EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Testimonia (PL 074)
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74


Praeludium

(PL 74 0009A) Ioannes Damascenus, orat. 3, de Imaginibus.

Ἐκ τῆς Φιλοθέου ἱστορίας Θεοδωρίτου ἐπισκόπου Κύρου, εἰς τὸν βίον τοῦ ἁγίου Συμεῶνος τοῦ κιονίτου· περὶ γὰρ Ἰταλίας περιττόν ἐστι καὶ λέγειν. Φασὶ γὰρ οὔτως ἐν Ῥώμῃ τῇ μεγίστῃ πολυθρύλλητον γένεσθαι τὸν ἄνδρα, ὡς ἐν ἅπασι τοῖς τῶν ἐργαστηρίων προπυλαίοις εἰκόνας αὐτῷ βραχείας ἀναστῆσαι, φυλακήν τινά σφισιν καὶ ἀσφάλειαν ἐντεῦθεν πορίζοντας: « Ex Philotheo Theodoreti episcopi Cyri, in sancti Simeonis in columna degentis Vitam; nam de Italia quid attinet loqui? Aiunt enim virum hunc in maxima urbe Romana usque adeo clarum ac celebrem exstitisse, ut etiam in omnibus officinarum vestibulis homines parvas imagines ipsi erigerent, hinc videlicet praesidium sibi ac securitatem quamdam comparantes. »

(0010A) Synodus VII generalis, quae est II Nicaena, oct. 4.

Θεοδωρίτου ἐπισκόπου Κύρου ἐκ τοῦ βίου Συμεὼν τοῦ Στυλίτου, οὗ ἡ ἀρχή· Συμεώνην τὸν πάνυ τὸ μέγα θαῦμα τῆς οἰκουμένης. Καὶ μεθ' ἕτερα· Φασὶ γὰρ οὕτως ἐν Ῥώμῃ τῇ μεγίστῃ πολυθρύλλητον γένεσθαι τὸν ἄνδρα, ὡς ἐν ἅπασι τοῖς τῶν ἐργαστηρίων προπυλαίοις εἰκὸνας αὐτῷ βραχείας ἀναστῆσαι, φυλακήν τινά σφισιν Καὶ ἀσφάλειαν ἐντεῦθεν πορίζοντας: « Theodoreti episcopi Cyri de Vita Simeonis Stylitae, cuius initium est: Simeon, qui valde magnum erat miraculum orbis. Et post alia: Aiunt enim hunc virum in maxima Roma famosissimum fuisse, et qui in omnibus ergasteriorum foribus iconas ipsi breves erigerent, custodiam quamdam sibi ex hoc et munimen acquirentes. »