EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pratum spirituale
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74


IoaMos.PraSpi 74 Joannes Moschus550-619 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. Vita sancti senis Joannis, et de spelunca Sapsas.

Erat senex quidam habitans in monasterio abbatis Eustorgii, Joannes nomine, quae sanctus Elias archiepiscopus Jerosolymorum voluit praepositum monasterii constituere. Ille vero non acquiescebat, dicens: In montem Sina orationis causa pergere volo. Archiepiscopus autem cogabat eum, ut prius abbas fieret, et postea pergeret quo vellet. Cum vero senex non acquiesceret, dimisit eum spondentem, se, postquam reversus esset, suscepturum regiminis curam. Et ita salutato archiepiscopo iter arripuit, ut ad Sina montem proficisceretur, assumpto secum et discipulo suo. Transvadatoque Jordane fluvio, cum vix uno lapide processissent, coepit senior rigore detineri, ac post paululum invasit eum febris. Cum vero in tantum excresceret ardor febris, ut ambulare non posset, invenerunt speluncam parvulam, in quam ingressi sunt ut requiescerent. Cum vero febris ita invalesceret, ut se vix movere posset, in ipsa spelunca tres dies commorati sunt. Tunc senex in somnis aspexit quemdam astantem sibi, et dicentem: Dic, senex, quo ire vis? Respondit: In montem Sina. Dicit ei: Ne, quaeso, ne recedas hinc. Cum vero seni id persuadere non posset, abscessit. Febris vero seni acrius infesta erat. Rursus nocte sequenti idem seni astitit eodem habitu, et ait: Quid, senior, affligi vis? audi me, et nusquam hinc proficiscaris. Ait illi senex: Tu quisnam es? Respondet is qui apparuerat: Ego sum Joannes Baptista; et ideo tibi jubeo ut nusquam recedas, nam spelunca ista brevis major est monte Sina. Quippe in hanc saepius Dominus noster Jesus. cum me visitaret, ingressus est. Pollicere ergo mihi, quod hic habitabis, et ego mox tibi sanitatem restituo. Quod senex audiens, libenter spopondit se in eadem spelunca permansurum. Et continuo sanus effectus, perseveravit ibidem toto vitae suae tempore. Speluncam vero illam fecit ecclesiam, congregavitque fratres. Appellatur autem locus ille Sapsas. Juxta illam ad laevam situs est torrens Chorath, ad quem missus est Elias tempore siccitatis, ex adverso Jordanis.

CAPUT II. De Sene, qui in propria spelunca pascebat leones.

Fuit in eodem loco Sapsa, commorans in spelaeo senex alius tantae virtutis, ut leones secum in eadem spelunca susciperet, atque cibum eis in suo sinu praeberet, adeo divina gratia plenus erat vir Dei.

CAPUT III. Vita Cononis presbyteri monasterii Penthucula.

Cum in monasterium sancti Patris nostri Sabae profecti fuissemus ad abbatem Athanasium, narravit nobis senex, dicens: Cum essem in monasterio Penthucula, presbyter quidam erat ad baptismi ministerium, Conon nomine, Alexandrinus genere, quem pro vitae merito Patres jusserant ut baptizaret accedentes. Ipse igitur sancto chrismate ungebat et baptizabat eos qui ad hoc veniebant. Quoties ergo mulierem inungeret, scandalizabatur, atque ideo ex monasterio abscedere volebat. 864 Cum autem ea cogitatione pulsabatur, assistebat ei sanctus Joannes Baptista, dicens: Tolera, et persevera, et ego te ab hoc bello liberabo. Quadam vero die venit puella ex Perside, ut baptizaretur, quae ita speciosa erat ac tantae pulchritudinis, ut non posset presbyter nudam eam sancto oleo inungere. Cum sic vero puella illic mansisset duos dies, audiens hoc archiepiscopus Petrus obstupuit de sene vehementer, voluitque ad hoc opus delegare diaconissam mulierem; sed id non fecit, ne contra canones fecisse videretur. Conon vero presbyter, sumpta melote sua, recessit, dicens: Jam non amplius in hoc loco manebo. Cum ergo exiisset ad colles, ecce sanctus Joannes Baptista obvius illi factus est, et tranquilla voce affatus est illum, dicens: Revertere ad monasterium tuum, et hoc te bello levabo. Abbas vero Conon ait illi cum indignatione: Vere non revertar. Ecce enim jam toties pollicitus es mihi istud, nec fecisti. Tunc sanctus Joannes eum sedere fecit, amotisque vestimentis ejus, signavit eum ter signo crucis sub umbilico, dixitque ei: Crede mihi, presbyter Conon, volebam te pro hac pugna mercede donari; sed quia non vis, ecce abstuli a te hoc bellum, mercede autem hujus operis carebis. Reversus presbyter in coenobium, ubi baptizare consueverat, in crastinum unctam puellam baptizavit, neque penitus animadvertit eam esse natura mulierem. Implevit autem et alios annos duodecim in baptizandi ministerio tanta tranquillitate animi et corporis, ut nullum ultra sentiret carnis motum, neque mulierem natura videret. Atque ita in pace consummatus est.

CAPUT IV Visio abbatis Leontii.

Narravit nobis abbas Leontius, coenobii sancti Patris nostri Theodosii antistes, dicens: Postquam fugati sunt ab infidelibus persecutionem passi monachi propter novum monasterium, quod dicitur Laura, illuc ego profectus sum, mansique in eadem Laura. Quodam vero die Dominico descendi in ecclesiam, ut acciperem sacra mysteria. Ingressusque vidi Angelum stantem ad dextrum altaris cornu, et magno pavore correptus, reversus sum in cellulam meam. Et venit mihi vox de coelo, dicens: Ex quo sanctificatum est altare istud, ego jugiter illi astare jussus sum.

CAPUT V. Relatio abbatis Polychronii de tribus monachis.

Abbas Polychronius ejusdem novae Laurae presbyter, narravit mihi, dicens: Cum sederem aliquando in monasterio Turrium Jordanis, unum illic ex fratribus animadverti sui ipsius negligentem, et nunquam sanctae diei dominicae canonem implentem; post modicum vero temporis eumdem aspexi cum omni studio et alacritate se exercentem. Tunc ego dixi ei: Nunc optime facis, curam tui gerens, frater. Qui ait mihi: Domine Pater, modo moriturus sum, et post dies tres mortuus est.

Rursus idem abbas Polychronius narravit mihi, dicens: Cum in eodem monasterio Turrium defunctus esset quispiam fratrum, dixit mihi dispensator: Fac charitatem, et veni, ut fratris vasa in locum dispensationis deferamus. Cum ergo ferre coepissemus, aspicio dispensatorem flentem, cui dixi: Quid, quaeso, ita ploras, abba? Quia, inquit ille, hodie fratris vasa fero, et post duos dies alii portabunt mea. Tertiaque die requievit frater ille, sicut praedixerat, cum Dominus eum singulariter in spe constituisset.

CAPUT VI. Ejusdem relatio.

Idem enim abbas Polychronius presbyter hoc narravit, quod cum esset in monasterio abbatis Constantini antistitis monasterii sanctae Mariae Dei genitricis, quae Nova dicitur, audivit quemdam fratrum in xenodochio Jerichuntino requievisse, quem cum accepissent fratres, ut ferrent ad monasterium Turrium, et sepelirent, ex quo iter agere cum corpore coeperunt, stella supra defuncti caput quasi comes itineris apparere non destitit, donec ipsum sepulturae traderent.

CAPUT VII. Vita et mors cujusdam senis, qui recusavit abbas fieri in monasterio Turrium.

Alius quidam senex sedebat in eodem monasterio Turrium: Patres igitur ejusdem monasterii ipsum, ut magnum et virtutibus clarum, voluerunt sibi constituere abbatem. Senex vero orabat, dicens: Ignoscite mihi, Patres, et permittite me flere peccata mea. Ego enim talis meriti non sum, ut possim animarum curam gerere: negotium istud magnorum et excellentium Patrum est, Antonii, Pachomii, sanctique Theodori. Cum vero fratres illi non acquiescerent, ipsumque diebus singulis orarent, videns se ab eis nimium urgeri, dixit eis: Permittite me tribus diebus orare, et quidquid me Deus facere jusserit, faciam. Erat autem Parasceves dies: Dominica vero die mane requievit.

CAPUT VIII. Vita abbatis Myrogenis hydropici.

Senex quidam erat in eodem monasterio Turrium, Myrogenes nomine, qui 865 ob nimiam austeritatem vitae hydropicus effectus fuerat. Dicebat autem jugiter his senibus, qui ad eum conveniebant visitandi gratia: Orate pro me, Patres, ne interior homo hydropicus fiat. Ego enim, ut in hac infirmitate diutius durem, Deum oro.

De hoc abbate Myrogene cum audivisset Jerosolymitanus archiepiscopus Eustochius, voluit ad eum mittere quaecunque erant necessaria, sed ille nunquam ab eo quidquam consensit accipere. Hoc autem solum illi significabat: Ora pro me, Pater, ut liberer ab aeterno cruciatu.

CAPUT IX. De mira cujusdam sancti Patris charitate. In ipso monasterio Turrium, senex quidam erat sanctae nuditatis et eleemosynae valde studiosus amator. Quadam ergo die venit pauper ad ejus cellulam eleemosynam petens; senex vero, cum non nisi unum panem haberet, proferens ipsum, dedit pauperi. Tunc dicit ei pauper: Nolo panem, sed indumentum. Volens autem senior curare illum, apprehensa manu ejus, introduxit in cellulam suam. Pauper autem cum illic nihil omnino invenisset, nisi solum quod ille induebat, tanta senis virtute compunctus, solvit sacculum suum, et in medio cellulae quaecunque habebat evacuans, dixit: Sume ista, senior optime, et ego alibi quaeram quae mihi sunt necessaria.

CAPUT X. Vita Barnabae anachoretae.

Anachoreta quidam erat in speluncis sancti Jordanis, Barnabas nomine. Hic die quadam cum descenderet bibere aquam de Jordane, infixa est pedi ejus ex arundine festuca, permansitque stimulum pedi infixum tenens jugiter, neque passus est ut eum medicus videret; itaque computruit pes ejus. Coactus vero est ascendere ad monasterium Turrium, sibique unam cellulam accipere. Porro pes ejus in dies putrescebat magis. Dicebat autem his qui ad eum veniebant, quod quanto magis homo exterior patitur, tanto amplius interior viret.

Postquam vero ascendit abbas Barnabas ex spelunca sua ad Turres, cum fuisset ibi aliquantulum temporis, anachoreta quidam alius abiit ad speluncam ipsius, ingressusque vidit angelum Dei stantem super altare quod fecerat senior atque sacraverat. Aitque ad angelum anachoreta: Quid hic agis? Cui angelus ille: Ex quo sanctificata sunt ista, a Deo ipso mihi credita sunt.

CAPUT XI. Vita abbatis Agioduli. Abbas Petrus presbyter monasterii sancti patris nostri Sabae, narravit nobis de abbate Agiodulo Hagiodulo dicens: Cum is esset antistes dux monasterii beati Gerasimi, contigit fratrem quemdam de illic residentibus mori. Quod cum senex ignoraret, pulsaretque praefectus canonis lignum, quod fratres convenientes mortuum efferrent, ut vidit senex cadaver in ecclesiae medio jacere, contristatus est valde, quod non illum salutasset priusquam migraret e saeculo. Profectusque secus lectulum ubi jacebat, ait defuncto: Surge, frater, et da mihi osculum. Qui protinus surgens, osculatus est senem. Tum dixit senex: Dormi jam, quousque veniat Christus Filius Dei, et resuscitet te.

Idem abbas Agiodulus cum transiret juxta Jordanis ripas, secum animo et cogitatione volvebat quid actum fuisset de lapidibus injectis a Jesu Nave pro his quos inde sustulerat. Cumque ista cogitaret, confestim hinc et hinc divisae sunt aquae. Tunc vidit illos duodecim lapides, prostratusque humi Deo gratias egit, et recessit.

CAPUT XII. Dictum abbatis Olympii. Frater interrogavit abbatem Olympium, presbyterum monasterii sancti Gerasimi, dicens: Dic mihi verbum. Qui dixit ei: Ne sedeas cum haereticis, et contine linguam et ventrem; ac ubicunque sederis, dic assidue: Peregrinus sum.

CAPUT XIII. Vita abbatis Marci anachoretae. Dicebant de abbate Marco anachoreta, qui morabatur prope monasterium Penthucula per annos sexaginta tres, quod hanc habuerit virtutem hebdomadas integras jejunandi, ita ut putarent quidam eum sine carne esse. Operabatur autem die ac nocte, et distribuebat pauperibus omnia, neque ab aliquo quidpiam accipiebat. De hoc audientes fideles viri, venerunt, ut darent ei agapem, et ait ad eos: Non accipio, quia manus meae nutriunt me et eos qui propter Deum ad me veniunt.

CAPUT XIV. De fratre qui a spiritu fornicationis impugnabatur, et leprosus effectus est. Abbas Polychronius rursum nobis narravit quod in coenobio Penthucula frater quidam erat sibi ipsi valde intentus et continens. Cum autem aliquando impugnaretur a spiritu fornicationis, non valens hanc pugnam sustinere, egressus de monasterio, profectus est Jericho, ut concupiscentiae 866 suae satisfaceret. Moxque ut meretricis cellam ingressus est, leprosus factus est totus. Videns autem lepram, continuo rediit ad monasterium, Deo gratias referens et dicens: Idcirco Deus hac me castigatione percussit, ut anima mea salva sit, et magnifice glorificabat Deum.

CAPUT XV. Factum mirabile abbatis Cononis. Dicebant de abbate Conone antistite monasterii Penthucula, quod die quadam cum iret Betamarim, obvios habuit Hebraeos. Qui cum eum occidere vellent, districtis gladiis occurrerunt contra senem. Cumque appropinquassent, vibrarentque in eum gladios, manus eorum in sublime suspensae perstiterunt immobiles. Facta vero oratione, solvit eos senex, et dimisit. Et abierunt gratias agentes Deo.

CAPUT XVI. Relatio abbatis Nicolai de seipso et sociis. Senex quidam sedebat in monasterio abbatis Petri juxta sanctum Jordanem, Nicolaus nomine, qui nobis narravit, dicens: Cum essem aliquando in Raythu, missi sumus tres fratres in ministerium in Thebaidem. Cum ergo per desertum iter faceremus, erravimus de via, ferebamurque per eremi latam vastitatem. Deficiente vero nobis aqua per aliquot dies, siti arescere coepimus. Cumque jam et siti et aestu deficientes, progredi ulterius non valeremus, inventis per desertum myricis, jactavimus nos singuli sub umbra arborum, exspectantes mori prae siti. Prostratus vero in umbram ego factus sum in ecstasi, vidique piscinam aqua plenam, et circumfluentem, duos autem supra piscinae labium assistere, vasque unum ligneum. Tunc coepi unum ex illis rogare, dicens: Fac mecum charitatem, domine, et da mihi pusillum aquae, quoniam deficio. Ille vero nolebat. Tunc dicit ad eum alter: Da illi modicum. Qui respondit ei, dicens: Non demus ei, valde enim desidiosus est, et negligens sui. At alter: Utique sane negligens est ac desidiosus, propter hospitalitatem tamen demus ei. Atque ita praebuerunt mihi et his qui mecum erant. Mox autem ut bibimus, confortati sumus, et iter agentes tribus diebus aliis sine potu, pervenimus ad loca habitabilia.

CAPUT XVII. Vita Macni senis. Dicebant de quodam Macno sene, qui in eodem monasterio abbatis Petri morabatur, quod quinquaginta annos egisset in spelunca sua, neque vinum bibens, neque panem comedens, nisi tantum furfureum. Tertio autem singulis hebdomadibus communicabat.

CAPUT XVIII. Vita alterius Senis monasterii Laurae, qui cum leonibus dormiebat. Narravit nobis abbas Polychronius presbyter de alio sene, qui sedebat in eadem Laura abbatis Petri, quod plerumque abiens, in ripa Jordanis commanebat, et ubi cubile leonis invenisset, illic dormiebat. Die vero quadam tulit duos leonis catulos intra pallium suum in ecclesiam, vet dicebat fratribus: Si mandata Domini nostri Jesu Christi custodiremus, ista animalia profecto nos timerent; sed propter peccatum servi effecti, nos illos timere comprobamur. Qua re magnifice aedificati fratres, ad mansiones suas recesserunt.

CAPUT XIX. Relatio abbatis Eliae de seipso. Narravit nobis abbas Elias, dicens: Cum aliquando morarer in partibus sancti Jordanis in spelaeo juxta Eunuchorum monasterium, ideo quod non communicarem Macario archiepiscopo Jerosolymitano, die quadam circa horam sextam, aestu vehementissimo coquente desuper (erat enim Augustus mensis) pulsavit quidam ostium speluncae meae: egressus vero vidi mulierem, et dixi ad illam: Quid tu hic facis? Et respondens, dixit mihi: Et ego, mi pater, ejusdem quo te instituti sum, et quasi uno lapide distat a te spelunca mea. Ostendebat autem et locum quasi ad Austrum. Et ait: Lustravi hanc eremum, et prae aestu nimio siti fatigata sum; fac ergo charitatem, pater, et da mihi pusillum aquae. Itaque protuli urceum, et dedi ei. Quae cum sumens bibisset, dimisi illam. Cum autem abiisset, coepit diabolus impugnare me, immittens cogitationes sordidas in eam. Superatus igitur, neque ferens libidinis ardorem, sumpta virga mea, cellam egressus sum in fervore aestus, cum lapides ignescerent, profectusque sum ad illam, ut implerem turpem concupiscentiam. Cum vero ferme uno stadio ab ejus adhuc spelaeo distarem, urente graviter aestu libidinis, repente factus in ecstasi, vidi apertam terram, et me hiatu terrae absorptum. Aspicioque illic cadavera putrida jacentia, et resoluta, et incredibili fetore plena, quemdamque reverendi habitus virum ea mihi demonstrantem, ac dicentem: Ecce istud mulieris est, istud viri, istud pueri; fruere jam ut vis, et quantum libet concupiscentia tua: hujus tamen voluptatis gratia vide quot labores amittere voluisti. Vide propter quod peccatum vos ipsos privare 867 vultis regno coelorum. Vae humanae miseriae! propter unius horae voluptatem tanti laboris mercede frustramini. Ego autem prae nimio fetore in terram corrui. Tunc accedens vir ille venerabilis, qui mihi apparuerat, erexit me. Et gratias agens Deo, reversus sum in cellam meam.

CAPUT XX. Conversio cujusdam militis ad miraculum Dei in se factum, cujus etiam vita compendiose describitur. Narravit nobis quidam Patrum, accepisse se a quodam milite, quod cum bellum in Africa gererent Romani cum Mauritanis, victique fugarentur a barbaris, ac plurimi illorum passim caederentur, ipsum quoque unus ex barbaris nactus hastam, ut illum feriret, vibrare coepit. Quod ille cum cerneret, orare Deum coepit, ac dicere: Domine Deus, qui apparuisti ancillae tuae Theclae, et eripuisti eam de iniquorum manibus, libera et me de hac necessitate, et salva ex hac acerba morte, mox ibo in eremum, et agam vitam solitariam. Conversus autem neminem ex barbaris vidit. Itaque continuo venit ad hanc Lauram Cupatha, manseratque jam in spelunca, Dei se protegente gratia, annos triginta quinque.

CAPUT XXI. Mors anachoretae et ejus interfectoris. Abbas Gerontius praepositus monasterii sancti Patris nostri Euthymii narravit mihi et Sophistae Sophronio, dicens: Tres simul eramus trans mare Mortuum; ambulantibusque nobis in montem, anachoreta quidam alius circa maris ripam deambulabat. Contigit autem Saracenos transire per loca illa et occurrere ipsi; cum ergo praeteriissent illum, reversus unus ex eis anachoretae caput abscidit, nobis de longinquo spectantibus; jam enim conscenderamus montem. Cum vero lacrymaremur tristes propter anachoretae casum, repente cernimus avem superne venientem, raptum Sarracenum in sublime tulisse, atque inde in terram illum dimisisse, ex eoque lapsu Sarracenum interiisse.

CAPUT XXII. Vita alterius senis Cononis. Senex quidam erat in coenobio sancti Patris nostri Theodosii, nomine Conon, Cilix gerere, hanc vitae normam per triginta annos custodiens: semel comedebat in hebdomada panem et aquam, et sine intermissione operans, nunquam de ecclesia egrediebatur.

CAPUT XXIII. Vita Theoduli monachi. Alium vidimus senem in eodem monasterio, Theodulum nomine, qui miles antea fuerat. Is dies omnes jejunans, nunquam in latus dormiebat.

CAPUT XXIV. Vita senis cujusdam habitantis in cellis Cuziba. Erat senex quidam habitans in cellis Cuziba, de quo narrabant nobis loci ejus seniores, quod dum in vico suo esset, hanc habebat consuetudinem, ut si quem vidisset in vico prae inopia non valentem agrum suum seminare, noctu ibat, ignorante agri domino, semenque secum ferens, pauperis illius serebat agrum. Cum autem venisset in eremum, et moraretur in cellis Cuziba, eadem miserationis faciebat opera. Ibat enim per viam, quae ducit a Jordane ad sanctam civitatem, ferens panes et aquam. Et si quando videret aliquem lacescentem, portabat onus ejus, et ascendebat usque ad sanctum montem Oliveti, rursusque per eamdem cum caeteris redibat viam, ferens illorum onera usque Jericho. Vidisses senem aliquando ferentem onus ingens, sudantemque sub fasce; aliquando portantem in humeris puerulum, saepe etiam duos. Nonnunquam sedebat, viri sive mulieris disrupta calceamenta resarciens: ferebat quippe secum quaecunque ad hoc erant necessaria. Alios potabat ea quam ferebat aqua, aliis praebebat panes; si quem vero invenisset nudum, pallium quod ferebat, dabat ei. Eratque dulce, videre senem singulis diebus laborantem. Et si quando mortuum in via reperisset, expletis super eum psalmis consuetis et orationibus, sepeliebat eum.

CAPUT XXV De fratre monasterii Cuziba, et sanctae oblationis verbis, nec non de abbate Joanne. Frater quidam erat in coenobio Cuziba, ut nobis abbas Gregorius ex Scholaribus retulit, qui sanctae oblationis verba ritumque didicerat. Die ergo quadam missus ut benedictiones ferret, cum jam rediret ad monasterium, verba sanctae oblationis, quasi versus aliquos caneret, dixit. Easdem vero benedictiones imposuerunt diaconi sancto altari. Quas cum abbas Joannes presbyter offerret, qui postea Caesareae Palaestinae episcopus fuit, non vidit, ut solitus erat, sancti Spiritus adventum. Contristatusque valde et cogitans, ne quid forte peccasset in mente, atque ideo se Spiritus 868 sanctus avertisset, ingressus est sacrarium plorans, corruitque in faciem suam. Apparuit autem ei angelus Domini, dicens: Quoniam frater ille qui oblationes attulit, verba sanctae oblationis in via dixit, sanctificatae jam ac perfectae sunt. Ex tunc igitur statuit senior ut nullus deinceps addisceret sanctae oblationis verba, nisi qui ordinatus ad hoc esset, neque passim ea quispiam diceret, quocunque tempore absque loco consecrato.

CAPUT XXVI. Vita frutris Theophanis, ejusque mirabilis visio, et de communicatione cum haereticis. Senex quidam sedebat in Laura Calamonis juxta Jordanem fluvium, Cyriacus nomine, magni apud Deum meriti. Ad hunc profectus est frater peregrinus ex regione Dora, Theophanes nomine, ut interrogaret senem de cogitationibus fornicationis. Quem senior hortari coepit atque urgere verbis de pudicitia et castitate. Frater itaque magnifice aedificatus, ait seni: Vere, mi Pater, ego nisi in regione mea Nestorianis communicarem, tecum permansissem. Cum vero audisset senex Nestorii nomen, afflictus de perditione fratris, corripiebat eum, et orabat ut recederet ab hac pessima et perniciosa haeresi, accederetque ad sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, dicens non esse aliam salutis spem, nisi recte sentiamus et credamus (ut revera est) sanctam Mariam Dei genitricem esse. Dixit autem frater ille seni: Profecto, domine Pater, omnes haereses sic dicunt: Nisi nobiscum communices, salvus esse non poteris. Quid ergo faciam infelix, nescio: deprecare igitur Dominum ut reipsa me certum faciat, quaenam sit vera fides. Senex autem cum gaudio fratris verba suscepit, dixitque illi: Sede in spelunca mecum, et omnino spem in Deo habeto, quia revelabit tibi ipsius benignitas quae sit vera fides. Dimissoque fratre in spelunca sua, egressus est senior prope mare Mortuum, orans Deum pro fratre. Circa autem horam nonam diei sequentis aspexit frater quemdam astantem sibi aspectu terribilem, ac dicentem: Veni, et vide veritatem. Assumensque eum, duxit in locum tenebrosum ac fetidum, ignes evaporantem; atque in ipsis ignibus vidit Nestorium, Eutychen, Apollinarem, Diocorum, Severum, Arium, Origenem, et alios quosdam. Dixitque illi is qui apparuerat: Locus iste praeparatus est haereticis, et blasphemantibus, et his qui illorum dogmata sequuntur. Si ergo placet tibi locus, persiste in tuo dogmate; si autem supplicium istud experiri non vis, accede ad sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, quam te senex docet. Dico enim tibi, quia si omnes virtutes homo operetur, nec recte credat, in hoc loco cruciabitur. Atque in hoc verbo venit frater in semetipsum, et redeunti seni narravit omnia quae viderat, accessitque ad communionem sanctae catholicae Ecclesiae. Remansit autem cum sene, impletisque quatuor cum illo annis, dormivit in pace.

CAPUT XXVII. Vita presbyteri villae Mardandos. Decem fere millibus passuum ab urbe Ciliciae Aegina villa quaedam est, nomine Mardandos, in qua templum est sancti Joannis Baptistae. In hac senex quidam presbyter sedebat, summi apud Deum meriti, magnarumque virtutum. Quadam vero die villae ipsius habitatores accesserunt ad episcopum accusantes senem, ac dicentes: Tolle a nobis senem hunc, nam molestus nobis est. Dicit eis episcopus: Quid vobis facit? Dicunt ei: Accedit missam celebrare die Dominico, nunc hora tertia, nunc autem hora nona, ut sibi visum fuerit, neque servat solemnem ac legitimum ordinem sanctae oblationis. His compertis, episcopus assumens senem seorsum, ait illi: Quid ita facis, senior? an ignoras sanctae Ecclesiae statuta? Ait senex: Vera profecto prosequeris, et recte dicis; verum quid agam, ignoro. Die enim Dominico post nocturnos hymnos, prope sanctum altare sedeo, et quousque videam Spiritum sanctum altare obumbrantem, sancta missarum solemnia non incipio; cum autem advenisse Spiritum sanctum aspicio, tunc ego sacra officia consummo. His auditis, episcopus admiratus virtutem senis, convocat habitatores villae, satisfaciensque illis, dimisit eos in pace.

Huic seni misit abbas Julianus Stylites salutationem, mittens ei etiam pannum involutum, habentem intus tres carbones ignis. Senex vero suscipiens salutationem et carbones ardentes, remisit eidem abbati ipsum pannum involutum aqua plenum. Distabant autem ab invicem fere viginti millibus passuum.

CAPUT XXVIII. Factum mirabile abbatis Juliani Stylitae. Narrabat abbas Cyriacus, discipulus praedicti abbatis Juliani Stylitae, dicens: Venimus ego et pater meus et frater a regione nostra ad abbatem Julianum, audita ejus fama. Ego enim habebam passionem insanabilem, quam nullus 869 hominum curare potuerat. Venientem igitur senex protinus me oratione curavit. Mansimus autem omnes apud eum, et abrenuntiavimus saeculo, constituitque senior patrem meum super frumentum. Quadam vero die venit pater meus, et ait abbati Juliano: Frumentum non habemus. Senex autem de columna respondens ait: Vade, frater, et ipsum quod inveneris, collige hodie, et mole, et de crastino Deus nostri curam habebit. Ille vero in hoc verbo turbatus (sciebat enim se nihil dimisisse) abiit ad cellam suam. Necessitate autem urgente misit ad eum senex, dicens: Accede huc. Ille cum vix venire acquievisset, dicit ei senior: Frater Conon, vade, et quod inveneris, fac in cibum fratrum. Ille prae iracundia sumptis horrei clavibus abiit, volens terrae pulverem ferre. Cum autem amotis claustris ostia vellet aperire, non poterat. Erat enim totum horreum frumento plenum. Quo ille viso perterritus, a sene veniam prostratus petiit.

CAPUT XXIX. Miraculum sanctissimae Eucharistiae. Quasi triginta milliaribus ab Aegina civitate Ciliciae, Stylitae duo erant separati ab invicem sex millibus passuum. Ex his alter sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae communicabat; alter autem qui etiam plus temporis in columna egerat, Severianae impietatis erat, variisque modis haereticus Catholicum criminabatur. Ille vero divinitus inspiratus, petiit ab eo ut partem sibi mitteret Communionis suae. Qui gaudio elatus, quod quasi illum seduxisset, protinus misit nihil haesitans. Suscipiens itaque Catholicus missam sibi ab haeretico Severiani sectatore particulam, in ferventem ollam injecit, moxque resoluta est. Sumptam quoque catholicae ecclesiae sanctam communionem in eam conjecit; statimque fervens olla refrigerata est, et sancta communio permansit integra, neque madefacta est. Quam et diligenter servavit, et ostendit nobis cum ad illum venissemus.

CAPUT XXX. Vita Isidori monachi Melitinensis, alterumque miraculum circa sanctissimam Eucharistiam. Dade Cypri emporium est, in eo monasterium est quod dicitur Philoxene: ad id cum venissemus, invenimus ibi monachum genere Melitinensem, Isidorum nomine. Hunc vidimus sine ulla intermissione cum ejulatu flentem. Cum autem rogaretur ab omnibus ut aliquantulum quiesceret, et a fletu temperaret, nulli penitus acquiescebat, dicens omnibus: Nimium peccator sum ultra omnes qui ab initio saeculi fuerunt. Cum autem illi diceremus: Nullus certe sine peccato est, nisi unus Deus, respondebat dicens: Veraciter, fratres, nullum inveni inter homines similem mihi peccatorem, nullumque majus delictum quam meum. Et ut cognoscatis me vera prosequi, audite peccatum meum, ut et vos oretis pro me.

Ego cum essem in saeculo, uxorem habui: eramus autem ambo Severiani dogmatis. Cum ergo die quadam venissem domum, non inveni uxorem meam: audivi autem quod abiisset ad vicinam mulierem ut illi communicaret (erat autem illa catholicae religionis et fidei) cucurrique protinus volens prohibere. Profectus autem domum, inveni illam jam communicasse. Quare indignatione concitatus apprehendi guttur ejus, fecique illam evomere sacram communionem. Sumptam deinde particulam sanctam huc illucque jactabam, donec in lutum cecidit. Mox autem vidi coruscationem in eodem loco sanctam assumpsisse communionem. Post biduum vero aspicio virum quasi Aethiopem semicinctiis vestitum, dicentemque mihi: Ego et tu simul in unum supplicium condemnati sumus. Et ego ad eum: Tu, inquam, quis es? Respondit: Ego sum qui conditorem omnium Dominum Jesum Christum in maxilla percussi passionis tempore. Atque hac de causa a fletu temperare non possum.

CAPUT XXXI. Conversio et vita Mariae meretricis. Duo senes abierunt ab Aegis in Tharsum, venientesque in stabulum ut requiescerent (erat enim aestus) per dispensationem Dei invenerunt in stabulo tres adolescentes habentes secum unam meretricem. Senes ergo seorsum sederunt, unusque ex eis accipiens sanctum Evangelium legebat. Meretrix vero quae erat cum adolescentibus, ut vidit legentem senem, relictis illis accessit ad senem, seditque juxta illum. Senex autem illam rejiciens, dixit: Multum, o infelix, impudens es, quae verita non fuisti accedere ad nos ac sedere. At illa: Ne, quaeso, Pater, ne abomineris me, neque abjicias; etsi enim omni peccato plena sum, non tamen repulit venientem ad se meretricem Dominus, et Salvator omnium Christus Deus noster. Respondit ei senex: Sed meretrix illa non permansit meretrix. Tum ipsa: Spero in Filium Dei vivi, quia ab hodierno die neque ego permanebo in peccato hoc. Relinquens igitur adolescentes, et sua omnia, secuta est senes illos. Miserunt 870 autem illam in monasterium prope Aega civitatem. Hanc et ego jam anum vidi magnae prudentiae feminam, et ista ex ejus ore didici. Erat autem illi nomen Maria.

CAPUT XXXII. Conversio et vita Babylae mimi, nec non Cometae et Nicosae concubinarum ejus. Mimus quidam erat in Tharso Ciliciae, nomine Babylas: erant autem illi duae concubinae; nomen uni Cometa, nomen alteri Nicosa. Vivebat autem luxuriose agens omnia quae illi daemon suggessisset. Die vero quadam ingressus ecclesiam, audivit per dispensationem Dei sanctum Evangelium legi. Erat autem ista lectio: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Compunctusque coepit cum lacrymis horrere, ac se miserum dicere pro his quae peccaverat. Confestim igitur egressus extra ecclesiam, vocavit duas amicas suas, dixitque illis: Scitis quomodo vobiscum luxuriose vixerim, utque nunquam alteram plus quam alteram dilexerim; itaque vestra sunt omnia quaecunque ego acquisivi, accipite insuper mea omnia et dividite inter vos; ego enim ex nunc abrenuntio saeculo, et efficior monachus. Illae autem ex uno ore responderunt ei cum lacrymis: Ad luxuriam et animarum nostrarum interitum communicavimus tibi; nunc vero quando hoc Deo placitum opus facere vis, dimittis nos, et id solus facis? profecto non ita erit, sed etiam in bono communicabimus tibi. Atque ita mimus quidem inclusit se in una turrium civitatis: illae vero, venditis omnibus suis, erogatisque pauperibus, accipientes et ipsae religiosum habitum, fecerunt sibi prope turrem cellulam, et seipsas pariter incluserunt. Hunc et ego vidi, et ab eo valde aedificatus sum; est enim vir valde humilis et clemens, atque misericors. Scripsi autem et hoc pro utilitate legentium.

CAPUT XXXIII. Vita sancti episcopi Theodoti. Narravit nobis quidam Patrum quod fuerit in sancta civitate episcopus quidam, nomine Theodotus, tantae benignitatis, ut cum in una solemnitate invitasset quosdam de clericis suis ad convivium, unusque ex eis venire noluisset, neque invitationi acquievisset, tunc quidem patriarcha siluerit, alias vero ipse ad eum profectus sit, rogans ut veniret, mensaeque communis particeps fieret.

Dicebat autem rursus de ipso episcopo Theodoto, quod ita fuerit mitis atque humilis, ut cum semel iter ageret cum uno clerico, et ipse quidem lectica veheretur, clericus vero equo insideret, dixerit clerico suo patriarcha: Mutemus vehicula nostra, et tu quidem lectica vehere, ego autem eques ibo. Cum vero clericus id facere recusaret omnino, dicens id dedecus fore patriarchae, si quidem clericus lectica portaretur, et episcopus equo insidens ingrederetur, non quievit sanctus et humilis Theodotus, donec ministro persuasit non esse rem istam injuriosam, coegitque illum ita facere.

CAPUT XXXIV. Vita divi Alexandri patriarchae Jerosolymitani. Alium habuit civitas ipsa Dei patriarcham, Alexandrum nomine, adeo pium et misericordem, ut cum illi quidam ex notariis suis furatus esset aurum, et metu perterritus fugiens in Thebaidem Aegypti, incidisset vagus et errans in latrones, ac ductus fuisset ab eis captivus ad extremas Aegypti partes; hoc comperto, divus Alexander redemerit eum vinctum ac captivum octoginta quinque numismatibus. Quo reverso ita pie misericorditerque usus est, ut quidam ex urbis habitatoribus dixerit aliquando nihil esse utilius quam in Alexandrum peccare.

Alio quoque tempore unus ex diaconis ejus, coram clericis omnibus injuriis affecit divum Alexandrum. Qui mox prostratus humi veniam petit, dicens: Ignosce mihi, domine frater.

CAPUT XXXV. Vita Eliae Jerosolymorum archiepiscopi, et de Flaviano Antiochiae patriarcha. Dicebat abbas Polychronius de sancto Elia Jerosolymorum archiepiscopo, quod sicut cum esset monachus, vinum non bibebat, ita nec patriarcha quidem factus bibit, sed eamdem servavit regulam.

Dicebant de eodem archiepiscopo Elia, et de Flaviano Antiochiae archiepiscopo, quod ab Anastasio imperatore ambo fuerint exsilio relegati propter sanctam Chalcedonensem synodum; Elias quidem in Haila, Flavianus vero apud Petram. Die vero quadam significaverunt sibi ambo patriarchae, mutuo dicentes: Anastasius hodie mortuus est; eamus igitur et nos, ut cum illo judicemur. Et post duos dies ambo migraverunt ad Dominum.

CAPUT XXXVI. Vita Ephraem Antiocheni patriarchae, et quomodo Styliten monachum a Severianae haereseos impietate converterit. 871 Narravit nobis quidam Patrum de sancto Ephraem Antiocheno patriarcha, quod valde zelans fuerit et fervens circa fidem. Cum enim audisset de Stylite illo qui erat in partibus Hierapolis, quod Severianae esset haereseos, abiit ad illum, ut impietatem dissuaderet illi. Coepit ergo divus Ephraem corripere Stylitem, et orare, ut accederet ad sanctum apostolicum thronum, et communicaret sanctae et apostolicae Ecclesiae. Respondens vero Stylites ait: Ego synodo prorsus non communico. Dicit ad eum sanctus Ephraem: Et quomodo vis ut curem te, et satisfaciam pro gratia Domini nostri Jesu Christi? sancta Ecclesia libera est ab omni sorde pravitatis haereticae. Dicit ad eum Stylites: Accendamus ignem, domine patriarcha, et ingrediamur simul, et quem flamma non laeserit, ille orthodoxus erit, illumque sequi debemus. Hoc autem dixit, ut terreret patriarcham. Respondit sanctus Ephraem Stylitae: Oportebat quidem te, fili mi, tanquam patri obtemperare, nihilque a nobis amplius quaerere. Quoniam vero rem postulasti excedentem quidem vires infelicitatis meae, confido tamen in miserationibus Filii Dei, quia tuae salutis causa et hoc faciam. Tunc ait divus Ephraem astantibus omnibus: Benedictus Dominus; afferte huc ligna. Cum vero allata essent ligna, succendit illa patriarcha ante columnam, dixitque Stylitae: Descende nunc, ut juxta decretum tuum ingrediamur ambo. Stupefactus ille ad patriarchae constantiam, descendere noluit. Tunc dixit ad eum patriarcha: Nonne tu hoc fieri petiisti? et quomodo id nunc facere non vis? Tunc exuens se qua indutus erat stola patriarcha, cum accessisset prope ignem, oravit, dicens: Domine Jesu Christe, Deus noster, qui propter nos dignatus es de sancta domina nostra Dei genitrice semperque virgine Maria incarnari et nasci, ostende nobis veritatem. Et completa oratione, jactavit stolam suam in mediis ignibus. Cum autem ignis quasi per tres horas durasset, lignaque jam igne consumpta essent, tulerunt inde stolam integram, ita ut nulla ignis indicia in ea deprehendi possent. Tunc Stylites videns quod factum fuerat, certior de veritate factus, anathematizavit Severum, et ejus haeresim, accedensque ad sanctam catholicam Ecclesiam, de manibus sancti Ephraem communicavit, et glorificavit Deum.

CAPUT XXXVII. Vita Episcopi, qui cathedra relicta venit in sanctam civitatem, et mutato habitu ministrabat architectis. Quidam patrum enarravit nobis de quodam episcopo, quod relicto episcopatu suo profectus sit ad sanctam civitatem, ibique sumpto operarii habitu, ministraverit architectis. Eo vero tempore vir clemens et misericordiae operibus deditus Ephremius comes Orientis erat, ac per ipsum aedificia publica reparabantur; civitas enim terrae motu ceciderat. Die autem quadam vidit per visum Ephremius dormientem episcopum, columnamque ignis super eum ad coelum usque pertingentem. Hoc autem cum non semel, nec bis, sed saepius cerneret, obstupuit Euphremius (erat quippe visio ipsa terribilis et plena stuporis) cogitabatque apud semetipsum quidnam hoc esset, neque agnoscebat quis esset ille mercenarius, videns illum coma neglecta, veste sordida, vili et abjecto habitu, et nimia exercitatione et continentia, jugisque laboris fatigatione afflictum, et squalidum toto corpus cultu. Accersitum autem operarium ejusmodi Ephremius, percontabatur quisnam esset; coepitque seorsum agere cum illo, quo vocaretur nomine, et cujus civitatis esset oriundus. Qui ait ad illum: Ego unus pauperum istius civitatis sum; cumque non habeam unde meipsum sustentare valeam, operor ut possum, et Deus de laboribus meis pascit me. Motus ergo divinitus Ephremius, respondit illi, et ait: Crede mihi, non te dimittam, donec mihi omnia de te veraciter prosecutus fueris. Cum vero ita constringeretur, neque se ulterius posset abscondere, dixit illi: Pollicere mihi, quia quandiu fuero in vita hac, nemini dices quae circa me sunt, et ego, suppresso tantum nomine, vera tibi de me annuntiabo. Juravitque illi comes, nulli se ea dicturum quandiu esset in vita. Tunc ait illi: Ego episcopus sum, et propter Deum dimisi episcopatum meum, et veni huc quasi ad ignotum locum. Affligens autem carnem meam, et operans, ex labore meo modicum panis mihi aquiro; tu vero quantum potes, adjice ad eleemosynam. His enim diebus Deus promovebit te ad apostolicum thronum hujus civitatis, ut pascas populum suum, quem acquisivit per proprium sanguinem Christus verus Deus noster. Ut igitur dixi, eleemosynis insiste, et pro recta fide jugiter sta et decerta. Talibus 872 enim sacrificiis maxime delectatur Deus. Ita ut praedixerat, contigit. Divusque Ephremius, his auditis glorificavit Deum, dicens: Quantos habet occultos famulos, et soli sibi cognitos Deus.

