliud apud nos significat. Quod genus tamen non omnis novit: non enim unicuique perspicuum est, nisi qui linguas nosset, aut qui linguas disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum origine, quae uno vocabulo significantur, quale est illud, quod de nepote supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur Aut sub eodem genere partis orationis, sicut nomen est nepos, cum filium filii, et cum luxuriosum significat; aut sub diversis, ut dictum est a Terentio, Qui scias ergo istuc nisi periclum feceris? (Terent. Andr. act. 3, scen. 3, v. 33.) sed etiam istuc pronomen, istuc adverbium. Jam ex utroque, id est arte et usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formae possunt existere, quot in duobus superioribus posueramus. Restat ergo illud genus ambiguum: 32.1419| quod in scriptis solis reperitur. Cujus tres sunt species: aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum, aut acumine, aut utroque. Spatio autem, ut cum scribitur, venit, de tempore incertum est, propter occultum primae syllabae spatium. Acumine autem, ut cum scribitur, pone, utrum ab eo quod est pono, an ut dictum: 32.1420| Pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem. (Georg. liv. 4, v. 487.) incertum est propter latentem acuminis locum. A vero ex utroque fit, ut in superioribus de lepore diximus; nam non solum producenda, sed acuenda est etiam penultima syllaba hujus verbi, si ab eo quod est lepos, non ab eo quod est lepus, deflexum est.