Priapea 13 | Priapea 15 |
Huc huc, quisquis es, in dei salacis
deverti grave ne puta sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas adire, non est. 5
istud caelitibus datur severis:
nos vappae sumus et pusilla culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus sub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret 10
nigri fornicis oblitus favilla.
Priapea 13 | Priapea 15 |