CAPUT XXXVIII. Mors Anastasii imperatoris impii. Narravit nobis vir quidam fidelis de Anastasio imperatore, quod cum ejecisset Euphemium et Macedonium patriarchas Constantinopolitanae Ecclesiae, ac propter sanctam Chalcedonensem synodum illos Gaitan in Pontum exsilio relegasset, vidit in somnis idem imperator virum quemdam insignem, vestitum amictu candido, contra se stare, Codicem scriptum ferentem, ac legentem. Evolvens autem quinque folia Codicis, legensque imperatoris nomen, ait illi: Ecce propter perfidiam tuam deleo quatuordecim, et digito suo illos delevit. Ac post duos dies facto fulgore magno atque tonitruo, pavore turbatus reddidit spiritum in summa angustia, pro eo quod impius fuit in sanctam Christi Dei nostri Ecclesiam, ejusque pastores auxilio damnavit

CAPUT XXXIX. Vita monachi monasterii abbatis Severiani, et quomodo a puella rustica prudenter retractus fuerit, ne cum ea peccaret. Cum venissem Antiochiam, audivi quemdam de presbyteris ecclesiae ista narrantem: Dicebat, inquit, patriarcha Anastasius, cum monachus quidam monasterii abbatis Severiani missus fuisset in ministerium in partes Elutheropoleas, et divertisset ad rusticum quempiam fidelem, habentem filiam unicam, defuncta jam matre illius, maneretque in domo ejus dies aliquot, is qui semper impugnat homines diabolus immisit fratri sordidas cogitationes, impugnabaturque de puella, et quaerebat opportunitatem opprimendi eam. Igitur qui illum oppugnabat daemon, opportunitatem quoque illi procuravit. Patre enim puellae proficiscente Ascalonem necessariae utilitatis gratia, frater ille sciens neminem in domo esse, nisi se solum et puellam, accessit ut illam vi opprimeret. Illa vero ut vidit ipsum totum perturbatum ad nefarium actum properare, dixit ei: Noli turbari, neque foedum quid contra me moliaris; pater meus neque hodie neque cras veniet. Audi primum quid dicam. Ego enim (novit Deus) prompte quidquid volueris faciam. Coepit autem illum ita alloqui: Quantum temporis habes, frater, in monasterio? Dicit ei frater: Decem et septem annos. Dicit ei iterum: Habes experimentum mulieris? Ait illi: Non. Ergo tu, inquit puella, vis propter unam horam amittere tot annorum labores? Quoties fudisti lacrymas, ut carnem tuam Christo Domino puram immaculatamque servares? et nunc totum laborem illum brevissimae voluptatis gratia tibi perire vis? Verumtamen sit ut vis audiero te, peccesque mecum, habesne quo assumas et enutrias me? Dicit ei frater: Non. Tunc illa: In veritate non mentior, si humiliaveris me, multorum malorum causa eris. Dicit ei monachus: Quomodo? Puella respondens: Primum quidem, inquit, quia perdis animam tuam; secundo quoniam et anima mea abs te requiretur; hoc enim tibi juramento protestor per eum qui dixit: Noli me mendacem facere (Joan. I); quia si humiliaveris me, continuo mihi ipsi laqueo vitam extorquebo, invenierisque homicidii reus, atque in judicio ut homicida judicaberis. Igitur antequam tot malorum causas fias, revertere in pace ad monasterium tuum, et ora pro me. Rediens igitur in semetipsum frater, ac respiciens, statim reversus est ad monasterium suum, prostratusque abbati, et veniam postulans, oravit, ut ultra jam de monasterio non egrederetur. Et cum in contritione cordis egisset tres menses, migravit ad Dominum.

CAPUT XL. Vita abbatis Cosmae eunuchi. Narravit nobis abbas Basilius presbyter Bicantiorum, dicens: Cum essem Theopoli apud patriarcham Gregorium, venit ab Jerosolymis abbas Cosmas eunuchus Laurae Pharan, vir singularis religionis, et fidei rectorumque dogmatum valde tenax et zelator, ac divinarum Scripturarum scientia non mediocriter instructus. Cum ergo fuisset ibi senex dies paucos, defunctus est; et jussit patriarcha pretiosas illius reliquias in monasterio suo sepeliri, ubi et positus erat quidam episcopus. Die igitur quadam profectus sum, ut salutarem sepulerum senis. Erat autem supra sepulcrum ejus jacens homo quidam pauper, eleemosynam petens ab ingredientibus in temptum. Cum ergo conspexisset me pauper tertio prostratum, et seni orationem facientem, dixit mihi: Abba, magnus profecto erat senex ille, quem sepelistis hic ante hos duos menses. Tunc ego ad illum: Unde hoc tu nosti? Qui respondit: Vere, domine abba, ego paralyticus fui annis duodecim, et per ipsum curavit me Deus. Et quoties in tribulatione sum, venit ad me consolationem afferens, mihique refrigerium praestat.

873 Sed et aliud audi de illo miraculum. Ex qua die ipsum sepelistis usque ad diem hanc, audio illum singulis noctibus clamantem, ac dicentem ad episcopum: Noli me tangere, haeretice; ne appropinques mihi, inimice sanctae Dei catholicae Ecclesiae. Haec ego audiens ab eo qui sanatus fuerat, perrexi, et omnia ex ordine patriarchae retuli, orabamque ipsum sanctissimum patriarcham, ut sumptum ex eo loco senis corpus, in sepulcro alio reconderemus. Tunc ait abbas Gregorius patriarcha: Mihi, filii, credite, nihil ab haeretico laeditur abbas Cosmas; sed hoc totum factum est, ut senis virtus, zelusque fidei nobis innotesceret, qualis scilicet fuerit, qualisque sit etiam post carnis occubitum, utque episcopi nobis proderetur opinio, ne illum arbitraremur orthodoxum fuisse atque Catholicum.

Dicebat item de eodem sene abbas Basilius, qui cum perrexisset ad eum commorantem in Laura Pharan, ait illi senex: Venit mihi cogitatio aliquando, quid sit, quod ait Dominus discipulis suis: Qui habet vestimentum, vendat illud, et emat gladium (Lucae XXII); illisque dicentibus: Ecce gladii duo hic; responderit: Satis est. Haerebamque in verbo isto, neque quid sibi vellet, intelligebam. Itaque sic cogitabundus exivi de cellula mea, in ipso meridiani solis aestu, ut irem ad Lauram Turrium, ad abbatem Theophilum, et interrogarem eum. Cumque per deserta pergerem, essemque prope Calamonem, aspicio draconem mirae magnitudinis de monte descendere in Calamonem. Erat autem adeo ingens, ut cum se moveret, curvaretur in modum camerae, vestigiaque terrae altius impressa relinqueret. Ego vero per vestigia illius illaesus ingressus sum, agnovique quia diabolus studium meum impedire voluerit; orationes autem senis juverunt me. Perveniens igitur ad abbatem Theophilum, exposui illi haesitationem meam. Qui dixit mihi: Duo gladii duas vitas significant, activam et contemplativam. Si quis ergo has duas virtutes habeat, hic perfectus erit.

Ad hunc ipsum abbatem Cosmam perrexi ego, dum esset in Laura Pharan; mansi enim in illa annos decem. Cumque mihi loqueretur de salute animae, et quoddam ex dictis sancti Athanasii Alexandriae archiepiscopi allegaret, ait ad me senex: Cum inveneris aliquid ex opusculis sancti Athanasii, nec habueris chartas ad scribendum, in vestimentis tuis scribe illud. Tanto talique studio flagrabat erga sanctos Patres nostros, et doctores sanctus senior.

Dicebat autem et hoc abbas Cosmas de seipso, quod nocte sanctae Dominicae a vespere usque mane staret psallens et legens, et in cella sua, et in ecclesia, neque omnino sedens; orto autem sole. cum implesset canonem, sedebat legens in sanctis Evangeliis usque ad collectam.

CAPUT XLI. Vita abbatis Pauli Nazarbensis. Vidimus et alium senem in eadem Laura, abbatem scilicet Paulum, virum sanctum ac Deo deditum, mitissimum atque abstinentissimum. Neminem vero memini me unquam vidisse tanta consolationis ac lacrymarum gratia ornatum; stillabant enim ex oculis ejus jugiter lacrymae. Implevit ergo sanctus iste senior in vita solitaria annos fere quinquaginta, contentus sola panis eleemosyna, quam ecclesia dabat, nullique omnino colloquens. Erat autem ex Nazarbo.

CAPUT XLII. Vita abbatis Anaxanontis servi Dei. Vidimus in eodem loco abbatem Anaxanontem, virum misericordem et continentissimum, vitamque solitariam in cellula sua agentem tanta districtione, ut per quatuor dies unam tantum oblationem manducaret minutorum viginti. Saepe vero et tota hebdomada eam solam comedebat. Circa extremum vero vitae suae venerandus hic vir dolorem incurrit ventris et viscerum. Tulimus itaque illum in sanctam civitatem in domum infirmorum, quae sub patriarchae erat cura. Die vero quadam cum prope illum essemus, misit ad illum abbas Conon praepositus Laurae sancti Patris nostri Sabae sudarium, unam habens benedictionem, et numismata sex, ita illi significans: Ignosce mihi, quia non permittit me aegritudo ascendere, et te salutare. Senex autem benedictionem quidem retinuit, nummos vero remisit, dicens: Si quidem voluerit Deus ut in hac vita durem, Pater, habeo, nummos decem. Cum vero eos expendero, significabo vobis, et mittetis istos. Ut autem noveris, Pater, post duos dies saeculum istud derelinquo. Quod et factum est. Detulimus autem eum in eamdem Lauram Pharan, et ibi eum sepelivimus. Fuit autem beatus iste, et beati Eustochii contubernalis; ambobusque relictis, in eremo consummatus est. Erat autem ex Ancyra Galatiae civitate.

CAPUT XLIII. Detestabilis mors impii Thalelaei archiepiscopi Thessalonicensis. Fuit quidam Thessalonicae archiepiscopus, Thalelaeus nomine. Hic neque Deum timens, neque paratam retributionem expavescens, conculcansque Christianum dogma, 874 ac sacerdotalem honorem et dignitatem spernens, inventus est pro pastore lupus. Abnegans quippe sanctam et consubstantialem Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, idola infelix adorabat. Quem ii qui tunc Ecclesiis praeerant, communi decreto damnarunt, ac de sede sua deturbarunt. Pauco post tempore nequam ille omni scelere et impietate plenus voluit ad sacerdotalem dignitatem remeare. Quia ergo, juxta sapientissimum Salomonem, omnia obediunt auro (Eccle. X), revocatus est in regionem suam (erat autem Constantinopoli in qua habitant principes, qui juxta prophetam justificant impium propter munera, et justum justi tollunt [Isaiae V] ). Sed omnipotens Deus sanctam Ecclesiam suam non despexit; sed adversus apostolorum canones latam pro ipso sententiam rursus ut sibi minime acceptam damnavit. Cum enim quadam die ille processurus esset cum superbo ornatu, ut ad imperatores pergeret, sacerdotiumque decretis illorum iterum resumeret, pupugit illum venter, ut pergeret ad necessaria naturae. Cum vero secretum locum ingressus esset exonerandi ventris causa, mansissetque intus duas jam vel tres horas, neque reverteretur ad suos, ingressi sunt quidam ex his qui illi assistebant, ut illum jam debere progredi monerent, inveneruntque infelicem illum capite deorsum, ubi egerebantur stercora demersum, pedibusque sursum erectis. Erigentes autem illum, invenerunt aequali impii Arii, Dei hostis, morte exstinctum horribili et aeterna. [Nam et illum, cum auxilio fretus principum se in Ecclesiam Dei speraret tyrannice ingressurum sanctae Dei Ecclesiae mirabilis et magni consilii angelus, ejus viscera quae nefarium scelus parturiebant, in secessu dissipavit; et hunc auxilio item innixum principum, cum prioribus se pejora patraturum speraret, Thessalonicensis Ecclesiae rector angelus cum Magno martyre Demetrio, praeveniens, in eo loco in quo sedens, et commercium habens cum impuro daemone, adversus sanctam Dei Ecclesiam struebat insidias, in eodem inutilis servi pedes, qui recte incedere nolebat, clavis suffixos pendentes reliquit; in quibus indicia eminebant illius judicii, quo plectendus erat, et quam terribile sit in manus incidere Dei viventis (Heb. X).]

CAPUT XLIV. Vita senis monachi prope civitatem Antinoum commorantis, et de oratione pro mortuis. Senex quidam enarravit nobis cum Thebaidam venissemus, quod senex unus morabatur extra civitatem Antinoum, magnae virtutis vir, qui in cella sua egerat annos septuaginta. Erant autem illi discipuli decem, ex quibus unus erat valde negligens sui. Senex ergo saepius illum corripiebat, et hortabatur, dicens: Frater, sollicitudinem gere pro anima tua; habes enim mori; et nisi te emendaveris, in supplicium tendes. Frater autem ille semper seni inobediens erat, nec ea quae ab ipso dicebantur admittebat. Contigit autem post aliquantulum temporis, ut iste moreretur. Contristatus vero senior super illo valde (sciebat enim quod in magna desidia et negligentia de saeculo exiisset), coepit orare, ac dicere: Domine Jesu Christe, verax Deus noster, revela mihi quid sit circa fratris animam. Aspexit autem in excessu mentis effectus, fluvium ignis, ingentemque in ipso igne multitudinem, ac medium fratrem illum ad collum usque demersum. Tunc ait illi senior: Nonne te propter hanc poenam orabam, ut curam animae tuae ageres, fili? Respondit frater, et ait seni: Gratias ago Deo, Pater, quod vel caput meum requiem habet; per orationes enim tuas supra caput episcopi sto.

CAPUT XLV. Vita Monachi inclusi in monte Olivarum, et de adoratione imaginis sanctissimae Dei genitricis Mariae. Dicebat abbas Theodorus Aeliotes quod fuerit quidam inclusus in monte Olivarum certator maximus: impugnabat autem illum fornicationis spiritus. Die vero quadam cum instaret illi vehementer, coepit ejulare senex, et dicere daemoni: Quandiu non dimittis me? recede jam a me, qui mecum consenuisti. Apparuit autem ei daemon visibiliter, dicens: Jura mihi, quia nemini dices quod tibi dicturus sum, et te non amplius oppugnabo. Juravitque ille senex, dicens: Per inhabitantem in altissimis nulli dicam quae mihi dixeris. Tunc ait illi daemon; Noli adorare hanc imaginem, et ultra te non impugnabo. Habebat autem haec imago expressam figuram dominae nostrae sanctae Dei genitricis Mariae, ferentem Dominum nostrum Jesum Christum. Ait inclusus daemoni: Dimitte me ut deliberem. In crastinum autem hoc significavit ipsi abbati Theodoro Aeliotae tunc habitanti in Laura Pharan, narravitque illi omnia. Senex autem ait recluso: Vere, domine abba, illusus es, quia jurasti daemoni; verumtamen bene fecisti hoc revelans. Expedit autem tibi nullum in illa urbe lupanar omittere, quod non ingrediaris, quam ut neges te adorare Deum, et Dominum nostrum Jesum Christum cum matre sua. Confirmatum igitur et corroboratum pluribus verbis reliquit illum in loco suo. Apparuit ergo daemon incluso rursus, dicens: Quid hoc est, pessime senex? 875 Nonne tu jurasti mihi quia id nemini diceres? Et quare dixisti ei qui venit ad te: Dico tibi quia ut perjurus in die judicii judicaberis? Respondit inclusus, dicens: Scio quidem, quia juravi, et pejeravi; verumtamen Dominum et Creatorem meum pejeravi, tibi autem non obediam. A te enim ut auctore et pravi consilii et perjurii poenae inevitabiles exigentur.

CAPUT XLVI. Mirabilis visio abbatis Cyriaci Laurae Calamonis, et de duobus impii Nestorii libris. Accessimus ad abbatem Cyriacum presbyterum Laurae Calamonis juxta sanctum Jordanem, narravitque nobis dicens: Die quadam vidi per somnum mulierem honesta facie, purpura indutam, et cum ea viros duos, et ipsos venerando habitu, et aspectu praeclaro. Arbitratus autem sum mulierem illam esse Dominam nostram sanctam Dei genitricem, eosque qui cum illa erant duos viros, sanctum Joannem Theologum et sanctum Joannem Baptistam. Egressusque de cellula orabam illos ut ingrederentur et in cella mea orarent, quae non consensit. Permansi ergo diutius orans et obsecrans, ac dicens: Ne, quaeso, avertatur humilis factus confusus (Psal. LXXIII), et alia plurima hujusmodi. Illa igitur ut me vidit instare precibus, eamdemque postulationem iterare, severius mihi respondit, dicens: Habes intra cellam tuam Inimicum meum, et vis ut ingrediar? Et his dictis abscessit. Evigilans autem ego affligi coepi, et cogitabam, num aliquid in mente peccatum contra illam admisissem, neque enim erat alius aliquis in cella mea, nisi ego solus. Diutius igitur meipsum discutiens, nihil inveni, quod in illam peccassem. Cum vero vidissem me nimio moerore absorberi, surgens accepi librum ut legerem, quo per hujusmodi lectionem dolorem una cogitationesque repellerem. Librum autem ipsum acceperam mutuo a beato Isychto presbytero Jerosolymitanae Ecclesiae. Evolvensque librum inveni duos impii Nestoris libros in fine voluminis scriptos, moxque agnovi hunc esse sanctae Dominae nostrae Dei genitricis semperque virginis Mariae inimicum. Tunc surgens abii, librumque illi qui mihi eum accommodaverat, reddidi, dicens illi: Accipe librum tuum, frater, neque enim ex eo tantum utilitatis cepi, quantum detrimenti. Cum vero ille detrimenti ipsius causam sciscitaretur, omnem illi rei ordinem retuli. Qui zelo Dei succensus protinus duos illos Nestorii libros ex volumine praescidit, eosque igni tradidit, dicens: Non manebit in cella mea Dominae nostrae sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae inimicus.

CAPUT XLVII. Miraculum sanctae Dei genitricis contra Gaianum mimum qui eam in theatro blasphemabat. Heliopolis Phoenicis Libanensis civitas est. In hac mimus quidam erat, Gaianus nomine, qui in theatro sanctam Dei genitricem blasphemans, populo spectaculum blasphemiae praebebat. Apparuit autem illi sancta Dei genitrix, dicens: Quid tibi mali feci, quia coram tanta multitudine mihi detrahis, et blasphemas me? Ille vero surgens, non solum non se correxit, verum etiam plus blasphemabat. Rursus ergo apparuit illi sancta Dei genitrix, corripiens eum, ac dicens: Noli, quaeso, noli ita laedere animam tuam. Ille vero rursum deterius illam blasphemabat. Unde ipsa tertio eidem apparens, eadem repetebat. Cum autem se ille non corrigeret, sed plus quoque blasphemiis adjiceret, meridie dormienti sibi apparuit, nihilque dicens, digito solo signavit ejus manus et pedes. Evigilans autem, invenit se truncatum manibus et pedibus. Atque ita infelix ut truncus inutilis jacens, confitebatur omnibus cujus rei gratia, et quomodo hoc passus esset, utque propter blasphemias suas clementer cruciatus fuisset.

CAPUT XLVIII. Miraculum item sanctae Dei genitricis quo Cosmiana uxor Germani patricii coacta est ex haeresi Severiana ad veram Christi fidem redire. Narravit nobis Anastasius presbyter, et ornamentorum sanctae resurrectionis Dei et Domini nostri Jesu Christi custos, quia adveniens illuc Cosmiana, uxor Germani patricii, voluit nocte quadam sanctae Dominicae sola adorare sanctum Domini nostri Jesu Christi vivificumque monumentum. Et cum appropinquaret januae sacrarii, apparuit illi visibiliter Domina nostra sancta Dei genitrix cum aliis quoque mulieribus, dicens: Quomodo cum nostra non sis, huc audes ingredi? et prohibebat eam. Neque enim (inquiebat) nostra es. Erat enim de haeresi Severi acephali. Illa vero multum rogabat, ut mereretur ingredi. Ad quam sancta Dei genitrix respondens ait: Crede mihi, mulier, non ingredieris huc, nisi nobiscum communicaveris. Agnito autem quod quia esset haeretica ingredi prohiberetur, quodque nisi accederet ad sanctam catholicam et apostolicam 876 Ecclesiam Christi Domini et Dei nostri, intrare non permitteretur, continuo diaconum accersivit, et veniente sancto calice sacrum corpus sumpsit et pretiosum sanguinem magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Atque ita absque ulla prohibitione digna habita est adorare sanctum et venerabile sepulcrum Domini Jesu Christi.

CAPUT XLIX. Mirabilis visio ducis Palaestinae, qua et ipse coactus fuit praedictae haeresi abrenuntiare, et Christi Ecclesiae communicare. Narravit autem nobis et hoc idem presbyter Anastasius, dicens, quod Palaestinae dux Gevemer aliquando venerit adorare sanctam Christi Domini nostri resurrectionem. Et cum coepisset ingredi in sanctum monumentum, aspexit arietem cum impetu super se venientem, cornibusque illum impetentem. ille vero pavore correptus, retro redibat. Custos vero sanctae crucis Azarias, et qui assistebant lictores, timore permoti dicunt ei: Quid est, quid habes, domine? cur non ingrederis? Dicit eis: Ut quid intulistis arietem istum? Qui stupefacti inspexerunt sanctum monumentum, nihilque videntes, aiunt ad illum: Ingredere, nihil tale intus est. Rursum ille ingredi coepit, sed iterum aspexit arietem contra se venientem, et se introire prohibentem. Istud cum saepe factum esset, illeque caeteris nihil videntibus, solus arietem cerneret, ait illi crucis custos: Crede mihi, domine, aliquid habes in anima tua, quod te prohibet adorare sanctum, ac venerabile, et vivificum monumentum Salvatoris nostri; itaque moneo ut confitearis Domino peccata tua. Clemens enim et misericordissimus cum sit, et tui misereri volens, hujusmodi tibi miraculum ostendit. Ille autem cum lacrymis dixit ei: Vere multis magnisque sceleribus obnoxius sum. Et se ipsum in faciem prosternens, per multas horas permansit flens et confitens Domino. Surrexit deinde, et rursus ingredi voluit, sed iterum ab ariete permissus non est. Tunc ait illi sanctae crucis custos: Vere aliud est, quod te ingredi vetat. Dixit autem ille: Num fortasse ideo, quia non sanctae catholicae Ecclesiae, sed Severo communico, introire prohibeor? Tunc petiit a custode ut sancta et vivifica Christi Dei nostri mysteria sibi afferrentur. Et allato sancto calice, communicavit. Atque ita ingressus est, et adoravit, nil ultra impedimenti passus, nihilque ulterius cernens, quod se deterreret.

CAPUT L. Visio et dictum abbatis Georgii inclusi. Scythopolis secunda est Palaestinae metropolis. In ea convenimus abbatem Anastasium, narravitque nobis de abbate Georgio incluso, dicens: Cum quadam nocte surrexissem, ut pulsarem signum (ea quippe cura mihi ut canonarchae injuncta fuerat ut excitarem fratres ad collectam) audivi plorantem senem; profectusque ad illum, rogare coepi, dicens: Quid habes, Pater, quia sic ploras? Ille vero nihil mihi respondit. Rursus cum rogarem illum, ut causam fletus mihi aperiret ingemiscens ille, et ex intimo corde suspirans, ait: Quomodo mihi a fletu temperem, cum Dominus noster Jesus Christus reconciliari nobis nolit? Ego enim, fili, videbar mihi assistere cuidam super excelso throno residenti; multa vero millia circa illum erant orantium illum, atque deprecantium de quadam re, qui illorum precibus flexus non est. Posthaec accessit ad illam mulier quaedam purpura induta, prociditque illi, et ait: Vel propter me placare, fili. Ille vero nihilominus inexorabilis mansit. Atque idcirco ploro et ejulo, verens quod futurum est Haec mihi dixit abbas Georgius, quinta illucescente feria coenae Domini; sequenti vero, id est parasceve, hora diei nona, repentino magnoque terrae motu corruerunt urbes maritimae Phoenicis.

Idem abbas Anastasius hoc item nobis de sene eodem enarravit, quod post aliquantulum temporis, cum ad fenestram staret, plorare senex coeperit; et dixerit illi: Vae nobis, frater, quia nullam habemus compunctionem, sed in negligentia vivimus, et timeo cum ira Dei comprehendat nos, et in januis simus, ut judicemur. Et sequenti die ignis apparuit in coelo.

CAPUT LI. Vita Juliani senis monasterii Aegyptiorum. Anazarbus metropolis est secundae Cilicum provinciae, ab hac fere duodecim milliaribus distat monasterium quod dicitur Aegyptiorum. Narraverunt ergo nobis Patres ejusdem loci quod illic ante annos quinque mortuus esset senex, Julianus nomine, qui circiter annos septuaginta in quodam brevi spelaeo moratus esset, nihil omnino saeculi istius possidens, praeter cilicium, et sagum, et vasculum ligneum, et librum.

Dicebant autem nobis et hoc de ipso, quod toto vitae suae tempore non accendit lucernae lumen, sed per noctes coelitus illustrabat eum lux, ita ut clare legere posset.

CAPUT LII. Dictum abbatis Eliae solitarii. 877 Venit frater quidam ad abbatem Eliam solitarium in coenobium antiqui patris Sabae, et dixit ei: Dic mihi verbum, Pater. Senex vero dixit fratri: Diebus Patrum nostrorum tres istae virtutes in amore et studio apud monachos erant: nuditas rerum omnium, mansuetudo, et continentia; nunc autem avaritia, gula et audacia. Quod horum tibi placet arripe.

CAPUT LIII. Vita senis Cyriaci ex monasterio sancti Sabae. Narravit nobis abbas Stephanos de quodam sene morante in monasterio sancti Patris nostri Sabae, nomine Cyriaco, quod die quadam descenderit Tuthelam [ Graece Κοθυλὰν], parumque remoratus circa mare Mortuum, redierit iterum ad cellam suam. Cum vero esset aestus vehementissimus, ita ut senex pene deficeret, extendens manus suas in coelum ad Deum, oravit dicens: Domine, tu scis quia jam prae siti ambulare non possum. Statimque nubes circa illum facta est, neque recessit ab eo, quandiu restitueretur cellae suae. Distabat autem a cella milliaribus fere duodecim.

Idem abbas Stephanus et hoc nobis de eodem sene narrabat, quod venerint sui die quadam ut illum viderent. Cum ergo venissent ad locum, quaerebant ipsius cellulam: quam dum quibusdam ostendentibus didicissent, adeuntes pulsaverunt januam. Quibus cognitis, senex Deum oravit, ne ab ipsis videretur. Et aperiens januam, exiit de cellula sua, et ab eis penitus visus non est: abiensque in desertum redire tandiu noluit, donec illos recessisse cognovit.

CAPUT LIV Vita monachorum Scythiotarum, et de sene Ammonio. Venimus postea Terenuthen ad abbatem Theodorum Alexandrinum; aitque nobis senex: Filioli, multum revera perdiderunt Scythiotae monachi juxta senum praedictionem. Credite enim mihi, filii, quia magna erat charitas apud Scythiotas magna abstinentia, magna discretio. Vidi ego illic senes, qui nisi quis ad eos venisset, nunquam sumebant cibum: inter quos erat senex quidam, Ammonius nomine, juxta me manens; cujus ego sciens consuetudinem, per omne Sabbatum ad illum veniebam, ut propter adventum meum sumeret cibum. Habebant hoc omnes generaliter, quod quacunque hora accederent ad eos aliqui, permittebant illos orationem facere, illisque orantibus, ipsi mensam apponebant, et continuo cibum sumebant.

CAPUT LV. Visio cujusdam senis commorantis in Scythi, et de abbate Irenaeo. Abbas Irenaeus narravit nobis de sene quodam commorante in Scythi, quod diabolum viderit noctu sarculos, rastra, et cophinos praebentem fratribus; dixitque diabolo senex: Qui ista sunt? Respondit diabolus: Distractionem fratribus praeparo, ut his occupati, fiant negligentiores ad orandum et glorificandum Deum.

Idem abbas Irenaeus narravit nobis dicens iterum: Cum venissent barbari in Scythim, recessi inde, et veni in partes Gazae, accepique mihi cellulam in monasterio. Abbas vero ipsa die dedit mihi librum ad legendum, in quo senum gesta scripta erant. Moxque ut aperui librum, occurrit oculis capitulum istud, quod venerit quidam frater ad senem, dixeritque illi: Ora pro me, Pater; dixerit autem illi senex: Cum esses nobiscum, orabam pro te; nunc autem ex quo in propria abiisti, non jam oro pro te. Ut ergo legi ego capitulum istud, plicui librum, et dixi in me ipso: Vae tibi, trenaee, quia in propria venisti, nec jam orant pro te Patres. Moxque librum abbati restitutens recessi, et veni in loca ista. Et haec mihi causa fuit, filioli, veniendi in hunc locum

CAPUT LVI. Vita. Joannis discipuli senis magni, qui morabatur in vico Caparasima. Ptolemais civitas est Phoenicis, in hac vicus est qui dicitur Caparasima [ Graece Παράσημα]. In eo vico senex quidam erat magnus, habebatque discipulum, Joannem nomine, et ipsum magnum, singularisque obedientiae. Quadam ergo die misit senex discipulum suum in ministerium, dans ei et modicos panes pro victu suo. Profectus est autem discipulus, et completo ministerio rediit, retulitque panes. Videns autem senior panes, ait ei: Fili, quare non comedisti panes quos dedi tibi? Prostratus ille coram sene, dixit ei: Ignosce mihi, Pater, quia non benedixisti mihi, cum mitteres me, neque jussisti ut cibum sumerem, idcirco non sumpsi. Admiratusque senex discretionem fratris, benedixit eum.

Ad hunc fratrem post dormitionem senis, cum jejunasset quadraginta diebus, vox facta est divinitus, dicens: Super quemcunque morbum imposueris manus, curabitur. 878 Mane autem facto, per dispensationem Dei, ecce homo quidam cum uxore veniebat, cujus mamillam cancri morbus consumebat. Rogabat ergo illum vir ejus ut uxorem suam curaret. Qui cum peccatorem se diceret, et indignum ad tale attentandum opus, vir ille persistebat orans, ut annueret sibi, uxorisque suae misereretur. Cum vero imposuisset illi manum, mamillamque signasset, continuo sanata est. Et ex tunc plurima jam per illum signa Deus operatus est, non tantum in vita sua, verum etiam post mortem.

CAPUT LVII. Mors Simeonis Stylitae, et de Juliano abbate etiam Stylite. Quadraginta fere milliaribus ab Aegis civitate Ciliciae Stylites erat nomine Simeon; hic fulgure percussus interiit. Abbas ergo Julianus Stylites presbyter praeter consuetudinem suam insolito tempore dixit discipulis suis: Mittite thymiama in thuribulum. Qui dixerunt ei: Dic nobis causam, Pater; orabantque ut diceret eis. Senex autem dixit: Quia modo frater meus Simeon a fulgure dejectus interiit, et ecce transit anima ejus cum tripudio et exsultatione. Distabant autem ab invicem milliaribus fere viginti quatuor.

CAPUT LVIII. Item de Juliano. Abbas Stephanus Trichinas, monasterii sancti Patris nostri Sabae antistes, et hoc de memorato abbate Juliano Stylita narravit, quod leo juxta eum locum in quo morabatur apparuerit, plurimosque peregrinos et indigenas necare solitus fuerit. Die ergo quadam advocans discipulum suum senex, Pancratium nomine, dixit ei: Vade ferme duo millia passuum ad Austrum, inveniesque illic leonem jacentem, cui dices: Humilis Julianus in nomine Jesu Christi filii Dei vivificantis omnia tibi praecipit ut recedas ab hac provincia. Profectus vero frater invenit leonem jacentem. Cumque verba senis illi dixisset, continuo recessit leo.

CAPUT LIX. Vita abbatis Thalelaei Cilicis. Abbas Petrus presbyter ejusdem monasterii, narravit nobis de abbate Thalelaeo Cilice, quod sexaginta annos transegisset in vita monastica nunquam flere desistens, dicensque jugiter: Tempus hoc nobis ad poenitentiam indultum est, et valde requiretur a nobis si illud neglexerimus

CAPUT LX. Factum egregium sanctimonialis eminae, per quod compunctus adolescens ejus amator, monachus effectus est. Quidam vir fidelis narravit nobis, cum in Alexandria essemus, tale quiddam: Sanctimonialis, inquit, quaedam sedebat in domo sua vitam solitariam ducens; salutisque suae valde sollicita, jejuniis ac vigiliis vacabat jugiter, multasque faciebat eleemosynas. Sed bonorum omnium semper invidus diabolus, tantas in virgine virtutes non ferens, contra illam pulverem excitavit. Immisit enim adolescenti cuidam turpem de illa diabolicamque cupidinem. Manebat autem extra limen ejus adolescens. Cum ergo virgo illa domo sua vellet egredi, atque ad ecclesiam orationis gratia occurrere, ingerebat se illius oculi improbus et impurus adolescens, nec illam egredi sinebat, amatoria quaedam verba procacibus nutibus illi insusurrans; adeo ut jam prae nimia molestia adolescentis cogeretur virgo domo sua nusquam progredi. Die igitur quadam misit ancillam suam virgo ad illum ut ei diceret: Veni, vocat te domina mea. Abiit ergo ad illam gaudens, et stuprum committere gestiens. Sanctimonialis vero sedebat in cubili suo; ingresso igitur adolescenti ait: Sede. Cumque sedisset: Dic, oro te, frater, inquit illa, cur ita mihi molestus es, nec permittis me domo mea egredi? Respondit adolescens: Vere, domina, te multum amo, et quando te inspicio, totus in tui concupiscentiam inflammor. Quae ait ad illum: Quidnam in me pulchrum vidisti, quia sic amas me. Ait adolescens: Oculos tuos; ipsi enim seduxerunt me. Virgo vero ut audivit quia oculi ejus illum seduxissent, sumpto radio textorio mox oculos eruit. Hoc autem cum vidisset adolescens, eruisse scilicet sibi virginem oculos, compunctus corde abiit in Scythim, ibique saeculo renuntians, effectus est probatissimus monachus.

CAPUT LXI. Vita abbatis Leontii Cilicis. Dicebant quidam Patrum de abbate Leontio Cilice, quod in obsequio dominae nostrae sancti Dei genitricis fuerit ferventissimus, ac per quadraginta annos nunquam de illius templo recesserit. Erat autem semper mirae gravitatis, et sibi jugiter intendens.

Dicebant et hoc de illo, quod si vidisset pauperem venientem ad se, si quidem ille esset caecus, per manum illi porrigebat eleemosynam; si autem videns, ponebat ante illum, 879 aut in columnae basi, aut in scamno, aut in sanctuarii gradibus. Atque inde illam tollebat pauper. Interrogatus autem a sene: Quare, Pater, per manus non das eleemosynas? respondit: Ignosce mihi, Pater; neque enim ego sum qui illam praebeo, sed domina mea sancta Dei genitrix, quae et me, et illos nutrit.

CAPUT LXII. Vita abbatis Stephani monasterii Aeliotarum presbyteri. Narravit nobis unus ex senibus de abbate Stephano presbytero monasterii Aeliotarum, quod cum sederet in cella sua, immisit illi cogitationes daemon dicens: Recede, nihil enim hic proficis. Senex autem dicebat daemoni: Non audio te, scio enim quis es; ferre non potes ut aliquis salvetur; sed Christus Filius Dei vivi ipse te conteret.

CAPUT LXIII. De eodem. Dicebant de eodem abbate Stephano, quod cum sederet in cella sua et legeret, venit iterum diabolus visibiliter, dixitque ei: Recede, nihil enim hic proficis. Tunc ille daemoni: Si vis ut recedam, fac ut id in quo ego sedeo ambulet. Sedebat autem in sella viminea. Quo audito, daemon confestim sellam illam per totam cellam ambulare fecit. Senex autem aspiciens versutiam daemonis, ait illi: Nempe quoniam ita velox et astutus es, non hinc recedo. Factaque ab eo oratione, daemon evanuit.

CAPUT LXIV. De eodem. Tres senes venerunt ad abbatem Stephanum presbyterum, et cum perseverarent loquentes de utilitate animae, tacebat senior. Dicunt ei senes illi: Nihil nobis respondes, Pater? utilitatis gratia venimus ad te. Tunc ait illis: Ignoscite mihi, usque modo non animadverti quid locuti sitis; verumtamen quod habeo, hoc dico vobis. Ego die noctuque nihil aliud aspicio, nisi Dominum nostrum Jesum Christum in ligno pendentem. Quod cum audissent, multum aedificati recesserunt.

CAPUT LXV. De eodem. Abbas Joannes, cognomento Molybas, narravit nobis de venerando sene isto beato Stephano presbytero, quod cum aliquando jecur illius graviter infirmaretur, ex qua infirmitate sancta illa anima migravit a corpore, coegerunt illum medici carnem manducare. Erat autem illi frater saecularis quidam, sed valde religiose et secundum Deum vivens. Factum est autem cum carnes comederet presbyter, supervenit frater ejus saecularis, vidensque illum vescentem carnibus, scandalizatus est, et valde contristatus, quod ex tanta abstinentia atque continentia in extremo vitae suae tempore ad comedendum carnes devolutus esset. Mox ergo in exstasi factus, vidit quemdam dicentem sibi: Quare sic de presbytero scandalizatus es, quia illum vesci carnibus vidisti? Nescis quia necessitate compulsus, et propter obedientiam id fecit? Nempe propterea scandalizari non debuisti; nam si merita et gloriam fratris tui videre cupis, retro convertere, et vide. Conversusque vidit fratrem suum crucifixum cum Domino. Aitque ad eum is qui illi apparuerat: Ecce in qua gloria frater tuus est. Glorifica ergo eum qui glorificat eos qui se diligunt in veritate.

CAPUT LXVI. Vita abbatis Theodosii solitarii. Abbas Antonius praepositus monasterii Aeliotarum, qui etiam illud aedificavit, narravit nobis de abbate Theodosio, quod senex ipse haec de seipso narrabat: Priusquam ad vitam solitariam transissem, factus in exstasi aspexi virum quemdam, cujus species claritatem solis vinceret. Hic tenens manum meam: Veni, ait, quia pugnare et luctari te convenit; et induxit me in theatrum infinitae magnitudinis. Aspexi autem theatrum plenum viris ex una parte candido amictu, ex alia vero nigro vestitis. Cum ergo injecisset me in theatrum, aspicio virum mirae magnitudinis Aethiopem, cujus caput turpissimum penetrabat nubes. Tunc ait ad me juvenis ille qui mihi apparuerat: Cum hoc luctari te oportet. Ego qui aspectu viri illius proceri territus eram, tremere ac pavere coepi, orabamque juvenem illum splendidum, qui me induxerat in theatrum, dicens: Quis hominum mortali conditione et infirmitate circumdatus, cum hoc luctari posset? Non ipsum universum genus humanum, si in unum confluat, huic resistere praevalet. Ait autem ad me juvenis ille praeclarus: Prorsus cum illo te luctari opus est. Ingredere igitur cum omni alacritate et fiducia; mox enim ut tu illum adorsus fueris, ego adjutor adero, tibique victoriae coronam reponam. Ut ergo ingressus ad certamen sum luctarique invicem coepimus, continuo praeclarus ille judex nostri certaminis adfuit, mihique coronam dedit. Atque plebs illa obscura, Aethiopumque multitudo ingens ejulantes evanuerunt; pars vero reliqua candidatorum gratias illi et laudes referebant, qui me juverat, ac praeclara victoria donaverat.

CAPUT LXVII. Deo eodem. 880 De hoc abbate Theodosio solitario narravit nobis abbas Cyriacus ejus discipulus, quod triginta quinque annos egerit in solitudine, semper post biduum comedens, et jugiter silentium servans, neque ad aliquem loquens; caeterum si loqui voluisset, signo potius quam verbo utebatur. Hoc et ego vidi. Mansi enim in eodem Aeliotarum monasterio annis decem.

CAPUT LXVIII. De eodem. De abbate Theodosio cum audisset Abramius antistes sanctae Mariae novae, quod non haberet pallium quo hieme uteretur, emit illi. Quod postquam senior accepit, quadam die cum obdormiret (dormiebat autem in cella senex), ascenderunt latrones, et exuerunt illum pallio, abeuntesque secum illud tulerunt. Quo facto, nihil omnino locutus est senex.

CAPUT LXIX. Vita abbatis Palladii, et senis Thessalonicensis inclusi, nomine David. Perreximus una ego et dominus Sophronius Sophista, priusquam saeculo renuntiaret, in Alexandriam ad abbatem Palladium, virum sanctum, et verum servum Dei, qui monasterium suum habebat in Thelazomeno [ Graece, Λιθασόμενον]. Cumque illum pariter deprecaremur, ut verbum nobis aedificationis impenderet, coepit senex ita ad nos loqui: Filioli, tempus jam abbreviatum est, certemus hic modicum, atque laboremus ut immortalibus bonis in aeternum perfruamur. Videte martyres, videte pugiles coelestes, quomodo viriliter et fortiter cuncta superarunt. Quos praeteritum quidem tempus agnovit, vivunt autem semper in memoria nostra, vixque satis illorum tolerantiam admirari possumus. Attestantur audientium singuli, stupentes ad tantam beatorum martyrum patientiam, quae vere naturam excedit humanam. Quorum aliis quidem effossi suntoculi, aliis excisa crura, illis amputatae manus, istis abscissi pedes. Et illos quidem ignis repente consumpsit, istos autem lentius adurens, diu cruciavit. Atque alios nimirum profundum maris excepit, alios flumina absorbuerunt; alios item ferarum dentes, veluti malefactores quosdam et sceleratos, vinos acceperunt; alios variis exquisitisque suppliciis praemortuos in cibum acceperunt. Caeterorum omnia contra illos bellatores Dei tormentorum genera excogitata dicere non possumus, quae suggessit humani generis inimicus daemon, invidia martyrum ipsorum et livore tabescens. O quam fortiter sustinuerunt! o quanto fidei ardore pugnaverunt, imbecillitatem corporis animae virtute superantes, et quae speraverunt praemia, praesentibus laboribus digniora et longe excellentiora capientes. Quae profecto omnia firmissimam illorum in utramque partem fidem ostendebant. Hinc quidem, quia laborantes modicum, eximiis bonis in aeternum perfruuntur; inde vero, quia horrenda corporibus illorum invecta supplicia, quae inimicus noster diabolus induxit, fortissime sustinuerunt. Si igitur tribulationes toleremus, et cum Dei gratia vincamus, vere Dei amatores invenimur, Deusque nobiscum est, pugnans ipse in nobis, et vincens, laboresque nobis ac sudores dignationis suae gratia allevans. Scientes igitur, filioli, quali operatione et exspectatione tempus indiget, dignoscamus nos ipsos per quietem et silentium. In hoc enim indulto nobis tempore, necesse est nos uti bona et praeclara ope poenitentiae, ut Dei templa esse mereamur; neque enim modicus et brevis honor nobis in futuro saeculo recompensabitur.

Dixit iterum: Memores semper illius simus, qui non habuit ubi caput reclinaret (Matth. VIII). Ait rursus ipse senior: Quoniam, juxta Paulum apostolum, tribulatio patientiam operatur (Rom. V), faciamus mentem nostram capacem regni coelorum. Ait iterum: Filioli, non diligamus mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II).

Dixit iterum: Observemus cogitationes, quod medicamentum salutis est

Idem abbas Palladius, rogatus a nobis ut aedificationis nostrae causa diceret nobis qua ratione quibusque cogitationibus ad monasticum statum accessisset; erat autem senex Thessalonicensis, et narravit nobis, dicens: In regione mea senex quidam extra muros civitatis quasi stadiis tribus inclusus erat ex Mesopotamia, nomine David, virtutibus valde ornatus, misericors et continens. Transegit autem in cellula inclusus fere annos octoginta [ Alias septuaginta]. Quoniam vero propter metum barbarorum nocte muri civitatis custodiebantur a militibus, hi qui illam muri partem observabant, quae senis cellulam respiciebat, nocte quadam aspexerunt quia ex fenestris cellulae ignis egrediebatur. Putaverunt autem milites barbaros in cellam senis ingessisse ignem. Mane autem facto, ingressi milites invenerunt et senem illaesum, et cellam omnino incombustam, et obstupuerunt. Rursus igitur sequenti nocte eumdem aspicientes ignem, admirabantur. Non solum autem sequenti nocte ignis 881 in cella senis apparuit, verum et multo tempore, ita ut universae civitati manifestum factum fuerit, plurimique nocte in muro saepe vigilarint, inspiciendi ignis gratia. Visus autem ignis ille usque ad obitum senis. Hoc ego miraculo non semel et bis, sed saepius inspecto, dixi in me ipso: Si in hoc saeculo tantam gloriam servis suis largitur Deus, quantam putas eis reservavit in futuro, quando et illorum facies fulgebunt ut sol? Ista mihi, filioli, causa exstitit arripiendi monasticum habitum, et hanc conversationem eligendi.

