Praestito Nobis

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praestito Nobis
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 143

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X COMMENDAT COETUM
SCRIPTIS CATHOLICIS PER BAVARIAM EDENDIS*


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Praestito Nobis a te atque a collegis tuis e spectabili coetu scriptis catholicis per Bavariam edendis, nihil possit esse obsequio iucundius. Eos enim agnoscimus officia Nobis observantiae deferre, a quibus, sodalitatis vinculo coniunctis, quasi aprissimo augendarum virium praesidio, tam multa exspectamus in tuitionem sacrarum Bavariae rationum emolumenta. Quae vobis saluberrimi condendi coetus exstiterint initia, compertum id quidem est: illata scilicet per adversas partes in catholicam professionem arma, ingesta tamen, ut est aetatis ingenio congruum, per eas maxime vias, quae ab omni litterarum genere praesto esse possint. At si decertandum bonis est sive ad custodiendam civitatem Dei sive ad eius amplificandam vim; si, etiam, non illud praetereundum dimicantibus bonis est, artes artibus esse obiiciendas easdem, haec omnia fuere potissimum curae vobis, qui studio tuendae religionis acti, praeclarumque secuti exemplum virorum e sacro ordine, in unum generose coivistis, illas allaturi patriae utilitates, unde laetari Nobis libet in praesens. Magnis propterea laudibus, quemadmodum illustria merita postulant, ornamus coetum, teque imprimis industrium fortemque praesidem, eosque una simul omnes, quos scimus adlaborare animose tecum, immemores sui, memores autem Ecclesiae, cuius certe profectus cum civitatis bono coniungitur. Commoda autem et incrementa Sodalitatis quum cordi Nobis sint, illud Bavariae universae commendamus, quod quidem plurimi in re gravissima refert, ut non modo sacrorum administri, verum etiam, praecipueque, laici nomen operi alacritatemque dedant. Omnes namque, quotquot catholica fide gloriantur, huic oportet fidei sive protegendae sive honorandae dare operam, et quando aptum prae ceteris opportunumque praesidium in sodalitate vestra est, eidem sese sodales addere. Quoniam vero nullum putandum est litterarum scriptorumque genus ab industria coetus alienum, id equidem expedire omnino atque adeo necesse esse existimamus, ut non ad labores solum, sed ad impendía quoque ferenda, quae sane pergrandia esse non ambigimus, singuli gerant paratissimum animum, ea nimirum erecti atque excitati spe, quae per eos suppeditentur id genus subsidia, perinde ac lectissima pietatis opera ad religionem referri, et ad comparandam animorum salutem conducere. Nostram demum ut operi voluntatem testemur, tibi, sodalibus cunctis, atque iis, qui nomine operave coetui favebunt, auspicem coelestium gratiarum, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVI Aprilis a. MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X