Initio admonendus est lector Christianus, contra Mahometi furores, praemunitionem hanc piam et salutarem tenendam esse. Ecclesia Christi profitetur doctrinam traditam per primos patres, prophetas, filium Dei et apostolos. Haec et prima est, et consentiens, et confirmata resuscitatione mortuorum, et aliis inusitatis eventibus, quos imitari diabolica potentia non potest. Agnoscimus igitur Ecclesiae doctrinam esse a Deo aeterno conditore omnium rerum traditam, et sine hoc verbo nullas religiones recipiendas esse. Porro Mahometus palam fatetur, se prophetarum et apostolorum scripta abiicere, ac prorsus gignere aliud doctrinae genus. Quare hae recentes fabulae Mahometi nihilo plus movere aut turbare Christianos possunt, quam veteres furores Aegyptii, qui boves, feles, serpentes, tanquam numina colebant, et ab eis auxilium petebant.
Has superstitiones nihil dubium est, fuisse multo recentiores, quam vocem divinam traditam Nohae et eius filiis. Semper igitur nobis, qui scimus hoc verbum per prophetas, Christum, et apostolos traditum, vere primum et divinum esse, tenenda est regula. Nullas religiones sine hoc verbo recipiendas esse. Ut abominamur Aegyptias superstitiones, Corybantum tympana, aut baccharum ululatus: sic Mahometi deliria abominanda sunt, quia pariter sunt extra prophetarum et apostolorum verbum ac doctrinam. Nam Ecclesia vera Dei extructa est super verbum prophetarum et apostolorum: nec ullus usquam Dei populus cogitandus est, qui non amplectitur, nec audit prophetarum et apostolorum scripta.
Hac sententia, quae est verissima et certissima, primum praemuniendi sunt animi contra furores Mahometi. Deinde eruditus conferre doctrinarum genera potest. Quid aliud dicit Mahometus, quam quod ethnicae religiones tradebant? Nihil adfirmat de remissione peccatorum, evomit blasphemias in filium Dei, non docet quid sit peccatum, non monstrat causas humanarum calamitatum, nihil potest dicere de vera invocatione in fide: denique eam doctrinam quae propria est Evangelii, totam abiicit. Ideo facile potest intelligi, et pugnare Mahometum cum prima doctrina tradita per prophetas et apostolos, et tantum particulam doctrinae rationis humanae de lege, seu de moribus retinere, in qua ipsa tamen multa insunt foeda, et ad barbaras illas nationes coniungendas accommodata, inter quas primum exarsit hoc incendium.
Nominatim profitetur se hostem esse iis populis qui invocant filium Dei, et amplectuntur prophetarum et apostolorum scripta: et his populis hanc ipsam ob causam solam iubet inferri bella. Constituit igitur aeternum latrocinium, et parricidia. Deinde coniugium prorsus abolet, nam Mahometus concedit duci, et abiici, et abiectas revocari in thalamum, quot quisque vult privato arbitrio. Haec longe dissident etiam a Moise, qui non concedit privato arbitrio abiici uxorem, nec revocari eam cum qua factum est divortium. Quid quod nefarias libidines concedit, propter quas Deus non tantum quisque urbes, sed etiam saepe totas gentes delevit.
Est igitur Mahometi secta confusio quaedam ex blasphemiis, latrociniis, et flagitiosis libidinibus conflata. Hae sunt manifestae notae diaboli, quae deterrere homines debent, etiamsi propter regni potentiam victorias, et successuum magnitudinem levia ingenia minus abhorrent a tanta impietate. Sed Christianos scire oportet, Ecclesiam in hac subiectam esse cruci, et saepe imperia fuisse penes impias gentes.
Tertio et hoc utile est piis, quaerere ex ipsis prophetis et apostolis testimonia. Praedicunt post Evangelii propagationem Mahometi errores, eosque damnant. Nihil dubito, Danielem concionari de regno Mahometico, cum de parvulo cornu vaticinatur: quod inquit bellum inferre sanctis, et praevalere eis, et loqui sermones contra excelsum.
Non frustra haec praemonstravit Deus ante Mahometum annis amplius mille ac de Mahometo dici, inde liquet, quia post Romani Imperii inclinationem in Oriente, primum extulit caput Mahometi factio, prima subitis successibus regnum peperit, quod caeteris potentia antecelluit. Concionatur autem Daniel de regno, quod collabente Monarchia in oriente grassaturum erat, et quidem novas blasphemias contra Deum armis propagaturum. Vides igitur pie lector, clara voce Dei damnatos esse Mahometi errores ac regnum.
Etsi autem liber Mahometi adeo refertus est prodigiosis fabulis, ut sani facile deprehendant autorem diabolum, qui talibus sannis deridet Deum et homines: tamen haec lectorem praemonui, ut si quid fortassis alicubi minus scurriliter dici videtur, tamen sciamus totum hoc poema nihilo plus ad nos pertinere, quam Aegyptiorum portenta, qui feles et serpentes invocabant.
Illud postremo cogitandum est, quanta sit ira Dei, qui propter impietatem hominum sinit grassari hanc teterrimam pestem, et vere subiicit orbem terrarum regi pessimo. Hanc iram pii deplorent, et sua poenitentia et precibus lenire studeant. Ecclesia iam multis seculis partim Mahometica peste, partim idololatria pontificis Romani vastata et attenuata est. quae ne penitus extingueretur, accendit Deus iterum Evangelii lucem, ut aliqui liberentur ab aeterna ira. Sed erit circa mundi finem, qui instat, exigua Ecclesia. Ideo oremus Deum, ut potentiam diaboli grassantis in impiis imperiis compescat, et finem blasphemiarum, idololatriae, et aliorum malorum faciat, et nomen suum glorificet, ac liberet Ecclesiam suam ab omnibus malis. Amen.