CAPUT LXX. Vita monachi Addas Mesopotameni inclusi. Dicebat et hoc nobis senex, quod post hunc abbatem David venit et alius monachus, nomine Addas, et ipse de Mesopotamia, et seipsum inclusit ad aliam partem civitatis, in quadam magna platano, fecitque sibi fenestram, ex qua etiam cum advenientibus colloquebatur. Cum ergo venissent barbari, et omnem provinciam praedati essent, contigit eos per locum illum transire. Cumque unus ex eis conspecto sene, gladium eduxisset, ut illum occideret, sublatam in sublime manum ut feriret, demittere nequivit, sed ea suspensa immobilis perstitit. Quod cum cernerent barbari caeteris, admirati rogabant senem, ut socium eorum curaret. Senex igitur, facta oratione, curavit eum, et ita dimisit in pace

CAPUT LXXI. Pulchrum dictum homicidae ad monachum qui eum sequebatur dum duceretur ad decollandum. Narravit nobis iterum idem abbas Palladius, dicens, quod in Arsenoite, quae civitas Thebaidis est, tentus fuerit quidam homicidii reus; qui cum diu cruciatus esset, tandem sententiam decollationis accepit. Cum ergo duceretur extra civitatem sex millibus passuum (illic enim etiam perpetrarat homicidium) monachus quidam retro sequebatur ut illum decollari conspiceret; qui autem ad decollandum ducebatur, cum vidisset monachum sequentem, ait illi: Nunquid, abba, non habes cellulam, et opus manuum? Respondit monachus: Parce mihi, frater; et cellam enim et opus habeo. Qui respondens ait illi: Quare ergo non resides in cella et defles peccata tua? Dicit ei monachus: Vere, frater mi, valde meipsum negligo, compunctionemque anima mea non habet, et idcirco venio ut aspiciam te, dum morieris, ut vel sic in compunctionem veniam. Tunc ait illi reus: Vade, frater, per Dominum; sede in cella tua, et gratias age Salvatori Jesu Christo. Ex quo enim ille homo factus est, et pro nobis peccatoribus mortuus est, homo jam non moritur aeterna morte.

CAPUT LXXII. Relatio abbatis Palladii de sene homicida, qui adolescentem falso de eodem crimine accusabat. Et hoc item narravit nobis ipse abbas Palladius, dicens: Senex quidam saecularis qui homicidium fecerat, detentus est a magistratu in Alexandria. Qui cum cruciaretur, dicebat et alium fuisse secum caedis illius socium. Is autem de quo senex dicebat, adolescens erat viginti ferme annorum. Multis ergo suppliciis ambo affecti sunt. Et senex quidem dicebat: Mecum fuisti, quando perpetravi homicidium. Adolescens vero denegabat, nihil se conscium esse homicidii, neque cum illo se fuisse asserens. Cum ergo cruciati fuissent, sententiam ambo acceperunt ut furcis suspenderentur. Abierunt ergo quinto extra urbem milliario, illic enim hujusmodi reos punire consueverant. Distabat autem ab eo loco fere uno stadio Saturni templum eversum. Cum igitur ad locum venissent et populus et milites, adolescentem primo suspendere in ligno voluerunt; adolescens autem prostratus in solo milites orabat, dicens: Per Dominum facite charitatem, et ad Orientem me suspendite, ut illum videam quando suspensus ero. Dicunt ei milites: Quam ob causam? Quibus adolescens: Vere, domini mei, non habeo infelix ego plus quam septem menses ex quo sanctum baptisma suscepi, et Christianus factus sum. Cum hoc audissent milites lacrymati sunt super adolescente. Senex autem cum hoc audisset, fremens graviter dixit militibus: Per Serapim facite, ut ego aspiciam contra Saturnum. Cum vero audissent milites blasphemiam senis, omisso adolescente, senem primo suspenderunt. Cum vero illum in ligno suspenderent, ecce eques ab Augustali celeriter missus, ait militibus: Adolescentem nolite interficere, sed reducite illum. Factum est autem ingens gaudium militibus et cunctis assistentibus. Et reducentes eum introduxerunt in praetorium, abso vitque illum Augustalis. Adolescens vero praeter spem salvus factus, abiens monachus effectus est. Hoc autem ad nostram et legentium utilitatem scripsimus, ut sciamus quia novit Dominus pios a tentatione liberare.

CAPUT LXXIII. Vita Joannis militis Alexandrini. 882 Hoc etiam nobis idem abbas Palladius narravit, dicens: Erat in Alexandria miles quidam, Joannes nomine, hunc habens ordinem vitae. Diebus singulis a mane usque in horam nonam sedebat in monasterio solus juxta gradus sancti Petri, cilicio indutus, et sportellas texens, tacens omnino, et nulli quidquam loquens; sedebat autem in oratorio laborans manibus suis, atque hoc solum canebat dulciter: Domine, ab occultis meis munda me (Psal. XVIII), ut non confundar orans. Hunc versum cum dixisset, una ferme hora tacebat, et rursum eumdem resumebat versum, ipsumque septies per totam diem repetebat, nihil omnino aliud dicens. Hora autem nona exuebat cilicium, induebatque militarem habitum, id est, indumenta sua, atque ita ad propria signa properabat. Cum hoc et ego annos octo mansi, multumque aedificatus sum in silentio et instituto suo.

CAPUT LXXIV. Ejusdem Palladii verax dictum de haeresibus. Corripiens nos aliquando senex, ipse ita nobis dicebat: Credite mihi, filioli, nihil aliud schismata et haereses introduxit in sanctam Ecclesiam, nisi quod non Deum et nos invicem valde diligimus.

CAPUT LXXV Miraculum Dominae erga uxorum et filiam viri fidelis, qui hospitio suscipere monachos consueverat. Idem abbas Palladius cum alias ad ipsum venissemus, tale quiddam enarravit nobis: Erat, inquit, in Alexandria vir quidam fidelis, religiosus valde et misericors, et hospitio suscipiens monachos. Habebat autem uxorem, et ipsam humilem valde, et jejunantem quotidie. Erat autem illis et filiola quasi annorum sex. Quadam vero die vir ille pius profectus est Constantinopolim; erat enim negotiator. Relictis ergo domi uxore, et puella, et uno servo, abiit ut navigaret. Cum vero iret ad navem, ait ad illum uxor: Cui nos commendatos relinquis, domine. Respondit vir ejus: Dominae nostrae sanctae Dei genitrici. Die vero quadam cum sederet uxor et operaretur, habens et puellam secum, servus ille ex suggestione diabolica voluit necare dominam et ejus filiam, et diripere quidquid haberent, et fugere. Sumpto igitur ex coquina cultro, perrexit in triclinium ubi erant ambae. Cum vero venisset ante januam, comprehensus est caecitate, ita ut neque triclinium ingredi, neque ad coquinam reverti posset. Cum autem una ferme hora perstitisset, frustraque conaretur ingredi, coepit vocare dominam suam, dicens: Veni hucusque. Illa admirans, quod in medio januae persistens, ad illam non ingrederetur, sed clamaret, ait illi: Tu magis huc veni, ignorans, quod caecitate teneretur. Puer autem coepit illam adjurare, ut iret prope illum; illa vero juravit, non se ituram. Tunc ait illi: Mitte vel puellam. Quae noluit, sed ait: Si quid vis, ipse potius veni. Videns autem servus, quod nihil potuisset agere, seipsum gladio percussit, et corruit. Domina vero illius cum vidisset quid egerat, clamavit, continuoque vicini accurrerunt. Ingressi sunt autem et ex officio praetorii nonnulli, puerumque reperientes adhuc vivum, didicerunt ad ipso omnia, et glorificaverunt Dominum qui ostenderat miracula, et matrem salvaverat cum filia.

CAPUT LXXVI. Submersio Mariae mulieris peccatricis. Et hoc item Palladius ipse narravit nobis: Audivi, inquit, naucloro quodam enarrante, tale aliquid, quod die quadam cum navigaret, vectores habens viros et mulieres, venissetque in altum, caeteris omnibus bene navigantibus, aliis quidem Constantinopolim, aliis vero Alexandriam, et aliis alio, vento illis flante prospero, ipse solus navigare non poterat. Et mansimus, inquit, quasi dies quindecim, nihil ex eo loco ubi eramus, moti. Versabamur igitur in magna moestitia et desperatione, nescientes quidnam istud sibi vellet. Ego vero, ut nauclerus cui cura navis incumbebat et omnium quae in ipsa erant, coepi rogare Deum pro hac re. Quadam vero die venit ad me vox, dicens: Mitte foras Mariam, et bene navigabis. Coepi ergo cogitare quidnam hoc esset, et quae esset Maria. Cum autem haesitarem de hoc, venit vox de novo, dicens: Divi tibi: Mitte foras Mariam, et salvi eritis. Tunc ego cogitans quid istud esset, exclamavi continuo, O Maria. Nesciebam enim quae esset Maria. Illa vero jacens in loco suo, ut audivit, respondit, dicens: Quid jubes, domine? Tunc aio ad illam: Fac charitatem, veni hucusque. Exsurgens autem continuo venit. Cum ergo venisset ad me, accepi eam seorsum, et dixi ei: Vides, Maria soror, quod peccata mea sunt, ut propter me vos omnes pereatis? Illa vero altius ingemiscens, ait: Vere, domine mi nauclere, ego peccatrix sum. Et dixi illi: Quae peccata habes, mulier? Et 883 illa: Vae mihi, inquit, quia non est peccatum quod ego non egerim, et propter peccata mea vos omnes in periculo constituti estis. Tunc enarravit mihi mulier quae circa se erant, dicens; Profecto, domine nauclere, infelix ego virum habui, ex quo duos filios genui; cumque ad aetatem pervenissent, unus annorum novem, alius quinque, mortuus est vir meus, et remansi vidua. Miles autem quidam habitabat juxta me, quem ego maritum accipere volui, misique ad ipsum quosdam. Ille autem non acquievit, dicens: Non accipio uxorem quae habeat ex altero viro filios. Ego autem videns quod propter filios nollet me accipere uxorem, inducta amore ejus, occidi duos filios meos, indicavique illi dicens: Ecce modo nullum habeo filium. Miles vero cum audisset quid egissem de filiis, ait: Vivit Dominus qui in coelis habitat, quia te non accipiam. Unde ego metuens, ne hoc manifestum fieret, et morerer, fugi. Haec ego audiens ex ore mulieris, ne sic quidem illam in mare projicere volui, sed differens dixi ad illam rursus: Ecce ego ascendo in carabum, et si ambulaverit navis, scito quia peccata mea in navi operantur. Vocavique continuo scapharium, et dixi: Produc scapham. Cumque ascendissem in illam, nihilo magis vel navis vel scapha mota est. Tunc ascendens navim, dixi mulieri: Descende et tu in scapham. Quae mox ut descendit, scapha se continuo quinquies gyrans, in profundum cum muliere submersa est. Navis autem post haec tanta velocitate cucurrit, ut tribus diebus ac dimidio navigationem peregerimus, quam diebus quindecim peracturi eramus.

CAPUT LXXVII. Relatio trium pauperum caecorum, quomodo excaecati fuissent. Ego et dominus meus Sophronius perreximus ad philosophi Stephani domum, doctrinae gratia: erat autem meridianum tempus. Morabatur hic apud aedem sanctae Dei genitricis, quae cognominatur Dorotheae, quam aedificavit beatus papa Eulogius ad Orientem, juxta magnum Tetrapylum. Cum ergo pulsaremus philosophi ostium, puella respiciens ait nobis: Dormit ille, oportet exspectare pusillum. Tunc aio domino meo Sophronio: Eamus ad Tetrapylum, et illic maneamus. Est autem locus ille Alexandrinis venerabilis; dicunt enim Jeremiae prophetae ossa ex Aegypto sumpta ab Alexandro conditore urbis illic fuisse reposita. Cum ergo illuc venissemus, neminem invenimus nisi caecos tres; erat enim meridies. Perreximus ergo juxta illos caecos quiete ac silenter, sedimusque habentes libros nostros. Loquebantur autem caeci ad invicem multa. Dixitque unus ad alium: Tu quomodo effectus es caecus? Respondit ille: Nauta eram cum essem adolescens, et cum ab Africa navigaremus, in mari oculis repente captus sum, nec valens ambulare, albuginem in oculis habui. Dixit autem hic alii caeco: Tu vero quomodo effectus es caecus? Respondit et ille dicens: Vitri ad usus varios fundendi artifex fui, et ex igne amisi duos oculos meos, et caecus effectus sum. Aiunt autem ambo hi qui interrogati fuerant ad tertium: Dicens et tu quomodo factus es caecus? Respondit? Vere ego vobis dicam: Cum essem adolescens, laborem valde oderam, et recusabam, luxuriosusque factus sum. Cumque non haberem necessaria victui, furari jam coeperam. Die vero quadam cum mala multa perpetrassem, stabam in quodam loco, vidensque mortuum efferri optime indutum, secutus sum funus, ut viderem ubi poneretur. Venerunt autem retro sanctum Joannem, et ibi posuerunt illum in monumento, peractisque officiis recesserunt. Ego mox ut illos recessisse vidi, ingressus monumentum, exui ipsum, nihil ei relinquens praeter unum linteamen. Cum ergo progredi inciperem de monumento, multis onustus pannis, dicit mihi improba mea cogitatio: Accipe et linteum, quia bonum est. Redii autem infelix ego, ut sumpto etiam linteo, nudum illum relinquerem. Tunc resedit coram me mortuus, extendensque super me manus suas, digitis suis eruit oculos meos. Ego igitur miserabilis, dimissis omnibus, cum magna tribulatione et periculo exivi de monumento. Ecce et ego dixi vobis quomodo caecus factus sum. Ista cum audissemus, innuit mihi dominus meus Sophronius, et recessimus. Et dixit mihi: Vere, abba Joannes, hodie nihil ultra studeamus; satis enim aedificati sumus. Haec ergo scripsimus, ut et vos pariter aedificemini; vere enim nullus male faciens Deum latere potest. Et nos quidem hanc narrationem ab eo qui passus fuerat audivimus.

CAPUT LXXVIII. Stupenaum miraculum puellae mortuae, quae exspoliatorem detinuit, nec eum relaxare voluit, donec is promitteret se monachum futurum. Aliud autem huic simile abbas Joannes, monasterii Gigantum Pater, cum Theopolim venisset, narravit nobis, dicens: Ante modicum temporis venit ad me adolescens quidam, et ait mihi: Amore Dei suscipe 884 me, velo enim poenitere. Dicebat autem hoc cum multis lacrymis et singultibus. Ego autem cum illum cernerem valde contritum, et cum magna moestitia, dixi illi: Dic mihi causam tantae compunctionis, neque me celes quidquam; potens est enim Deus adjuvare te. Et ait mihi: Vere, domine abba, magnus peccator sum. Ad quem ego rursus: Crede mihi, sicut multa et varia sunt vulnera, ita plurima quoque sunt varia medicamenta. Sed tu si curari vis, dic mihi in veritate opera tua, ut ego congrua illis admoveam epitimia. Aliter enim curatur fornicator, aliter homicida; aliudque est avari remedium, alia mendacis medicina; atque alio iracundus, alio fur, alio adulter medicamine sanatur. Et ne tibi plurima vitia enumerem, quemadmodum in corporalibus infirmitatibus variis varia quoque remedia adhiberi conspicimus, ita et animae vitiis, quae plurima sunt, medicina quoque varie succurrit. Ille autem altius ingemiscens, et pectus suum percutiens, lacrymis ac singultibus confundebatur, et prae nimia perturbatione et moestitia animo deficiebat, neque vocem liberam emittere valebat. Ego vero ut illum animadverti ad desperationem tristitiamque intolerabilem lapsum, et neque quid passus esset, neque quid egisset mali, neque calamitatem suam enuntiare valentem, aio ad illum: Fili, audi me, et aliquantulum vim fac cogitationi tuae, et nuntia mihi quid a te factum sit; potest enim Dominus noster praebere tibi auxilium suum. Nam qui propter ineffabilem clementiam suam, et immensas miserationes omnia pro salute nostra passus est, quique cum publicanis conversatus est, et meretricem ad se venientem non repulit, latronemque suscepit, et amicus peccatorum appellatus est (Matth. IX; Luc. VII; Luc. XXIII; Matth. XI), ipse, fili, te quoque poenitentem conversumque suis manibus suscipiet gaudens. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII, XXXIII).

Tunc ille vim sibi faciens, et a singultibus et lacrymis modicum temperans, ait mihi: Ego, domine mi abba, plenus omni scelere, et nec coelo dignus nec terra, cum ante hoc biduum audissem, divitis cujusdam ex primariis civitatis hujus filiam virginem esse defunctam, et cum multis ac pretiosis vestibus sepultam in uno extra civitatem monumento, ex consuetudine pessimi istius operis, abii noctu ad tumulum, ingressusque coepi exspoliare illam. Et cum omnibus jam ipsam exuissem, quibus erat induta, nec interulae quidem ipsius parcens, sed eam quoque illi auferens, nudamque ipsam, ut nata fuerat, relinquens, e sepulcro egredi volebam. Tunc illa resedit coram me, sinistramque manum suam extendens, apprehendit dexteram meam, et ait ad me: Nequissime hominum, itane decuit te nudare me? an tu non times Deum, neque metuis damnationem ultimae retributionis? nonne vel saltem mortuae misereri debuisti? Sed Christianus existens, ita me nudam assistere Christo honestum fore judicasti? neque sexum muliebrem reveritus es? nonne hic sexus te peperit; nonne matrem quoque tuam hac in me injuria violasti? Quam, infelicissime hominum, rationem redditurus es Christo de scelere in me perpetrato ante ipsius tribunal tremendum, quod vivente me nullus extraneus unquam vidit faciem meam, et tu post mortem et sepulturam denudasti me, et nudum aspexisti corpus meum? Vae humanae miseriae, ad quam infelicitatem devoluta est? Quo corde, homo, quibus manibus accedens, sumis sanctum et pretiosum corpus Domini nostri Jesu Christi?

Ego autem, ut ista conspexi et audivi, pavore et formidine totus comprehensus, tremens ac metuens, vix aio ad illam: Dimitte me, et istud ultra non faciam. Quae ait: Profecto non ita erit. Tu enim ut voluisti, huc intrasti; sed non ita ut volueris, hinc egredieris. Nam sepulcrum istud commune erit ambobus. Neque putes te confestim moriturum, sed cum hic plures dies cruciatus fueris, malam male animam perditus reddes. Ego autem orabam illam cum lacrymis, ut dimitteret me, multum illam per omnipotentem Dominum adjurans, spondensque, et juramento confirmans, me iniquum istud ac nefarium opus ultra non facturum. Tandem post multas preces et lacrymas, crebrosque meos singultus, respondens illa dixit mihi: Si vis vivere et ab hac necessitate liberari, promitte mihi, quia si te dimisero, non solum ab his nefariis et profanis actibus tuis recedes, sed statim perges, et saeculo renuntians efficieris monachus, agesque poenitentiam pro his quae malae gessisti, serviens Christo. Ego autem juravi ei, dicens: Per Deum, qui suscepturus est animam, non solum quae dixisti faciam, sed ab hodierna die non ingrediar in domum meam; sed hinc abiens, in monasterium proficiscar. Tunc ait puella ad me: Indue me, sicut invenisti prius indutam. Cum vero illam induissem, rursum se collocans, mortua est. Haec ego cum ab adolescente audissem, refovens eum ac erigens verbis, et provocans ad poenitentiam et continentiam, totondi illum, indutumque monastico habitu inclusi in spelunca in 885 monte, magnifice gratias Deo agentem, certantemque viriliter pro anima sua.

CAPUT LXXIX. Maximum et stupendum miraculum sacratissimae Eucharistiae sub Dionysio Seleuciae episcopo. Cum venissemus Seleuciam, convenimus abbatem Theodorum episcopum ejusdem civitatis. Ille autem narravit nobis, dicens: Sub sanctae memoriae Dionysio hujus civitatis episcopo, praedecessore meo, tale quiddam contigit. Vir quidam erat in hac civitate negotiator valde religiosus et dives, sed haereticus; erat enim de Severi sectatoribus. Habebat autem servum fidelem quemdam, sanctae et apostolicae Ecclesiae communicantem. Hic secundum provinciae consuetudinem, die sancto Coenae Dominicae sumptam communionem involvit in linteo mundissimo, et in armario reposuit. Contigit autem, ut post sanctum Pascha vir ille fidelis mitteretur Constantinopolim, negotii cujusdam gratia, dimissa per oblivionem sancta communione in armario; dedit autem ejus clavem domino suo. Quadam vero die aperiens armarium dominus, invenit linteolum, involutasque in eo sanctas particulas communionis. Contristatus est autem in hoc, et haesit bat, quidnam de illis faceret, nam ex ipsis communicare nolebat, eo quod essent sanctae catholicae Ecclesiae, ipse vero Severianae haeresis. Et tunc quidem dimisit eas in armario, ut erant, cogitans quia rediturus esset servus, et sumpturus eas. Cum autem venisset Coena Domini, neque servus ille fidelis rediisset, voluit eas dominus ipsius comburere, ne rursus et in secundum annum servarentur. Apertoque armario, vidit omnes sanctas particulas culmos et spicas germinasse. Unde ingenti timore ac tremore comprehensus in novo admirandoque spectaculo, sumens sanctas particulas, et cum omni domo sua clamans Kyrie eleison, cucurrit ad sanctam ecclesiam, ad sacrosanctum et venerabilem Dionysium episcopum. Hoc autem magnum et terribile, et omnem rationem, omnemque mentem, et omnem cogitationem excedens miraculum, non unus, aut duo, aut tres, vel pauci aliqui viderunt, sed omnis ecclesia, civesque et rustici, indigenae et hospites, quique continentem ambulant, et qui mare navigant, viri et mulieres, senes et impuberes, juvenes et seniores, domini et servi, divites et pauperes, principes et subditi, sapientes et simplices, virgines et monachi, viduae ac nuptae, qui in potestate sunt constituti, et qui illorum reguntur imperio. Et illi quidem clamabant Kyrie eleison, caeteri autem aliter Deum laudabant, omnes vero pariter Deo gratias agebant pro ineffabilibus ejus mirabilibus. Plurimi igitur ex hoc miraculo credentes adjecti sunt sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae.

LXXX. De fonte concesso a Deo fratribus monasterii in Scopulo ad orationes abbutis eorum Theodosii. Pervenimus ad monasterium abbatis Theodosii in Scopulo. Est autem mons inter Seleuciam et Rosum Ciliciae, patresque loci illius duxerunt nos supra monasterium, quantum est jactus sagittae, et ostenderunt nobis fontem magnum valde ac speciosum, dixeruntque nobis: Fons iste, fratres, naturalis non est, sed nobis divinitus indultus est; sanctus enim pater noster Theodosius multum jejunavit, multumque lacrymarum fudit, ac multis orationibus et genuflexionibus obtinuit, ut Deus nobis aquae istius solatium et usum praestare dignaretur. Ante enim ex torrente Patres nostri aquam hauriebant; sed Deus, qui facit voluntatem timentium se (Psal. CXLIV), sua infinita bonitate praestitit nobis aquae istius benedictionem per orationes sancti Patris nostri. Verum ante hoc biennium quidam ex fratribus petierunt a Patre monasteri, ut lavacrum aedificarent in monasterio. Abbas autem graviter id quidem ferebat, cessit tamen, fratrum infirmitati condescendens. Aedificatum est igitur lavacrum in monasterio, semelque tantummodo lavatum est in eo, cum statim exsiccatus est talis tantusque a Deo nobis praestitus fons. Et in veritate vobis dicimus, Christiani, multum jejunavimus, multum oravimus, multas genuflexiones egimus, ut aquam reciperemus, nihilque profecimus. Annus ergo integer sine aqua fontis impletus est, eramusque in magna tribulatione. Statim vero ut Pater noster bonus et mitis destruxit lavacrum, Deus aquam iterum reddidit nobis.

CAPUT LXXXI. De puteo aqua impleto, submissa imagine ejusdem abbatis Theodosii. Narraverunt nobis, Patres ipsi et istud, dicentes: Mulier quaedam fidelis in partibus Apameae his diebus puteum fodit; cumque plura expendisset, ingentesque labores tolerasset, et effosso puteo in magnam altitudinem, aquam non invenisset, in moerore et afflictione multa erat, et propter laborem et propter impensas. Apparuit autem ei sic afflictae mulier quaedam in 886 somnis, dicens: Mitte in Scopulum, et adduci tibi fac imaginem abbatis Theodosii, et per ipsum tibi Deus aquam praestabit. Mulier autem protinus duos homines misit ex suis, accepitque imaginem sancti. Quam cum in puteum submisisset, statim aqua manavit, ita ut dimidium putei impleretur. Tulerunt autem nobis ex eadem aqua, et bibimus, et glorificavimus Deum.

CAPUT LXXXII. Vita Joannis senis monasterii Scopuli. Joannem quemdam senem in eodem monasterio vidimus, de quo dicebant nobis ejusdem loci Patres: Vere, Christiani, magnus est senex, daemonibusque terribilis. Quicunque enim huc venerit vexatus ab immundo spiritu, curat eum continuo senior.

CAPUT LXXXIII. De eodem. Dicebant nobis et hoc de illo ipsius loci Patres, quod ad vigesimum quartum milliarium monasterii emporium est, quod Exile promontorium dicitur. In eo emporio nauclerus quidam, constructa navi triginta millium modiorum, volens eam in mare deducere, duas hebdomadas cum operariis plurimis egit (habebat autem quotidie trecentos operarios) nec potuit illam de loco suo movere, aut in mare deducere. Fuerat enim a pessimis hominibus incantata navis. Erat igitur in magna tribulatione et angustia dominus navis, et quid ageret, omnino ignorabat. Per dispensationem autem Dei abiit senex ad partes illas. Nauclerus autem, conspecto sene, agnoscensque sanctum virum, ait illi: Ora, domine abba, pro navi ista, per artes enim magicas in mare descendere non potest. Dicit ei senior: Vade, fac ut cibum sumam, et Deus juvabit te. Hoc autem dixit senex, ut nauclerus abiret domum. Cum vero ille abiisset, accessit senex solus ad navem, et tertio se in terram prosternens, et orans Deum, tertio signavit navim signo sanctae crucis in nomine Domini nostri Jesu Christi. Veniens deinde senex in domum naucleri, dixit illi: Vade ad navem tuam, et deduc illam in mare. Nauclerus autem credens verbis senis, abiit cum paucis, illisque trahentibus, mox in mare deducta est navis.

CAPUT LXXXIV. Vita et mors anachorelae ejusdem monasterii servi Dei. Ejusdem monasterii Patres narraverunt nobis, dicentes: Anachoreta quidam in his montibus erat, magnus valde secundum Deum, plurimos annos vitam solitariam ducens. Mortuus est autem in parra quadam spelunca, nobis nescientibus; arbitrabamur enim omnes, quod ad aliam eremum migr sset. Nocte vero quadam venit in somnis, et apparuit ei qui nunc est, patri nostro, bono et optimo pastori, abbati Juliano, dicens: Sume tecum aliquos, et veni, tollens me de loco ubi jaceo, in monte qui vocatur Cervus. Sumpsit igitur quosdam ex nobis Pater noster, et ascendit in montem quem ille dixerat. Cumque per plures horas quaesissemus, non invenimus anachoretae reliquias. Erat enim speluncae ingressus pro tempore nivibus et lignis coopertus. Cum ergo non invenissemus, dixit senior: Venite, descendamus, filii. Cumque descendere inciperemus, ecce caprea venit, et stetit non longe a nobis, coepitque pedibus suis humum fodere. Quod cum Pater noster aspiceret, dixit nobis: Credite mihi, filii, illic sepultus est servus Dei. Fodientes igitur invenimus corpus ejus integrum; quod sublatum in monasterium cum honore sepelivimus.

CAPUT LXXXV. Quomodo triticum ejusdem monasterii germinaverit propter cessationem consuetae eleemosynae. Narraverunt autem nobis rursus et hoc, dicentes. Consuetudo fuit, ut in coena Domini pauperes omnes et pupilli regionis hujus confluerent huc, et acciperent medium tritici sextarium, benedictiones tredecim, et sextarium vini, mediumque sextarium mellis pro quolibet. Ante hoc autem triennium, magna tritici sterilitas fuit, vendebaturque triticum in regione hac, sextarii duodecim uno numismate.

Cum ergo venissent jejunii dies, dicunt abbati nostro quidam ex patribus: Noli, domine Pater, secundum consuetudinem dare pauperibus triticum, ne desit monasterio. triticum enim non invenitur. Abbas autem coepit dicere fratribus: Non infringamus, filii, benedictionem Patris nostri Theodosii. Videte, mandatum senis est, non expedit nobis illud transgredi, vere ipse est qui curam nostri gerit. Fratres autem in sua perstiterunt sententia, dicentes abbati: Non suppetit nobis quod dare possimus. Tunc abbas contristatus ait illis: Ite, et secundum quod vultis facite. Non itaque, ut consuetum erat, dederunt benedictionem in die sancto Coenae et Paresceves. Profectus postmodum qui praeerat horreis, aperuit ostia, et reperit triticum totum germinasse; quare coacti postea sumus illud in mare projicere. Tunc 887 coepit abbas noster dicere fratribus: Qui Patris nostri monita irrita facit, ista patitur; labores nunc inobedientiae metite. Quingentos modios daturi eramus, et Patri nostro Theodosio per obedient am placuissemus; fratresque nostros pauperes consolati fuissemus; nunc vero quinque fere millia modiorum tritici perdidimus. Quid lucrati sumus, filii? quantum nobis ipsis nocuimus? Duo profecto mala egimus. Unum, quia mandatum Patris nostri praeterivimus, alterum, quia spem in Deum non habuimus, sed in horreo nostro. Vel ex hoc discamus, fratres, quia Deus est qui disponit omne humanum genus, quodque sanctus Theodosius invisibiliter pro nobis filiis suis curam sollicite gerit.

CAPUT LXXXVI. De altero ejusdem monasterii anachoreta qui statim ut communionem sucram sumpsit, consummatus est. Abbas Egiarius narravit nobis, dicens: Cum exissem ex Aegis post solemnitatem, hiemsque acrior inhorruisset, veni in monasterium Scopuli. Cumque illic essem, tale aliquid contigit: Anachoreta quidam in partibus illis erat solitarius, veniebatque sancto die Dominico, et sumebat veneranda mysteria. Semel autem scandalizatus anachoreta, quinque fere hebdomadas mansit, nunquam juxta consuetudinem in monasterium veniens: quapropter fratres monasterii contristabantur. Cum ergo in illo monasterio essem, venit Dominico die. Quem cum vidissent fratres monasterii, gavisi sunt, prostratique petebant veniam, et ille similiter prostratus veniam petiit, feceruntque charitatem. Anachoreta vero cum accepisset corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, posuit seipsum in ecclesiae medio, statimque consummatus est, cum prorsus antea non aegrotasset. Cognoverunt ego monasterii Patres, quia praescisset diem obitus sui anachoreta, et idcirco venisset, ut nihil habens adversus aliquem migraret ad Dominum.

CAPUT LXXXVII. Inventio corporis Joannis anachoretae nuncupati Humilis. Venimus in quemdam vicum sex milliaribus a Roso distantem, et duo senes saeculares hospitio nos susceperunt in ecclesia fundi sui. Vicus autem ad radices montis erat. In ecclesia igitur ipsa ostenderunt nobis marmoream tabulam, dicentes; Christiani, magnus in hoc monumento anachoreta jacet. Diximus autem eis: Hoc unde nostis? Et dixerunt nobis: Ante annos septem aspiciebamus nos vici hujus habitatores per noctem in vertice montis lucem quasi ignem; nos ergo putabamus quod ignem aliquis illic accendisset. Cumque per dies plurimos istud aspiceremus, ascendimus die quadam, et nulla ignis indicia vidimus; neque ignem, neque aliquid in silva igne adustum. Rursum sequenti nocte vidimus eadem lumina. Tribus igitur continuis mensibus ignem hunc vidimus. Nocte vero quadam assumentes quosdam ex vico cum armis propter feras, ascendimus in montem ad lucem quae apparuerat, mansimusque ubi lux erat usque ad diem sequentem. Mane vero facto, aspicimus modicam speluncam in eo loco ubi lumina videramus. Ingressi autem invenimus anachoretam defunctum. Erat autem indutus cilicio et pallio, tenebatque in manibus argenteam crucem. Invenimus etiam chartam ita scriptam: Defunctus sum ego Joannes Humilis Indictione quinta decima. Computatis ergo annis, invenimus eum ante septem annos defunctum esse; ita vero erat integer, ac si die eadem obiisset. Sublatum ergo in ecclesia cum honore sepelivimus.

CAPUT LXXXVIII. Vita abbatis Thomae apocrisiarii coenobii Apamiensis, et de miraculo corporis ejus post mortem. Cum venissemus Theopolim, presbyter quidam ipsius ecclesiae narravit nobis de abbate Thoma, quod apocrisiarius fuerit coenobii quod est in partibus Apamiae. Venit ergo senex Theopolim pro utilitate monasterii, et cum hic remoraretur, defunctus est in Daphne in templo sanctae Euphemiae. Clerici autem ipsius loci sepelierunt eum quasi peregrinum inter peregrinorum sepulcra: sequenti vero die humaverunt et mulierem, et imposuerunt illam super eum. Erat autem hora secunda; circa horam vero sextam evomuit illam terra. Loci vero illius accolae videntes quod factum fuerat, mirati sunt. Deinde rursum vespere sepelierunt ipsam in eodem tumulo, et sequenti die invenerunt corpus supra sepulcrum. Accipientes ergo corpus, in alio monumento ipsum posuerunt. Post paucos autem dies, iterum sepelierunt aliam mulierem supra abbatem Thomam, non cogitantes loci ipsius clerici quia non permittit quempiam super se sepeliri. Et illam ergo rursus evomuit terra. Tunc agnoverunt, quia non permittit senex mulierem super se humari, abeuntesque nuntiaverunt patriarchae Domnino. 888 Qui omnem simul civitatem cum cereis ascendere fecit in Daphnem, et cum psalmodia sancti viri reliquias in urbem ferre. Deposuerunt autem sancti corpus in coemiterio, ubi multa martyrum corpora condita sunt, feceruntque supra ipsum breve oratorium.

CAPUT LXXXIX. Inventio corporis sancti anachoretae in monte Amano. Narravit nobis quidam Patrum, cum Theopoli essemus, quod ascenderit quadam die in montem Amanum cujusdam necessitatis causa, inveneritque speluncam. Ingressus autem in illam, reperit anachoretam genibus flexis, manibusque in coelum extensis, cujus crines capitis usque in pavimentum extendebantur. Cum autem putaret eum vivere, prostratus ante illum ait: Ora pro me, Pater. Ipso vero nihil respondente, surgens prope illum accessit, ut salutaret eum et amplexaretur; sed tenens ipsum, invenit mortuum. Itaque illo dimisso, exivit. Et cum paululum processisset, vidit aliam speluncam; ingressusque invenit senem. Qui ait ad illum: Rene venisti, frater; ingressus ne es aliam speluncam? Et respondens ait illi: Utique, Pater. Rursum dixit ei: Num aliquid inde accepisti? Respondit: Non. Et ille: Vere, frater, quindecim anni jam elapsi sunt ex quo consummatus est. Ita vero erat, ac si ante unam horam obdormisset. Cumque fecisset senex orationem pro ipso, glorificans Deum recessi.

CAPUT XC. Mors duorum anachoretarum montis Phterigii. Duo anachoretae erant supra Rosum in monte, qui dicitur Phterigius prope Piapen fluvium, et juxta monasterium abbatis Theodosii in Scopulo. Erat autem ex his alter senex, alter junior, senisque discipulus. Cum vero defunctus esset senex, facta oratione discipulus sepelivit cum in monte. Post dies vero paucos descendens de monte anachoretae discipulus, venit juxta loca habitabilia, invenitque hominem quemdam exercentem terram, et ait illi: Fac charitatem, frater, accipe fossorium et sarculum, et veni mecum. Rusticus vero continuo secutus est eum. Cumque venisset in montem, ostendit anachoreta saeculari sepulcrum senis sui, et dixit ei: Fode hic. Cum autem effodisset sepulcrum, anachoreta stetit ad orationem. Finita vero oratione, osculatus est saecularem dicens: Ora pro me, frater. Descendensque collocavit semetipsum supra senem suum, et continuo reddidit spiritum. Saecularis autem rursus operto sepulcro, Deo gratias egit. Cum autem descendisset de monte, quantum jactus est lapidis, ait intra semetipsum: Vere debui accipere benedictionem sanctorum; reversusque, illorum sepulcrum invenire non potuit.

CAPUT XCI. Vita abbatis Gregorii anachoretae, et Thalelaei ejus discipuli. Dicebant quidam ex Patribus de abbate Gregorio anachoreta, quod triginta quinque annos egisset nudus deserta circumiens.

Dicebant item de illo, quod cum esset in montibus monasterii abbatis Theodosii in Scopulo, habebat discipulum. Quo defuncto, cum non haberet senex instrumenta ut humum foderet et sepeliret corpus fratris, descendit de monte prope mare, invenitque applicantem navem. Oravit autem nauclerum et nautas, ut ascenderent secum in montem, et sepelirent fratrem. Illi autem prompto animo obedierunt seni, sumentesque instrumenta necessaria, ascenderunt cum eo, et fodientes humaverunt corpus fratris. Unus autem ex nautis, nomine Thalelaeus, compunctus in virtute senis, orabat eum ut cum illo moraretur. Senex autem dixit ei: Non potes ferre poenitentiae laborem. Ait ille: Ita sane tolerare possum. Mansitque cum sene anno uno, nimium iu sacra exercitatione laborans. Post peractum autem annum prostravit se frater Thalelaeus seni, dicens: Ora pro me, Pater; nam per orationes tuas Deus abstulit a me laborem; neque enim jam fatigor, neque me aeris inclementia affligit, non aestu uror, non hieme rigesco, sed in multa requie sum. Senex vero benedixit eum, peractisque cum sene duobus aliis annis cum dimidio, frater Thalelaeus praescivit obitum suum, oravitque senem, dicens: Duc me, quaeso, Jerosolymam, ut adorem sanctam crucem, et sanctam Christi Domini et Dei mei resurrectionem; his enim diebus Dominus assumet me. Senex autem eo sumpto, profectus est in sanctam civitatem. Itaque cum adorassent sacra et venerabilia loca, descendissentque in sanctum Jordanem, et ibi lavissent, post dies tres obdormivit in Domino frater Thalelaeus, sepelivitque illum senex in monasterio Copratha. Post aliquantulum vero temporis requievit et abbas Gregorius anachoreta, sepelieruntque illum ejusdem monasterii Patres in ecclesia.

CAPUT XCII. Vita fratris Gregorii Cappadocis, et inventio corporis Petri solitarii sancti Jordanis. 889 Narravit nobis venerabilis Pater noster abbas Gregorius archimandrita monasterii sancti Patris nostri Theodosii, quod positum est in eremo sanctae Christi Domini nostri civitatis, mihi scilicet et fratri Sophronio sophistae, dicens: Habui hic fratrem nomine Gregorium Cappadocem; habebat autem ministerium suum in Phaselide. Die vero quadam cum fratres facerent panes, succendebat clibanum frater Gregorius. Sed cum succendisset illum, non invenit cum quo deberet extergere furnum; fratres enim ipsum pannum absconderant, ut tentarent eum. Ingressus est ergo furnum, vestimentoque suo illum detersit, nihil omnino ab igne laesus. Ego autem, hoc audito, corripui fratres, quod ita ipsum tentassent

Narravit nobis et hoc idem abbas Gregorius Pater noster, de eodem fratre Gregorio dicens: Die quadam pascebat porcos in Phaselide; veneruntque duo leones, ut porcum raperent. At ille sumens virgam suam, persecutus est eos usque ad sanctum Jordanem.

Rursus idem pater noster narravit nobis, dicens: Cum aedificare inciperem templum sancti Quirici in Phaselide, effodiens templi fundamenta, apparuit mihi in somnis monachus quidam magnae, ut videbatur, abstinentiae, indutus palma, ferensque in humeris parvulum colobium de psiathio, dixitque mihi voce mitissima: Dic, abba Gregori, nunquid post tantos labores tantamque abstinentiam debuisti me extra templum, quod aedificas, dimittere? Ego autem senis vocem habitumque reveritus, aio ad illum: Non, domine; absit a me ut hoc faciam. Et ille: Vere hoc fecisti. Dixit autem ad illum: Quis nam es tu, domine? Ego, inquit, sum Petrus solitarius sancti Jordanis. Itaque surgens mane, perrexi, et quaesivi fodiens circa templum. Cumque foderem, inveni corpus ejus ita jacens, sicut in somnis illum videram. Constructoque oratorio, feci monumentum praeclarum in dextera templi parte, et illic eum deposui.

CAPUT XCIII. Vita abbatis Sisinii qui episcopatui renuntiavit, et ejus discipuli. Narravit nobis idem Pater noster Gregorius, dicens: Quadam die profectus sum ad abbatum Sisinium anachoretam. Erat autem hic senex, qui relicto episcopatu suo propter Christum, venerat prope castellum, quod appellatur Bethabara, et a sancto Jordane sex ferme milliaribus distat, ibique vitam solitariam agebat. Cum ergo venissem ad senem, et diu pulsarem, post multam horam aperuit discipulus ejus, et ait mihi: Vere, domine abba, infirmatus est senex usque ad mortem, oravitque Deum, ne de hoc saeculo migraret, donec audiret advenisse te in hanc regionem. Iveram enim Constantinopolim pro necessitate coenobii ad piissimum imperatorem Tiberium. Cum ergo profectus esset ad senem, annuntiassetque illi meum adventum, post prolixam horam descendit, dicens mihi: Ascende, Pater. Ascendentes autem invenimus senem obdormisse in pace. Cognovi igitur quia mox ut didicit me esse, qui pulsaveram, migravit ad Dominum. Et cum illum amplexaret, ait mihi defunctus leni ac miti voce: Bene venit abbas meus; rursumque obdormivit. Nuntiavi igitur in locis illis, ut venirent et sepelirent senem. Cum ergo venissent, et monumentum foderent, ait discipulus senis fodientibus sepulcrum: Facite charitatem, et aliquantulum latius fodite, ut duos capiat. Et cum illi foderent, posuit seipsum in psiathio, et requievit in pace. Sepelivimusque duos simul, senem scilicet et discipulum ejus.

CAPUT XCIV. Vita abbatis Juliani episcopi Bostrensis. Idem Pater noster Gregorius archimandrita narravit nobis de abbate Juliano episcopo Bostrense, quod cum recessisset de coenobio, et factus esset Bostrensis episcopus, quidam ex habitatoribus ipsius civitatis odio nominis Christi voluerunt eum veneno occidere, corrumpentesque pecuniis ministrum ejus qui ipsi porrigebat poculum, dederunt illi venenum, ut cum porrigeret metropolitae poculum, venenum in calicem mitteret. Puer autem ita ut dictum fuerat fecit, deditque calicem veneno infectum sancto Juliano. Suscepit vero illum sanctus vir, ac divinitus agnovit insidias. Susceptum ergo calicem ante se posuit, nihil omnino dicens puero; mittensque accersivit omnes primates civitatis, inter quos erant et qui illi insidias paraverant. Vir autem beatissimus nolens eos publicare qui hoc fecerant, voce mitissima omnibus dixit: Si arbitramini humilem Julianum veneno occidere, ecce coram vobis pestiferum calicem bibo. Signansque ter digito suo calicem, et dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus 890 sancti, bibo hunc calicem: bibit illum coram omnibus totum, atque illaesus perstitit. Quod illi cum vidissent, prostrati veniam petierunt.

CAPUT XCV. Vita Patricii senis monasterii in Scopulo. Erat quidam senex in eodem coenobio abbatis Theodosii sancti Patris nostri, genere quidem Sebastensis, nomine autem Patricius, senex valde (dicebat enim se esse annorum centum et tredecim) mitis et quietus. Narraverunt ergo nobis de illo ipsius loci Patres, quod fuisset praepositus monasterii Abazani, dimisissetque praepositi officium, periculum et judicium metuens (magnorum enim virorum esse dicebat, pascere rationales oves) ac venisset illuc, ut sub obedientia viveret, hoc judicans animae utilius esse.

