Praefationes antiquae (Grimaldus Sangallensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefationes antiquae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Praefationes antiquae

Praefationes antiquae (Grimaldus Sangallensis), J. P. Migne 121.0924C

PAMELII MONITUM.

121.0883D| Has quoque Praefationes Sacramentorum libro adjecisse se scribit Grimaldus abbas. « Praefationes porro, inquit, in fine hujus posuimus codicis, ut ab his quibus placent charitate suscipiantur et canantur. Ab his vero qui eas intelligunt, nec tamen delectantur, nec non et ab his qui eas volunt, nec tamen intelligunt, poscimus ut nec assumantur nec canantur. » Quarum tamen Praefationum plerasque mea quidem sententia, Grimaldo et ipso D. Gregorio vetustiores esse, imo Gelasianas et Ambrosianas complures, ut credam vel illud me movit quod harum nonnullas inter Ambrosianas repererim, usque adeo ut eas esse duntaxat Grimaldi aut Alcuini mihi persuadeam quas uncis inclusimus. Caeteras ex earum numero esse censeo de quibus ad episcopos Germaniae et Galliae scribit D. Gregorii decessor Pelagius II, cum Praefationem quotidianam, caeteris praetermissis, novem tantummodo praefationibus secundum antiquum Romanum ordinem commutandam 121.0884C| esse statuit, scilicet in Natale Domini, Epiphania, Pascha, Ascensione, Pentecoste, item de S. 121.0884D| Trinitate, de Apostolis, de sancta Cruce, et de jejunio quadragesimali. Quibus postea (teste Radolpho loco saepe citato) Urbanus II, in concilio Placentiae celebrato, decimam de Virgine addidit anno 1095. Neque vero propterea supprimendas quis dixerit; nihil obstat quominus ex devotione privatim legantur, dnmmodo in publico missae sacrificio praetermittantur; et cum de antiquitate illorum constet, non uno certe loco fidem catholicam contra adversarios asserunt. Ambrosianis, ut credimus, et Gelasianis Praefationibus A et G litteras, ac iis quas ex mss. codicibus recens edidimus, Ms. praenotavimus.

PRAEFATIONES DE TEMPORE.

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI. ( Ambr. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum 121.0885A| nostrum. Cujus hodie, etc., ut videre est inter Ambrosianas.

In media nocte.

( Gelas. ) Per Christum Dominum nostrum. Cujus divinae nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper Filium et ante tempora aeterna genitum, quia tibi pleno atque perfecto, aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus: et honore, majestate, atque virtute, aequalem tibi cum Spiritu sancto confitemur, et in trino vocabulo, unicam credimus majestatem. Et ideo cum angelis.

In crepusculo lucis.

( A. ) Aeterne Deus. Quia nostri Salvatoris, etc., ut videre est inter Ambrosianas.

In die sancto.

121.0885B| ( G. ) Aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo.

Alia.

( Ms. ) Aeterne Deus. Tuae laudis hostiam jugiter immolantes, cujus figuram Abel justus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebravit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, ut verus agnus et aeternus pontifex, hodie natus Christus implevit.

IN DIE S. STEPHANI. ( G. ) Aeterne Deus. B. Stephani, Levitae simul et martyris, natalitia recolentes, qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui 121.0885C| praedicationis mirabilisque constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit. Et ideo nativitatem Filii tui merito prae caeteris passionis suae festivitate prosequitur, cujus gloriae sempiternae primus martyr occurrit. Et ideo.

IN DIE S. JOANNIS EVANGELISTAE. ( G. ) Aeterne Deus. Beati apostoli tui et evangelistae Joannis veneranda natalitia recensentes, qui Domini Jesu Christi Filii tui vocationis suscepta, terrenum respuit patrem, ut posset invenire coelestem; adeptus in regno coelorum sedem apostolici culminis qui tantum retia carnalia contempserat genitoris: quique ab unigenito Filio tuo familiariter est dilectus, et immensae gratiae muneribus approbatur, ut eum idem Dominus in cruce jam positus, vicarium 121.0885D| suae matri virgini filium subrogaret, quatenus beatae genitricis integritati, probati dilectique discipuli virginitas deserviret. Nam et in coenae mysticae sacrosancto convivio, super ipsum vitae fontem aeternum, scilicet pectus recubuerat Salvatoris, de quo perenniter manantia coelestis hauriens fluenta doctrinae, tam profundis ac mysticis revelationibus est imbutus, ut omnem transgrediens creaturam, excelsa mente respiceret, et evangelica voce proferret, quod: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Et ideo, etc.

