Priapea/1 | Priapea 3 |
Ludens haec ego teste te, Priape,
horto carmina digna, non libello,
scripsi non nimium laboriose.
nec musas tamen, ut solent poetae, 5
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihi corque defuisset,
castas, Pierium chorum, sorores
auso ducere mentulam ad Priapi.
ergo quidquid id est, quod otiosus 10
templi parietibus tui notavi,
in partem accipias bonam, rogamus.
Priapea 1 | Priapea 3 |