CAPUT XCVI. De eodem, et de Juliano Arabe caeco. Dicebant autem nobis et hoc de ipso: Cum alius hic fuisset senex, genere Arabs, Julianus nomine, captus oculis, ipse aliquando scandalizatus est in Macarium archiepiscopum Jerosolymitanum, nolebatque communicare illi. Quadam ergo die abbas Julianus significavit abbati Simeoni, qui erat in monte mirabili (distat autem a Theopoli mons ipse milliaribus novem) dicens: Caecus sum, et quo abeam nescio; neque vero habeo qui possit auxiliari mihi, et communicare Macario detrecto. Indica mihi, Pater, quid agere debeam de fratre, qui fornicatus est, et de illo, qui se cum eo juramento constrinxit. Respondit autem abbas Simeon abbati Juliano, dicens: Ne recedas, neque te ipsum a sancta Ecclesia separes; neque enim illa male habet, gratia Domini nostri Jesu Christi Filii Dei. Sed et hoc scito, frater, quod si quis in haeresim inciderit, in coenobio vestro, habetis senem magnum, nomine Patricium. Hic autem senex juxta sacrarium infra omnes moratur, prope occidentalem ecclesiae murum; dicitque et ipse pro omnibus sanctam orationem oblationis, et ipsius oblatio sancta existimatur.

CAPUT XCVII. Vita et mors duorum fratrum monachorum, qui nunquam ab invicem separari juraverunt. Dicebat autem abbas Joannes anachoreta, cognomento Rutilus, audisse se ab abbate Stephano Moabita referente, quia cum esset in coenobio sancti abbatis Theodosii magni monachorum principis, erant illic duo fratres, qui sibi invicem juraverant quod neque in vita, neque in morte ab invicem separarentur. Cum ergo cunctos in coenobio aedificarent, unus ex eis impugnatus a fornicatione, dixit fratri suo: Dimitte me, frater, quia impugnor a fornicatione, et ferre non praevalens, volo ad saeculum reverti. Frater autem rogare coepit eum, dicens: Noli, quaeso, frater mi, noli perdere laborem tuum. Tunc is dicit ei: Aut dimitte me abire, aut tu veni mecum, ut voluptati satisfaciam. Frater autem ille cum nollet eum dimittere, abiit cum illo in civitatem. Ingressus igitur est in meretricis diversorium is qui impugnabatur: frater autem ille foris stans, pulverem de terra super caput suum jaciebat, et semetipsum affligebat. Postquam vero ille completo foedo opere e lupanari egressus est, dixit ad eum frater: Quid lucratus es ex peccato, frater mi? quantum inde detrimentum cepisti? Eamus rursus in coenobium. Qui ait: Non jam possum in eremum venire, vade a me; ego enim in saeculo maneo. Cum igitur multum rogaret eum, nihilque proficeret, neque se ille sequi jam ad eremum vellet, mansit et ipse cum illo in saeculo; laborabantque ambo manibus suis, ut viverent.

Per idem tempus abhas Abramius, qui postmodum factus est episcopus Ephesi, et nuper monasterium construxit Constantinopoli dictum Abramitarum, bonus ac mitis pastor, aedificabat monasterium suum, quod dicitur Bizantiorum. Abeuntes autem duo fratres laborabant in opere, ministrantes coementariis. Sumptam vero mercedem operis amborum frater ille qui in fornicationem lapsus fuerat, quotidie pergens in civitatem consumebat in luxuria. Alius vero quotidie jejunans et psallens, cum omni quiete faciebat opus, nemini aliquid loquens. Videntes autem illum artifices diebus singulis neque comedentem, neque aliquid loquentem, sed semper cogitanti similem, retulerunt de illo et de conversatione ejus sancto abbati Abramio. Tunc magnus revera Abramius accersivit operarium in cellam suam, et interrogavit eum, dicens: Unde es, frater? et quod est opus tuum? Ille autem omnia illi per ordinem confessus est, et quia fratris sui gratia sustineret omnia, ut Deus (inquiens) meam tribulationem videns salvet fratrem meum. His auditis, Abramius dixit fratri: Et Dominus donavit tibi animam fratris tui. Cum ergo dimisisset eum sanctus Abramius, exiissetque de cellula, ecce frater ille advenit clamans: Mi frater, assume me in eremum, ut salvus fiam. Continuo autem assumpsit eum, et abierunt ad speluncam prope sanctum Jordanem, et incluserunt 891 se. Post modicum vero temporis, cum magnifice secundum Deum profecisset spiritu frater ille, qui in fornicationem inciderat, migravit ad Dominum. Mansit autem superstes frater in eadem spelunca juxta juramentum, quousque et ipse moreretur.

CAPUT XCVIII. De eodem fratre superstite. Ad hunc fratrem post mortem alterius fratris veniens senex quidam ex monasterio Calamonis, ait illi: Dic mihi, frater, in tanto tempore solitariae vitae, spiritalisque exercitii, quid lucratus es? Dixit ei frater: Vade, et post decimum diem veni ad me, et dicam tibi. Senex autem abiens, post decimum diem rediit, invenitque fratrem migrasse ad Christum, et testam, in qua sic scriptum erat: Ignosce, Pater, quia nunquam, dum opus Dei agerem, aut horis constitutis psallerem, mentem meam dimisi in terram.

CAPUT XCIX. Vita Antonii senis monasterii in Scopulo. Narraverunt nobis Patres ejusdem monasterii sancti Patris nostri Theodosii, dicentes: Ante hos annos defunctus est hic senex quidam, Antonius nomine. Is in vita sua maxime jejuniis operam dans, profectus est in locum qui Cotulas dicitur. Quadam ergo die cum esset in eremo, ecce Saraceni in partes illas venientes viderunt senem, unusque ex eis educto gladio venit contra senem, volens necare illum. Senex autem ut vidit Saracenum contra se venientem, intuens in coelum, ait: Domine Jesu Christe, voluntas tua fiat. Statimque aperta est terra, et absorbuit Saracenum illum, senexque salvatus est, et glorificans Deum in monasterium ingressus est.

CAPUT C. Vita Petri Pontici monachi. Rursus narraverunt nobis praedicti loci Patres, quod illic fuerit quidam senex, Petrus nomine, genere Ponticus, multis praeclarisque virtutibus ornatus. De hoc sene Theodorus, qui fuit episcopus Rosensis, dicebat nobis, quod die quadam convenit illum ad Jordanem in monasterio Turrium, illic enim ipse morabatur, eique dixit: Fac charitatem, frater Theodore, veni mecum in montem Sina, quia illuc proficisci votum habeo. Qui cum nollet non obedire, dixit ad eum: Eamus. Cum vero transisset Jordanem, dixit ad Theodorum senior: Veni, frater Theodore, oremus ut usque ad montem Sina nullus nostrum comedat. Ad quem ille: Vere, Pater, ego hoc facere non possum. Prostravit autem se senex, et oravit, et usque ad Sina nihil comedit. Sumptis igitur illic sanctis mysteriis, tunc et cibum sumpsit. Similiter et a Sina usque Alexandriam ad sanctum Menam pervenerunt, nihil omnino comedente sene. Ibique denuo communicans, post communionem cibum sumpsit. Et a sancto Mena usque in sanctam civitatem venerunt, cum nihil omnino gustasset senior in via. Cum vero in sancta Christi Dei nostri resurrectione percepisset veneranda mysteria, tunc demum accepit et cibum. In hoc ergo toto tali tantoque itinere nisi tertio non comedit senex, semel in Sina monte, semel in Alexandria, et semel in sancta civitate.

CAPUT CI. Vita Pardi monachi Romani. Narraverunt etiam nobis de alio sene Patres ejusdem monasterii, dicentes: Erat hic senex quidam, qui ante modicum tempus defunctus est, Pardus nomine, genere Romanus. Hic dum esset junior, mulio fuerat. Die igitur quadam abiit Jericho cum mulis. Et cum esset in xenodochio, inventus est illic puer parvulus, quem, agente diabolo, mulus calce percussit et occidit, ignorante hoc abbate Pardo. Afflictus vero super hoc multum abbas Pardus, abiit in Arnonem, et effectus est anachoreta, lugens semper, dicens: Ego feci homicidium, et ut homicida in judicio damnatus sum. Erat autem illic prope torrentem leo. Diebusque singulis ibat abbas Pardus ad cubile leonis, stimulans et provocans leonem, ut exsurgeret et devoraret eum; leo autem nihil omnino illum laedebat. Videns autem senex, quia nihil proficeret, ait in seipso: Dormiam in via, per quam leo pergit ad fluvium; nam cum transibit ut eat ad bibendum, devorabit me. Cum ergo jaceret, ecce leo post paululum venit, et quasi ratione praeditus esset, cum omni quiete transilivit senem, neque omnino illum tetigit. Tunc senior certior factus est quod Deus remisisset illi peccatum, et veniens rursus in monasterium suum, vixit in magna continentia, aedificans omnes vitae suae exemplo usque ad diem obitus sui.

CAPUT CII. Relatio Sophronii sophistae de eo quod sibi in via contigerat. Cum interrogatus esset abbas Sophronius sophista frater meus, assistebamus prope illum ego et abbas Joannes scholasticus, et abbas Quiricus, et alii quidam ex Patribus, dixitque nobis: Pergebam modo in via, et ante me adolescentulae choream agebant, tripudiabantque dicentes: Bene veniat Sophronius; coronatus est Sophronius.

CAPUT CIII. Vita et virtutes abbatis Stratigii. 892 Dicebant de abbate Stratigio, Patre insignis monasterii sancti Patris nostri Theodosii, monasterii ipsius Patres, quod tres istas virtutes possederit supra aetatis nostrae monachos, jejunium, vigilias, et juge opus.

CAPUT CIV. Vita abbatis Nonni presbyteri. Narravit nobis in coenobio sancti Patris nostri Theodosii, abbas Theodosius, qui fuit episcopus Capituliadis, de abbate Nonno presbytero, quod nocte quadam, antequam pulsaret nocturnum signum, dum jaceret ipse in lectulo suo, audivit quemdam leni voce dicentem, Kyrie eleison. Cumque quinquaginta vicibus hoc ille iterasset, voluit ipse scire quis esset qui hoc dicebat. Et aspiciens, inquit, in ecclesiam per cellulae meae fenestram, vidi senem procumbentem genibus suis, et stellam lucidissimam super caput ejus ostendentem mihi quis esset senex.

Alius autem quidam de senibus ipsius coenobii narravit nobis de eodem abbate Nonno, dicens: Nocte quadam priusquam pulsaret signum, egressus de cellula mea, ibam ad ecclesiam. Et aspicio senem ante ecclesiam stantem, et extensis in coelum manibus orantem: lucebant autem manus ejus quasi lampades ignis. Quare metu perterritus recessi.

CAPUT CV. Vita sancti senis Christophori, genere Romani. Cum in Alexandria essemus, accessimus ad abbatem Theodorum, qui erat in sancta Sophia prope Pharum. Et narravit nobis senex, dicens: Ego in coenobio sancti patris nostri Theodosii, quod est in eremo sanctae Christi Dei nostri civitatis, saeculo renuntiavi; invenique illic senem magnum valde, nomine Christophorum, Romanum genere. Die igitur quadam prostratus ante illum, dixi: Fac charitatem, pater, et dic mihi quid in juventute tua operabaris. Cumque multum a me rogatus fuisset senex, agnito quod propter utilitatem animae illum rogassem, enarravit mihi, dicens: Quando saeculo renuntiavi, fili, magnum habui fervorem, summamque desiderii alacritatem ad monasticam vitam; ac diebus quidem exercebar in regulari psalmodia, noctibus vero pergebam in speluncam, in qua et sanctus Theodosius, et sancti Patres reliqui orare consueverant; descendensque in speluncam, centies flectebam genua, et procidebam Deo per gradus singulos; sunt autem numero decem et octo. Cumque per omnes gradus descendissem, permanebam illic, donec pulsaret signum. Tunc ibam ad synaxim cum Patribus. Cum autem opus istud undecim annis absque intermissione fecissem, cum jejuniis multis, et continentia, et nuditate rerum omnium, et obedientia, et labore corporali, veni nocte quadam secundum consuetudinem, ut in speluncam descenderem. Cumque implessem inclinationes corporis per singulos gradus, venturusque essem in speluncae pavimentum, factus in exstasi, video totum speluncae pavimentum candelis plenum, ex quibus aliae quidem accensae erant, aliae non. Aspicio autem et duos viros chlamyde indutos, candidoque habitu amictos, easdem candelas praeparantes. Ego autem dixi illis: ut quid posuistis hic candelas istas, nec permittitis nos descendere, et orare? Qui respondentes dixerunt mihi: Patrum candelae sunt. Dixi autem ad eos rursum: Cur aliae ex illis ardent, aliae non? Responderunt: Qui volunt candelas suas accenderunt, et qui nolunt, non accenderunt. Aio ad illos iterum: Facite charitatem; candela mea ardet, an non ardet? Illi autem dixerunt: Ora, et accendimus illam. Tunc dico illis: Adhuc oro. Et quid usque modo faciebam? Atque in hoc verbo ad me ipsum reversus sum, conversusque ultra jam neminem vidi. Tunc dixi in meipso: Christophore, majori labore opus est. Et mane facto, recessi de monasterio, et profectus sum ad montem Sina, nihil ferens mecum, nisi quo induebar tantum. Cumque illic egissem annos quinquaginta, venit mihi vox, dicens: Christophore, Christophore, redi in coenobium tuum ubi etiam bene certasti, ut illic consummeris cum Patribus tuis. Et modico tempore posteaquam mihi ista dixerat, sancta illius anima in pace requievit.

Rursum enarravit nobis idem Theodorus de eodem abbate Christophoro. Dicebat, inquit, senex: Die quadam ascendi in sanctam civitatem, ut adorarem sanctam crucem. Et cum adorassem, et jam exirem, aspicio fratrem quemdam in limine atrii pretiosae crucis, neque intrantem, neque exeuntem. Aspicio item et duos corvos impudenter ante illius faciem volantes, et alis suis oculos ejus importune impetentes, nec illum intrare permittentes. Intellexi vero eos daemones esse, et dixi illi: Dic, frater, cur stas in medio januae, nec intras? Qui ait mihi: Ignosce mihi, Pater mi, cogitationes habeo, ex quibus una mihi dicit: Ingredere, et adora pretiosam crucem. Alia dicit: Non, sed vade, et fac responsum, et alia vice adorabis. Ego autem ut audivi, tenui manum ipsius, et introduxi 893 in templum; et continuo fugerunt corvi. Cumque fecissem illum adorare sanctam crucem, et sanctam Christi Domini resurrectionem, dimisi eum in pace. Haec autem, inquit Theodorus, mihi senex enarravit, quia vidit me multum in ministeriis distentum, et orationis negligentem.

CAPUT CVI. Relatio abbatis Theodori de monacho Syro Severiano. Narravit iterum nobis idem abbas Theodorus, dicens: Xenodochium est hic prope Pharum, inter sanctam Sophiam et sanctum Faustum: qui autem illi praeerat, die quadam oravit me ut irem in xenodochium, et ibi morarer paucis diebus. Abiens igitur inveni illic monachum quemdam hospitio susceptum, Syrum genere, nihil habentem praeter cilicium, et pallium, et panes paucos. Stabat autem in uno angulo, semper die noctuque psallens, et nemini loquens. Veniente vero die sancta Dominica, abii ad illum, dicens: Veni, frater, ad sanctam Sophiam, ut communices sanctis venerandisque mysteriis. Qui ait: Non venio. Ad quem ego: Cur, oro te? Ait mihi: Quia Severianus sum, et non communico Ecclesiae. Audiens ego, quia non communicaret sanctae et apostolicae Ecclesiae, simulque videns illius optimam conversationem, vitamque virtutibus plenam, abii lugens in cellulam meam, et clausa janua, prostravi meipsum in faciem coram Domino per dies tres, et orabam illum cum lacrymis multis, dicens: Dominator Christe Deus noster, qui propter ineffabilem tuam immensamque clementiam inclinasti coelos, et descendisti propter salutem nostram, qui incarnatus es ex sancta Domina nostra Dei genitrice semperque virgine Maria, revela mihi qui sint qui bene et recte credunt; nosne qui sanctae Ecclesiae jungimur, an qui Severo consentiunt. Die vero tertia venit mihi vox invisibiliter, dicens: Vade, Theodore, inspice fidem ipsius. In crastinum igitur profectus, sedi ante illum, exspectans videre aliquid, juxta quod mihi vox dixerat: et cum mansissem sedens quasi una hora, et intuerer in ipsum stantem, et voce Syra psallentem, vidi teste Deo, filii, columbam super caput ejus stantem fuliginosam, veluti ex coquina venientem, squalidam ac fetidam. Tunc agnovi eam, quae mihi apparuerat, caliginosam fetidamque columbam, ipsius esse fidem. Haec autem nobis narravit in veritate cum multis lacrymis et singultibus sancta ipsius anima.

CAPUT CVII. Vita abbatis Gerasimi. Uno fere milliario distat a Jordane monasterium, quod abbatis Gerasimi dicitur. In hoc monasterium advenientibus nobis narraverunt qui illic morabantur senes de abbate Gerasimo, quod die quadam ambulans super Jordanis ripam, obvium habuit leonem valde rugientem, suspenso pede, cui infixus erat ex calamo aculeus, adeo ut ex hoc pes ipse intumuisset, et sanie plenus effectus esset. Cum igitur vidisset leo senem, ostendebat illi vulneratum ex infixo aculeo pedem, flens quodammodo et obsecrans ut illi curam adhiberet. Cum ergo vidisset eum senex tali necessitate constrictum, sedens apprehendit ejus pedem, aperiensque vulnus eduxit aculeum infixum, cum magna putredinis copia, diligenterque depurgato vulnere, et panno alligato, dimisit eum. Leo autem cum se curatum vidisset, noluit senem deserere, sed ut charus discipulus, quocunque pergeret, magistrum sequebatur, ita ut admiraretur senex tantam ferae gratitudinem. Igitur ex tunc senex nutriebat eum, mittens ante illum panem et infusa legumina.

Habebat autem ipsum monasterium asinum unum, ad ferendam aquam pro necessitate fratrum de Jordane. Consuetudinem autem fecerat senex, ut curam pascendi asini leo haberet. Itaque abiens cum illo juxta Jordanis ripas, pascentem observabat. Quadam autem die dum pasceretur asinus, leo se ab illo longiuscule avertit; cum ecce camelarius ex Arabia veniens, inventum asinum accepit, et secum duxit. Leo vero, amisso asino, rediit in monasterium tristis valde, et dejecta facie ac cervice, ad abbatem suum. Abbas igitur Gerasimus putavit quod asinum comedisset leo, et ait illi: Ubi est asinus? Ille vero quasi homo stabat tacens, et deorsum aspiciens. Dicit ei senex: Comedisti eum; benedictus Dominus. Quidquid faciebat asinus, amodo facies tu. Ex tunc igitur leo, jubente sene, portabat canthelium eapientem amphoras quatuor, ferebatque aquam in monasterium.

Die vero quadam venit miles quidam ad senem benedictionis gratia. Qui cum videret leonem bajulantem aquam, didicissetque causam, misertus est ejus, proferensque tria numismata dedit senibus, ut emerent asinum ad ipsius aquae ministerium, et liberarent ea necessitate leonem. Brevi autem transacto tempore, postquam liberatus a labore fuerat, camelarius ille, qui 894 asinum abstulerat, veniebat ferens triticum, ut venundaret illud in sancta civitate, habens et asinum secum. Et cum transisset Jordanem, accidit ut occurreret leoni; quo viso, dimisit camelos, et fugit. Leo autem, cognito asino, cucurrit ad eum, et ore, ut solebat, ejus capistrum mordens, traxit eum cum tribus camelis, et gaudens simul et rugiens, quod perditum asellum reperisset, venit ad senem. Senex vero, qui prius putabat quod asinum leo comedisset, tunc vero didicit quia insidias passus fuisset leo. Imposuit autem nomen leoni Jordanem. Egit itaque leo in monasterio cum fratribus plus quam quinque annos, nunquam recedens a sene.

Cum autem migrasset ad Dominum abbas Gerasimus, et a Patribus sepultus esset, per dispensationem Dei leo tunc in monasterio inventus non est. Post modicum vero venit leo in monasterium, et quaerebat senem suum. Abbas autem Sabbatius Cilix, qui et discipulus fuerat abbatis Gerasimi, viso illo, dixit ei: Jordane, senex noster dimisit nos orphanos, et migravit ad Dominum; sed accipe, et comede. Leo autem comedere nolebat, sed jugiter huc atque illuc se vertens circumspiciebat, quaerens videre senem suum, ac rugitu magno ipsius absentiam se ferre non posse significans. Abbas autem Sabbatius, et senes reliqui fricantes ejus cervicem, dicebant ei: Migravit senex ad Dominum, et dimisit nos. Sed ista dicentes non poterant tamen illius voces et ejulatus mitigare, sed quanto amplius ipsum verbis fovere ac solari se existimabant, tanto ipse magis ejulabat, majorique rugitu utebatur, et lamenta adjiciebat, ostendens ex voce, facie, et oculis moerorem, quem habebat non videns senem. Tunc ait illi abbas Sabbatius: Veni mecum, ex quo non credis nobis, et ostendam tibi ubi positus est senex noster. Sumensque eum, duxit ubi illum sepelierant. Distabat autem ab ecclesia quasi passibus quinque. Et stans abbas Sabbatius supra sepulcrum abbatis Gerasimi, dixit leoni: Ecce hic senex noster sepultus est. Et inclinavit genua sua abbas Sabbatius supra sepulcrum senis. Cum ergo id leo audisset, et vidisset prostratum super tumulum abbatem Sabbatium, et flentem, tunc et ipse prostravit se, percutiens in terram caput suum vehementer, et rugiens; atque ita continuo defunctus est super sepulcrum senis

Hoc autem totum factum est, non quia animam rationalem habuisse leo putandus sit, sed quod Deus voluerit glorificantes se glorificare, non solum in vita hac, sed etiam post mortem, et monstrare nobis qualem primo homini habuerint subjectionem bestiae, priusquam inobediens esset mandato, et antequam excideret e paradiso deliciarum.

CAPUT CVIII. Vita presbyteri virginis, ejusque uxoris itidem virginis. Cum in Samum insulam venissemus, vidimus in coenobio, quod Charixeni appellatur, abbatem Isidorum ipsius monasterii praepositum, virum eximiae virtutis, et magnae ad omnes charitatis, simplicitateque et humilitate maxime ornatum: quem etiam post aliquantulum temporis episcopum in eadem regione constitutum scimus. Hic enarravit nobis, dicens:

Est in octavo hujus civitatis milliario vicus habens etiam ecclesiam: in hac presbyter quidam fuit valde mirabilis, quem parentes invitum et renitentem uxorem accipere compulerunt. Verum ille non solum voluptatis illecebra captus non est, quamvis juvenis existeret, et legitimae conjunctus uxori, sed et ipsam induxit caste secum ac pudice vivere. Didicerunt igitur ambo psalterium, amboque simul in ecclesia psallebant, servantes se ipsos virgines usque in finem. Hic itaque presbyter die quadam falsa calumnia apud episcopum accusatus est. Quem episcopus ignorans institutum ejus, accersivit ex vico, et misit in carcerem, in quem solebant peccantes clerici includi et custodiri.

Cum igitur esset in carcere, adveniente sancto die Dominico, apparuit ei juvenis formosus valde, dixitque ei: Surge, presbyter, vade in ecclesiam tuam, ut sanctam oblationem offeras. Ait illi presbyter: Non possum, quia inclusus sum. Dixit ei is qui apparuit: Ego tibi aperio carcerem; veni, sequere me. Aperiensque januam, ante illum exiit: Cum vero egressi essent, ambulavit ille usque dum mille passibus distaret a vico presbyteri. Facta autem die, qui custodiebat carcerem ingressus est, requirens eum ubi clausus fuerat. Et non inveniens, perrexit ad episcopum dicens: Effugit presbyter, me habente clavem. Putans igitur episcopus quia effugisset, misit unum de servis episcopatus dicens: Vade, et vide si presbyter in vico suo est, nihilque illi interim dicas. Profectus ergo puer illum invenit in ecclesia sanctam oblationem offerentem. Reversusque dixit episcopo, illic esse presbyterum, ac eum se reperisse offerentem sacrificium. Episcopus autem magis ac magis contra illum indignatus, juravit quod 895 in crastinum eum cum summa ignominia reduceret.

Sequenti autem nocte apparuit presbytero is qui primo apparuerat, dicens: Veni, ut eamus ubi te episcopus incluserat in civitate. Assumensque illum adduxit rursum, et reposuit in carcere, ignorante custode carceris. Mane vero diei sequentis didicit e carcerario episcopus quia in custodia presbyter se ignorante inventus esset. Mittens episcopus sciscitabatur a presbytero quomodo de carcere exisset, et quomodo rursus absque carcerarii notitia ingressus esset. Qui respondit: Juvenis quidam speciosus valde et optime vestitus, episcopatus vestri, ut dicebat, minister, aperuit mihi ostium, et praecedebat me usque ad unum milliare prope vicum nocte Dominicae, idemque rursus sequenti nocte veniens reduxit me. Episcopus igitur accersivit omnes servos episcopatus, sed nullum ex ipsis recognovit presbyter. Tunc intellexit episcopus quod angelus Dei fuerat qui hoc egisset, ne virtus presbyteri prorsus occultaretur, sed ut omnes discerent, et glorificarent Deum, qui glorificantes se glorificat. Et de ipso valde aedificatus, dimisit illum a se in pace, multa contra eos clamans qui illum injuste accusaverant.

CAPUT CIX. Vita abbatis Georgii, qui nunquam turbabatur. De abbate Georgio, Patre monasterii abbatis Theodosii, narravit nobis abbas Theodosius ejus discipulus bonus ac mitis et humilis, qui fuit episcopus Capitoliadis, quod duodecim annos observasset eum, si vel semel turbaretur, et nunquam turbatum vidit, idque in hoc tempore, quando omnis desidia, et negligentia, et mollities, et inobedientia regnat. Quis autem, aiebat, ita frenavit oculum, sicut Pater noster sanctus Georgius? Quis ita posuit januam auribus, sicut beatus ille? Quis ita continuit linguam, sicut Pater noster? Quisnam solaris radius ita illustravit terram, sicut Pater noster nostrum omnium corda radiavit?

CAPUT CX. Dicta egregia sancti cujusdam senis Aegyptii. Assumpsi dominum meum Sophronium, et perreximus in monasterium quod ab Alexandria decem et octo passuum millibus distat, ad senem quemdam magnae virtutis, Aegyptium genere, dixique seni: Dic nobis verbum, Pater, quomodo debemus simul habitare, quia dominus Sophista voluntatem saeculo renuntiandi habet. Ait senex: Bene facis, fili, renuntians saeculo, salvansque animam tuam. Sedete igitur in cella, ubi vultis, sobrie et vigilanter, quietem ac silentium servantes, et sine intermissione orantes; et spem habeo in Deum, filii, quod mittet vobis scientiam suam ad illuminandas animas vestras.

Dixit iterum: Si salvari, filii, cupitis, fugite homines. Hodie enim nos non desistimus omnium terere limina, omnemque civitatem ac regionem circuire, sicubi possimus avaritiae vel inanis gloriae nobis ipsis stipendia acquirere, et animas nostras implere vanitate.

Dixit iterum senex: Fugiamus jam, filii, quoniam appropinquat tempus.

Dixit iterum: Vae, vae, quantum flebimus, quantumque poenitebimus pro eo quod modo poenitere nolumus.

Dixit iterum: Neque cum laudamur, nos ipsos continemus sub humilitate; neque rursus cum vituperamur, toleramus. Aliud quippe nobis inanem gloriam suggerit, aliud moestitiam nobis miseris facit: ubi vero tristitia et inanis gloria est, nihil boni reperitur.

Dixit iterum: Patres nostri, ut magni atque mirabiles, pascebant multos; ego autem humilis unam ovem regere non valeo, sed semper ferarum morsibus pateo.

Ait rursus: Daemonum opus hoc est, ut cum animam in peccatum dejecerint, tunc nos in desperationem praecipitent, ut perfecte nos perdant. Semper enim daemones dicunt animae: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Si igitur sobria fuerit anima, et ipsa ad eos econtra clamabit, et dicet: Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini (Psal. CXVII). Quoniam igitur magnam habent impudentiam daemones, et ipsi rursus clamant, dicentes: Transmigra in montem, velut passer (Psal. X). Idcirco et nos ad illos dicere debemus: Nam et ipse Deus meus, et Salvator meus, adjutor meus, non emigrabo (Psal. LXI).

Dixit iterum senex: Esto janitor cordis tui, ne intret peregrinus, dicens: Noster es, an adversariorum?

CAPUT CXI. Factum cujusdam viri calvi et sacco induti. Ego et sodalis meus Sophronius, cum in Alexandria essemus, die quadam perreximus ad Theodosii ecclesiam, obviumque habuimus in vico virum quemdam calvum, indutum sacco usque ad genua. Videbatur autem quasi fatuus et amens. Dixit igitur mihi abbas Sophronius: Da mihi nummos, et videbis virtutem venientis. 896 Dedi ergo illi quinque nummos: qui acceptos dedit illi qui videbatur ut amens. Accepit autem eos ille, nihil omnino loquens. Nos autem clam illum secuti sumus e vestigio. Ille vero cum flexisset a via, extendit in coelum manum suam dexteram habentem nummos, et post haec prostravit se coram Deo, positisque in terra nummis abiit.

CAPUT CXII. Vita et mors Leonis monachi, genere Cappadocis. Temporibus imperii Tiberii fidelissimi Caesaris, ascendimus in Oasim, vidimusque illic magnum in divinis rebus monachum, genere quidem Cappadocem, nomine autem Leonem. De hoc multi multa digna admiratione narrabant nobis. Nos autem ad illius pertingentes familiare colloquium, magnumque experimentum capientes sancti hujus viri, magnifice aedificati sumus, et maxime in humilitate ejus, et silentio, et nuditate rerum omnium, et charitate, quam ad omnes habuit. Dicebat ergo semper venerabilis hic senex: Credite mihi, filii, quia regnare habeo. Nos autem dicebamus ei: Crede nobis, abba Leo, quia nullus ex Cappadocia unquam regnavit; importunam ergo habes istam cogitationem. Ille vero rursus dicebat: Veraciter, filii, regnare habeo. Nemo autem poterat eum ab hac cogitatione removere.

Cum igitur venissent Mazices, et universam provinciam illam devastassent ac diripuissent, venerunt et in Oasim, et monachos quidem plures occiderunt, plurimosque captivos duxerunt. Inter quos acceperunt et abbatem Joannem (erat autem hic lector magnae Constantinopolitanae Ecclesiae) et abbatem Eustathium Romanum, et abbatem Theodorum Cilicem. Erant autem tres isti infirmantes. Cum ergo vincti fuissent, ait abbas Joannes barbaris: Ducite me in civitatem, et faciam ut episcopus det pro nobis numismata viginti quatuor. Accepit ergo illum unus ex barbaris, et duxit prope civitatem, ingressusque est abbas Joannes ad episcopum. Inventus est autem in urbe et abbas Leo, et alii quidam Patrum, atque ideo tenti non fuerant. Ingressus igitur abbas Joannes coepit orare episcopum ut barbaro numismata daret; episcopus autem non plura quam octo numismata habere inventus est. Voluerunt ergo dare barbaro octo numismata, et noluit accipere, dicens: Aut viginti quatuor numismata praebete mihi, aut monachum date. Coacti igitur sunt, qui erant in civitate rursus abbatem Joannem barbaro dare flentem et ejulantem. Adduxit autem illum in sua tabernacula barbarus. Post tres ergo dies, sumptis octo numismatibus, abbas Leo in eremum exiit, ubi erant barbari, oravitque illos, dicens: Accipite me cum octo numismatibus, et tres istos dimittite, qui infirmi sunt, neque pergere per eremum possunt; nam interficietis eos, et detrimentum patiemim: ego vero sanus sum, et serviam vobis. Tunc barbari acceperunt abbatem Leonem, et octo numismata, e dimiserunt illos tres. Abiit ergo abbas Leo usque ad quemdam locum, et cum prae debilitate pergere ultra non posset, barbari decollaverunt eum. Implevitque abbas Leo Scripturam dicentem: Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut ponat quis animam suam pro amicis suis (Joan. XV). Tunc nos quoque cognovimus quidnam esset quod dixerat, Quia regnare habeo. Veraciter enim regnavit, qui posuit animam suam pro amicis suis.

CAPUT CXIII. Admonitio abbatis Joannis de Petra. Ad abbatem Joannem de Petra perrexi, sumpto mecum et sodali Sophronio, rogavimusque illum dicentes: Dic nobis verbum. Senex autem ait: Amate nuditatem rerum omnium, et continentiam. Credite dicenti mihi, cum adolescens morarer in Scythi, quidam senum splene indoluit, et modicum aceti quaesitum est in quatuor ejus loci monasteriis, et inventum non est. Tanta erat apud eos paupertas, et nuditas, et continentia. Erant autem ibi Patres quasi ter mille et quingenti.

CAPUT CXIV. Vita abbatis Danielis Aegyptii. Narravit autem nobis sanctus senex de abbate Daniele Aegyptio, dicens: Ascendit senex ipse die quadam in Therenuten, ut opus manuum suarum venderet. Adolescens autem quidam precabatur senem, dicens: Per Deum, senior, veni in domum meam, et fac orationem super uxorem meam, quia sterilis est. Senex autem compulsus a juvene abiit cum illo in domum suam, fecitque orationem super uxorem ejus, et volente Deo mulier in utero concepit. Viri ergo quidam non timentes Deum coeperunt seni detrahere, et dicere: Vere juvenis iste infecundus est, sed mulier a sene praegnans facta est. Venit igitur haec fama ad senis aures, et scripsit senex marito mulieris, dicens: Cum pepererit uxor tua, nuntia mihi. Cum ergo peperisset uxor illius, seni significavit juvenis, dicens: Per Deum et orationes tuas, Pater, genuit uxor mea. Tunc abbas Daniel 897 ingressus ait juveni: Fac prandium, et voca cognatos et amicos tuos. Cum igitur pranderent, sumens senex puerulum in manibus coram omnibus dixit infantulo: Quis est pater tuus, infans? Ait autem infans: Hic, ostendens digito manus suae juvenem. Erat autem infantulus dierum viginti quinque.

CAPUT CXV. Admonitiones abbatis Joannis Cilicis. Dicebat abbas Joannes Cilix praepositus Raythu fratribus: Filii, sicuti fugimus mundum, fugiamus concupiscentias carnis (I Joan. II).

Dixit iterum: Imitemur Patres nostros, qui cum tanta austeritate vitae et silentio sederunt in loco isto.

Dixit iterum: Ne sordidemus locum istum, filii, quem patres nostri a daemonibus emundaverunt.

Ait rursus: Locus iste monachorum, non negotiatorum est.

Dixit iterum: Inveni hic senes. qui septuaginta annos hoc eodem in loco egerant, herbis solum et palmarum fructibus viventes.

Dixit iterum senex: Septuaginta et sex annos habeo in hoc loco, multa mala et horrenda perpessus a daemonibus.

CAPUT CXVI. De fratre cui falso objiciebatur subtraxisse numisma. Narravit nobis abbas Andreas Messenius, dum essemus in Raythu, dicens: Cum essem adolescens, recessimus ego et abbas meus de Raythu, et venimus in Palaestinam; mansimus autem apud senem quemdam. Senex ergo qui suscepit nos, habebat unum numisma, quod ubi posuisset, per errorem oblitus, suspicatus est quod junior ego furatus illud essem. Dicebat ergo senex Patribus loci ipsius, quia frater Andreas numisma accepit. Quod cum audisset abbas meus, vocavit me, et ait mihi: Dic, Andrea, tu numisma senis accepisti? Ad quem ego: Ignosce, abba, ego nihil accepi. Habebam autem pallium, quod abiens vendidi numismate, et accipiens numisma profectus sum ad senem, et prostratus illi veniam petii, et dixi: Ignosce mihi, abba, quia Satanas decepit me, et accepi numisma tuum. Erat autem illic et saecularis quidam. Ait ad me senex: Vade, fili, nihil perdidi. Iterum igitur prostratus veniam petebam dicens: Per Dominum, abba, accipe numisma, ecce hoc est; et fac mihi orationem, quoniam Satanas immisit mihi ut furarer illud, et affligerem vos. Dixit iterum senex: Fili, non perdidi quidquam. Cum vero illi non acquiescerem, tunc ait mihi saecularis ille: Vere, domine frater, hesterno die cum huc venissem, inveni senem plorantem, et prostratum, petentemque veniam in magna afflictione animi, dixique illi: Fac charitatem; quid est quod habes? Et dixit mihi senex: Quia fratrem injusta calumnia exagitavi, dicens quod numisma furatus esset, et ecce inveni illud. Tunc senex aedificatus est in me, quod cum non accepissem numisma, detulerim illud ad eum dicens: Accipe numisma, ego enim illud cepi.

CAPUT CXVII. De fratre daemoniaco ab abbate Andrea sanato. Frater quidam daemonium habens accessit ad abbatem Simeonem Stylitem, in admirabilem montem, rogans ut pro se oraret, et effugaret ab eo daemonem. Dixit ei abbas Simeon: Ubi moraris? Qui ait: In Raythu. Ad quem senex: Miror, inquit, frater, cur tanto te labore fatigaveris, tantumque itineris peregeris, ut venires ad me peccatorem hominem, cum tales ac tantos Patres habeas in monasterio tuo. Vade igitur ad abbatem Andream, et roga illum ut oret pro te, et statim curabit te. Venit igitur frater in Raythu; et sicut sibi mandaverat beatus Simeon, prostravit se illi, rogans et dicens: Ora pro me, Pater. Dixit ei abbas Andreas; Accepit gratiam hujus curationis abbas Simeon. Cumque fecisset orationem, continuo mundatus est frater, et gratias reddidit Deo.

CAPUT CXVIII. Vita Menae diaconi monachi in Raythu. Narravit nobis abbas Sergius in Raythu de fratre quodam illic diacono, Mena nomine, et ait: Cum exisset aliquando Menas ad ministerium, reversus est ad saeculum: quid autem illi contigerit, nescimus, nisi quia reliquit monasticum habitum, et saecularis effectus est. Post multum vero temporis profectus est Theopolim, et cum rediret Seleuciam, vidit monasterium sancti abbatis Simeonis Stylitae de longe, et ait intra se: Ascendam, et videbo magnum Simeonem; nunquam enim eum viderat. Euntem vero et jam columnae appropinquantem ut vidit abbas Simeon, divinitus agnoscens quod esset monachus, et quia diaconus ordinatus fuisset, vocavit ministrum suum, dicens: Affer huc forfices. Cumque attulisset, ait illi: Benedictus Dominus; tonde illum, ostendens eum digito, erant enim ibi multi circa columnam. Admiratus autem ille in verbo senis, simulque timore magno comprehensus suscepit tonsuram, nihil omnino loquens; intellexit enim quia Deus revelasset seni de se. Cum minister ergo 898 totondisset illum, ait ei magnus Simeon: Fac orationem diaconi. Et cum orasset, ait illi iterum: Perge in Raythu, unde etiam existi. Dicente autem illo, se verecundari, Patrumque aspectus ferre non posse; rursus ait illi abbas Simeon: Crede mihi, fili, quia vereri omnino non debes; hilari enim facie et grato animo te suscipient Patres, gaudiumque illis fiet et exsultatio in conversione tua. Et hoc autem scito, fili, quia Deus signum in te facturus est, ut agnoscas quoniam ignovit tibi illius immensa et ineffabilis bonitas peccatum istud. Venientem igitur in Raythu supinis manibus exceperunt patres, miseruntque ipsum in sanctum sacrarium. Quadam igitur die Dominica cum ferret sanctum et vivificum sanguinem magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, continuo exiit oculus ejus unus; atque ex hoc signo cognoverunt Patres quia ignovisset illi Deus peccatum istud, juxta verbum magni Simeonis.

CAPUT CXIX. De daemone qui in habitu monachi profectus est ad cellam cujusdam senis in Raythu. Dicebat nobis abbas Eusebius presbyter ejusdem monasterii Raythu, cum ad illum venissemus, quod daemon in habitu monachi profectus fuit ad cellam senis, et cum pulsasset januam, aperuit senex, et dixit illi: Ora. Daemon autem ait: Et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Senex autem rursus dixit: Ora. Et daemon similiter ait: Nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Tunc senex, Ora, et dic: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, etiam nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Hoc autem cum dixisset senex, daemon quasi vim passus ab igne, evanuit.

CAPUT CXX. De tribus Monachis mortuis inventis a piscatoribus Pharonitis. Narraverunt nobis Pharonitae piscatores, dicentes: Die quadam ivimus in Buchrin trans mare Rubrum, et cum plurimos pisces cepissemus, reversi sumus, et venimus prope Pereleum. Volentesque transfretare in Raythu, prohibiti sumus a ventis contrariis, ac maris tempestate detenti sumus per dies nonaginta. Venientes autem in quoddam maximum desertum, invenimus subter unum saxum tres anachoretas defunctos, indutos colobiis de sibino, melotesque illorum juxta eos erant positae. Accepimus itaque illos, et duximus ad navem, continuoque aestuans mare tranquillum factum est, et venti contrarii in opportunos conversi sunt. Et transfretavimus secundis ventis, et venimus in Raythu: Patres autem sepelierunt eos cum antiquis senibus.

CAPUT CXXI. Vita et mors abbatis Gregorii Byzantini, et alterius Gregorii Pharonitae ejus discipuli. Narraverunt nobis ipsius loci Patres de abbate Gregorio Byzantino, et discipulo ejus abbate Gregorio Pharonite, quod in insula quadam maris Rubri manserint. Illa vero insula aquam non habebat, sed ex continenti afferebant aquam sibi in usus suos. Habebant enim ratem, cum qua exibant, et afferebant aquam. Quadam autem die dimiserunt ratem in mare, ligantes illam ad saxum quoddam. Nocte vero illa facta est unda vehemens, ruptoque fune periit ratis. Manserunt autem Patres illi non habentes, unde sibi aquam deferrent. Post octo itaque menses venerunt monachi de Raythu, et invenerunt ambos mortuos. Invenerunt autem et in dorso testudinis ita scriptum: Abbas Gregorius Pharonites viginti et octo diebus aquam non bibens, defunctus est: ego autem dies triginta septem transegi, ex quo non bibi. Invenimus vero ambos integros, sumentesque illos, sepelivimus in Raythu.

CAPUT CXXII. De duobus monachis, qui nudi ingressi sunt ecclesiam ut communicarent, nec visi sunt ab aliquo, nisi ab abbate Stephano. Venimus ad abbatem Stephanum Cappadocem in Sina monte, narravitque nobis, dicens: Cum essem ego in Raythu ante hos annos, quinta feria Coenae Domini, eram in ecclesia. Cumque consummaretur sancta oblatio, Patresque omnes assisterent, ecce video duos quosdam anachoretas ecclesiam ingredi, erant autem nudi, nullusque Patrum alius animadvertit quod nudi essent, nisi ego solus. Cum igitur communicassent Dominico corpori et sanguini, exierunt de ecclesia, et abibant; ego autem una cum illis exivi. Cum ergo egressi essemus, prostravi me illis, dicens: Facite charitatem, accipite me vobiscum. Cognoverunt autem quia videram illos nudos, et dixerunt mihi: Bene sedes, quiesce. Rursus ego rogabam illos ut acciperent me secum. Tunc dixerunt mihi: Non potes nobiscum esse, sede, bona enim tibi sedes est. Facientes autem mihi orationem, vidente me super aquas Rubri 899 maris pedibus ingressi sunt, et trans mare abierunt.

CAPUT CXXIII. Vita abbatis Zosimi Cilicis. Perreximus ad abbatem Zosimum Cilicem in monte Sina, ubi morabatur; renuerat enim episcopatum senex, et redierat in cellulam suam. Erat autem vir magnae abstinentiae, narravitque nobis, dicens: Cum essem junior, exivi de Sina, et abii in Ammoniacem ut illic morarer, invenique ibi senem vestitum colobio de sibino. Senex autem ut vidit me, priusquam illum salutarem, ait mihi: Quid huc advenisti, Zosime? vade, non enim potes hic sedere. Existimans autem quia cognovisset me, prostravi me ante illum, dicens: Fac charitatem, Pater, unde me nosti? Senex autem dixit mihi: Ante duos dies apparuit mihi quidam, dicens: Ecce veniet ad te monachus quidam, nomine Zosimus; non permittas eum hic manere; volo enim ecclesiam Babylonis, quae in Aegypto est, illi credere. Tacuitque senex, et dimisso me, abiit a me quantum est jactus lapidis. Et cum duas horas in oratione complesset, venit ad me, et osculans faciem meam, ait mihi: Fili charissime, bene venisti; Deus enim te huc adduxit, ut commendes terrae corpus meum. Dixi autem ei: Quot annos in hoc loco habes, abba? Dixit ad me: Quadraginta et quinque annos impleo. Et apparuit mihi facies ejus tanquam ignis. Et ait mihi: Pax tibi, fili, et ora pro me. Et haec dicens collocavit scipsum, et requievit. Ego autem, effossa humo, sepelivi eum, et post duos dies recessi glorificans Deum.

CAPUT CXXIV. Ejusdem relatio. Narravit autem nobis et hoc senex, dicens: Ante annos viginti duos ascendi in Porphyritem, volens illic morari; accepi autem et discipulum meum Joannem mecum. Cum ergo illuc venissemus, invenimus duos anachoretas, mansimusque prope illos. Erat autem alter quidem ex his Galata, nomine Paulus; alter vero Melitinus, nomine Theodorus, ex monasterio fuerat abbatis Euthymii. Ferebant autem colobia ex pellibus bubalorum. Mansi autem illic ferme duos annos, distabamusque ab invicem quasi duobus stadiis. Die autem quadam cum sederet Joannes discipulus meus, percussit eum serpens, statimque defunctus est, sanguinem ex omnibus partibus fundens. In multa igitur angustia existens, abii ad anachoretas: qui statim ut viderunt me turbatum et afflictum, antequam aliquid dicerem ad eos, dicunt mihi: Quid est, abba Zosime? mortuus est frater? Dico illis: Ita sane, mortuus est. Venientes igitur mecum, videntesque ipsum in terra jacentem, dicunt mihi: Noli contristari, abba Zosime; adest divinum adjutorium. Vocantesque fratrem dixerunt: Frater Joannes, surge, quia senex te opus habet. Continuoque surrexit frater de terra. Quaerentes autem bestiam, et invenientes, tenuerunt eam, et in conspectu nostro illam in duas partes disruperunt. Tunc dicunt mihi: Abba Zosime, vade in Sina: Deus enim tibi committere vult ecclesiam Babylonis. Continuo itaque recessimus nos. Cumque venissemus in Sina, post paucos dies abbas misit me et duos alios in ministerium in Alexandriam; tenensque nos papa Alexandrinus beatissimus Apollinaris, omnes tres fecit episcopos, unum quidem Heliopoleos, alium Leontopoleos, me vero in Babylonem misit.

CAPUT CXXV. Factum pulchrum abbatis Sergii anachoretae. Narraverunt nobis quidam patrum in Sina de abbate Sergio anachoreta, quod cum moraretur in Sina, constituebat illum dispensator super burdones. Cum ergo die quadam properaret, ecce leo jacebat in via: porro burdonarii, burdonesque, viso leone, timore correpti, recesserunt. Tunc abbas Sergius sumens de pera unam eulogiam, profectus est ad leonem, dixitque ei: Accipe eulogiam Patrum et rede via, ut transeamus. Sumptaque leo eulogia recessit.

CAPUT CXXVI. Egregia responsio abbatis Orenti montis Sina. Dicebant nobis ejusdem loci sancti Patres de abbate Orento, quod die quadam Dominica ingressus est senex in ecclesiam verso sago suo, ita ut foris villosus esset. Stante igitur eo in choro, venerunt quidam de dispensatoribus loci, et dixerunt seni: Cur ita, Pater, ingressus es converso sago tuo in ecclesiam ad derisionem nostram coram peregrinis? Respondit ei senex: Vos evertistis Sina, et nemo vobis dixit aliquid, et ego quia converti sagum meum, dicitis mihi: Quare convertis sagum tuum? Ite, corrigite quae evertistis, et ego corrigam quae everti.

CAPUT CXXVII. Vita abbatis Georgii sancti montis Sina, et anus cujusdam ex Galatia Phrygiae. Narravit nobis abbatissa Damiana solitaria, mater abbatis Athenogenis 900 episcopi Petrensis, dicens: Erat quidam abbas in sancto monte Sina, nomine Georgius, magnae virtutis et abstinentiae vir. Huic abbati Georgio magni Sabbati die sedenti in cellula sua venit desiderium faciendi sacrum diem resurrectionis in sancta civitate, et sumere veneranda mysteria in sancta Christi Dei nostri Resurrectione. Per totam ergo diem senior hujusmodi cogitatione sollicitabatur et orabat. Cum itaque sero factum esset, venit discipulus ejus dicens ei: Jube, Pater, ut camus ad synaxim. Senex autem respondit ei: Vade et tempore sanctae communionis veni ad me, et pergam. Mansit itaque senex in cellula. Cum autem advenisset tempus sanctae communionis in sancta Resurrectione, inventus est senex prope archiepiscopum beatum Petrum, qui praebuit illi cum presbyteris sanctam communionem. Videns igitur eum patriarcha, dixit Menae syncello seu assessori suo: Quando venit abbas montis Sina? Respondit ille: Per orationes vestras, domine, non vidi illum nisi nunc solummodo. Tunc ait patriarcha: Dic illi ut non recedat; volo enim ut mecum sumat cibum. Ille vero profectus id dixit seni. Qui ait: Voluntas Dei fiat. Cum ergo senex dimisisset synaxes, adorato sancto monumento, inventus est in cellula sua. Et ecce discipulus ipsius pulsavit, et dixit: Pater, veni, ut communices. Senex vero profectus in ecclesiam cum discipulo suo, iterum sumpsit veneranda mysteria. Petrus autem archiepiscopus contristatus, quod illi inobediens fuisset, post solemnitatem misit ad episcopum Phari abbatem Photinum, et ad patres Sina, ut abbatem ad se mitterent. Cum ergo venisset qui attulerat litteras, dedissetque illas, misit et senex tres presbyteros, abbatem scilicet Stephanum Cappadocem, magnum illum virum, cujus et supra meminimus (Cap. 122); et abbatem Zosimum, cujus etiam superius mentionem fecimus (Cap. 123), et abbatem Dulcitium Romanum, ad patriarcham, purgavitque se ipsum senior scribens ac dicens: Absit a me, mi domine sanctissime, ut sanctum angelum vestrum contempserim. Scripsit autem et hoc ad eum: Ut sciat beatitudo vestra, post sex menses Christo Domino ac Deo nostro simul occursuri sumus, et illic adorabo vos. Egressi itaque presbyteri dederunt patriarchae litteras: dixerunt autem et hoc ei, quoniam senex multos annos habebat, ex quo non venerat in Palaestinam. Ostendebant item et litteras episcopi Phari simul contestantes quod ferme septuaginta annos haberet senex, ex quo de sancto monte Sina non exierat. Sanctus vero ac mitissimus Petrus afferebat testes eos qui tunc adfuerant episcopos et clericos, dicentes: Vere nos senem vidimus, et omnes osculo sancto illum salutavimus. Postquam igitur impleti sunt sex menses, requieverunt in pace senex et patriarcha, juxta scilicet ipsius senis prophetiam.

Narravit nobis eadem abbatissa Damiana et hoc dicens: Die sancto Parasceves, antequam includerer, abii ad sanctum Cosmam et Damianum, et illic totam noctem peregi. Venit itaque sero anus quaedam ex Galatia Phrygiae, et dabat omnibus qui in templo erant duo minuta: die igitur quadam neptis mea, et fidelissimi imperatoris Mauritii, veniens in sanctam civitatem orationis gratia, egit ibi annum integrum. Assumpsi ergo eam, et adduxi ad sanctos Cosmam et Damianum. Cum igitur in oratorio essemus, aio cognatae meae: Vide, filia, quia venit anus quaedam dans duo minuta (ea enim mihi saepius dederat), sume illa, ne superbias. Illa autem indignans dicebat: Mandatum habeo accipere? Tunc dixi ei: Etiam, accipe; mulier enim sancta est et magnae virtutis: tota enim hebdomada jejunat, et quidquid in hebdomada laborans lucratur, erogat his qui in templo inveniuntur. Est autem vidua quasi annorum octoginta. Sume igitur duo minuta, et da illa tu quoque alteri: tantum ne respuas anus istius sacrificium. Ista nobis loquentibus, ecce anus veniens duo minuta erogabat; veniensque dedit mihi cum omni silentio; dedit autem et nepti meae, dicens: Accipe ista, et comede. Cum ergo abiisset, agnovimus quod Deus illi revelasset quod dixeram ei, ut acciperet et alteri pauperi daret. Misit igitur unum ex pueris suis, et de duobus minutis emit lupinos, et comedit. Asseverabat autem coram Deo dicens, eos tanquam mel dulces fuisse, ita ut miraretur et glorificaret Deum, qui dat gratiam servis suis.

CAPUT CXXVIII. Vita Adelphii episcopi Arabessi, et de beato Joanne Chrysostomo. Perreximus ad abbatem Athanasium in monasterium sancti Patris nostri Sabae, narravitque nobis, dicens: Audivi referente abbate Athenogene episcopo Petrae, filio abbatissae Damianae, tale aliquid:

Fratrem habuit avia mea Joanna, nomine Adelphium, episcopum Arabessi, sororem quoque abbatissam monasterii mulierum. Quadam vero die abiit episcopus ad monasterium visitandae sororis gratia. Et cum intraret atrium monasterii, vidit 901 unam de sororibus a daemone correptam, et in pavimento projectam. Convocans igitur episcopus sororem suam, ait illi: Placetne tibi ut soror ista perturbetur a daemone, et dehonestetur? An ignoras quia judicium portas omnium sororum, ut abbatissa? Quae dixit ei: Et ego quid possum facere adversus daemonem? Episcopus autem rursum dixit ei: Et quid hic tot annis facis? Factaque oratione, episcopus mundavit a daemone sororem illam.

Rursus idem abbas Athanasius narravit nobis de eodem episcopo Adelphio, dicens, sese venerabilem Joannam sororem ipsius ita referentem audisse: Cum sanctissimus episcopus Constantinopolitanus Joannes Chrysostomus in Cucusum in exsilium missus est, in domo nostra mansit. Ex hoc igitur ingentem confidentiam et charitatem habuimus ad Deum. Dicebat ergo frater meus Adelphius: Cum in exsilio mortuus esset beatissimus Joannes, dolorem pertuli incredibilem, quod talis ac tantus vir, orbisque magister, laetificans Ecclesiam Dei, a throno suo exsul defunctus est. Deprecabar ergo, inquit, Deum cum multis lacrymis, ut ostendere mihi dignaretur, in quo statu esset, et an cum patriarchis adnumeratus esset. Cum ergo diutius orassem, in exstasi effectus sum, aspexique virum nimis speciosum, qui tenens manum dexteram meam, adduxit me in locum quemdam illustrem et gloriosissimum, ostendebatque mihi ecclesiae doctores. Ego vero circumspiciebam, videre quaerens quem cupiebam, magnum Joannem dilectissimum meum. Cum ergo ostendisset mihi omnes, et uniuscujusque proprium nomen expressisset, rursus tenens me per manum, eduxit me foras. Ego autem sequebar illum tristis, quod non vidissem cum patribus et Ecclesiae magistris beatum Joannem. Cum itaque egrederer, is qui praeerat januae, apprehendens me dixit mihi: Quid habes? cur tristis es? nemo unquam huc ingressus, tristis exivit. Tunc dixi illi: Haec mihi causa moeroris est, quod amantissimum mei Joannem episcopum Constantinopolitanum una cum caeteris doctoribus non vidi. Rursum dixit mihi: Joannem dicis poenitentiae ducem? Aio ego: Illum sane. Respondens autem dixit mihi: Ipsum homo in carne vivens videre non potest, illic enim assistit, ubi thronus est Domini.

CAPUT CXXIX. Vita cujusdam Stylitae. Abbas idem Athanasius narravit nobis, audisse se narrantem abbatem Athenogenem episcopum Petrae, quod in provincia sua fuerit Stylites quidam, ad quem omnes qui veniebant, inferius stantes loquebantur, eo quod non haberet scalam. Si quando igitur dixisset illi frater: Volo tibi dicere cogitationem; dicebat et ipse illi leni voce: Veni ad gradus columnae; ibatque ipse ad aliam columnae partem; et ita loquebantur mutuo, Stylita quidem superius stante, fratre autem inferius. Caeterorum vero qui assistebant, nullus ea quae dicebantur audire poterat.

Dicebat et hoc abbas Athenogenes de eodem Stylita, quod duo saeculares se mutuo valde diligentes, pergebant ad eum multis annis ambo simul, et nunquam unus sine altero proficiscentes. Quadam ergo die venit, nesciente socio suo, alter ad illum; cumque plures horas pulsaret januam, noluit illi senex aperire, ita ut ille taedio devictus reverteretur. Revertenti autem occurrit amicus ejus, pergens et ipse ad Stylitem, rursumque reduxit eum secum, ut ambo simul ingrederentur ad senem. Cum ergo pulsarent januam, mandavit senex ut qui posterior venerat, ingrederetur solus. Ingressusque posterior coepit rogare senem, ut et alius introiret. Senex autem dixit ei se non posse illum suscipere. Perseveranti vero, et per multam horam deprecanti ait senex: Deus illum aversatur, fili, et ego illum suscipere non possum. Cumque ad propria rediissent, post duos dies ille defunctus est.

CAPUT CXXX. Admonitiones abbatis Athanasii, et mirabilis ejus visio. Dicebat idem abbas Athanasius: Patres nostri continentiam, et paupertatem, ac nuditatem rerum omnium usque ad mortem servaverunt; nos autem ventres nostros et crumenas dilatavimus.

Dixit iterum senex: Sub Patribus nostris in studio erat, distractiones animi vitare; nostris vero temporibus olla obtinuit, et opus manuum.

Narravit nobis et istud abbas Athanasius de se, Venit, inquiens, mihi aliquando cogitatio, dicens: Quid putas erit certantibus et non certantibus? Et cum factus essem in extasi, venit ad me quidam dicens mihi: Sequere me; adduxitque me in quemdam locum plenum luminis et gloriae, statuitque me juxta unam januam, cujus species enarrari non potest: audiebamus autem interius quasi multitudinem innumerabilem laudantium Deum. Cumque pulsaremus, audivit quispiam intus, et 902 dixit: Quid vultis? Ait ductor meus: Ingredi volumus. Respondit ille: Non huc ingredietur quispiam in negligentia degens; sed si intrare vultis, abite, certate, nihil aestimantes vanitates saeculi.

CAPUT CXXXI. Vita abbatis Zachaei sanctae Sion. Narravit nobis Procopius scholasticus Porphyreonites de abbate Zachaeo, dicens: Duo filii mei in Caesarea degebant; facta est autem in Caesarea magna mortalitas, egoque affligebar propter filios meos, ne morerentur, et ignorabam quid agerem. Dicebam autem in me ipso: Si mittam et accipiam eos inde, iram Dei fugere possibile non est; sed si dimittam eos illic, morientur, et non videbo illos. Nesciens itaque quid agere deberem, dixi: Vadam ad abbatem Zachaeum, et quod dixerit mihi, hoc faciam. Perrexi igitur in sanctam Sion (illic enim semper morabatur) et non inveni eum. Veni autem in atrium sanctae Mariae Dei genitricis, et inveni illum stantem in angulo atrii, dixique illi de filiis meis. Cum ergo me audisset, ad Orientem conversus est, et intendit in coelum quasi per horas duas, nihil omnino loquens. Tunc vero conversus ad me, dixit mihi: Confide, ac noli affligi; filii tui non morientur in hac peste, sed et post duos dies cessabit de Caesarea mortalitas. Quod et factum est juxta verbum senis. Et ista quidem Procopius scholasticus, ut dixi, enarravit nobis.

CAPUT CXXXII. De eodem. Abbas autem Cyprianus, cognomento Cuculas, cujus monasterium est extra portam Caesareae, narravit nobis, cum ad illum venissemus, dicens: Cum vastaret urbem istam saeva illa et horrenda mortalitas, inclusi meipsum in cella mea, deprecans clementiam Domini, ut nostri misereretur et averteret imminentem iram; venitque mihi vox dicens: Abbas Zachaeus accepit hanc gratiam.

CAPUT CXXXIII. De sancto Monacho, qui Saracenum venatorem per duos dies immobilem reddidit. Narravit Saracenus gentilis, ex his qui in Clismate morabantur, haec nobis dicens: Cum abiissem ad montem abbatis Antonii, ut venarer, pergens aspicio monachum in monte sedentem, tenentemque librum, et legentem. Ascendi igitur ad eum volens illum caedere, fortassis autem etiam necare. Cumque venissem prope illum, extendit contra me manum suam dexteram, dicens: Sta; egique illic duos dies, et duas noctes nullo modo moveri praevalens ex eo loco, ubi eram. Tunc dixi illi: Per Deum, quem colis, dimitte me. Ille autem dixit mihi: Vade in pace. Et ita recedere potui de loco, in quo eram.

CAPUT CXXXIV. Vita Theodori anachoretae. Anachoreta quidam erat in partibus sancti Jordanis, nomine Theodorus. Hic venit ad cellam meam dicens: Fac charitatem, abba Joannes, et quaere mihi librum, qui contineat totum Testamentum novum. Quaerens igitur inveni, quia abbas Petrus, qui postea fuit Chalcedonensis episcopus, talem haberet. Abii itaque, et dixi ei; et ostendit illum mihi in membranis valde pulchrum. Et dixi ei: Quantum valet? Qui respondit: Tria numismata. Dixit iterum mihi: Tu illum emere vis, an alius? Et aio illi: Crede mihi, Pater, anachoreta ipsum vult. Tunc ait mihi abbas Petrus: Si anachoreta ipsum vult, gratis illum accipe. Sume autem et tria ista numismata, et si quidem placet illi liber, teneat illum; sin autem illi non placet, ecce habes tria numismata, eme illi juxta votum suum. Sumens ergo librum, detuli anachoretae: qui sumpto libro abiit in eremum. Cum autem duos fere menses egisset, rediens anachoreta venit in cellam meam, dicens: Scito, abba Joannes, quia cogitatio mea me affligit, eo quod gratis habeo librum. Aio autem ad illum: Noli pro hoc affligi; abbas Petrus dives est et bonus, gaudetque in hoc. Ait mihi rursus anachoreta: Vere non requiesco, nisi pretium do. Dico illi: Et habes pretium, ut des? Dicit mihi: Non; sed da mihi saccum, ut me induam, erat enim nudus. Dedi ergo illi saccum et palliolum, et abiit, operariusque factus est in eo lacu, quem fecit patriarcha Jerosolymorum Joannes in Sigma [ Gr., Sina], accipiebatque quotidianum stipendium novem minuta. Veniebat ergo prope me in monasterium Aeliotarum, comedebatque decem solum lupinos, et die tota laborabat. Cum itaque fecisset de mercede sua minuta numismatum trium, ait mihi: Accipe pretium, et librum, et vade ad dominum suum: et si quidem vult minuta, da illi; sin autem non vult, redde illi librum. Ego igitur veniens nuntiavi haec abbati Petro: qui neque pretium, neque librum accipere volebat. Persuasi tamen ei ut pecuniam acciperet, neque repudiaret anachoretae laborem, quam tandem accepit. Et pergens ego dedi librum anachoretae; qui gaudens remeavit in eremum.

CAPUT CXXXV. De quinque virginibus quae exire voluerunt e monasterio, et a daemonio correptae sunt. 903 Accessimus ad Eunuchorum monasterium juxta sanctum Jordanem ego et frater meus Sophronius. Narravitque nobis abbas Nicolaus ipsius monasterii presbyter, dicens: In regione mea (erat autem ex Lycia) monasterium virginum est ferme quadraginta. In hoc ergo monasterio quinque virgines sibi invicem condixerunt ut noctu de monasterio fugerent, et acciperent viros. Nocte vero quadam cum dormirent sanctimoniales omnes, illis consultantibus ut vestimenta sua acciperent et fugerent, continuo quinque omnes a daemonio correptae sunt. Quo facto, non amplius exierunt e monasterio, sed confessae peccata sua, gratias egerunt Deo, dicentes: Gratias agimus magnorum indultori munerum Deo, qui flagellum hoc nobis induxit, ut animae nostrae non perirent.

CAPUT CXXXVI. De charitate abbatis Sisinii erga mulierem Saracenam. Narravit autem nobis et abbas Joannes ejusdem monasterii presbyter, dicens: Audivi ab abbate Sisinio anachoreta referente ac dicente: Die quadam eram in spelunca mea prope sanctum Jordanem, et cum psallerem Tertiam, ecce Saracena quaedam ingressa in speluncam meam, posuit se coram me nudans semetipsam: ego vero turbatus non sum, sed impleta psalmodia mea cum omni quiete et timore Dei, dixi ad illam Syriace: Sede, ut loquar tibi, et tunc faciam quod vis. Quae ut resedit, dixi illi: Christiana es, an gentilis? Quae ait: Christiana. Dixi ad illam iterum: Et nescis quia qui fornicantur, in supplicium eunt? Quae ait: Scio plane. Tunc dixi illi: Cur ergo fornicari vis. Respondit: Quia esurio. Et aio ad eam: Noli fornicari, sed veni quotidie, et ut Deus disposuerit, dabo tibi cibum tuum. Ex illa ergo die veniebat ad me diebus singulis, et si quid Deus mittebat mihi, praebebam illi cibum, quousque recessi de illis locis.

CAPUT CXXXVII. Relatio abbatis Joannis de abbate Callinico. Dixit iterum idem abbas Joannes: Cum essem junior, cupiebam pergere ad magnos et nominatissimos Patres, ut ab eis benedicerer et aedificarer. Audiens igitur de abbate Callinico magno illo, qui in monasterio abbatis Sabae inclusus erat, oravi quemdam ex familiaribus illius, ut me ad illum duceret. Abii itaque ad illum. Assidens vero is qui me adduxerat frater ad fenestram senis, per multam horam loquebatur cum eo; ego vero in meipso cogitabam, quia nunquam viderat me senior, ne forte non grate susciperet me. Cum vero frater ille recederet, permisit me ingredi, et salutare senem, et benedici ab eo, dicens ad eum: Ora et pro isto servo tuo Pater, quia inter primos huc venit. Senex autem dixit: Agnosco illum, fili. Nam ante viginti dies descendi ad sanctum Jordanem, et occurrit mihi in via, dicens: Ora pro me, Et ego interrogavi eum: Quod est nomen tuum? Aitque mihi: Joannes. Extunc igitur agnosco eum. Hoc audiens ego cognovi, quia quando cogitavi accedere ad illum, revelavit illi Deus et nomen meum. et quis essem.

CAPUT CXXXVIII. De abbate Sergio anachoreta, et de monacho gentili, qui baptizatus est. Narravit autem nobis et hoc idem senex, dicens: Cum esset abbas Sergius anachoreta in Roban, postquam recesserat de Sina, misit huc in monasterium monachum quemdam juvenem, ut baptizaretur. Interrogantibus autem nobis causam cur nunc baptizaretur, ait nobis minister ipsius abbatis Sergii: Abbas Sergius quando ad nos venit, volens in eremo manere nobiscum, hunc mihi instituendum tradidit: ego autem illum plurimum admonui, ne se huic instituto inconsiderate ac sine probatione addiceret. Cum autem illum ejusque constantiam pervidissem, sumens eum abii ad senem. Senex autem mox ut vidit illum, antequam quidquam illi loquerer, ait mihi seorsum: Quid vult frater iste? Dixi autem ei: Orat manere nobiscum. Tunc dixit mihi: Crede, frater, iste baptizatus non est, sed adduc illum in monasterium Eunuchorum, et fac illum baptizari in sancto Jordane. Ego autem ad verba senis stupens, interrogavi fratrem quis esset, et unde esset. Ille autem ex Occidente se esse ait, parentesque habere gentiles, ac nescire utrum baptizatus esset, an non. Tunc itaque catechizantes eum, fecimus in Jordane baptizari, permansitque in monasterio, Deo gratias agens.

CAPUT CXXXIX. Praedictio abbatis Sergii de Gregorio praeposito monasterii Pharan. De hoc abbate Sergio anachoreta narravit nobis abbas Sergius Armenius ejus discipulus, quod plurimum sibi molestus fuerit abbas Gregorius, qui erat praepositus 904 monasterii Pharan, ut illum duceret ad senem. Die ergo quadam adduxit illum ad ipsum. Erat autem senex tunc circa regionem maris Mortui. Cum igitur vidisset eum senex, libentissime salutavit, allataque aqua lavit pedes ejus, ac per totam diem collocutus cum eo de aedificatione animae, die alia dimisit eum. Postquam vero abscessit abbas Gregorius, dixi, inquit, ego seni: Scis, Pater, quia scandalizatus sum, quod cum plurimos episcopos, presbyteros, et alios duxerim ad te, nullius unquam illorum pedes lavasti nisi tantum abbatis Gregorii? Tunc ait ad me senex: Fili, ego quis sit abbas Gregorius, nescio; hoc tantum scio, quia patriarcham excepi in speluncam meam. Nam et pallium sanctum illum ferentem vidi, et Evangelium. Quod ita factum est: post sex enim annos ipsum abbatem Gregorium, ita ordinante Deo, patriarcham Theopolitanum factum vidimus, sicut praedixerat senex.

CAPUT CXL. Vita ejusdem Gregorii patriarchae Theopolitani. Dicebant quidam senum de hoc patriarcha Theopolitano Gregorio, quod his maxime virtutibus fuisset insignis, eleemosynis scilicet, injuriarum oblivione, et lacrymis. Habebat autem et compassionem maximam ad eos qui peccabant. Quarum omnium rerum nos saepe experimenta cepimus.

CAPUT CXLI. Prudens responsio abbatis Olympii. Frater quidam venit ad abbatem Olympium in monasterium abbatis Gerasimi prope Jordanem; et dixit ei: Abba, quomodo sedes in spelunca ista propter aestus magnitudinem, et cyniphes? Respondit ei senex: Fili, ista idcirco tolero, ut futuris cruciatibus liberer; ideo cyniphes patior, ut immortalem effugiam vermem; similiter et aestum hunc perfero, sempiterni ignis supplicia metuens; haec enim sunt temporalia; illa vero finem nullum habent.

CAPUT CXLII. Alia prudens responsio abbatis Alexandri. Frater alius perrexit ad abbatem Alexandrum, ipsius monasterii abbatis Gerasimi antistitem, et ait illi: Abba, volo ex eo loco, ubi habito, discedere; valde enim acedia et taedio animi laboro. Respondit ei abbas Alexander: Istud, fili, signum est quia nec regnum coelorum, nec aeternum cruciatum in mente habes. Nam si ista sollicita intentione cogitares, nullam in cella tua acediam sentires.

CAPUT CXLIII. Vita David latronum principis, postea monachi effecti. Cum venissemus in Thebaidem, convenimus sophistam Phibamonem in urbe Antinoo. Narravitque nobis utilitatis nostrae gratia de latrone quodam, nomine David, qui apud Hermopolim plurimos exspoliabat, plures etiam interficiebat, et innumera perpetrabat mala, ita ut nullus ei in his crudelitatis operibus conferri posset, eratque famosissimus inter omnes. Die vero quadam cum exerceret latrocinia cum sociis plus quam triginta, rediens in semetipsum, compunctusque in his quae perpetraverat sceleribus, relictis sociis abiit ad monasterium. Cumque pulsaret monasterii januam, exiit ostiarius, et dixit ei: Quid vis? Princeps autem latronum ait: Monachus fieri volo. Ingressus vero ostiarius nuntiavit abbati de illo. Egressus ad illum abbas, et videns quia jam senex esset, dixit ei: Non potes hic manere; multum enim laborem tolerant fratres, abstinentiaque magna est, et tu cum aliter assuetus sis, districtionem monasterii ferre non praevales. Ille autem orabat, dicens: Utique faciam omnia, tantummodo suscipe me. Porro abbas in sententia sua persistebat, dicens: Non potes ferre. Tunc ait illi latronum princeps: Ut scias, ego sum David princeps latronum, et idcirco veni huc, ut defleam peccata mea. Si autem me suscipere nolueris, sub jurejurando tibi protestor per eum qui in coelo habitat, quia rursus ad priorem statum remeabo, et assumptis mecum sociis meis, vos omnes interficiam, totumque monasterium evertam. His auditis, abbas suscepit eum intra monasterium, tondensque illum tradidit ei religiosum habitum. Coepit igitur in spiritali militia veteranus tiro pugnare, et abstinentiae ac obedientiae, humilitatisque studiis cunctos qui erant in monasterio transcendere (erant autem fere suptuaginta monachi), cunctos aedificans, omnibusque existens forma virtutis, et sanctitatis exemplum. Die vero quadam sedente illo in sua cellula, missus est ad eum angelus Dei, dicens: David, David, remisit tibi Deus peccata tua, et eris ex nunc signa faciens. Qui respondens dixit: Credere non possum quod omnia peccata mea illa plura quam arena maris atque graviora, tam brevi tempore mihi remiserit Deus. Cui angelus ait: Si sacerdoti Zachariae non credenti mihi, cum illi filium pollicerer, non peperci, sed ejus vinxi linguam, docens illum non debere esse 905 incredulum his quae a me dicebantur, nec tibi quidem parciturus sum: idcirco eris amodo non loquens. David autem prostratus humi ait: Cum essem in saeculo, nefaria scelera faciens, et humanum sanguinem fundens, loquebar; modo quando servire Deo volo, laudesque illi offerre, tune linguam meam, ne loquar, ligas? Respondit illi angelus: Cum implebis psalmodiae canonem, loqueris, praeter canonem vero penitus tacebis. Quod et factum est, plurimaque per illum Deus miracula ostendit. Psallebat igitur psalmos, nullum vero verbum aliud omnino loqui poterat. Qui vero nobis ista narravit, se illum vidisse asserebat, et Deum glorificasse.

CAPUT CXLIV. Admonitiones unius ex senibus qui erant in Cellis. Dicebat quidam e senibus fratribus qui erant in Cellis: Non appetamus Aegyptiis servire voluptatibus, quae Pharaoni pernicioso tyranno obnoxios faciunt.

Dixit iterum: Utinam quantum studii circa mala habent homines, tantum haberent circa bona; et ingens ad spectacula studium, et ad vanas turpesque solemnitates, nec non avaritiam, et inanem gloriam atque injustitiam, transferrent ad affectum pietatis. Nunquam profecto ignorassemus quantum a Deo honorati sumus, et contra daemones possumus.

Dixit iterum senex: Deo majus nihil est, ed neque par, neque quod non maxime inferius sit. Quid ergo illis fortius ac beatius, qui Deum habent adjutorem?

Dixit iterum: Ubique quidem Deus est, piis autem et in spirituali exercitio sudantibus propinquat; non his qui professione sola honestantur, sed his qui illustrantur operibus. Ubi vero Deus est, quis insidiari valet, aut nocere poterit?

Dixit iterum: Hominum virtus non in natura consistit, haec enim variabilis est, sed in proposito pietatis, et in Dei adjutorio. Curemus itaque animam nostram, filii, quemadmodum et corpus facimus.

Rursus ait senex: Colligamus animae curationes, hoc est pietatem, justitiam, humilitatem, subjectionem. Maximus enim animarum medicus Christus Deus noster prope est, vultque curare nos. Non ergo negligamus, neque aspernemur.

Ait rursum: Docet nos Dominus sobrios ac frugales esse, nos autem miseri per delicias defluimus in voluptates.

Dixit iterum senex: Commendemus nos ipsos Deo, quemadmodum ait Paulus (Rom. VI), quasi ex mortuis viventes, neque praeteritis intendentes, obliviscamur anteriora; sed secundum destinationem persequamur ad bravium supernae vocationis (Philip. III).

Interrogatus hic senex a fratre quodam, quid causae esset cur assidue judicaret fratres, respondit: Quia necdum te ipsum cognovisti. Nam qui se ipsum novit, fratrum vitia non aspicit.

CAPUT CXLV. Vita beati Gennadii patriarchae Constantinopolitani, et de ejus lectore Charisio. Accessimus in coenobium quod dicitur Salama, nono ab Alexandria milliario distans, invenimusque illic duos presbyteros senes, qui dixerunt nobis, Constantinopolitanae Ecclesiae se esse presbyteros, narrabantque nobis de beato Gennadio Constantinopolitano patriarcha, quod fuerit mitissimus, et mundus corpore, multumque continens.

Dicebant et hoc nobis de ipso, quod cum molestaretur a plurimis de quodam clerico nimis delinquente, Charisio nomine, accersivit eum patriarcha, ipsumque emendare conatus est. Cum vero nihil increpando proficeret, permisit illum paterna et ecclesiastica censura flagellari. Postquam vero didicit in nullo meliorem fieri, neque per verba, neque per flagella (vacabat enim homicidiis et magicis praestigiis), misso quodam apocrisiario suo jussit ut diceret sancto martyri Eleutherio (erat enim lector in ipsius oratorio Charisius): Miles tuus, sancte Dei Eleutheri, multum peccator est; aut emenda illum, aut excide. Venit igitur apocrisiarius in oratorium, stansque ante altare, ac intendens ad sepulcrum martyris, extendensque manum suam ait martyri: Patriarcha Gennadius significat vobis, sancte Christi martyr Eleutheri, per me peccatorem, quia miles tuus multum peccat. Aut emenda illum, aut praecide eum. In crastinum vero mortuus inventus est scelerum opifex Charisius, et omnes obstupefacti glorificaverunt Deum.

CAPUT CXLVI. Visio Eulogii patriarchae Alexandrini. Cum essemus in eodem coenobio, narravit nobis abbas Menas, coenobii ipsius Pater, de sancto papa Alexandrino Eulogio, dicens: Nocte quadam cum sibi matutinam laudem celebraret in episcopatus oratorio, vidit prope se assistere Julianum archidiaconum. Quem ut vidit turbatus est, cur fuisset ausus ingredi, nihil illi nuntians, tacuit tamen. Et cum implesset psalmum, prostravit se humi. Fecit hoc 906 ipsum et is qui in specie Juliani archidiaconi apparuerat. Deinde cum oratione facta surrexisset patriarcha, ille nihilominus in pavimento jacebat. Conversus autem pontifex dicit illi: Quamdiu non surgis? Ait: Nisi mihi ipse manum porrigas et erigas me, surgere non possum. Tunc extendit manum suam Eulogius, ac tenens erexit illum, coepitque iterum psallere. Post paululum autem conversus, neminem vidit. Cum igitur implesset matutinas laudes, vocavit cubicularium suum, dixitque illi: Cur non annuntiasti mihi archidiaconi ingressum; sed ita non nuntiatus intravit ad me hac nocte? at ille neque vidisse se aliquem neque ingressum esse asseveravit. Non credidit patriarcha, sed ait: Voca mihi huc ostiarium. Cui venienti ait: Nonne ingressus est huc Julianus archidiaconus? Ille vero cum juramento affirmabat illum neque ingressum neque egressum esse. Tacuit quidem tunc patriarcha: mane autem facto, ascendit archidiaconus Julianus, ut adoraret, dixitque illi pontifex: Quare non servasti ordinem, archidiacone Juliane, sed absque nuntio ascendisti ad me nocte ista? Qui ait: Per orationes domini mei, neque huc ascendi, neque de domo descendi, nisi hora ista tantum. Intellexit tunc magnus Eulogius Julianum se vidisse martyrem, hortantem se ad erectionem templi sui, quod ex tempore ferme resolutum et antiquatum, ruinam sui minabatur; magnaque cum alacritate amantissimus martyris porrexit manus, ejusque erexit templum, a fundamentis ipsum instaurans et omnigeno ornatu illustrans, ut sacro martyri conveniebat.

CAPUT CXLVII. Mirabilis emendatio epistolae beati Leonis Romani pontificis ad Flavianum scriptae. Narravit nobis et hoc abbas Menas ejusdem coenobii Pater, audisse se eumdem abbatem Eulogium Alexandrinum patriarcham dicentem: Cum profectus essem Constantinopolim, fruitus sum contubernio domni Gregorii Romani archidiaconi, summi et singularis viri; narravitque mihi de sanctissimo ac beatissimo Leone Romano pontifice, dicens haberi scriptum in ecclesia Romana, quod cum scripsisset epistolam ad sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum contra impios Eutychen ac Nestorium, posuerit eam super tumulum principis apostolorum Petri, et orationibus ac vigiliis et jejuniis vacans, oraverit ipsum summum apostolum, dicens: Si quid ut homo vel minus caute posui, vel etiam omisi, tu, cui a Domino Deo Salvatore nostro Jesu Christo et sedes haec et ecclesia commissa est, emenda. Post quadraginta vero dies apparuit ei apostolus oranti, et dixit ei: Legi, et emendavi. Sumensque epistolam de sepulcro beati Petri, aperuit eam et invenit apostolica manu emendatam.

CAPUT CXLVIII. Visio Theodori episcopi Darnae de eodem beatissimo Leone. Theodorus sanctissimus episcopus Darnae civitatis, quae in Libya est, narravit nobis, dicens: Cum essem cubicularius sancti papae Eulogii, vidi in somnis virum reverendi habitus, statura procerum, dicentem mihi: Nuntia meum papae Eulogio adventum. Ad quem ego: Quis es, domine, qui jubes ut nuntiem? Respondens ille dixit mihi: Ego sum Leo Romanus pontifex. Ingressus igitur ego nuntiavi, dicens: Sanctissimus et beatissimus papa Leo Romanae sedis antistes convenire vos vult. Cum hoc audisset papa Eulogius, exsurgens concitus cucurrit in occursum ejus. Salutantesque se invicem, oratione facta, resederunt. Tunc vero divinus et eximius Leo dixit sancto Eulogio: Scis quare huc venerim ad vos? Respondit ille: Non. Ait ipsi: Veni ut vobis gratias agerem, quia rite et magnifice pro epistola mea respondistis, quam scripseram ad fratrem meum Flavianum Constantinopolitanum patriarcham, sensum quidem et sententiam meam aperientes, haereticorum autem ora obstruentes. Scito autem, frater, quia non mihi tantum vestrum divinum laborem studiumque contulistis, sed etiam supremo culmini apostolorum Petro, et ipsi prae omnibus quae a nobis praedicatur veritati, quae est Christus Deus noster. Ista non semel tantum, sed bis terque conspiciens, trina apparitione firmatus enarravi sancto papae Eulogio. Qui cum audisset, lacrymatus est, extendensque in coelum manus suas, Deo gratias retulit dicens: Gratias tibi ago, dominator Christe Deus noster, quia cum indignus sim, veritatis tuae praeconem me facere dignatus es, et per orationes servorum tuorum Petri ac Leonis, parvam et modicam alacritatem nostram, tanquam duo viduae minuta, summa et ineffabili benignitate tua suscipere dignatus es.

CAPUT CXLIX. Stupenda relatio Amos patriarchae Jerosolymitani de sanctissimo Leone pontifice Romano. Cum descendisset abbas Ammos Jerosolymam, et patriarcha ordinatus esset, 907 venerunt omnes monasteriorum eremi abbates, ut adorarent eum, inter quos adfui et ego cum abbate meo. Coepitque patriarcha dicere patribus: Orate pro me, Patres; magnum enim onus et intolerabile mihi injunctum est, sacerdotiique dignitas me terret immodice. Petri enim et Pauli et similium est regere rationales animas; ego autem infelix peccator sum. Plus autem quam caetera timeo ordinationum sarcinam; nam inveni scriptum quia beatissimus et aequalis angelis papa Leo, qui Romanorum Ecclesiae praefuit, per quadraginta dies perseveravit ad sepulcrum apostoli Petri, vigiliis et orationibus insistens, petensque ab apostolo ut pro se apud Deum intercederet, ut dimitterentur sibi peccata sua. Impletisque diebus quadraginta, apparuit ei apostolus Petrus, dicens: Oravi pro te, et dimissa sunt tibi omnia peccata tua, praeterquam impositionis manuum hoc enim solum abs te requiretur, sive bene, sive fortassis aliter id egeris.

CAPUT CL. Vita et sanctitas episcopi civitatis Rumelli. Narravit nobis abbas Theodorus Romanus, dicens: Est procul a Romana urbe breve oppidum, quod Rumellum dicitur: in eo oppidulo episcopus erat magnae virtutis et meriti. Die ergo quadam habitatores oppidi ingressi sunt ad beatissimum Romanum antistitem Agapetum, accusantes episcopum suum, ac dicentes: Quia in sanctificato vase manducat. Pontifex autem solo auditu perculsus, mittit duos ex clericis, ut vinctum episcopum, et pedibus iter agentem Romam perducerent; venientem vero continuo misit in carcerem. Cum ergo tres dies in carcere egisset episcopus, venit Dominicus dies. Et cum papa quiesceret, illucescente Dominico die vidit in somnis quemdam astantem sibi, ac dicentem: Hac die Dominica neque tu offeras salutarem hostiam, neque alius quispiam episcoporum qui sunt in urbe ista, nisi solus episcopus quem habes carcere inclusum; illum enim hodie offerre volo. Expergefactus autem papa, et de visione quam viderat haesitans, dicebat in seipso: Talem contra illum accusationem suscepi, et ipse habet offerre? Venit igitur ei secundo vox in visione, dicens: Dixi tibi ut episcopus qui est in carcere solus offerat. Ambigenti adhuc tertio apparuit illi eadem repetens. Expergefactus autem pontifex, misit in carcerem, et accersito ad se episcopo, percontabatur eum, dicens: Quod est opus tuum? Episcopus autem illi nihil aliud respondit, nisi: Peccator sum. Cum vero episcopo persuadere non posset ut aliud diceret, tunc ait ad eum papa: Hodie tu offerre debes. Cum ergo sancto altari assisteret, et papa prope illum astaret, diaconis altare circumdantibus, coepit sancta missarum solemnia episcopus. Et cum complesset orationem oblationis, antequam concluderet ipsam, coepit secundo, ac deinceps tertio, et quarto dicere ipsam sanctae oblationis orationem. Cunctis vero eam moram moleste ferentibus, dicit ei pontifex: Quid hoc est, quod jam quarto hanc orationem dixisti, nec eam concludis? Tunc respondit episcopus: Ignosce mihi, Pater sancte; quia non vidi juxta consuetudinem sancti Spiritus descensum, idcirco non terminavi orationem. Sed, sancte mi domine, diaconum illum prope me assistentem, qui flabellum tenet, ab altari remove; ego enim illi dicere non audeo. Tunc jussu divi Agapeti recessit diaconus, et continuo vidit episcopus et papa sancti Spiritus adventum. Sed et velum, quod altari superimpositum erat, ultro sublatum est, texitque papam et episcopum et diaconos omnes qui sancto altari astabant, quasi per tres horas.

Tunc venerandus Agapetus, agnita sanctitate episcopi ex perspecto miraculo, quamque falsam calumniam perpessus esset cognoscens, quod illum ita vexaverat tristis effectus, statuit non jam amplius per subreptionem quidpiam agere, sed cum maturo consideratoque judicio, et magna longanimitate procedere.

CAPUT CLI. Relatio abbatis Joannis Persae de beatissimo Gregorio Romanae urbis episcopo. Perreximus ad abbatem Joannem Persam, narravitque nobis de magno Gregorio beatissimo Romanae urbis episcopo, dicens: Cum ivissem Romam, ut adorarem ad sepulcrum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, staremque die quadam in medio civitatis, audio papam Gregorium per locum illum transiturum; cogitavi itaque adorare illum. Cum autem prope me esset papa, videretque me progredi ut adorarem illum (loquor Deo teste, fratres), primus ipse prostravit se humi coram me, neque ante surrexit, quam me primo surrexisse cerneret. Et cum multa humilitate salutans me, manu sua tria numismata tradidit, jubens mihi dare quaecunque erant necessaria. Glorificavi itaque 908 Deum, quod tantam illi contulerat humilitatem, et misericordiam, et charitatem ad omnes.

CAPUT CLII. Vita et dicta Marcelli Scythiotae, abbatis monasterii Monidion. Accessimus ad abbatem Marcellum Scythiotam in monasterium Monidion, volensque senior prodesse nobis, narravit, dicens: Quando eram in provincia mea (erat autem ex Apamia), auriga quidam illic erat, nomine Phileremus. Quadam ergo die cum superatus fuisset, surrexerunt qui ex parte ejus erant, clamantes ei: Phileremus coronam in civitate non accipit. Cum itaque venissem postmodum in Scythim, si quando me pulsaret cogitatio mea, ut recederem in civitatem, aut villam, continuo dicebam in meipso: Marcelle, Phileremus coronam in civitate non accipit. Et Christi gratia ista cogitatio fecit ut de Scythi non egrederer per annos triginta quinque, donec venientes barbari apprehenderunt me, et vendiderunt Pentapoli, Scythimque desolaverunt.

Idem abbas Marcellus quasi de alio sene morante in Scythi (ipse autem erat) narravit dicens quod nocte quadam surrexerit ut psalmos ex more caneret. Cumque psallere coepisset, audivit vocem buccinae quasi bellicum clangentis, turbatusque senex cogitabat, dicens: Unde hoc in loco vox buccinae perstrepit? milites hic non sunt, bellum hinc abest. Et cum ista secum volveret, daemon prope illum veniens dixit ei: Utique bellum est. Si ergo oppugnari ac repugnare non vis, vade, dormi, et non oppugnaberis.

Dixit iterum senex: Credite mihi, filioli, nihil ita perturbat, et concitat, et irritat, et vulnerat, et perdit, atque contristat, et contra nos commovet daemones, ipsumque perditionis auctorem Satanam, sicut perpetua psalmorum meditatio. Nam omnis quidem divina Scriptura utilis nobis est contristatque non mediocriter daemones, non tamen ita sicut psalterium. Sicut enim in plebe si una pars laudet imperatorem, alia pars ob id non contristatur, neque movetur eontra laudantes; cum vero ad injurias et contumelias non laudantium conversi fuerint, tunc adversus eos excitantur; ita et daemones non ita commoventur neque contristantur in aliis Scripturis, quemadmodum in psalmis. Nam cum psalmos meditamur, partim quidem nobis ipsis Deum laudando oramus, partim vero maledictis insequimur daemones. Ut cum dicimus: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L). Et iterum: Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ibid.). Et: Ne projicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX), nobis ipsis oramus. Tunc vero persequimur daemones, cum dicimus (Psal. LXVII): Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Et rursus: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI). Et illud: Gladius eorum intret in corda ipsorum (Ibid.). Et iterum: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Convertatur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. VII).

Dixit iterum senex: Credite mihi, filii, dicenti. Quemadmodum magna laus et magna gloria et regnum est abrenuntianti saeculo, et monasticum arripienti institutum, quia pretiosiora sunt intellectualia quam sensibilia; ita magna confusio et ignominia est monacho qui relinquit monasticum habitum, etiamsi efficiatur imperator.

Dixit iterum: Homo similitudo Dei fuit ab initio, factus est autem similitudo bestiae postquam a Deo excidit (Gen. I).

Rursus ait: Etiam natura excitat concupiscentias, fratres, sed jugis et intenta abstinentia has etiam exstinguit.

Dixit iterum senex: Agnosce experimento bonam vitam, neque jam ut invalidus timeas.

Ait rursus: Noli mirari, si homo cum sis, angelus fieri possis. Proposita enim tibi est par angelis gloria, eamque agonotheta noster certantibus spondet.

Dixit iterum senex: Nihil ita Deo monachos familiares efficit, ut pulchra et honesta et Deo gratissima castitas, quae sicut sanctus et divinus Spiritus attestatur per beatum Paulum, honestatem et perseverantiam jugiter vacandi Domino sine distractione praestat (I Cor. VII).

Dixit iterum: Filii, dimittamus nuptias procreationemque liberorum his qui terrena respiciunt, et praesentia desiderant, nec futura meditantur, atque ad aeternorum bonorum acquisitionem non attendunt, et a temporalibus et momentaneis eripi nequeunt.

Dixit iterum: Festinemus a carnali vita migrare, sicuti carnalis Israel ab Aegyptia servitute (Exod. XIV).

Ait rursus: Praeclara et dulcia Dei munera habemus proposita, fratres, pro saeculari molesta voluptate.

Dixit iterum senex: Fugiamus matrem omnium malorum avaritiam (I Tim. VI).

CAPUT CLIII. Responsio Monachi monasterii Raythu ad fratrem saecularem. 909 Duo fratres saeculares erant Constantinopoli, multum religiosi, multumque jejunantes. Unus igitur ex his veniens in Raythu, saeculo abrenuntiavit, et factus est monachus. Post aliquantulum vero temporis venit et saecularis frater ejus in Raythu, ut videret fratrem suum monachum. Cum ergo moraretur apud eum, vidit saecularis fratrem suum monachum se reficientem nona hora, scandalizatusque dixit illi: Frater, cum esses saecularis, nunquam ante solis occasum sumebas cibum. Tunc ait illi monachus: Profecto, frater, quando eram in saeculo, aures meae nutriebant me; vana enim hominum gloria et laus non mediocriter me reficiebant, jejuniique laborem leviorem reddebant.

CAPUT CLIV. Vita Theodori saecularis, hominis Dei. Dicebat abbas Jordanes solitarius: Tres simul anachoretae perreximus ad abbatem Nicolaum in torrentem Betasimum (inter sanctum enim Elpidium et monasterium quod dicitur Peregrinorum, in spelunca morabatur) invenimusque cum illo saecularem quemdam. Loquentibus autem nobis de animae salute, dixit abbas Nicolaus saeculari: Dic nobis et tu aliquid. Respondit saecularis, et ait: Quid vobis prodesse possum? Utinam vel mihi ipsi prodesse valerem. Dixit ei senex: Prorsus aliquid dicturus es. Tunc ait saecularis: Habeo viginti duos annos, ex quo praeterquam Sabbato et Dominico die nunquam me sol comedentem vidit. Eram autem mercenarius in villa divitis hominis, iniqui et avari, cum quo mansi annis quindecim, die noctuque operans, neque mercedem mihi reddere volebat, sed per annos singulos affligebat non mediocriter. Itaque dixi in meipso: Theodore, si toleraveris hunc virum, pro mercede, quam tibi debet, coelorum regnum tibi praeparabit. Servavi autem et corpus meum mundum a muliere usque in hodiernum diem. Haec nos cum audivissemus, magnifice aedificati sumus.

CAPUT CLV. Relatio abbatis Jordanis de tribus Saracenis qui se invicem interfecerunt. Dicebat et hoc nobis de abbate Nicolao abbas Jordanes: Narrabat, inquit, senex, quia imperante fidelissimo imperatore Mauritio, quando Namanes Saracenorum nationis dux praedam egit, cum circuirem ego prope Arnonem et Aidonem, aspicio Saracenos tres, habentes secum unum adolescentem valde formosum, annorum ferme viginti, vinctum atque captivum. Ut ergo vidit me adolescens, flere coepit, et orare, ut ab eis illum acciperem. Ego autem Saracenos rogare coepi, ut dimitterent eum. Unus autem illorum Graeco sermone respondit, et ait: Non dimittimus eum. Et ego rursum illis dixi: Accipite me, et hunc dimittite, quia fatigationem non sustinet. Ait mihi et ipse rursus: Non dimittimus eum. Dixi eis tertio: Vel pretium pro illo non accipitis? Date mihi illum, et quidquid petieritis, ego afferam vobis. Respondit: Non possumus tibi dare illum; sacerdoti enim nostro promisimus, quia si quid pulchrum ceperimus, offeremus illud ei, ut ipsum in sacrificium offerat. Sed vade jam; nam si moram feceris, caput tuum in terram projiciam. Tunc prostratus ego humi dixi: Salvator noster Christe Deus, salvum fac servum tuum. Et continuo tres Saraceni daemonio repleti evaginatis gladiis se invicem conciderunt. Assumensque ego adolescentem in speluncam meam, refovi illum, et jam noluit recedere a me; sed renuntians saeculo, cum septem annos in habitu monastico implesset, requievit. Erat autem genere Tyrius.

CAPUT CLVI. Responsio cujusdam Senis ad duos philosophos. Duo philosophi venerunt aliquando ad senem, et orabant eum ut eis verbum aedificationis diceret. Senex vero tacebat. Rursum philosophi dixerunt: Nihil respondes nobis, Pater? Tunc senex dixit eis: Quod studiosi quidem sitis eloquentiae, scio; quod autem non veri sitis philosophi, affirmo. Quandiu enim loqui discitis, quasi loqui nesciatis? Sit ergo philosophiae vestrae opus semper meditari mortem, silentioque et quieti vos assuefacite.

CAPUT CLVII. Relatio duorum monachorum monasterii Subevorum Syrorum de cane, qui fratri viam ostendit. Perreximus ego et sophista Sophronius in monasterium Calamonis juxta sanctum Jordanem, ad abbatem Alexandrum, invenimusque apud eum duos monachos monasterii Subevorum Syrorum. Narraverunt autem nobis, dicentes: Ante hos decem dies venit quidam peregrinorum susceptor eleemosynas erogans, et veniens in Subiba Besorum, dedit eulogiam. Rogavit igitur abbatem monasterii, dicens: Fac charitatem, et mitte in proximum monasterium Syrorum, ut accipiant 910 et ipsi venientes eulogiam, et nuntient monasterio Charembe ut veniant et ipsi. Tunc abbas misit fratrem ad abbatem Subevorum Syrorum. Profectus itaque frater, dixit ei: Veni usque ad monasterium Besorum, nuntia vero et monasterio Charembe, ut veniant et ipsi. Respondit senex: Frater, ignosce, quia nullum habeo quem mittam, sed fac perfectam charitatem, et pergens ipse, nuntia eis. Ait autem frater: Nunquam illuc perrexi, nec viam scio. Tunc ait senex catulo suo: Vade cum fratre isto usque ad monasterium Charembe, ut nuntiet eis quod vult. Abiit ergo canis cum fratre, donec statuit illum juxta monasterii januam. Ostenderunt autem nobis et canem ipsum, qui ista narraverunt; habebant enim illum secum.

CAPUT CLVIII. De asino qui monasterio nuncupato Mardes inserviebat. Mons est circa mare Mortuum, qui Mardes vocatur, excelsus valde. In eo monte anachoretae commorantur: est autem illis et hortus ad radicem montis, sexto ferme lapide ab eis distans, circa maris labium: proinde habent anachoretae et illic ministrum. Quacunque ergo hora volunt ad hortum pro oleribus mittere, sternunt asinum, et dicunt ei: Vade in hortum ad ministrum, et affer nobis olera. Qui mox ad hortulanum solus vadit, stansque ante januam, capite pulsat. Statim igitur egressus hortulanus ipsum oleribus onerat, onustumque dimittit. Videreque est asinum quotidie solum ascendentem, et descendentem, et ministrantem senibus tantum, alii vero nulli obsequentem.

CAPUT CLIX. Vita abbatis Sophronii solitarii, et admonitiones Menae ducis coenobii Severiani. Dicebat abbas Menas antistes coenobii abbatis Severiani de abbate Sophronio solitario, quod circa mare Mortuum moratus sit nudus per annos ferme septuaginta, herbas in cibum sumens.

Et hoc rursus de illo dicebat, audisse se narrantem senem, et dicentem: Oravi Dominum ne daemones speluncae meae propinquarent. Aspiciebam vero daemones venientes, stantesque a longe tribus fere stadiis, neque ulterius appropinquare valentes.

Idem abbas Menas dicebat coenobii fratribus: Fugiamus, filii, saecularium colloquia; solent enim nocere junioribus monachis.

Dicebat iterum senex: Omnis aetas poenitentiam agere debet, juvenes simul ac senes, ut aeterna vita frui cum gloria et laude mereamur: juvenes quidem, quia in flore aetatis, cum fervet concupiscentia, cervicem suam sub jugum pudicitiae miserunt; senes vero, quia inolitam sibi ex multis temporibus malorum anticipationem transferre ad meliora potuerunt.

CAPUT CLX. Quomodo daemon apparuerit cuidam seni in forma pueri nigerrimi. Narravit nobis abbas Paulus, antistes coenobii abbatis Theognosti, quia dixerit senex quidam: Cum die quadam sederem in cellula mea, operarerque manibus meis (texebam autem canistrum, et psalmos repetebam), ecce per fenestram ingressus est quasi puer Aethiops, et stans coram me, saltare coepit, psallentique mihi dixit: Senex, nonne bene salto? Ego autem nihil respondi. Rursus ait mihi: Non tibi placet haec saltatio mea? Nihil autem respondenti mihi ait: Ecce putas te, male senex, magnum aliquid agere. Dico tibi, quia et in sexagesimo quinto, et in sexagesimo sexto et in sexagesimo septimo psalmo errasti. Tunc surgens ego coram Deo adoravi prosternens me, et ille evanuit.

CAPUT CLXI. Vita abbatis Isaac Thebaei, et quomodo etiam ei apparuit daemon in figura adolescentis. Lycos Thebaidis civitas est: ab hac mons quidam sex millibus passuum distat, habitantque in eo monachi alii quidem in speluncis, alii autem in cellis. Profecti ergo nos illuc, convenimus abbatem Isaac, Thebaeum genere; narravitque nobis senior, dicens: Ante annos quinquaginta duos cum operarer conopionem , in laborando erravi, affligebarque, quia errorem nec reperire nec emendare valebam. Totum ergo diem consumpsi, me frustra concidens, et quid agerem ignorabam. Et cum fere desperarem, ecce per fenestram ingressus adolescens ait mihi: Errasti; sed da mihi opus ut illud corrigam. Aio autem ad illum: Vade hinc, absit hoc a me. Respondit mihi et ipse: Certe damnum tibi est, si male opus facias. Tunc dixi ei: Noli de hoc ipse curam gerere. Ait ad me denuo: Misereor tui, quia laborem tuum perdis. Et respondi illi: Male huc venisti, et tu, et qui te adduxerunt. Dixit autem mihi: Vere tu me huc adduxisti, et meus es. Aio ad illum ego: Cur hoc? Respondit ille mihi: Quia tres dies Dominicos egisti communicans, et inimicus es vicini tui. Dixi autem illi: Mentiris. Tunc ipse mihi: Non mentior; nam propter lenticulam iratus es illi. Et ego sum, qui praesum irae et memoriae injuriarum. Es amodo meus. 911 Ilis ego auditis, mox egressus cellulam, abii ad fratrem, et prostratus ab illo veniam petii, reconciliatique sumus. Reversus autem inveni illum destruxisse et conopionem, et stoream in qua prostratus eram, quod charitati nostrae invideret.

CAPUT CLXII. Responsio abbatis Theodori Pentapolitani super solutione abstinentiae vini. Quinto decimo ab Alexandria milliario monasterium est, quod vocatur Calamon, inter Octavum decimum et Maphora. In hoc vidimus abbatem Theodorum Pentapolitanum (erat autem nobiscum Sophista Sophronius) et interrogavimus eum: Bonum est, Pater, quoties vel ipsi ad aliquem pergimus, vel si quis venit ad nos, vini abstinentiam solvere? Respondit nobis senior, et ait: Non. Aio autem ad eum: Et quomodo antiqui Patres solvebant? Respondit senex: Antiqui Patres, ut magni et potentes, et solvere poterant, et iterum ligare; nostra vero generatio, filii, solvere ac ligare non sufficit; nam si solvamus ritum abstinentiae nostrae, non amplius vitae nostrae religiosae austeritatem retinens.

CAPUT CLXIII. Vita abbatis Pauli Helladici. Dicebat abbas Alexander, monasterii Calamonis, quod est prope Jordanem, Pater: Die quadam cum essem apud abbatem Paulum Helladicum in spelaeo ipsius, ecce quidam veniens pulsavit, egressusque senior aperuit ei, et proferens panem et cicer infusum, posuit ante illum, et manducabat. Ego autem putabam quia peregrinus esset, et aspiciens per fenestram, vidi quia leo erat. Dixi itaque seni: Cur, Pater, praebes illi manducare, dic mihi causam? Qui ait mihi: Quia illum monui ut neminem laederet, neque hominem, neque jumentum, dicens: Veni quotidie, et dabo tibi cibum tuum. Et ecce jam septimus hic mensis est, ex quo bis quotidie advenit, et do illi manducare.

Rursum post paucos dies perrexi ad eum, volens, ab illo emere vas vinarium, id quippe erat senis opus, et dixi ei: Quid est, Pater? quomodo se habet leo? Et ait mihi: Male. Et dixi ad eum: Quare? Respondit: Praeterita die venit huc, ut darem illi manducare, videns vero ejus mentum sanguine infectum, dixi illi: Quid est? Inobediens fuisti mihi, et carnes manducasti. Benedictus Dominus, non jam tribuo tibi ut comedas cibum Patrum carnium devorator; recede. Ille vero discedere nolebat. Tunc accepto funiculo, triplicans illum, tres illi plagas cum eo dedi, et recessit.

CAPUT CLXIV. Responsio abbatis Victoris solitarii ad monachum pusillanimem. Frater venit ad abbatem Victorem solitarium in monasterium Elusae, et dixit ei: Quid faciam, Pater, quia dominatur mihi passio pusillanimitatis? Respondit senex: Morbus animae est. Sicut enim capti [ an non aegri?] oculis quando magis patiuntur, plus sibi videntur lumen intueri, qui vero sanos habet oculos, modicum; ita et pusillanimes ex modica tentatione cito perturbantur, et magnam illam esse existimant; qui vero anima sani sunt, magis in tentationibus gaudent.

CAPUT CLXV. Vita latronis nuncupati Cyriaci. Narravit quidam vir fidelis de latrone quodam, Cyriaco nomine, qui latrocinia exercebat circa Emaus, quae est Nicopolis, qui adeo truculentus et immanis fuit, ut lupus vocaretur. Hic secum habuit alios latrocinii socios, non solum Christianos, ve rum et Judaeos et Samaritanos. Quadam ergo die profecti sunt quidam ex agro Nicopoleos in sanctam civitatem magna hebdomada, ut per baptismum illuminarent filios suos. Quod cum fecissent, et reverterentur in agrum suum, ut celebrarent sanctum Resurrectionis diem, occurrerunt illis latrones, principe suo absente: et viri quidem fuga evaserunt; mulieres autem, projectis nuper baptizatis filiis, tenuerunt Hebraei et Samaritani, et habuerunt eas. Fugientibus igitur viris obvius fuit latronum princeps, et ait illis: Cur fugitis? Illi autem dixerunt, quid sibi contigisset. Sumens ergo illos venit ad socios suos, inveniensque infantes in humum projectos, cum sciscitatus esset quinam hoc fecissent, sceleris decollavit auctores, reddensque viris filios (nam uxores, quia inquinatae fuerant, recipere passi non sunt) salvavit eos latronum princeps, et reduxit usque ad agrum suum. Post modicum vero temporis tentus est latronum princeps, egitque in carcere decem annos, nullusque principum illum occidit, ad postremum vero etiam absolutus est. Dicebat ergo semper: Quia propter infantes illos amaram effugi mortem. Aspiciebam enim illos frequenter in somnis dicentes mihi: Noli timere, nos pro te satisfacimus. Locuti autem postea cum illo sumus ego et abbas Joannes presbyter monasterii Eunuchorum, et haec eadem nobis ipse narravit, glorificans Deum.

CAPUT CLXVI. Vita latronis monachi effecti et postea in saeculari habitu decollati. 912 Dicebat abbas Sabbatius: Cum sederem in monasterio abbatis Firmini, venit latro quidam ad abbatem Zosimum Cilicem, et rogabat senem, dicens: Fac charitatem, per Deum te precor, quia multis homicidiis obnoxius sum. Fac me monachum, ut jam tandem desistam a sceleribus meis. Senex vero exhortans illum, fecit monachum, et sanctum ei habitum dedit. Post modicum vero temporis dixit ad illum senior: Crede mihi, fili, non potes hic habitare; nam si audierit princeps, tenebit te; similiter autem et adversarii tui necabunt te. Sed audi me, et ducam te in coenobium abbatis Dorothei prope Gazam et Majumam. Illuc igitur ivit. Ubi cum moratus esset annis novem, didicissetque psalterium, et cunctam monasticam observationem, rediit rursus in Firmini monasterium, ad senem, et ait illi: Fac misericordiam mecum, Pater, et da mihi vestimenta mea saecularia, et recipe monastica. Senior autem tristis effectus ait illi; Cur, fili? Qui respondens ait: Ecce novem (ut nosti, Pater) annos egi in coenobio, et quantum potui jejunavi, et continenter vixi, et cum omni quiete, et timore Dei fui in subjectione, et scio quia illius infinita bonitas multa peccata mea remisit mihi; verumtamen aspicio saepius puerulum astantem, et dicentem mihi: Cur me occidisti? Hunc autem aspicio in somnis, et in ecclesia, et cum ad communionem pergo, et in refectorio haec eadem mihi dicentem; et vel una hora non sinit me quiescere. Ideo itaque, Pater, abire volo, ut pro puerulo moriar. Frustra enim, et sine ulla causa occidi puerulum ipsum. Sumptis ergo vestimentis suis, exiit. Et cum sic indutus pergeret Diospolim, tentus est, et sequenti die decollatus.

CAPUT CLXVII. Vita et mors abbatis Poemenis solitarii. Dicebat abbas Agathonicus, antistes coenobii castelli sancti Patris nostri Sabae: Descendi die quadam in Ruba, ut pergerem ad abbatem Poemenem solitarium. Cum ergo reperissem eum, et dixissem illi cogitationes meas, sero dimisit me in unam speluncam; erat autem hiems; fuitque nocte illa frigus maximum, ac nimia vi algoris obrigui. Veniens ergo ad me mane senior, ait mihi: Quid est, fili? Aio ad illum: Ignosce mihi, Pater, duram pertuli noctem ex frigore. Dixit autem mihi: Ego, fili, frigus nullum sensi. Miratus sum valde hoc audiens, erat quippe nudus. Et dixi ad eum: Fac charitatem, quomodo tantam frigoris asperitatem non sensisti? Dixit autem mihi: Venit leo, et obdormivit juxta me, et ipse me calefecit. Verumtamen dico tibi, frater, quoniam a feris devorandus sum. Aio ad illum: Cur, quaeso? Et dixit mihi: In provincia nostra cum essem (erant autem ambo Galatae) pastor ovium eram, et contempsi transeuntem peregrinum, et a canibus comestus est. Cum enim illum salvare possem, non feci; sed dimisi eum, et a canibus discerptus est, scioque quia et ego ita mori debeo. Quod et factum est; post tres enim annos a bestiis, ut dixerat, et ipse discerptus est.

CAPUT CLXVIII. Dicta abbatis Alexandri senis. Dicebat abbas Alexander senex fratribus: Patres nostri deserta et tribulationes persequebantur, nos autem civitates et requiem sequimur.

Dixit iterum senex: Sub Patribus nostris virtutes istae vigebant, nuditas et humilitas; in nobis autem avaritia et superbia regnat.

Ait rursus: Patres nostri nunquam facies suas lavabant; nos autem lavacra publica balneaque frequentamus.

Dixit iterum senex: Heu mihi, filii, quia conversationem vere angelicam destruximus. Ait autem ad illum abbas Vincentius discipulus ejus: Infirmi profecto sumus, Pater. Dicit ei senex: Quid dicis, Vincenti, quia infirmi sumus? Crede mihi, fili, Olympici corpore et robusti sumus, sed anima nostra imbecilla est.

Dixit iterum: Multum comedere et bibere, et bene vestiri possumus; abstinere autem et humiliari non valemus.

Rursus dixit: Vae tibi, Alexander, vae tibi; quanta erit confusio tua quando caeteri coronabuntur.

CAPUT CLXIX. Vita senis cujusdam capti oculis in monasterio abbatis Sisci. Erat senex quidam in Scythi captus oculis in monasterio abbatis Sisci. Distabat autem cella ipsius a puteo fere mille passibus, et nunquam passus est ut sibi alius afferret aquam, sed facto fune, unum ipsius caput ad puteum ligavit, et alterum in cella sua. Jacebat autem funis in terra. Quando ergo pergebat haurire sibi aquam, supra funem ambulabat. Hoc autem faciebat senex, ut inveniret puteum. Cum autem arena propter ventum operuisset funem, tenebat ipsum manu, et excutiebat, et rursus illum 913 in terra ponebat, et super eum ambulabat. Frater autem quidam rogabat senem, ut se permitteret illi afferre aquam. Cui respondit senex: Fili, viginti jam et duo anni sunt ex quo mihi semper ita hausi aquam, et laborem meum tu modo auferre vis?

CAPUT CLXX. Vita cujusdam sanctae mulieris in eremo defunctae. Distabat ab Jerosolymis fere viginti passuum millibus monasterium quoddam, quod Sampsonis dicitur. Ex hoc monasterio duo Patres abierunt ad montem Sina orationis gratia, reversique in monasterium narraverunt nobis dicentes: Cum adoravissemus in sancto monte, et jam reverteremur, contigit nos eremi devia errando sequi, ferebamurque sicut in pelago per mediam solitudinem dies plurimos. Die vero quadam aspicimus de longinquo speluncam brevem, ad quam tendentes, cum jam speluncae propinquaremus, cernimus exiguum fontem, et circa fontem herbas modicas, et vestigia hominis; dicebamusque apud nos ipsos: Vere hoc in loco servus Dei est. Ingressi igitur neminem vidimus; solummodo autem cujusdam vagientis vocem audiebamus. Cum ergo diu quaesissemus, invenimus veluti praesepium, et in eo jacentem quemdam, appropinquantesque servo Dei, rogabamus ut loqueretur nobis. Cum vero nihil responderet nobis, tunc accedentes tenuimus eum, et corpus quidem ipsius adhuc erat calidum, anima autem ad Dominum migraverat. Tunc vero agnovimus, quia in ingressu nostro intra speluncam requieverat. Fodimus ergo in ipsa spelunca, unusque ex nobis pallium, quo erat indutus, accepit, ut in ipso senis corpus involveret. Sumentes autem illud de loco in quo jacebat, cum ipsum ex more curaremus, invenimus esse mulierem, et glorificavimus Deum. Completoque super illud officio, sepelivimus.

CAPUT CLXXI. Vita duorum mirabilium virorum, Theodori philosophi et Zoili lectoris. Erant in Alexandria duo viri mirabiles, magnaeque virtutis, abbas scilicet Theodorus philosophus et Zoilus lector: Fuit autem nobis cum utroque summa familiaritas, cum altero quidem disciplinae et studiorum gratia; cum altero vero, quod communis nobis esset patria et educatio. Atque abbas quidem Theodorus nihil possidebat, nisi penulam, et paucos libros: dormiebat autem in scabello, ac in quamcunque ecclesiam ingrediebatur. Ad ultimum vero etiam saeculo renuntiavit in coenobio Salcime, ibique vitam glorioso fine conclusit. Lector autem Zoilus et ipse aequalem praeferebat paupertatem. Nihil enim ipse quoque possidebat praeter vetustam penulam et pauc os libros; exercebat autem se in scribendo libros. Et ipse autem consummatus in Domino, sepultus est in monasterio abbatis Palladii.

De duobus istis, Theodoro scilicet philosopho et Zoilo lectore, pergentes quidam Patrum ad domnum Cosmam scholasticum, interrogaverunt eum, dicentes: Quis eorum magis in spirituali exercitio laboravit? Qui ait ad illos: Similia quidem fuerunt utriusque et alimenta, et stramenta, et indumenta, rerumque omnium superfluarum abstinentia, et nuditas, et humilitas, et frugalitas: sed abbas Theodorus philosophus discalceatus in magna imbecillitate oculorum vetus omne novumque Testamentum didicit. Habuit tamen consolationem fratrum, contubernium et visitationes amicorum, avocationemque multam, cum doceret, et cum operaretur. Zoili vero lectoris non solum hospitalitas laudanda, verum etiam solitudo ejus et immensa fatigatio, orisque custodia digna commendatione est. Ille enim sine amicorum familiariumque contubernio atque commercio, ab omni saeculiarum rerum actione feriatus, nulli seipsum refrigerio et oblectationi permisit, ne minimum quidem ab ullo ministerium admittens; ipse enim coquebat, ipse lavabat, nulla lectionum capiens solatia, paratus semper aliis obsequi, nullamque habens curam aestus aut frigoris, aut corporeae infirmitatis, mundus semper a risu, et tristitia, et effusione, et angore existens, qui praeter indumenti asperitatem, etiam a multitudine pediculorum indesinenter consumebatur. Habuit tamen et iste plus quam prior ex processibus non mediocre refrigerium, habens facultatem liberam quocunque vellet, die noctuque procedere, quamvis hanc libertatem et laboris magnitudo retundebat, et raro processu saecularium familiaritatem excludebat. Unusquisque igitur mercedem propriam accipiet, et secundum labores proprios, et juxta resurrectionis mensuras, et intellectualis spiritalisque munditiae et ministrationis, et timoris Dei, ac charitatis, et compunctionis, et jugis psalmodiae, et orationis, et intentissimae fidei, et occultae hominibus latentisque virtutis.

CAPUT CLXXII. Vita praedicti Cosmae scholastici. De isto domno Cosma scholastico, multi quidem multa, et alia alii, et 914 plurimi plurima nobis retulerunt. Quae vero nos vidimus, et quae diligenter assecuti sumus, ea tantum pro legentium utilitate conscribimus. Erat enim vir iste humilis, misericors, abstinens, virgo, quietus, sine ira, socialis, peregrinorum susceptor, amator pauperum. Plurimum itaque nobis utilitatis contulit vir iste mirabilis, non solum ex aspectu, sed etiam ex doctrina sua, et quod magnam haberet librorum copiam super omnes qui erant in Alexandria, eosque prompte ac libenter volentibus accommodaret. Erat autem et nihil possidens; in tota namque domo ejus nihil vidisses aliud quam libros, et scabella, et lectulum, et mensam. Licebat vero omnibus ingredi, et interrogare quae ad utilitatem pertinerent, et legere. Diebus autem singulis intrabam ad eum ipse, et, teste veritate, nunquam ad illum ingressus sum, quin ipsum aut legentem, aut scribentem contra Judaeos invenirem. Magno enim fervebat zelo convertendi gentem illam ad veritatem. Ideo et saepe misit me ad Hebraeos quosdam, ut per litteras illis colloquerer. Non enim facile domo egrediebatur ipse.

Ad hunc domnum Cosmam scholasticum die quadam profectus sum; cumque mihi magna ad illum esset fiducia, interrogavi eum, dicens: Fac charitatem, dic mihi quantum temporis habes in hoc instituto. Tacenti vero, et nihil respondenti, rursum dixi illi: Per dominum dic mihi. Cum autem se ille paululum sub silentio continuisset, ait mihi: Triginta et tres annos habeo. Quod ego audiens, glorificavi Deum.

Alias iterum accessi ad illum, et interrogavi eum, dicens: Fac perfectam charitatem, sciens quia propter utilitatem animae interrogo te. Dic mihi, quaeso, in tanto tempore instituti tui, quietis et continentiae, quid adeptus es? Ille vero ingemiscens, et ex intimo corde suspirans, ait mihi: Quid potest saecularis homo virtutis adipisci, et maxime residens in domo sua? Ego autem rursus illum rogabam, dicens: Per Dominum dic mihi, ut ipse quoque proficiam. Tunc vero multum coactus a me, dixit: Ignosce mihi; tria ista consecutus sum, non jurare, non mentiri, non ridere.

CAPUT CLXXIII. Factum mirum Theodori anachoretae, qui oratione sua in mari dulcem aquam effecit. Anachoreta quidam erat in partibus Jordanis, nomine Theodorus, eunuchus. Hic necessitate quadam compulsus est Constantinopolim pergere, ingressusque est navem. Cum vero navis diutius detineretur in pelago, defecit aqua, erantque nautae et vectores in magna anxietate et desperatione. Surgens autem anachoreta, et expandens in coelum manus suas ad Deum, qui salvat de morte animas nostras, facta oratione, signavit mare signo crucis, et ait nautis: Benedictus Dominus, haurite quantum aquae opus habetis. Impleveruntque omnia vasa sua de mari aqua dulci; et omnes glorificaverunt Deum.

CAPUT CLXXIV. Factum naucleri viri religiosi, qui pluviam a Domino impetravit. Abbas Gregorius anachoreta narravit nobis, dicens: Cum ex Byzantio descenderem, ingressus sum navim: intravit autem et scriba quidam cum uxore sua, profecturus ad sanctam civitatem orationis causa. Erat autem nauclerus religiosus valde, multumque jejunans. Cum ergo navigaremus, scribae servi frustra consumebant aquam. Postquam vero in medium pelagus venimus, defecit nobis aqua, eramusque in magna tristitia. Et erat miserabile spectaculum, videre mulieres, et pueros, et infantes siti arescentes, et veluti mortuos jacentes. Cum ergo dies tres in hac necessitate fecissemus, scriba ipse tribulationem non sustinens, educto gladio, et nautas et nauclerum volebat occidere. Dicebat enim: Hi sunt nostrae perditionis auctores, quia non sumpserunt aquam ad sufficientiam. Ego autem orabam scribam dicens: Noli hoc facere, sed magis deprecemur Dominum nostrum Jesum verum Deum, qui facit magna et mirabilia, quorum non est numerus. Ecce enim et nauclerus, ut vides, tertium hunc agit diem, jejunio et orationi vacans. Cumque acquievisset scriba, quarta die circa sextam horam surgens nauclerus, clamavit voce magna, dicens: Gloria tibi, Christe Deus noster, ita ut omnes miraremur in voce ipsius. Dixitque nautis: Submittite membranas. Et cum explicuissent eas, ecce nubes supra navem veniens, tantum pluit aquae, donec impleverunt vasa ad necessitatem nostram. Erat autem miraculum grande et terribile, quod velificante nave, nubes illa consequeretur nos, et extra navem non plueret.

CAPUT CLXXV. Relatio de Zenone imperatore viro eleemosynario. Narravit nobis quidam Patrum de Zenone imperatore, dicens quod mulierem quamdam in filia ipsius injuriose tractavit. Haec autem vacabat in templo Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, orans eam 915 et deprecans, et cum lacrymis dicens: Vindica me de Zenone imperatore. Cum ergo multis diebus hoc faceret, apparuit ei sancta Dei genitrix, dicens: Crede mihi, mulier, ultionem tuam saepe facere volui, sed manus ejus prohibet me. Erat enim valde misericors, et eleemosynas faciens.

CAPUT CLXXVI. Pulchra relatio abbatis Andreae de decem viris peregrinantibus, inter quos fuit et adolescens Hebraeus. Abbas Andreas Octavi decimi ( sic ), cum essemus in Alexandria, narravit nobis, dicens: Cum essem juvenis, indisciplinatus valde et inquietus fui. Die ergo quadam persecutionem passi pro nostra inquietudine, fugimus in Palaestinam ego et novem alii; inter quos unus quidam erat industrius, alius autem Hebraeus. Cum ergo venissemus in eremum, infirmatus est Hebraeus usque ad mortem, et Deo teste, in magno moerore constituti eramus, nescientes quid illi faceremus. Verumtamen ut est consuetudo socialis charitatis, non illum deseruimus, sed unusquisque nostrum pro viribus ferebat eum, volentes vel in civitatem, vel in emporium illum ducere, ne moreretur in eremo. Cum vero adolescens ex inedia et vehementissima febre, immoderatoque labore et siti prae solis aestu totus jam fere resolutus esset atque deficeret, propinquans ad exitum, neque portari posset, decrevimus cum multis lacrymis illum dimittere in eremo, et abscedere, metuentes ne nos ipsi quoque siti deficeremus. Cum igitur illum in arena plorantes posuissemus, videretque nos abire velle, coepit nos adjurare, dicens: Per Deum qui fecit coelum et terram, per Deum qui inclinavit coelos, et descendit pro salute humani generis, per Deum qui judicaturus est vivos et mortuos, nolite pati ut Hebraeus moriar, sed tanquam Christiani facite mecum misericordiam, et baptizate me, ut Christianus de hac vita exeam, et ad Dominum pergam. Nos vero dicebamus ei: Vere, frater, non licet nobis hoc facere, saeculares enim sumus; hoc autem episcoporum et presbyterorum opus est; sed neque aqua hic est. Ille vero persistebat similiter adjurans nos, et plura etiam cum lacrymis adjiciens, ac dicens: Nolite, Christiani, me privare hoc divinitus indulto munere. Cum ergo in magna haesitatione essemus, industrius ille divinitus inspiratus ait nobis: Erigite illum, et exuite. Ereximus itaque cum magno labore illum, erectumque tenentes exuimus. Industrius autem ille implens ambas manus suas arena, tertio effudit super caput ejus, dicens ita: Baptizatur Theodorus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nobis vero per singula nomina sanctae et consubstantialis et adorandae Trinitatis respondentibus Amen (Dominus Deus testis est, fratres), ita continuo sanavit et corroboravit eum Christus Deus noster, ut nullum jam in eo pristinae infirmitatis remaneret indicium, vel qualiscunque passionis; sed sanus et valens cum omni alacritate et florido aspectu, quod reliquum erat itineris, per eremum ambulavit semper nos praecedens, ita ut admirantes talem et tam subitam mutationem, omnes laudaverimus et glorificaverimus ineffabilem majestatem et benignitatem Christi Dei nostri. Venientes autem Ascalonem, adduximus eum ad beatum ac sanctum Dionysium ejus urbis episcopum, narrantes quae fratri in via contigissent. Quibus auditis, sanctus admirandusque Dionysius, stupens ad tam novum inauditumque miraculum, convocato clero exposuit ei totum negotium, ut decernerent, utrum effusio illa arenae reputanda esset fratri in baptismum, an non. Et alii quidem dicebant debere reputari illi in baptismum propter inauditam miraculi magnitudinem; alii vero dicebant, Non. Theologus quippe Gregorius omnia baptismata dinumerat (Gregor. Nazianz. orat. 39, quae est, In sancta Lumina): Baptizabat, inquiens, Moyses, sed in aqua, et antea in nube, et in mari. Baptizavit et Joannes non jam quidem Judaice, non enim in aqua solum, sed et in poenitentia. Baptizat autem et Jesus, sed in Spiritu sancto. Istud perfectio est. Scio et quartum baptismum per martyrium et sanguinem. Scio et quintum, lacrymarum scilicet. Haec ille. Quo igitur horum, illi inquiebant, iste baptizatus est, ut etiam ipsius baptisma roboremus, maxime cum Dominus ad Nicodemum dicat: Nisi quis natus fuerit denuo ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei (Joan. III)? His alii contradicebant sic: Quid ergo? Quia scriptum de apostolis non est, quod baptizati sint, idcirco non intrant in regnum Dei? Alii rursus econtra inferebant, dicentes: Ita sane, illi baptizati sunt, sicut et Clemens Stromateus meminit in quinto Hypotyposeon, apostolicum enim illud dictum exponens, quo dicitur, Gratias ago Deo, quia neminem vestrum baptizavi (I Cor. I): Christus, inquit, dicitur Petrum solum baptizasse, Petrus Andream, Jacobum et Joannem, illi autem reliquos. Haec igitur et alia plurima cum dicta essent, visum est beato Dionysio mittere fratrem illum ad sanctum Jordanem, illicque baptizari; industrium autem illum ordinavit diaconum.

CAPUT CLXXVII. Mala mors monachi Aegyptii, qui habitare voluit in cella Evagrii haeretici. 916 Dicebat abbas Joannes Cilix commorantibus nobis in Nono Alexandriae: Venit ad nos Aegyptius monachus, narravitque nobis, dicens: Ad monasterium Cellularum frater ex longinqua regione pervenit, volens ibi habitare, prostratusque presbytero orabat, ut in Evagrii cella moraretur. Presbyter autem dicebat non posse eum illic habitare, recedensque presbyter, ait fratri: Fili, daemon acerrimus illic habitat, qui enim seduxit Evagrium, et a vera fide removit, immisitque illi scelerata dogmata, ille non permittit aliquem ibi morari. Frater autem persistebat, dicens: Profecto si hic maneo, in illa moraturus sum. Tunc presbyter coactus dixit ei: Judicio tuo vade, et eam accipe. Sedit igitur frater in cellula una hebdomada; venienteque Dominico die, perrexit ad sanctam ecclesiam: videns autem illum presbyter consolatus est; sollicitus enim pro illo erat. Veniente autem alio die Dominico, non venit ad ecclesiam. Cumque illum non videret presbyter, misit duos fratres, ut viderent cur non venisset ad ecclesiam. Qui venientes ad cellulam, invenerunt fratrem injecto fune seipsum suffocasse.

CAPUT CLXXVIII. Vita senis coenobii Scholarium, viri simplicis. Narravit nobis abbas Gregorius presbyter coenobii Scholarium, quod ibi senex magnus, magnaeque abstinentiae moratus sit: erat autem simplex circa fidem, et ubicunque eum esse contigisset, indiscrete communicabat. Quadam igitur die apparuit et angelus Dei, dicens: Dic, senex, si mortuus fueris, quomodo vis sepeliamus te? ut Aegyptii monachi faciunt, an ut Jerosolymitae? Senex autem respondit ei: Nescio. Tunc ait angelus: Cogita, et delibera; post tres autem hebdomadas veniam, et dices mihi. Pergens ego senex ad alium, narravit ei quae sibi dixerat angelus. Quod cum audisset senex, stupefactus ex auditu, diutiusque intendens in eum, ac divinitus inspiratus dixit ei: Ubi sumis sancta mysteria? Respondens ille ait: Ubicunque invenio. Tunc ait illi senex: Non tibi ultra contingat ut extra sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam communices, ubi nominantur sanctae quatuor synodi, Nicaena, trecentorum decem et octo Patrum; Constantinopolitana, centum et quinquaginta; Ephesina prima, ducentorum; Chalcedonensis, sexcentorum et triginta. Cum autem venerit angelus, dic ei: Sicut Jerosolymitae sepeliri volo. Post tres igitur hebdomadas venit angelus, et dixit seni: Quid est senex? cogitasti? Dixit autem illi senex: Sicut Jerosolymitae volo. Dicit ei angelus: Bene, bene. Et continuo reddidit spiritum. Hoc autem totum factum est, ne labores suos perderet, et cum haereticis condemnaretur.

CAPUT CLXXIX. Vita sanctimonialis feminae, quae erat ex sancta civitate. Perreximus ad abbatem Joannem anachoretam, qui appellatus est Rutilus, narravitque nobis, dicens: Audivi abbatem Joannem Moabitam narrantem, ac dicentem: Sanctimonialis quaedam erat in sancta civitate, religiosa valde, et secundum Deum proficiens. Invidit ergo diabolus virgini, immisitque juveni cuidam impurum et diabolicum in eam amorem. Virgo autem illa mirabilis cum diaboli sensisset insidias, perditionem adolescentis miserata, sumpto cilicio uno, paucisque infusis cibariis, venit ad eremum, adolescenti ex recessu suo quietem a tentatione ac salutem parans, et sibi ipsi ex solitudine securitatem et augmenta meritorum. Post multum vero temporis per dispensationem Dei, ne ipsius excellens conversatio maneret incognita, vidit eam anachoreta quidam in solitudine Jordanis, et ait illi: Quid, mater, in hac solitudine facis? Illa vero latere anachoretam cupiens, ait illi: Ignosce mihi, quia erravi de via; sed per Dominum, Pater, fac charitatem, et ostende illam mihi. Ille vero divinitus de illa admonitus, ait ei: Crede mihi, mater, non tu errasti de via, neque viam requiris. Itaque sciens quia mendacium de diabolo est (Joan. VIII), dic mihi veritatem causae propter quam huc venisti. Tunc ait illi virgo: Ignosce mihi, abba: adolescens quidam scandalizatus est in me, et propterea veni in hanc eremum, melius existimans hic mori, quam offendiculum cuiquam fieri, juxta Apostoli vocem (II Cor. VI). Dicit illi iterum senior: Et quantum temporis hic habes? Quae ait illi: Habeo gratia Christi annos decem et septem. Rursum ait ad illam anachoreta: Et unde nutriris? Illa vero cilicium et infusa proferens, dixit anachoretae: Ecce cilicium istud, quod vides, mecum de civitate exiit et ista pauca infusa. Talemque dispensationem in me humilem ostendit Deus, ut tanto tempore istis nutriar, neque imminuta sint. Et hoc autem scito, Pater, quia sic me 917 ipsius benignitas protexit, ut per istos decem et septem annos nullus homo me viderit, nisi tu solus hodie; ego autem aspiciebam omnes. Et haec audiens anachoreta, magnifice glorificavit Deum.

CAPUT CLXXX. Vita Joannis anachoretae, qui in spelunca villae Sochus morabatur. Narravit nobis sanctissimus Dionysius presbyter sanctae ecclesiae Ascalonitarum, et sacrorum vasorum custos, de abbate Joanne anachoreta, dicens: Quasi vere magnus in generatione ista fuit, atque ad commendationem summorum illius apud Deum meritorum, hoc de ipso miraculum narrabat: In spelunca, inquit, morabatur senex in partibus villae quae dicitur Sochus, viginti fere milliaribus ab Jerusalem. Habebat autem senex in spelunca imaginem immaculatae Dominae nostrae Dei genitricis, semperque virginis Mariae, in ulnis ferentem Jesum Christum Dominum et Salvatorem nostrum. Quoties igitur abire volebat ad locum aliquem, vel per vastam solitudinem, sive Jerosolymam ad adorandam sanctam crucem et venerabilia loca, vel in Sinai montem orationis gratia, sive ad martyres distantes ab Jerosolymis multis prolixisque intervallis (erat enim senex martyrum reverentiae mirabiliter deditus, et nunc quidem pergebat Ephesum ad sanctum Joannem, nunc autem Euchaitam ad sanctum Theodorum, nunc vero ad sanctam Theclam in Seleuciam Isauriae, nunc ad sanctum Sergium in Saraphas, et modo ad istum, modo ad illum sanctum), reficiebat candelam, et accendebat, ut sibi consuetudo erat, atque ad orationem stans, et Deo ut suum iter dirigeret supplicans, dicebat ad Dominam, intendens in imaginem ipsius: Sancta Domina nostra Dei genitrix, quia longum iter iturus sum diebus multis perficiendum, candelae tuae tu curam habe, eamque ne exstinguatur juxta propositum meum serva; ego enim adjutorio tuo comitante iter arripio. Hisque ad imaginem dictis, egrediebatur, peractoque proposito itinere, revertebatur, aliquando post mensem, saepe etiam post duos vel tres menses, nonnunquam post quinque vel sex, et ita reperiebat integram candelam et ardentem, sicut eam, cum iter arriperet, dimiserat, et nunquam hanc a seipsa exstingui vidit neque de somno surgens, neque a peregrinatione rediens, neque ex eremo in speluncam pergens.

CAPUT CLXXXI. De eodem. Dicebat nobis et hoc de ipso idem venerabilis Dionysius presbyter, quod die quadam ambulabat senex in finibus villae Sochus, ubi erat spelunca ipsius, ambulansque leonem vidit ingentem e regione venientem. Pergebat autem in via valde angusta inter duas sepes posita, quibus agricolae rura sua munire consueverunt, spinosas frutices plantantes. Tantam vero semita illa prae sentibus angustiam habebat, ut vix unum aliquem vacuum et expeditum pedibus incedentem susciperet, et ne illum quidem sine impedimento libere transire permitteret. Cum ergo sibi invicem appropinquassent senex et leo, neque senex retro rediit, ut leoni transitum liberum daret, neque propter nimias semitae angustias leo reverti poterat, neque utrumque simul transire omnino possibile erat. Videns igitur leo Dei servum procedere volentem, et nequaquam retro redire sustinentem, erexit se in posteriores pedes, erectusque stans ad laevam senis, pondere ac viribus corporis repulsa maceria, modicam seni latitudinem praestitit, iter sine impedimento justo viro praebens; atque ita transivit senior dorsa leonis perfricans. Post cujus transitum exsurgens de sepi leo, peregit et ipse iter suum.

Ad hunc abbatem Joannem pergens frater quidam, cum nihil in spelunca illius invenisset, ait seni: Quomodo hic moraris, pater, non habens quae sunt necessaria? respondit senex, et ait: Spelunca ista, fili, spiritualis mercatura est; dat, et accipit.

CAPUT CLXXXII. Vita abbatis Alexandri Cilicis, qui prope mortem a daemone arreptus est. Prope sanctam Bethleem monasterium est sancti Sergii, quod duobus circiter milliaribus distat, et cognominatur Xeropotamus: in hoc antistes fuit valde religiosus abbas Eugenius, qui postmodum episcopus Hermopolis factus est in Aegypto, quae est in finibus sita Thebaidis. Hic, cum ad eum venissemus, narravit nobis de abbate Alexandro Cilice, quod cum inter speluncas sancti Jordanis senuisset, accepit illum in monasterio suo. Qui circa finem vitae suae lectulo decubuit quasi menses tres. Ante decem vero dies quam migraret ad Dominum, a daemone arreptus est. Et coepit senex ad daemonem dicere: Ad vesperam venisti, miser, hoc magnum non est; quoniam in lectulo devinctus sum, et moveri non possum; ostendisti, miserrime, imbecillitatem tuam. Nam si potens et valens esses, ante hos quinquaginta, vel sexaginta annos 918 debueras appropinquare mihi, ego enim per confortantem me Christum ostendissem tibi infirmitatem tuam, ac dejecissem rugitum tuum, atque contrivissem rigidam illam tuam inflexamque cervicem. Nunc autem non mea est imbecillitas, sed infirmitas est quae premit me. Gratias tamen ago Deo, ad quem proficiscens, ostendam injuriam quam abs te passus sum, quia post tot annorum labores et fatigationem, circa exitum sic atrociter in me invasisti. Ista et alia plurima horis singulis dicens, decima die cum omni quiete Domino Christo spiritum in pace reddidit.

CAPUT CLXXXIII. Mirabile factum senis Aegyptii, nomine David. Dicebat abbas Theodorus Cilix: Cum adhuc morarer in Scythi, erat illic senex Aegyptius, nomine David, qui die quadam ad metendum profectus est. Habent enim consuetudinem Scythiotae, ut abeant ad villas, et metant. Ascendit ergo senex in villam, et sub mercede operabatur. Conduxit autem illum agricola quidam. Cum itaque meteret senex, die quadam circa horam septimam aestus magnus factus est. et abiit senex in quoddam tugurium, et sedit. Veniens autem agricola, et videns sedentem senem, dicit ei cum iracundia: Cur non metis, senex? nescis quia mercedem tibi reddo. Dixit ei: Ita sane; sed quia aestus magnus est, et grana tritici de spicis decidunt, idcirco paululum exspecto, donec transeat aestus, neque damnum patiaris. Dicit ad eum agricola: Surge, labora, et ardeant omnia. Cui respondit senex: Et vis ut ardeant? Dixit ille cum iracundia: Ita plane. Tunc surrexit senior, et ecce continuo ardere coepit ager. Currens autem agricola venit ad alios senes, qui in alia parte agri operabantur, et orabat eos ut venirent et deprecarentur senem ut oraret et ignem exstingueret. Venientes autem senes prostraverunt se humi; ille autem dixit eis: Dixit ipse ut arderet. Exoratus tamen ab eis abiit, et stans medius inter ea quae arserant, et ea quae non arserant, oravit, et continuo exstinctus est ignis, et salvata est pars reliqua ruris.

CAPUT CLXXXIV. Vita abbatis Joannis Eunuchi, nec non juvenis Monachi, qui nunquam bibere statuerat, atque alterius senis valde orationibus dediti. Eramus in Nono Alexandriae, cum accessimus ad monasterium abbatis Joannis eunuchi utilitatis gratia. Invenimus autem ipsum senem qui egerat in habitu monastico annos octoginta, ita misericordem, ut alium neminem illi similem viderimus; non solum enim ad homines, verum et ad bruta animalia misericors erat. Quid ergo faciebat senex? Nullum opus aliud habebat, nisi hoc: Surgens de mane ibat ad canes omnes qui erant in monasterio, et cibum praebebat illis. Similiter et parvis formiculis farinam apponebat, triticumque majoribus formicis. Madefaciebat et paximatia, et ea super tecta projiciebat, ut volucres comederent. Ita degens jugiter, nihil cum moreretur in suo monasterio dimisit, non portam, non fenestram, non spetlum, non candelam, non tabulam, et ne singulis immorans prolixior sim, non dimisit omnino terrenum aliquid. Nunquam vel una hora tenuit vel librum, vel pecuniam, vel indumentum, sed omnia egenis dabat, omnem curam suam ad futura transferens.

Narrabant autem et hoc de ipso, misericordiam ejus et compassionis affectum commendare volentes. Die quadam venit ad eum agricola quidam, petens ut aureum nummum illi mutuo daret. Cum vero ille non haberet (nec enim unquam aurum tenebat senex) misit continuo, et mutuavit a monasterio numisma, et dedit homini qui id a se petierat, pollicenti post unum mensem hoc se illi redditurum. Cum vero praeterissent anni duo, et agricola illud non redderet, accersivit illum abbas Joannes, et ait illi: Da mihi numisma, frater. Qui dixit, novit Deus quia non habeo. Tunc ait illi senex: Agnosce, frater, quia inveni tibi modum per quem possis mihi illud reddere. Qui ait seni: Jube quidquid vis, et faciam; putans homo quod senior sibi aliquid injungere vellet. Tunc dixit abbas Joannes: Cum tibi opportunum est, nec habes quid facias, veni huc, et triginta genuflexiones pro me facito, et dabo tibi unum argenteum. Cui cum ille libenter consensisset, quoties illi vacabat ab opere, pergebat ad senem, et completo orationum numero dabat ei senex juxta constitutum, argenteum nummum, dabatque illi comedere et bibere, tribuens insuper paximatia pro tota domo sua. Cum igitur implesset viginti quatuor argenteos, id est, aureum nummum, accepit ab eo senex, et dimisit illum, dans ei etiam benedictiones.

Idem abbas Joannes eunuchus narravit nobis, dicens: Ascendimus in Thebaidem ad coenobium abbatis Apollo, vidimusque ibi juniorem fratrem habentem etiam carnalem 919 patrem, et ipsum monachum. Statuit ergo juvenis nunquam bibere aquam, neque vinum, neque potionem aliam toto vitae suae tempore. Edebat igitur olera quaedam comestibilia, quae ipsum ex siti recreare poterant: habebat autem et ministerium coquendi panes. Cum vero tres annos hoc abstinentiae modo cucurrisset, incidit in gravissimam aegritudinem, ex qua etiam defunctus est. Cumque febre ureretur, et ex immensa siti fatigaretur, hortabatur ab omnibus ut vel modicam potionem degustaret; neque prorsus hoc facere frater ille passus est. Abbas igitur accersito medico, ut languenti, si qua ratione posset, subveniret, precabatur. Qui cum venisset et videret fratrem in tali necessitate, rogare eum coepit, ut modicum alicujus potionis acciperet. Sed cum ille non acquiesceret, dixit abbati: Afferte mihi huc vas magnum. Quo allato, mittens in illud tepentis aquae amphoras quatuor, fecit illum intus immitti usque ad femora per unam horam. Affirmabat autem nobis abbas Joannes (illic enim aderat) quod cum illum ex aqua eduxissent, metiens medicus aquam, invenit eam ex magna parte imminutam. Ecce quam vim sibi intulerunt continentes monachi, seipsos propter Deum his necessitatibus subdentes, ut sempiternis fruerentur bonis.

Idem rursus nobis enarravit, dicens: Ingressus sum in eodem coenobio cellulam senis cujusdam, vidique quia ubi stare ad orationem solebat, tabula erat supposita. Ubi autem genua figebat et manus, concavum erat plusquam digitorum quatuor: ex frequentia quippe et usu continuae orationis cavaverat tabulam.

CAPUT CLXXXV. Vita mulieris fidelis, quae mira sapientia virum suum gentilem ad fidem convertit. Cum in Samo insula essemus, narrabat nobis venerabilis pauperum cultrix Maria mater domni Pauli candidati, dicens: Cum essem in civitate Nisibe, erat ibi Christiana mulier, virum habens gentilem. Erant autem pauperes, habebant tamen quinquaginta miliarisia, quod numismatis genus est. Die vero quadam ait vir uxori suae: Demus haec numismata feneratori, ut aliquod solatium ex eis capiamus; ea enim sigillatim consumimus, et deficiunt. Respondens autem illa bona uxor, ait viro: Si placet ea fenerari, veni, demus illa sub fenore Deo Christianorum. Dicit ei vir ejus: Et ubi est Deus Christianorum, et demus ei? Ait illa: Ego tibi ipsum ostendam; si enim huic dederis ea, non solum non illa perdes, sed et usuras tibi persolvet, et capitale duplum reddet. Qui ait illi: Eamus, ostende mihi illum, et demus ei. Illa vero assumens virum suum, duxit in sanctam ecclesiam: habet autem ecclesia illa quinque magnas januas. Cum ergo induxisset illum in ecclesiae porticum, ostendit ei pauperes, dicens: Istis si praebueris, Deus Christianorum ipsa accipit; isti enim omnes sui sunt. Qui mox cum gaudio numismata coepit erogare pauperibus; reversique sunt in domum suam.

Cum vero post menses tres necessitate sumptuum angustarentur, ait vir uxori suae: Soror, nihil ut video, daturus est nobis Deus Christianorum ex debito illo, et nunc angustiamur inopia. Respondit mulier, et ait illi: Profecto dabit: vade ubi illa dedisti; et exhidebit ea tibi cum omni alacritate. Quo audito, ille currens abiit in sanctam ecclesiam; veniensque in loco ubi erogaverat numismata pauperibus, et circuiens totam ecclesiam, neminem vidit qui sibi debitum redderet, nisi solos pauperes denuo sedentes. Cum ergo cogitaret in seipso, cui diceret aliquid, vel a quo exigeret, aspexit ante pedes suos in marmore jacere numisma unum ex illis, quae puaperibus ipse erogarat, inclinansque se, et accipiens illud, abiit in domum suam, et ait conjugi suae: Ecce profectus sum in ecclesiam, et crede mihi, mulier, quia Deum Christianorum non vidi, ut dixisti, nullusque mihi aliquid dedit, nisi quod hoc numisma ibi positum vidi, ubi ego prius erogaveram. Tunc ait ad eum mulier illa mirabilis: Ipse est, qui tibi hoc invisibiliter praestitit; ille enim invisibili potestate manus suae disponit hunc mundum. Sed vade, domine mi, eme nobis aliquid, ut comedamus hodie, rursusque ipse providebit nobis. Abiit ille, et emit sibi panem, et vinum, et piscem, et veniens domum dedit uxori. Quae accipiens piscem, coepit ipsum purgare, exenteransque illum, invenit in visceribus ejus lapidem valde mirabilem, ita ut miraretur mulier illius pulchritudinem; non tamen sciebat quid esset. Servatum autem ostendit revertenti viro, dicens: Ecce hunc lapidem in pisce reperi. Videns autem et ipse, miratus est quidem ipsius pulchritudinem, ignorabat tamen quid esset.

Cum autem comedisset, ait uxori: Da mihi lapidem, ut vadam, et vendam illum, si quid fortassis pretii de illo accipere contingat. Neque enim, ut dixi, noverat et ipse, quid esset, ut pote simplex et rudis. Tulit itaque lapidem, et abiit ad trapezitam, cujus 920 erat proprium talia emere et vendere, invenitque illum jam clausis omnibus egredientem (ad vesperum enim jam dies erat) et ait illi: Vis emere hunc lapidem? Ille vero considerans lapidem, dixit ei: Quid vis ut tibi pro eo solvam? Ait autem ille: Da quidquid vis. Ad quem ipse: Accipe, inquit, quinque numismata. Putans autem venditor quia illuderet sibi, dicit ei: Et tantum vis pro illo persolvere Existimans trapezita, quod ita ille per ironiam loqueretur, ait ipsi: Accipe decem pro eo numismata. Venditor iterum se irrideri arbitrans, tacuit. Dicit illi trapezita: Viginti numismata accipe. Ille autem tacebat nihil respondes: Cum vero ad triginta, quadraginta, et quinquaginta numismata emptor ascenderet, et se daturum ea juramento affirmaret, coepit ille amplius lapidem aestimare. Paulatim vero emptor ascendens usque ad trecenta numismata pervenit, deditque illa vendenti. Ipse igitur, dato lapide, acceptaque pecunia, venit ad uxorem suam gaudens. Quae cum videret illum exsultantem, dixit: Quanto illum vendidisti? Putabat autem quod illum quinque vel decem minutis vendidisset. Tunc ille trecenta numismata proferens, dedit illa uxori suae dicens, tanto se illum vendidisse. Illa vero summam divinae bonitatis clementiam admirans, dixit ei: Ecce Deus Christianorum qualis est, quam bonus, quam gratus, quam dives! Vides quia non solum quinquaginta numismata tibi reddidit, quae tu illi mutuasti, sed paucis diebus ipsa tibi sextuplicata restituit? Agnosce igitur quia non est Deus alius, neque in terra, neque in coelo, nisi ipse solus. Ille vero miraculo admonitus, cum experimento didicisset et ipse veritatem, effectus est repente Christianus, et glorificavit Deum et Salvatorem nostrum Christum cum Patre et Spiritu sancto, plurimas referens gratias prudentissimae uxori suae, per quam vera Dei notitia ipsi in veritate concessa est.

CAPUT CLXXXVI. Vita Moschi mercatoris Tyrii. Perreximus in coenobium speluncae abbatis Sabae, ad abbatem Eustachium ipsius coenobii praepositum, narravitque nobis, dicens: Erat Tyri mercator quidam, nomine Moschus; is nobis, cum Tyrum venissemus, hoc retulit, dicens: Cum essem super commercia, profundo vespere abii lavatum, et in via reperi mulierem stantem in tenebris. Ad quam ego ubi perrexi, consensit sequi post me. Prae diabolico itaque gaudio non lavi, sed ad coenam properavi, multumque orabam illam, ut comederet; sed illa gustare quidquam passa non est. Tandem surreximus; et cum ad cubandum venissemus, vellemque illam amplexari, voce magna cum lacrymis clamavit, dicens: Vae mihi miserae! Tremefactus itaque interrogabam causam fletuum. Illa vero amplius ejulans ait: Vir meus negotiator est, et naufragium fecit, perdiditque et sua et aliena, et propterea in carcere inclusus est, nec habeo quid faciam, ut vel panem illi ministrem, atque ideo prae nimia paupertate corpus meum exponere proposui, ut illi pannem inveniam, omnia enim deperierunt. Et dixi illi: Quantum est debitum? Quae ait: Quinque auri librae. Proferens autem aurum dedi illi, dicens: Ecce Dei nutu non tetigi te; da aurum, et redime virum tuum, et orate pro me.

Deinde post aliquantulum temporis calumnia contra me conflata est apud imperatorem, quod commercii cuncta dissipassem. Mittens autem imperator diripuit omnem substantiam meam, nudumque pertractum Constantinopolim in carcerem misit. Ubi cum plurimum temporis egissem, solo uno vestimento praeter camisiam indutus, die quadam audio quod imperator me vellet occidere; itaque de vita desperans plorabam. Flentem autem et ejulantem sopor oppressit, vidique in somnis quasi mulierem illam, quae aliquando virum habuerat in carcere, dicentem mihi: Quid est quod habes, domine Mosche? Quare hic inclusus es? Me autem respondente: Calumniam perpessus sum, et puto quia occidet me imperator. Ait mihi: Vis ut loquar pro te imperatori, et dimittet te? Ad quam ego: Nunquid ille cognoscit te? Ait: utique novit. Expergefactus autem ambigebam quid hoc esset. Astitit autem mihi secundo et tertio eadem repetens, et dicens: Noli timere, ego te absolvam cras.

Diluculo autem, imperatore jubente, adduxerunt me in palatium. Cumque ingressus essem, ille ut aspexit me putri et scissa indutum tunica, dixit mihi: Ecce nunc tui misertus sum; vade, et emendare de reliquo. Aspiciebam autem mulierem illam ad dexteram imperatoris astantem, et dicentem mihi: Confide, et noli timere. Jussitque rex mihi universa restitui, addensque mihi bona plurima, restituit me in priorem statum, faciens me praeterea locum tenentem.

Ipsa igitur nocte apparuit mihi rursus eadem mulier, et ait mihi: Scis, quae sim ego? illa sum cum qua fecisti misericordiam, et propter Deum non tetigisti corpus meum. Ecce et ego liberavi te a periculo. Vides clementiam Dei, quomodo per me, cui fecisti 921 misericordiam, apparuit tibi misericors, quasi dicens. Hoc propter me fecisti, et ego magnificavi misericordiam meam super te.

CAPUT CLXXXVII. Doctrina abbatis Joannis Cyzici pro acquirendis virtutibus. Cum a sancta Gethsemane ascenderemus in sanctum montem Oliveti, monasterium offendimus abbatis Abramii. Hujus monasterii pater erat abbas Joannes ex Cyzico; interrogavimus autem eum die quadam, dicentes: Quomodo virtutem possidet quispiam? Respondit senior, et ait: Qui virtutem possidere voluerit, nisi prius oderit virtuti ex diametro contrariam malitiam, eam acquirere ac possidere non potest. Si igitur habere vis luctum, semper odio habeas risum. Si humilitatem habere desideras, superbiam semper exsecrare Si continens esse cupis, ingluviem odi. Si pudicus, detestare luxuriam. Si nudus, materiam fuge. Qui vult esse misericors, avaritiam caveat. Qui eremum habitare desiderat, civitatis frequentiam odio habeat. Qui cupit invenire quietem, fiduciam oderit Qui peregrinus esse vult, apparentiam seu cupiditatem ostendendi se odio habeat. Qui iracundiam continere desiderat, multorum consortia fugiat. Qui injurias oblivisci vult, maledicta detestetur. Qui sine distractione esse appetit, solitarius maneat. Qui continere vult linguam, obstruat aures ne multa audiat. Qui Dei timorem habere semper cupit, corporalem oderit requiem, diligatque afflictionem et angustiam.

CAPUT CLXXXVIII. Vita duorum fratrum trapezitarum Syrorum. Abbas Theodorus antiqui monasterii praepositus, narravit nobis, dicens: Erant Constantinopoli fratres duo trapezitae Syri; dixitque major ex illis minori fratri: Veni, descendamus in Syriam, et possideamus paternam domum nostram. Dixit illi junior: Cur ambo dimittimus hic ministerium nostrum? Descende ipse, et ego hic manebo; vel ego descendam, et tu hic remane. Convenit ergo inter eos, ut descenderet junior. Cum itaque descendisset, post breve tempus is qui Constantinopoli remanserat, vidit in somnis senem quemdam speciosum et magnae reverentiae, dicentem sibi: Scis quia fornicatus est frater tuus in uxorem cauponis? Qui exsurgens a somno, contristari coepit, et intra semetipsum dicere: Ego illi causa fui istius lapsus, cur enim dimisi illum solum? Aspexit autem eumdem secundo dicentem sibi: Seis, quia frater tuus corruit in uxorem cauponis? Quo viso, rursum contristatus est. Tertio conspicit eumdem dicentem sibi: Nescis quia frater tuus perdidit liberam mulierem, et in uxorem cauponis effusus est? Scripsit igitur ad illum ex Constantinopoli, ut statim dimissis omnibus veniret Byzantium. Qui acceptis fratris litteris, statim dimisit omnia, venitque ad fratrem suum. Ille vero mox ut vidit eum, duxit in majorem ecclesiam, et coepit moestus culpare illum, ac dicere: Bene fecisti, frater, quia cauponis uxorem adulterasti? Quod ille cum audisset, jurare per Deum omnipotentem coepit, quod neque adulteraverat, neque mulierem ullam noverat praeter legitimam uxorem. Cum haec major frater audisset, ait illi: Nunquid aliud quidpiam peccati gravioris abs te gestum est? Ille autem asseverabat, dicens: Vere nihil mihi conscius sum iniquitatis admisisse, nisi quod monachos in villa nostra reperi Severiani dogmatis, ignoransque an malum esset, communicavi eis. Aliud quodlibet ignoro me fecisse. Intellexit tunc major natu frater hoc esse quod illi dictum fuerat, fornicatum scilicet eum fuisse, quia sancta catholica et apostolica ecclesia omissa, in haeresim Severi acephali, qui revera caupo est, corruens confusus erat, ac nobilitatem rectae fidei contaminarat.

CAPUT CLXXXIX. Vita mulieris quae fidem servavit viro suo negotiatori, et ambo a Deo adjuti sunt. Venimus Ascalonem in xenodochium Patrum, narravitque nobis abbas Eusebius presbyter, quod negotiator quidam navigans perdidisset omnia et sua et aliena, evasissetque ipse naufragium. Qui cum venisset huc, a creditoribus comprehensus et in carcerem missus est, direptaque sunt omnia quaecunque domi habebat, et conjugis etiam ipsius vestimenta. Illa igitur ex multa anxietate, et tristitia, et inopia non poterat virum vel pane nutrire. Sedente igitur illa die quadam in carcere et gemente, intravit vir quidam magnus vinctis dare eleemosynam. Videns vero mulierem liberam sedentem cum viro suo, vulneratus est in amore ipsius, erat enim speciosissima, mandavitque illi per carcerarium ut ad se veniret. Illa videns quod agapen acceptura esset, libenter accessit. Qui sumens illam seorsum, ait ei: Quid est quod habes, et cujus rei gratia hic es? Quae illi cuncta enarravit. Ait autem ipse: Si persolvero debitum, dormies mecum nocte ista? Illa autem vere pulcherrima et pudicissima 922 dixit ei: Audivi, domine, dicentem Apostolum, quia mulier non habet potestatem proprii corporis, sed vir (II Cor. VII). Permitte ergo, domine, ut interrogem virum meum, et quidquid ille jusserit faciam. Veniensque omnia nuntiavit viro suo. Ille, ut prudentissimus, et uxori suae maximo devinctus affectu, raptus non est spe et desiderio evadendi carceris injurias; sed ingemiscens cum lacrymis ait uxori: Perge, perge soror, abrenuntia homini; spero enim in Dominum nostrum Jesum Christum, quia non derelinquet nos usque in finem. Exsurgens autem illa dimisit a se hominem, dicens: Dixi viro meo, et non vult.

Per id autem temporis latro quidam injectus fuerat in ipsum carcerem priusquam negotiator vinciretur: hic omnia inspiciebat, et audiebat viri ac mulieris verba, ingemuitque apud semetipsum, dicens: Ecce in quo isti casu existunt, neque tamen libertatem suam prodiderunt, ut pecunias acciperent, et dimitterentur, sed pudicitiam pluris quam pecuniam existimaverunt; vitaeque istius commoda, ut illius pulchritudinem non violarent, contempserunt. At ego quid faciam miser, qui nunquam cogitavi quod Deus esset, et idcirco homicidiorum auctor fui? Vocans autem illos ad se per fenestram ejus cellulae, ubi vinctus detinebatur, dixit eis: Ego latro sum et caedium patrator, quamobrem quacunque hora praeses venerit, ad mortem ut homicida ducendus sum. Considerans vero pudicum consilium vestrum, compunctus sum: itaque pergite, et in loco illo civitatis fodite, et accipite quas inveneritis pecunias; cumque persolveritis debitum, plurima etiam eulogia remanebit vobis, et orate pro me, ut et ego inveniam misericordiam.

Post paucos autem lies ingressus civitatem praeses, latronem educi jussit et decollari. Sequenti autem die dixit mulier viro: Si jubes, mi domine, vadam ad locum quem denotavit latro, si forte vera sint quae ille prosecutus est. Qui ait: ut tibi videtur facito. Illa vero sumpto brevi sarculo, vespere ad locum abiit, et fodiens, ollam invenit diligentissime opertam, sumensque illam profecta est. Prudenti vero usa consilio, paulatim creditoribus reddebat debita, ut ex hoc ab aliis pecuniam mutuari putaretur. Implevit autem omnem debiti solutionem, virumque de carceris custodia eduxit. Dicebat autem qui ista narravit: Ecce quoniam servaverunt isti mandatum Domini nostri Jesu Christi, magnificavit et ipse in eis misericordiam suam.

CAPUT CXC. Miraculum de ligno donato abbati Brochae Aegyptio. Narravit nobis Athanasius Antiochenus de abbate Brocha Aegyptio, dicens: Cum venisset vir ille ex Aegypto in Selenciam, quae prope Antiochiam est, invenit extra civitatem locum desertum, quaerebatque construere sibi in eo parvam cellulam. Quam cum exstruxisset, neque haberet unde illam operiret, ingressus urbem die quadam invenit Anatolium, qui cognominatus est Curvus, Seleuciae et Antiochiae unum ex primariis, sedentem extra domus suae limen, dixitque ei: Fac, domine, charitatem, et da mihi ligna modica, ut tegam cellulam meam. Ille vero maxime indignans, ait illi: Ecce lignum, tolle et discede; ostendens illi trabem maximam, quam habebat jacentem ante domum suam, de qua facta esset arbor navis onerariae quinquaginta millium. Ait illi abbas Brochas: Benedic et tollam illud. Dicit ei rursus Anatolius stomachans, Benedictus Dominus. Apprehendit ille trabem, solusque levavit de terra, et imposuit humeris suis, abiitque cum illa ad cellulam suam. Stupore autem percussus Anatolius in eo quod factum fuerat insigni praeclaroque miraculo, largitus est ei lignum illud, ex quo non selum cellulam suam, ut petierat, operuit, sed et alia plurima ministeria exercuit.

CAPUT CXCI. Vita compendiosa sancti Joannis Chrysostomi patriarchae Constantinopolitani. Dicebant de sancto Joanne Constantinopolitano archiepiscopo, qui juste et dignissime pro puritate doctrinae, et splendore venustissimi eloquii Chrysostomus cognominatus est; quod ex quo salutarem baptismum accepisset nunquam omnino juraverit, neque aliquem jurare compulerit, neque mentitus sit, neque alicui unquam maledixerit, neque scurrilia locutus sit, neque jocos admiserit.

CAPUT CXCII. Relatio de quodam monacho monasterii divi Gregorii papae, quomodo post mortem ab excommunicatione fuerit absolutus. Narravit nobis sanctus quidam presbyter, Petrus nomine, veniens ex Romana urbe, de beatissimo Gregorio ejusdem civitatis Antistite, quod cum esset summus pontifex, monasterium virorum maximum aedificaverit, mandatumque dederit, 923 ut nullus monachorum proprium aliquid haberet, ne unum quidem obolum. Frater ergo monasterii habebat saecularem fratrem, a quo petiit dicens: Tunicam non habeo, ideo fac in me charitatem, et eme illam mihi. Dixit illi saecularis frater: Ecce tria haec numismata, accipe, et me tibi ut placet. Sumens ergo monachus tria numismata, habuit illa apud se. Quod cum alius monachus vidisset, abiit et nuntiavit abbati. Quo audito, abbas renuntiavit, et ipse sanctissimo papae Gregorio. Beatus vero Gregorius hoc audiens, jussit eum, ut qui monasterii regulas praetergressus esset, a communione separari. Post modicum vero temporis moritur frater ille ita separatus, nesciente papa Gregorio. Post duos autem vel tres dies abiit abbas, et nuntiavit illi, dicens: Frater ille defunctus est. Quo ille audito non mediocriter contristatus est, quod antequam absolveretur excommunicationis vinculo, migrasset a saeculo: scribensque orationem in forma epistolae, dedit uni ex archidiaconis, jubens illi ut iret et supra sepulcrum fratris illam legeret. Per ipsas vero litteras absolvebat ab excommunicationis nexibus mortuum. Abiens igitur archidiaconus, sicut illi fuerat imperatum, super sepulcrum fratris brevem illam chartulam legit. Eademque nocte vidit abbas defunctum fratrem, et ait illi: Nonne mortuus es, frater? Qui ait: Ita sane. Rursus interrogavit cum abbas: Et ubi fuisti usque hodie? Dixit ei frater: Veraciter, domine, in carcere fui usque heri; hesterno autem die absolutus sum. Notum vero factum est omnibus quia qua hora archidiaconus absolutionis verba super fratrem legerat, fuerat ab excommunicatione absolutus, liberataque est de judicio et damnatione anima ipsius.

CAPUT CXCIII. Factum mirabilis charitatis sancti abbatis Apollinaris patriarchae Alexandrini erga juvenem divitem ad inopiam redactum. Narraverunt nobis de sancto abbate Apollinari Alexandrino patriarcha, quod valde fuerit misericors, et compassionis visceribus affluens, cujus rei indicium id afferebant. Erat, aiebant, Alexandriae juvenis quidam, qui primarii civitatis dignitateque ac divitis clarissimi filius fuerat. Parentibus itaque illius defunctis, qui infinita illi bona tam in auro quam in navalibus commerciis dereliquerant, non satis feliciter et prospere ea gubernans, perdidit omnia, atque ad extremam inopiam deductus est, cum neque gulae neque luxuriae vacaverit, quae solent divitum exhaurire patrimonia, sed in casus varios atque naufragia inciderit. Itaque ex opulentissimo pauperrimus effectus est, juxta illud Psalmistae: Ascendunt usque in coelos, et descendunt usque ad abyssos. (Psal. CVI). Namque adolescens quanto fuerat pecuniis sublimior, tanto per inopiam inferior factus est.

Hoc audiens beatus Apollinaris, vidensque in quantum miseriae et paupertatis adolescens delapsus esset, cum parentes ejus fuissent locupletissimi, miseratus illius casum, exiguum ipsi charitatis impendere voluit subministrando alimenta, sed erubescebat. Et quoties videbat illum, in secreto conscientiae suae angebatur, cernens vestem sordidam, et luridam faciem, quae sunt extremae paupertatis indicia. Cum igitur hujusmodi curis angeretur pontifex, die quadam divinitus inspiratus, consilium profecto mirabile invenit, ipsiusque sanctitati maxime conveniens.

Accersivit itaque Nomicum seu dispensatorem sanctissimae ecclesiae, seorsumque illum alloquens, dixit ei: Potes mihi servare secretum, domne dispensator: Qui ait: Spero, domine, in Filium Dei, quia quodcumque mihi jusseris, nemini dicam, neque discet unquam id aliquis ex me quod mihi servo tuo aperueris. Tunc ait ad illum episcopus Apollinaris: Vade, conscribe chirographum debiti quinquaginta librarum auri, quae a sanctissima ista ecclesia Macario illius miseri adolescentis patri debebantur, et appone testes et stipulationem et rata, et affer illud mihi. Dispensator continuo, quod sibi fuerat a pontifice injunctum, cum omni celeritate peregit, attulitque chirographum, et dedit illi. Cum itaque pater adolescentis ante decem annos defunctus esset, chartaque chirographi nova videretur, ait illi pontifex: Vade domne dispensator, chirographum istud vel in tritico vel in hordeo absconde, et post paucos dies affer illud ad me: quod ille cum fecisset, praefinito die chirographum retulit quasi subvetustum, deditque pontifici. Tunc ait ille: Perge modo, domne dispensator, et dicito adolescenti: Quid mihi daturus es, si tibi dedero chirographum magnae pecuniae quae debetur tibi? Et cave, ne plus quam tria numismata ab illo accipias, et praebe illi chirographum. Respondens autem dispensator: Vere, mi domine, si jusseris, nihil accipiam. Dixit ei ille: Volo omnino ut tria numismata accipias. Perrexit autem ille ad juvenem sicut ipsi jussum fuerat, et dixit ei: Dabis mihi tria numismata, si ostendero tibi 924 aliquid magnae utilitatis tuae? Ille vero pollicitus est illi quidquid vellet se daturum. Fingens autem dispensator, ait illi: Ante quinque vel sex dies evolvens instrumenta ecclesiastica, reperi chirographum istud, et memini, quia Macarius pater tuus mihi multum confidens, ipsum mihi diebus aliquot permisit. Defunctoque ipso, contigit illud apud me usque hodie manere; oblivione enim subreptum mihi est, nec unquam venit in mentem ut illud redderem tibi. Ait illi adolescens: Nosti an locuples sit persona illa quae debet? Dixit ei dispensator: Ita sane locuples, et grata est, potesque ab illo debitum sine labore recipere. Dixit ei junior: Novit Deus quia modo nihil habeo; sed si recepero, quod meum est, quidquid petiisti, dabo tibi, ultra tria etiam numismata. Tunc dedit ei dispensator instrumentum quinquaginta librarum.

Suscepto itaque chirographo, perrexit ad sanctissimum pontificem, prostratusque ante illum dedit ei chirographum. Cum ergo accepisset ille instrumentum ipsum, ac legisset, coepit se ipsum turbatiorem ostendere, dixitque ei: Et ubi fuisti usque modo? Pater tuus ante decem annos defunctus est. Perge, nolo tibi nunc respondere. Qui dixit illi: Veraciter, mi domine, non ego illud habui, sed dispensator illud habebat, et nesciebam. Sed Deus ipsius misereatur, quia modo ipsum mihi reddidit, dicens se illud inter chartas suas domi invenisse. Pontifex vero illum interim remisit, dicens: Deliberabo mecum, servato apud me chirographo. Post unam igitur hebdomadam rediit ad episcopum junior, iterumque deprecabatur eum. Ille autem quasi nihil ei dare vellet, dicebat: Quare tantum distulisti proferre chirographum? Dixit Illi adolescens: Mi domine, scit Deus quia non habeo unde familiam meam nutriam; itaque, si Deus inspirat vobis, miseremini mei. Tunc dixit illi sanctus ApoHinaris, fingens se illius precibus cedere: Summam quidem integram ego tibi restituam; hoc autem obsecro, mi domine frater, ne a sancta hac ecclesia usuras exigas. Tunc procidens illi adolescens ait: Quidquid voluerit et jusserit mihi dominus meus, hoc faciam; et si ex principali summa placet minuere aliquid, minue. Dixit illi episcopus: Non id quidem; satis est, si nobis usuras dimitiis. Tunc proferens quinquaginta auri libras, dedit ei, et dimisit eum, orans eum pro usurae remissione. Hoc opus summi Apollinaris, ista sancta illius ars atque misericordia. Ita vero Deus juveni cooperatus est per sanctam ejus benedictionem, ut ex tanta inopia emergeret, atque in priorem suum statum ordinemque remearet, plusque etiam quam parentes sui opum ac pecuniarum copia excelleret, ac praeterea magna lucra animae consequeretur.

CAPUT CXCIV. Admonitio senis qui morabatur in Scythi, facta cuidam monacho ne ingrederetur tabernas. Senex quidam morabatur in Scythi: hic die quadam venit Alexandriam, ut opus manuum suarum venderet, viditque ibi juniorem monachum ingressum esse cauponam. Qua ex re senex vehementer afflictus, manebat foris exspectans, donec egredienti juveni colloqueretur. Quod et factum est. Mox enim ut egressus est juvenis, tenuit illum senior per manus, et seorsum illum ducens, dixit ei: An nescis, domine frater, quia habitum angelicum fers? ignoras, quia juvenis es? Non nosti quia multi sunt inimici nostri laquei? Nescis quia et per oculos, et per aures, et per figuras varias et habitus, monachi in civitatibus laeduntur? Tu autem in cauponas intrepide ingrederis, et quae non vis audis, et quae sunt noxia vides, inhonestisque et viris et mulieribus conjungeris. Noli itaque, fili mi, noli, obsecro, sic agere, sed fuge in eremum, ubi cum Dei adjutorio salvari potes. Respondit ei junior: Perge senior, Deus non quaerit nisi cor mundum. Tunc expandens in coelum ambas manus suas senex ait: Gloria tibi, Deus; ecce enim ego habeo in Scythi annos quinquaginta quinque, et mundum cor non habeo; hic autem in tabernis conversans cordis munditiam possidet. Et ad fratrem conversus dixit: Deus et te servet, et me non confundat a spe mea.

CAPUT CXCV. Vita Evagrii philosophi a Synesio Cyrenes episcopo ad Christi fidem conversi. Cum Alexandriae essemus, Leontius Apamiensis, vir religiosus ac fidelissimus, venit ex Pentapoli; multis enim jam annis Cyrene moratus fuerat. Venit autem diebus Eulogii sancti Alexandrini patriarchae, ejusdem Cyrenensis urbis futurus episcopus. Cumque in familiari colloquio essemus, narravit nobis, dicens: Fuit temporibus Theophili beatissimi patriarchae Alexandrini Cyrene episcopus Synesius philosophus. Qui cum venisset Cyrenem, reperit illic philosophum quemdam, Evagrium nomine, qui sodalis suus in studiis liberalibus fuerat, amicum sibi charissimum, sed religione gentilem, et culturae idolorum 925 maxime deditum, eum episcopus Synesius ab idololatria transferre ad culturam Christi satagebat, curamque ingentem ejus rei sibi assumpserat pro charitate quam erga ipsum a principio habuerat. Ille vero minime id patiebatur, neque illius doctrinam admittere volebat: episcopus tamen prae nimio ad illum amore ne sic quidem taedio victus desistebat diebus illum singulis hortari, et instruere, ac inducere ut Christo crederet, ipsiusque sacramenta susciperet. Cumque illi quotidie ista monita dare persisteret, dixit ad eum semel philosophus: Vere, mi domine episcope, cum caeteris quae mihi displicent in Christianis hoc est, quod consummationem saeculi istius futuram dicunt, et post consummationem omnes qui ab initio saeculi fuerunt homines, in isto corpore resurrecturos, carnemque hanc incorruptibilem recepturos, et immortalem, atque ita in perpetuum victuros, sicque eorum quae in corpore gesserunt praemia percepturos: eum etiam qui miseretur pauperi, fenerari Deo, et qui dispergit in pauperes et inopes, in coelo sibi thesauros reponere, et centuplicata quae erogaverit in regeneratione cum aeterna vita a Christo esse reddenda. Quae omnia cum dicuntur, deceptio, et irrisio, et fabula mihi videntur: episcopus autem Synesius asseverabat omnia Christianorum vera esse, nihilque omnino habere falsum vel veritati contrarium, idque multis documentis asserebat, et persuadere illi nitebatur.

Post multum vero temporis, cum illum induxisset Christianum fieri, baptizavit ipsum et filios ejus, cunctosque domesticos illius. Caeterum non multo postea quam baptizatus fuerat, dedit episcopo auri tria centenaria in usum pauperum, dicens: Accipe aurum istud, et distribue illud pauperibus, et fac mihi cautionem manu tua, quod Christus mihi ipsum reddet in futuro saeculo. Qui suscepto auro, prompte illi, ut petebat, cautionem fecit.

Vixit itaque post baptismum annos aliquot philosophus, ac tandem infirmatus est ad mortem. Cum vero morti proximus esset, dixit filiis suis: Quando curabitis funus meum, chartam istam in meis manibus ponite, et me cum illa sepelite. Mortuo autem illo, fecerunt filii sicut eis ipse praeceperat, sepelieruntque eum cum chirographo. Tertia vero post sepulturam die apparuit episcopo Synesio nocte quiescenti, dicens: Veni ad sepulcrum, ubi jaceo, et accipe chirographum tuum; accepi enim debitum, satisfactumque mihi est, atque ut certior ejus rei fias, propria mea subscripsi manu. Ignorabat autem episcopus quod chirographum illud consepelissent ei.

Mane autem facto, accersitis filiis ejus dixit: Num aliquid cum patre vestro in monumento posuistis? Illi putantes quod eos de pecuniis interrogaret, dixerunt ei: Nihil, domine, praeter pannos consuetos. Quid igitur? Nunquid vel chartam aliquam consepelistis ei? Tunc recordati illi (ignorabant enim quod de chirographo diceret) dixerunt ei: Ita sane, domine; chartam enim quamdam moriens dedit nobis, et ait: Quando sepelietis me, chartam istam mihi in manibus date, nullo penitus sciente. Tunc dixit illis episcopus somnium quod nocte illa viderat, sumensque illos cum clericis ac primariis civitatis accessit ad philosophi tumulum. Quo aperto, invenerunt jacentem philosophum, chirographumque manu episcopi conscriptum suis manibus tenentem. Accipientes autem chirographum ex illius manibus, aperuerunt, inveneruntque in eo noviter manu philosophi subscriptum ita: « Ego Evagrius philosophus tibi, sanctissimo domino Synesio episcopo salutem. Accepi debitum in his litteris manu tua conscriptum, satisfactumque mihi est, et nullum contra te habeo jus propter aurum quod dedi tibi, et per te Christo Deo et Salvatori nostro. » Qui vero convenerant, hoc videntes obstupuerunt, et per multas horas clamaverunt, Kyrie eleison, glorificantes Deum qui facit mirabilia, talemque ac tantam promissionum suarum evidentiam dat servis sui.

Asserebat autem et hoc idem dominus Leontius, cautionem illam manu philosophi subscriptam servari usque hodie, atque in sacrario sanctae Cyrenensis ecclesiae custodiri; et quicunque sacrarii custos ingrederetur, hanc illi cum caeteris vasis sacris assignari custodiendam cum omni diligentia, atque eum deinceps successori suo integram illam inviolatamque reconsignare.

CAPUT CXCVI. Miraculum, quod pueris Apamiensibus contigit, qui joco verba sanctae consecrationis protulerunt. Narravit nobis Gregorius Africanae provinciae praefectus, fidelis vir, et monachorum ac pauperum amator, bonisque omnibus semper congaudens:

In provincia, inquit, mea (erat autem Apamiensis secundae Syrorum provinciae, ex oppido quod dicitur Thorax) ager est ab urbe quasi quadraginta milliaribus distans, qui Gonagus dicitur; in hoc, sive in ejus finibus pueri pascebant pecora, et ut solet pueris contingere, puerili consuetudine 926 voluerunt ludere. Cumque luderent, dixerunt ad invicem: Venite celebremus missam, et offeramus sacrificium, et communicemus, sicuti semper in sancta ecclesia presbyter facit. Quod cum placuisset omnibus, constituunt ex eis unum in ordine presbyteri, duosque alios pueros in ministrorum officio, veniuntque ad saxum quoddam (erant enim in planitie) ac supra saxum in morem altaris apponunt panem, et vas testeum cum vino: assistuntque, unus quidem coram altari, qui fungebatur officio presbyteri, medius, duo vero alii hinc atque hinc veluti ministri. Et ille quidem sanctae oblationis verba dicebat, illi vero fasciolis quae ferebantur, pro flabellis utentes, auram faciebant. Qui vero presbyteri fungebatur officio, ideo sanctae oblationis verba sciebat, quia consuetudo fuit in ecclesia, ut pueri in missis ante sacrarium assisterent, primique post clericos communicarent sanctis Christi Dei nostri venerandisque mysteriis. Quoniam vero quibusdam in locis alta voce consueverunt presbyteri sancti sacrificii orationes pronuntiare, pueri ut propius astantes saepius eas audiendo didicerant.

Cum igitur omnia secundum ecclesiasticam consuetudinem fecissent, priusquam panes frangerent ac communicarent, ignis coelitus delapsus, quae proposita erant consumpsit omnia, saxumque totum combussit, ita ut nihil omnino neque saxi, neque eorum quae fuerant superposita relinqueretur. Hoc repente factum cum pueri vidissent, in terram omnes prae timore corruerunt, ac diutius semivivi permanserunt, neque erumpere vocem, neque de terra surgere valentes. Cum vero non redirent domum hora qua consueverant reverti, sed pavidi in pavimento jacerent, exierunt e villa parentes eorum, ut viderent cujus rei gratia consueto legitimo tempore non revertissent. Egressi autem pueros omnes humi jacentes invenerunt, neque agnoscentes aliquos, neque loqui se alloquentibus valentes. Parentes itaque semivivos eos aspicientes, unusquisque filium suum assumentes, domum retulerunt, videntesque pueros in hujusmodi excessu diutius durantes, mirabantur nimium, causam stuporis eorum omnino ignorantes, nec discernere valentes, saepiusque illos per totum diem interrogantes, responsum nullum accipere ab eis potuerunt, et quae illis acciderant scire omnino nequiverunt, donec dies illa et nox tota praeteriit. Tunc enim et pueri paulatim in se ipsos reversi, cuncta ipsis retulerunt quae gesta fuerant, et quae illis contigerant. Assumentes vero parentes suos et omnes loci ipsius habitatores, egressi sunt, et locum eis ostenderunt, in quo mirabiliter ista contigerant, vestigia quaedam elapsi ignis indicantes.

Audientes vero quae facta fuerant, et ipsis indiciis rerum admoniti, in civitatem cucurrerunt, cunctaque episcopo civitatis nuntiaverunt: qui perculsus magnitudine et novitate miraculi, cum omni clero festinus accurrit, vidensque pueros, et rursus ab eis quae evenerant audiens, et coelestis ignis vestigia intuens, pueros quidem omnes continuo in monasterium immisit, locum vero monasterium fecit latissimum, supra locum autem ignis ecclesiam construxit, et sanctum erexit altare.

Dicebat autem ipse domnus Gregorius fidelissimus vir, unum se istorum puerorum aspexisse, ejusque monasterii ubi miraculum acciderat, monachum ipsum cognovisse. Et istud quidem magnum revera ac divinum stupendumque miraculum Gregorius venerabilis nobis aetate nostra contigisse enarravit.

CAPUT CXCVII. Relatio Ruffini de sancto Athanasio et aliis pueris sodalibus. Ruffinis autem qui ecclesiasticam conscripsit historiam, simile quiddam priori aetate gestum a pueris ludentibus narrat. Ait enim, cum puerilia conscriberet Athanasii sanctissimi, magni propugnatoris ac praeconis veritatis magnaeque Alexandrinae civitatis episcopi, et orbis totius doctoris inclyti, quomodo scilicet ipsius promotio ad episcopatum ex praescientia divina initium sumpsisset.

Consequens autem mihi videtur esse, pauca de viri antiquitate repetere, et qualis a puero fuerit vitae, qualisve instituti, meminisse, quemadmodum ab his qui cum illo familiarissime vixerunt, accepimus (Ruff., l. I Hist. c. 14). Eo igitur tempore quo Alexander sanctissimus Alexandrinae Ecclesiae post Achillam praeerat, juxta praedictionem sancti Petri archiepiscopi et martyris, qui impium Arium damnavit; cum die quadam ex eminentiore loco mare intueretur, aspexit pueros in littore ludentes, ut consuetudo pueris est, episcopumque imitantes, ac ecclesiasticos ritus omnes. Cum ergo pueros illos diutius intueretur, majora quaedam et sacratiora illos aggredi mysteria videt. Turbatus itaque continuo, clericos advocans eis ostendit, quae ipse conspexerat, praecepitque ut irent et pueros omnes apprehenderent, 927 atque ad se adducerent. Venientes igitur pueros interrogat quis eis ludus fuerit, quidve, et quomodo gesserint. Illi vero, utpote pueri, perterriti, ab initio quidem negare coeperunt, postea vero totam seriem exposuerunt, confessique sunt se quosdam baptizasse catechumenos per Athanasium, quem sibi pueri episcopum fecerant. Tunc igitur diligenter inquirens ab iis, et quinam baptizati fuissent, et quid, et quomodo interrogati, quidve respondissent; cum ab eo qui interrogaverat, cuncta didicisset, comperto quod omnia juxta ritum religionis nostrae peregissent, rem in commune cum clericis agitans, definivit ut dicitur, eos qui baptismo consecrati fuerant, cum omnia circa se solemniter peracta fuissent per interrogationes et responsiones, secundo quidem non oportere baptizari, sed impleri ea quae solent a sacerdotibus fieri. Porro Athanasium, et caeteros, quos ille ut sacerdotes et diaconos habuerat in ministerio, convocatis eorum parentibus, sub Deo teste ecclesiae tradidit, ut illic nutrirentur.

Modico itaque transacto tempore, cum et a notario perfecte, et a grammatico sufficienter Athanasius jam instructus esset, continuo quasi fidele depositum Dei, sacerdoti a parentibus traditur, et veluti Samuel quidem in templo nutritur. Quoties vero Alexander in senectute ad episcopos proficisceretur, iste sequebatur eum, ferens sacerdotii amictum, qui Hebraice appellabatur Ephod.

Tanta vero et tam praeclara contra haereticos Athanasii in sancta Ecclesia fuere certamina, ut illud de eo scriptum esse videatur, quod dictum est: Ego ostendam ei, quanta pro nomine meo illum oporteat pati. Nam in ejus persecutionem totus conspiravit orbis, commoti sunt reges terrae et gentes, et regna exercitusque contra illum convenerunt. Porro ipse divinum illud eloquium opere implebat, quo dicitur: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI). Vere enim tanta illius ac talia feruntur opera, ut magnitudo quidem rerum nihil me praeterire persuadeat, multitudo vero gestorum plurima tacere compellat. Fluctuat itaque ambigua mens, neque plane dignoscere valet quid conscribere, quid omittere debeat. Atque ideo paucorum meminimus, quae ad rem pertinent; reliqua vero fama enarrabit, quae profecto minora quam se habeat veritas enuntiabit, veritati quippe nihil addere poterit.

CAPUT CXCVIII. Responsio sancti Athanasii episcopi Alexandrini, num quis sine fide baptizari possit. Interrogatus est aliquando praedictus sanctus Athanasius postquam Alexandriae episcopus constitutus fuit, an posset quispiam sine fide baptizari secundum ritum et praedicationem Christianorum; aut si credere se simulans, aliquibus aliis occasionibus baptizatus fuisset, quid de illo sentiendum, aut quomodo suscipiat illum Deus. Et respondit, dicens: Audivi aliquando a senioribus nostris quod beato Petro episcopo et martyri, cum facta esset mortalitas, et plerique ad baptisma mortis timore confugerent, apparuerit Angelus humana specie, dicens: Quandiu huc mittitis marsupia ista, signata quidem, inania autem prorsus et vacua, et nihil intus habentia? Erunt itaque, quantum ex angeli voce conjicere licet, signum habentes baptismi, quoniam et beneficium aliquod existimarunt se consequi, si baptisma susciperent, atque idcirco baptizati sunt.

CAPUT CXCIX. Relatio de sene quodam simplice, qui cum sacramentum offerret, angelos videbat. Narravit quidam Patrum, quod senex quidam mundus et sanctus existens, cum offerret sacramentum, videbat angelos sibi dextra laevaque assistentes. Porro hic ab haereticis consecrationis ritum perceperat, et veluti simplex et rudis divinorum dogmatum, quando offerebat, in simplicitate et innocentia dicebat quae non decebant secundum rectam fidem, ignorans quod falleretur.

Per divinam igitur dispensationem perrexit ad eum diaconus quidam peritissimus divinorum dogmatum. Contigit autem sanctum senem, praesente illo, sacrificium offerre. Dixit autem ei diaconus: Verba, quae in offerendo dixisti, rectae fidei non sunt, sed haereticorum et pravae opinionis hominum. Senex autem confidens, quoniam videbat angelos dum offerebat, non intendit his quae dicebantur a diacono, sed contempsit. Diaconus autem persistebat, dicens: Falleris, abba; non enim admittit fides catholica ista quae dicis, neque mater Ecclesia. Cum autem videret diaconi constantiam in se arguendo senex, atque in oblatione salutari sanctos angelos, ut consueverat, intueretur, ait eis: Diaconus iste mihi haec et ista dicit: quomodo se 928 habet veritas? Dicunt ei angeli: Ausculta ei, nam vera loquitur, et recte ista prosequitur. Dixit autem eis senex: Quare vos non dixistis mihi? Dixerunt autem illi angeli: Deus ita disposuit, ut homines ab hominibus corrigantur. Et ab eo tempore correctus est, gratias agens Deo et fratri.

CAPUT CC. Quomodo juvenis aurifex a viro patricio sit in filium adoptatus. Narravit nobis quidam sanctorum Patrum, quod juvenis quidam ingeniosus se ad aurificem pro discenda arte contulerit, quam dum solerter addisceret. unus ex patriciis injunxit eis, ut crucem auream lapidibus pretiosis ornatam facerent, quo illam ecclessiae offerret. Et quoniam valde ingeniosus erat adolescens, injunxit illi magister ejus id opus. Coepit ergo adolescens cogitare intra se, ac dicere: Si iste tantas offert pecunias Christo, cur non et ego mercedem meam in istam crucem conferam, ut eam mihi, tanquam duo minuta viduae, computet Christus? Cogitans igitur quantum mercedis esset accepturus, mutuatur id, et in crucem mittit. Veniens itaque patricius ponderat crucem, priusquam in illa lapides includerentur, invenitque plus habere ponderis quam constituerat. Coepit itaque minitans urgere adolescentem, quasi fraudem fecisset, aurumque adulterasset. Tunc ait illi adolescens: Novit ille qui solus cordium scrutatur arcana, quia nihil tale feci. Sed cum viderem te tantum pecuniarum Christo Domino obtulisse, cogitavi immittere mercedem meam, ut et ego partem habeam tecum, utque me suscipiat Christus, quemadmodum duo minuta viduae illius accepit. Stupefactus ille dixit juveni: Itane, fili, cogitasti? Ait ille: Ita sane. Patricius vero dixit illi: Quoniam ita cogitasti, totamque voluntatem tuam obtulisti Christo, volens habere partem mecum, ecce ex hodierna die suscipio te mihi in filium, haeredemque constituo. Et assumpsit eum secum, atque haeredem suum fecit.

CAPUT CCI. Vita viri Constantinopolitani nobilissimi, cui pater moriens Dominum Jesum Christum reliquit curatorem. Narravit quidam Patrum, dicens: Ascendi aliquando Constantinopolim cujusdam necessitatis gratia; cumque in ecclesia sederem, ingressus est quidam saecularis, maxime illustris atque fidelissimus. Is cum aspexisset me, accedens salutavit cum omni charitatis officio. Et post salutationem sedit juxta me, et coepit interrogare de his quae pertinent ad animae salutem. Cumque ego illi dicerem quod his qui rite terrena disponunt, coelestia quoque donantur: Bene, inquit, pater, dixisti. Nam vere beatus est, qui spem suam in Deum ponit, et se ipsum totum committit Deo. Et dicebat: Ego filius fui cujusdam saecularis gloria clarissimi. Erat autem ipse pater meus eleemosynis maxime deditus, et plurima pauperibus distribuebat. Die ergo quadam vocavit me, et ostendit mihi omnes pecunias, dicens: Fili, quid tibi gratius est, ut dimittam tibi pecunias istas, an Christum curatorem tuum? Ego, cum placerent mihi quae faciebat, respondi me Christum malle. Ista enim omnia praetereunt, et hodie sunt, et cras non erunt? Christus autem manet in aeternum. Quod ille cum audisset, omnia jam libere et larga manu pauperibus erogabat, ita ut moriens pauca admodum mihi relinqueret. Ego autem jam pauper effectus, humilis procedebam, spem meam habens in Christum, cui me ille reliquerat.

Erat autem alius quidam dives valde, et primarius, habens uxorem fidelem Christo, et timentem Dominum, habebat autem et filiam unicam. Dixit ergo illa viro suo: Hanc solam habemus filiam, tantaque bona nobis largitus est Deus; cujus ergo rei indiget? Si quaesierimus dare illam alicui primario, et diviti, qui non sit bonis moribus, affliget eam semper. Quaeramus illi virum humilem, et timentem Dominum qui secundum Deum illam diligat et foveat. Qui dixit illi: Recte dixisti. Perge ergo in ecclesiam, et ora intentissime, atque illic reside, et qui primus ingressus fuerit, hic illi a Domino missus est sponsus. Fecit igitur ut jusserat vir ejus; cumque orasset, et sederet, ingressus sum ego primus. Mittens ergo illa servum suum, continuo accersivit me, coepitque interrogare, dicens: Unde es? Ego autem dixi illi: Ex hac civitate sum talis filius. Dixit autem mihi: Illius eleemosynarii? Et dixi: Ita illius sum filius. Tunc ait mihi: Habes uxorem? Et dixi: Non. Narravique illi quae mihi dixerat pater meus, et quae ego responderam ipsi. Illa vero glorificans Dominum, ait: Ecce bonus curator tuus misit tibi uxorem, et pecunias, ut utaris utrisque cum timore Dei. Deditque mihi filiam suam et pecunias. Ego autem oro ut patris mei viam usque in finem teneam

CAPUT CCII. Vita Abibae saecularis hominis filii, servi Dei. 929 Narravit aliquis Patrum, quod saecularis quidam habuerit filium pium, religiosum, virginem, et ab ipsis annis puerilibus continentiae rerum omnium assuetum, adeo ut vinum jam non biberet. Ilabebat autem in votis sedere in solitudine: pater vero ejus volebat illum saeculi obligare negotiis, neque poterat; nam hoc ille minime patiebatur. Erant et illi alii fratres, ipse autem major natu omnibus. Cum autem illius institutio a patris voluntate esset remotissima, objurgabat illum assidue pater, exprobrans illi ipsam continentiam, et dicens: Cur similis non es fratribus tuis, nec te ipsum negotiis exponis? Illo vero sustinebat tacens. Omnes vero diligebant eum pro illius religione et modestia.

Cum vero pater ejus moriturus esset, quidam ex genere ipsius, et alii Abibae (hoc enim erat filio nomen) amantissimi, putantes quod illum odisset pater ejus propter assiduas illius objurgationes, convenerunt, dicentes: Ne forte privet haereditate servum Dei pater, pro illo deprecemur. Erat enim dives valde. Pergunt itaque ad eum, et dicunt: Convenimus aliquid abs te precaturi. Quibus ille ait: Quid vultis a me petere? Pro domno Abiba oramus, ne illum negligas. Tum pater: Pro illo rogatis me? Dicunt ei: Utique. Qui ait: Vocate illum huc. Putaverunt autem quod juxta consuetudinem objurgare eum vellet. Cumque ingressus fuisset, ait illi pater: Appropinqua mihi. Et cum appropinquasset ei, tenuit pedes ejus plorans, et dicens: Ignosce mihi, fili mi, et ora Deum, ne mihi imputet quoniam afflixi te. Tu enim quaerebas Christum, et ego saeculariter movebar. Vocat autem et alios filios, et ait illis: Hic dominus vester et pater est; quidquid dixerit, facite, et quod vos habere voluerit, in ipsius potestate erit. Admiratique sunt omnes. Statim vero ut mortuus est pater ipsorum, distribuit fratribus partes. Ipse vero sumens partem suam, dedit eam pauperibus, nihil sibi omnino reservans. Fecit autem sibi parvam cellulam, ut solitarius degeret; moxque cum consummasset cellam, infirmatus est, atque ad finem pervenit.

Aderat autem illi frater ejus, cui dixit: Vade, frater, fac domui tuae consolationem. Aderat quippe celebritas sanctorum apostolorum. Dixit ei frater ejus: Quomodo dimittam te, et abibo? Ait illi: Vade, et cum venerit hora mea, ego te vocabo. Cum ergo venisset hora, surrexit ad fenestram, et pulsavit. Intendit autem in eum frater ejus. Et ille ipsi annuit, dicens: Veni. Statim vero ut venit frater ejus, tradidit spiritum Domino. Omnesque mirati sunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Eximia charitate, qua dilexit Christum, dignum invenit finem.

CAPUT CCIII. Relatio de quodam Lapidario, qui prudenti consilio vitam in mari servavit. Narravit quidam Patrum, quod aliquando lapidarius quidam, habens lapides pretiosissimos, et gemmas, et margaritas, navem conscendit cum filiis suis, peregre ire cupiens et negotiari. Contigit autem illum ex dispositione Dei puerum quemdam qui erat in navi diligere, qui illi quoque in navi ministrabat, et ipse etiam ab eo reficiebatur, comedens ex his quae ille comedebat. Die vero quadam audivit nautas puer submurmurantes inter se, et statuentes illum in mare projicere pretiosorum lapidum causa. Venit autem puer ille moerens ad virum praedictum, ut ex consuetudine sua ipsi ministraret. Qui ait illi: Cur hodie ita moestus es, fili? Ille vero dissimulabat dolorem, et tacebat. Rursum interrogavit eum, dicens: Dic mihi veraciter quid habes? Tunc ille erumpens in fletum ait illi: Sic et sic consilium fecerunt nautae de te. Dixit autem ei: Nosti hoc diligenter? Ait: Utique, sic de te apud se ipsos statuerunt. Tunc advocans filios suos dixit eis: Quodcunque dixero vobis, impigre et absque ulla disceptatione perficite. Tunc explicans sindonem coepit eis dicere: Afferte capsulas. Quas cum tulissent, aperiens eas coepit educere lapides. Et cum omnia explicuisset, et in omnium conspectum posuisset, sic dicere coepit: Haec vita est? propter ista periclitor? et cum mari pugno? et post modicum morior? nihilque mecum ex isto saeculo fero? Dixit autem filiis suis: Projicite in mare ista omnia. Mox itaque ut locutus est, tulerunt ea, et in mare projecerunt. Porro nautae obstupuerunt, consilium suum dissipatum esse cognoscentes.

CAPUT CCIV. Quomodo mulier religiosa et timens Deum, monachum a tur pi desiderio compescuerit. Dicebataliquis Patrum: Frater quidam a serpente morsus est, ingressusque est civitatem ut curaretur. Suscepit autem illum religiosa quaedam mulier, 930 et timens Dominum, et curabat eum. Cum vero modicum coepisset a doloribus deseri, coepit illi diabolus immittere turpes cogitationes in eam, volebatque tangere ipsius manum. Quae dixit ei: Non ita, Pater; Christum time, recole tristitiam et poenitentiae dolorem, quem in cella tua passurus es, memento gemituum et lacrymarum quas effusurus es. Haec ille et alia similia cum ab ea audisset, fugit ab ipso pugna diaboli, jamque erubescens inde fugere volebat, non valens prae pudore in ipsius faciem intendere. Illa rursus eum in visceribus Christi miserans, dicebat ipsi: Noli discedere, Pater, opus adhuc habes fomentis. Non erat purae animae tuae illa cogitatio, sed perditi corruptorisque diaboli suggestio. Atque ita sine scandalo curatum illum a se cum viatico dimisit.

CAPUT CCV. De alia muliere prudente, quae se impetentem monachum sapienti consilio rejecit. Narravit nobis quidam quod aliquis manens in coenobio missus est pro responsis coenobii. Erat autem quidam religiosus saecularis in vico morans, apud quem ille divertebat, quoties veniret in vicum. Ilabebat vero ille filiam nuper viduam relictam, quae vixerat cum viro suo unum aut duos annos. Cum ergo frater ille ingrederetur et egrederetur ad eos, impugnari de illa coepit. Quae, ut erat prudens, id cognovit, et observabat se ut non veniret in conspectum ejus. Quadam vero die intravit pater ejus proximam civitatem cujusdam necessitatis causa, dimittens eam in domo solam.

Veniens autem frater ille secundum consuetudinem, solam eam reperit, et dixit ei: Ubi est pater tuus? Cui illa: Ingressus est civitatem. Coepit ergo turbari ab impugnatione, volens insurgere in eam. Quae cum omni prudentia dixit ad illum: Noli turbari; pater meus usque sero non revertetur: hic ambo sumus; scio autem quod vos monachi sine oratione nihil facitis, surge itaque et ora Deum, et quidquid miserit in cor, hoc faciamus. Ille vero non acquiescebat, sed perturbabatur magis. Quod illa ubi animadvertit, ait illi: Nunquid cognovisti unquam mulierem? Dicit ei: Non, sed scire volo quidnam sit. Quae ait illi: Idcirco turbaris, quia ignoras fetorem infelicium mulierum. Et volens illi passionem imminuere, dixit: Nunc ego sum in menstruis, et nemo mihi appropinquare potest, neque odorari prae fetore. His ille aliisque plurimis ab ea auditis, compunctus et in seipsum rediens, lacrymatus est.

Postquam vero vidit illum puella ad seipsum rediisse, dixit ei: Ecce si te audissem, et obtem erassem tibi, jamque peccatum perpetravissemus, qua deinceps facie, quibus oculis aspicere potuisses patrem meum, vel reverti ad monasterium tuum, et audire psallentium sanctorum chorum? Deprecor itaque ut sobrius ac vigilans sis, nec velis jam propter brevem voluptatem perdere tot labores quot pertulisti, aeternisque privari bonis. Audiens autem haec ipsius verba frater ille qui passus fuerat tentationem, quique ista retulit, gratias agens Deo, qui illum per mulieris prudentiam et pudicitiam ne funditus periret eripuerat, reversus est ad monasterium, et peccati sui poenitentiam egit.

CAPUT CCVI. Qua arte mulier quaedam illustris mansuetudinem edocta sit. Narravit quidam ex Patribus, quod mulier illustris et ex senatorio genere, venerit adorare sancta loca. Cumque descendisset Caesaream, placuit sibi illic requiescere, rogavitque episcopum, dicens: Da mihi unam virginem, ut informet me et doceat timorem Dei. Eligens autem episcopus virginem humilem, tradidit ei. Post aliquantulum vero temporis occurrens illi episcopus, ait: Quomodo se gerit virgo quam assignavi tibi? Quae ait: Bona quidem est, sed non valde prodest animae meae; permittit enim me voluntates meas facere, cum sit humilis. Sumens autem episcopus unam duriorem dedit ei, quae illam objurgabat, appellans eam fatuam divitem, et his similia illi exprobrans. Post tempus aliquod rursum illam rogavit episcopus: Quomodo se habet altera virgo? Quae dixit: Revera ipsa prodest animae meae, Atque ita magnam acquisivit mansuetidinem.

CAPUT CCVII. Vita puellae Alexandrinae, quae a sanctis angelis de sacro fonte fuit levata. Narravit nobis abbas Theonas et Theodorus, quod Alexandriae sub Paulo patriarcha puella quaedam relicta fuerat pupilla a parentibus magna facultate locupletibus: erat autem adhuc sine baptismo. Die vero quadam ingressa pomarium quod sibi reliquerant parentes ejus (sunt enim in medio civitatis pomaria), vidit quemdam parantem sibi laqueum ut se praefocaret. Cucurrit igitur, et dixit ei: Quid facis, homo? Dixit autem ei: Dimitte me, mulier, quoniam in multa tribulatione sum. Quae ait illi: Dic mihi causam, et fortassis 931 uvare te potero. Dixit illi: Gravi aere alieno premor, et valde suffocor a oreditoribus, elegique potius vitam semel finire, quam ita misere vivere. Quae dixit illi: Quaeso te, accipe omnia quae habeo, et redde, tantum ne perdas teipsum. Sumens vero ille reddidit omnia.

Puella ergo angustari coepit, non habens qui sibi curam gereret. Itaque destituta parentum solatio, fornicari instituit, et inde sibi victum quaerere.

Dicebant ergo viri qui noverant illam, quo in statu erant parentes ejus: Quis novit ista, nisi solus Deus? quomodo scilicet permittatur anima labi propter causam aliquam ipsi soli cognitam, et ad tempus derelinqui

Post aliquantulum temporis infirmata est puella, et in se reversa compuncta est, oravitque vicinos, dicens: Propter Dominum facite misericordiam cum anima mea, et loquimini papae, ut me faciat Christianam. Omnes autem aspernabantur eam, dicentes: Quis hanc suscipiat, quae meretrix est? affligebatur autem vehementer. Cum vero in his esset angustiis, astitit illi angelus in specie hominis, cum quo misericordiam fecerat. Cui illa dixit: Cupio fieri Christiana, et nemo vult pro me loqui. Qui ait: Nunquid revera istud cupis? Respondit illa: Utique domine, et deprecor te ut hoc mihi impetres. Qui ait: Noli tristari, ego adducam aliquos, qui te accipient. Adduxit ergo alios duos et ipsos sanctos angelos, duxeruntque illam in ecclesiam: rursumque seipsos transformantes in personas quasdam illustres, et notas ex ordine Augustalis, vocant clericos, presbyterum scilicet et diaconum, qui in hoc ipsum constituti erant. Dicunt eis clerici: Vestra charitas pro ea pollicetur? Illi autem responderunt: Etiam nos pro illa pollicemur. Sumentes ergo illam baptizaverunt, et albis nuper baptizatorum vestibus induta rursus ab eis subvecta est. Quam cum deposuissent, evanuerunt.

Vicini ergo cum illam ita albis indutam viderent, postquam recesserunt illi, dicunt ei: Quis te baptizavit? Nuntiavit autem eis rem totam, dicens; Venerunt quidam et tulerunt me in ecclesiam, locutique sunt clericis, et baptizaverunt me. Et dixerunt ad eam: Qui sunt illi? Cum vero non posset dicere qui essent, illi abeuntes nuntiaverunt episcopo. Dixit autem episcopus his qui ad baptizandum constituti erant: Vos illam baptizastis? Et confessi sunt se illam baptizasse exoratos ab illo et illo Augustalibus. Porro accersitis ex praetorio his quos clerici dixerant, dixit episcopus: Num ipsi pro ista fide jussistis? Qui dixerunt: Neque novimus, neque conscii sumus nobis hoc fecisse. Tunc vero jam cognovit episcopus Dei hoc opus esse. Convocansque illam dixit ei: Dic mihi, filia, quid gessisti boni: Quae ait: Meretrix existens et paupercula, quid boni operari potui? Dixit illi episcopus: Nihil ne omnino operata es? dixit ei: Non, nisi quod videns quemdam qui a creditoribus premebatur, se suffocare volentem, data illi omni substantia mea liberavi eum. Et his dictis continuo obdormivit in Domino, liberata a delictis tam voluntariis quam involuntariis. Tunc episcopus glorificans Dominum, dixit: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII).

CAPUT CCVIII. Pulchra responsio senis, facta fratri qui a tristitia impugnabatur. Frater, qui a tristitia impugnabatur, interrogavit senem, dicens: Quid faciam, quia cogitationes meae insurgunt adversum me, dicentes: Inutiliter et importune renuntiasti, salvari non potes. Dixit ad eum senior: Scis, frater, quia etsi non possumus terram repromissionis ingredi, expedit nobis ut cadamus in deserto, quam ut revertamur in Aegyptum?

CAPUT CCIX. Pulchra admonitio cujusdam sancti viri super verbis orationis Dominicae: Et ne nos inducas in tentationem. Dixit quidam sanctorum: Cum oramus ad Dominum, dicentes: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI); non ut non tentemur oramus (hoc enim possibile non est), sed ne a tentatione absorbeamur si aliquid agamus quod displiceat Christo; hoc enim est non intrare in tentationem. Sancti enim martyres tentati per supplicia, nec superati, non intrarunt in tentationem, sicuti neque qui pugnat cum bestia, quousque non devoratur ab ea: cum vero devoratus fuerit, tunc introivit in tentationem. Ita et in omni passione fit; neque enim intramus in tentationem, nisi a passione superemur.

CAPUT CCX. Quomodo sanctus episcopus altercantem secum alterum humilitate superaverit. Quidam ex Patribus narravit de duobus vicinis episcopis, quod aliquando inter eos simultas quaedam exorta sit. Erat autem ex his alter quidem dives et astutus, alter vero humilis valde; quaerebatque astutus ille alium laedere. Quod cum ipse comperisset, ait clero suo: Christi gratia vincere possumus. Dixeruntque illi: Quis, domine, adversus istum praevalere possit? Et ait illis: Exspectate paulisper, et videbitis 932 misericordiam Dei. Observavit igitur diem, qua ille martyrum festivitatem celebraret, assumensque clerum suum ait illis: Sequimini me, et quidquid me facere videritis, et vos facite, prorsusque victores erimus. Dicebant ergo: Quid putas facturus est? Venit igitur ad episcopum, et pertranseunte Litania, populoque totius civitatis congregato, procidit ad pedes ejus cum toto clero suo, dicens: Ignosce nobis, domine, servi tui sumus. Stupefactus ille, atque compunctus in tanta episcopi humilitate, Deo cor illius immutante, pedes illius tenuit, dicens: Tu meus et dominus et Pater es. Factaque est inter eos ex illa die magna charitas atque concordia. Dicebat autem clero suo humilis ille: Nunquid non per Christi gratiam vicimus? et vos ergo cum habetis inimicum, ita facite, et victores eritis.

Dixit iterum senex: Majorem habet gloriam humilis quam rex; ille enim solum in faciem laudatur; hic autem semper et ubique laudatur, et beatus praedicatur.

CAPUT CCXI. De sene magnae virtutis, qui fratrem sua illi suffuratum a carcere liberavit. Narravit nobis abbas quidam, dicens: Erat prope coenobium nostrum senex quidam lenissimi animi, maximaeque virtutis. Habebat autem in vicino cellae suae fratrem, qui per instigationem die quadam dum abes et senex, ingressus est cellam ejus, librosque illius et vasa diripuit. Cum ergo rediisset senex, et aperto ostio, vidisset vasa omnemque supellectilem sublatam esse, perrexit ad fratrem, ut nuntiaret ei quid sibi contigisset, invenitque vasa adhuc in medio posita; nondum enim frater ea reposuerat. Nolens autem senior confundere vel arguere fratrem, simulata necessitate, continuo ad necessaria naturae egressus est, ibique permansit per multam horam, donec frater ille vasa de medio tolleret, atque reponeret. Veniens autem postmodum senex, de alia re illum alloqui coepit, neque ipsum omnino arguit.

Post paucos autem dies deprehensum est a quibusdam fratris furtum, missusque est in carcerem, sene nihil penitus sciente. Comperto autem quod in carcerem frater ille conjectus esset, ignorans causam senior, venit ad monasterium nostrum, ad quod accedere saepe consueverat, dixitque mihi: Fac charitatem, et da mihi aliqua esculenta. Et aio ad illum: Num aliquem habes hospitem? Dixit autem mihi: Habeo sane. Accepit autem ea senior, ut iret ad fratrem in carcerem, et consolaretur ac reficeret eum. Ut autem ingressus est carcerem, procidit frater ille ad pedes ejus, dicens: Propter te hic detineor, abba; ego enim sum qui tua omnia furatus fui: sed ecce liber tuus apud illum est, et pallium tuum, et caetera illo et illo in loco sunt. Dixit ei senior: Certus esto, fili, idque firmiter tene, quia non idcirco ad te veni, neque enim sciebam penitus quod propter me hic esses; imo comperto quod hic detinereris inclusus, indolui, ingressusque sum consolandi tui causa: nam ecce quae attuli pro refectione tua: faciam autem omnia, ut te de carcere liberem. Profectusque rogavit pro eo quosdam de principibus; quibus cum nota esset viri virtus, mittentes eduxerunt fratrem illum de custodia.

CAPUT CCXII. De duobus senibus, qui mira patientia erga latrones usi sunt. Dicebat quidam senum: Accessit ad nos senex magnae virtutis; legentibusque nobis patrum Vitas atque sententias (delectabatur enim senex ille ea potissimum lectione, ita ut esset illi semper in ore et in corde; unde et ex ea maximum virtutis fructum acquisivit), ad eum senem legendo ventum est, ad quem ingressi latrones dixerunt: Omnia, quae habes in cella tua, tollere venimus (Apud Pelag., libell. XVI, n. 13). Ipso vero dicente: Quaecunque videntur vobis, filii, tollite, tulerunt omnia, et abierunt. Et cum solum marsupium quod pendebat reliquissent, senex, illo accepto, post eos sequebatur clamans ac dicens: Accipite, filii, a me quod tollere obliti estis de cella nostra. Quamobrem admirantes illi senis tolerantiam, omnia suis locis in cellulam reversi restituerunt, dicentes ad invicem: Vere hic homo Dei est.

Cum igitur hoc legeremus, ait ad me senex: Hoc exemplum mihi multum profuit, abba. Ad quem ego: Quomodo, Pater? Et ait mihi: Cum aliquando morarer prope loca Jordanis, legi hoc, et mirabar hunc senem, et dicebam: Domine Deus, qui me ad hunc habitum vocare dignatus es, fac me dignum hujus vestigia sequi. Et cum arderem summo affectu imitandi eum, post biduum supervenerunt latrones, et pulsantibus illis januam, agnovi quia latrones essent, dixique in meipso: Deo gratias; tempus est ut ostendam fructum desiderii mei. Aperiens autem januam, hilariter suscepi eos, et accendi lucernam, et coepi eis omnia ostendere, dicens ad eos: Nolite turbari; confido in Domino, quia nihil celabo vos. Aiunt autem mihi: Habes aurum? 933 Et dixi eis: Etiam, habeo tria numismata, posuique illa coram eis; qui accipientes ea abierunt in pace. His ego auditis, jocans dixi seni: Nunquid isti ad te reversi sunt, quemadmodum illi ad senem? qui statim dixit mihi: Non; avertat hoc Deus; neque enim voluissem ego ut reverterentur.

CAPUT CCXIII. Cur signa et prodigia divinitus in sancta Ecclesia fiant. Dicebat senex quidam: Signa et prodigia divinitus usque hodie in Ecclesia fiunt propter eas quae pullularunt, et quotidie pullulant, impias haereses, et maxime propter acephali Severi, et caeterorum perniciosa schismata, ad munimen ac firmitatem infirmarum animarum, atque ad illorum ipsorum, si ita voluerint, conversionem. Propterea igitur et a sanctis Patribus, et a beatissimis martyribus ab initio fidei usque hodie fiunt mirabilia in sancta catholica et apostolica Ecclesia.

CAPUT CCXIV. Miraculum fontis baptismalis in Caeanensium civitate. Soruba vicus quidam est ad radices montis, in quo sita est Coeanensium civitas. In eo baptisterium est, quod in sanctis Epiphaniis sudat, qui sudor per tres horas continuis incrementis augetur, et post baptisma peractum decrescere incipit, et tribus aliis horis sensim deficit.

CAPUT CCXV. Aliud miraculum baptisterii castelli Cedebratis. Est et in castello Cedebratis, quod sub monte Aenoandron civitatis situm est, baptisterium, quod in paschali sanctae resurrectionis festivitate, cum sit lapis unus, ex se ipso continuo impletur. Duratque aqua illa usque ad Pentecosten, moxque transacta Pentecoste evanescit. Utraque vero ista miracula in provincia Lyciae fiunt. Si quis autem haec ita esse non credit, usque ad Lyciam, non grande iter est, pergat, ut rei veritas fidem illi faciat.

CAPUT CCVI. Prudens consilium de non temere definiendo, deque non servando quae temere definita fuerint. Cum essem semel in sancta civitate, venit ad me vir quidam fidelis, et dixit mihi: Quia quaedam indignatio oborta est inter me et fratrem meum, et ille non vult reconciliari mihi; alloquere illum, et ad reconciliationem exhortare. Quod ego libentissime suscipiens, conveni fratrem illius, locutusque cum illo sum ea quae ad charitatem et concordiam pertinere videbantur. Visusque est interim obtemperare mihi, postmodum vero dixit ad me: Reconciliari nequeo, quia juravi per crucem, ultra illi non reconciliari. Quo audito, subridens aio ad illum: Juramentum tuum talem habet vim, ac si dixisses: Per pretiosam crucem tuam, Christe, non observabo mandata tua, sed inimici tui diaboli voluntatem faciam. Non solum enim non debemus ea servare, quae a nobis pessime definita fuerint, sed etiam maxime poenitentiam agere et affligi in his quae contra nostram salutem male definivimus. Nam si Herodes poenitentiam egisset, neque jusjurandum quod stulte emiserat, servasset, nunquam profecto maximum illud scelus admisisset, ut praecursorem Christi decollaret. Quod quidem ipsius Basilii sententia confirmatur, quam de Evangelio sumpsit, quando voluit Dominus lavare pedes beati apostoli Petri, cum ille primo pertinaciter obsistens, postea sententiam mutavit.

CAPUT CCXVII. Optimum senis consilium, ne monachus mulieri appropinquet. Dixit senior quidam: Filioli, sal ex aqua est, et si appropinquaverit aquae, continuo solvitur, et deficit: et monachus similiter ex muliere est; itaque si appropinquat mulieri, solvitur et ipse, atque in id desinit, ut jam monachus non sit.

CAPUT CCXVIII. Quomodo abbas Sergius injuriantem agricolam patientia confuderit. Narravit nobis abbas Sergius, antistes monasterii abbatis Constantini, dicens: Cum aliquando iter ageremus cum quodam sancto sene, erravimus de via, et neque scientibus nobis neque volentibus, inter sata inventi sumus, et aliqua de satis volentes nolentesque calcavimus. Quod cum vidisset agricola (erat enim illic operans) coepit contra nos injuriosa multa proferre cum iracundia, dicens: Vos monachi estis? vos timetis Deum? si timorem Dei ante oculos habuissetis, hoc profecto non fecissetis. Tunc ait nobis sanctus senior: Per Dominum nullus ei respondeat. Conversusque ad illum, dixit: Recte locutus es, fili mi; nam si timorem Dei haberemus, non ita fecissemus. Ille rursus furens, contumeliis impetebat nos. Rursumque dixit senior ad illum: Vera prosequeris, fili; nam si veri monachi essemus, istud non egissemus, sed per Dominum indulge nobis quoniam peccavimus. Stupefactus ergo, ille ad tantam senis humilitatem, accessit propius, prostravitque se ad pedes senis, dicens: Peccavi, 934 indulge mihi, et per Dominum assumite me vobiscum. Dicebatque beatus Sergius, quia secutus sit illos rusticus, et acceperit habitum.

CAPUT CCIX. Quomodo frater quidam humilitate diacono de se conquerenti conciliatus sit. Narravit nobis senior quidam de se, dicens: Cum aliquando morarer ad breve tempus in monasterio abbatis Gerasimi, habebam quemdam mihi maxime dilectum fratrem in contubernio. Die vero quadam sedentibus nobis, et de utilitate animae loquentibus, mentionem feci ego de sermone quodam abbatis Poemenis. Qui ait ad me: Ego experimento didici verborum istorum vim et tranquillitatem, ac vehementem efficaciam illorum. Habui enim semel diaconum quemdam monsterii mihi charissimum, atque aman tissimum mei. Huic, nescio unde, venit suspicio de me cujusdam rei sibi inferentis moerorem, coepitque contristari, et me non ut solebat intueri. Videns autem ego illum tristem, causam ab eo tristitiae per contari coepi. Qui dixit mihi: Quia rem istam fecisti. Ego cum nihil mihi omnino ipsius rei conscius essem, coepi illi satisfacere, ac dicere nullam ipsius rei me habere conscientiam. Et ait mihi: Ignosce, frater, mihi satisfactum non est. Profectus itaque ab illo in cellulam meam, coepi examinare cor meum, an tale aliquid a me fuisset admissum, neque inveniebam. Cum ergo ille teneret sanctum calicem in manibus, fratribusque distribueret, accessi ad eum, et juravi per ipsum calicem, nihil me omnino tale gessisse. Nec sic quidem illi satisfactum est. Rursus vero in me ipsum rediens, verbaque ista sanctorum Patrum memoria repetens, ei que credens, verti paulisper cogitationem meam, et dixi in me ipso: Diaconus iste intentissime diligit me, et charitate motus hoc dixit mihi, quod erat in corde suo de me, ut sobrius ac vigilans sim, et de caetero custodiam me ipsum, et istud ultra non faciam: sed tu, infelix anima, dum dicis, Non feci hanc rem, innumera mala gessisti, et latent te. Ubi sunt quae fecisti heri, vel nudiustertius, vel ante decem dies? recole ea si potes. Et hoc itaque fecisti, sicut et illa, et latet te similiter ut illa. Sic itaque animo affectus, quasi revera id fecissem, sed inter caetera oblitus essem, coepi gratias referre Deo et diacono, quoniam per ipsum Dominus dignum me fecisset recognoscere peccatum meum, et poenitentiam de ipso agere. Surgens igitur perrexi ad diaconum ut poenitentiam agerem, et illi referrem gratias. Ut ergo pulsavi ipsius januam, continuo aperiens, primus se mihi prostravit, dicens. Ignosce mihi, nam a daemonio mihi suggestum est, ut rem illam falso de te suspicarer. In veritate enim Deus me certum reddidit innocentiae tuae; neque omnino permisit ut illi satisfacerem, dicens mihi: Non est necesse. Ego igitur maxime aedificatus, glorificavi Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum incommutabilem atque individuam Trinitatem, cui est honor, et imperium, et magnificentia, et gloria in saecula saeculorum. Amen.