IN DIE SANCTORUM INNOCENTIUM. Aeterne Deus. Et in pretiosis mortibus parvulorum, 121.0886A| quos propter nostri Salvatoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona praedicare. In quibus fulget sola magis gratia quam voluntas, et clara est prius confessio quam loquela, ante passio quam membra idonea passioni. Existunt enim testes Christi, qui ejus nondum fuerunt agnitores. O infinita benignitas! o ineffabilis misericordia, quae pro suo nomine trucidatis, meritum aeternae gloriae, perire non patitur, et imputatur corona martyrii. Et ideo.

DOMINICA I POST NATALE. ( G. ) Aeterne Deus. Et sursum cordibus erectis divinum adorare mysterium: ut quod magno munere Dei geritur, magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Quoniam humana conditio, vetere terrenaque 121.0886B| lege cessante, nova coelestique substantia mirabiliter restaurata profertur. Per Christum Dominum nostrum. Per quem.

OCTAVA NATIVITATIS DOMINI. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Cujus hodie circumcisionis diem, et nativitatis octavum celebrantes, tua, Domine, mirabilia veneramur. Quia quae peperit, et virgo et mater est; qui natus est, et infans et Deus est. Merito coeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi invitati, reges turbati, parvuli gloriosa passione coronati. Et ideo.

IN VIGILIA EPIPHANIAE. ( G. ) Aeterne Deus. Et te laudare mirabilem Deum 121.0886C| in omnibus operibus tuis, quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti. Hanc etenim festivitatem Dominicae apparitionis index stella praecessit, quae natum in terra coeli Dominum, magis stupentibus untiaret: ut manifestandus mundo Deus et coelesti denuntiaretur indicio, et temporaliter procreatus, signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo.

IN EPIPHANIA DOMINI. ( G. ) Aeterne Deus. Quia notam fecisti in populis misericordiam tuam, et salutare tuum cunctis gentibus declarasti, hodiernum eligens diem, in quo adorandam veri regis infantiam, excitatos de remotis partibus magos, clarior caeteris sideribus stella perduceret, et coeli ac terrae Dominum corporaliter 121.0886D| natum radio suae lucis ostenderet. Et ideo.

Alia.

( G. ) Aeterne Deus. Qui cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, in nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo.

IN FESTO PURIFICATIONIS SANCTAE MARIAE. ( G. ) Aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis, etc., ut in natali Domini.

DOM. II POST NATALEM DOMINI. ( G. ) Aeterne Deus. Qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem, pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti, mittendo 121.0887A| nobis unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum.

DOM. I POST THEOPHANIAM. Aeterne Deus. Quia cum Unigenitus tuus in substantiae nostrae mortalitatis apparuit, etc.

DOM. II POST THEOPHANIAM. ( A. ) Aeterne Deus. Semperque virtutes et laudes tuas labiis exsultationis effari, etc., ut supra inter Ambrosianas.

DOM. III POST THEOPHANIAM. ( A. ) Aeterne Deus. Et te in omni tempore collaudare, et benedicere, quia in te vivimus, etc., ut inter Ambrosianas.

DOM. IV POST THEOPHANIAM. 121.0887B| Aeterne Deus. Qui genus humanum praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum, per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum, ut hominem quem unigenitum creaveras, per Filium tuum Deum et hominem recreares. Et diabolus qui Adam in fragili carne devicerat, conservata justitia, a Deo carne vinceretur assumpta. Per quem majest.

DOM. V POST THEOPHANIAM. ( A. ) Aeterne Deus. Ut tibi hanc immolationis hostiam offerre, quae salutifero, etc., ut inter Ambrosianas.

Alia.

( Ms. ) Qui per peccatum primi parentis hominem 121.0887C| a salutis finibus exsulantem, pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti, mittendo nobis unigenitum tuum Jesum Christum Salvatorem nostrum.

DOM. VI POST THEOPHANIAM. ( G. ) Aeterne Deus. Ad cujus immensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus tua pietate succurreres, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres, et perditos quosque, unde perierant, inde salvares. Per Christum.

DOM. IN SEPTUAGESIMA. Aeterne Deus. Quia per ea quae conspiciuntur, instruimur, quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique admonemur, anni ducente successu, de praeteritis ad futura, de vetustate ad novitatem 121.0887D| vitae transire, ut terrenis sustentationibus expediti, coelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem: et per eum cibum, qui beneficiis praerogatur alterius, perveniamus ad victum sine fine mansurum, Jesum Christum Dominum nostrum. Per quem.

DOM. IN SEXAGESIMA. Aeterne Deus. Qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis, ad praemia sempiterna non tendat, ea dispensatione dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat, sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quod 121.0888A| nullis adversitatibus obruta superetur. Per Christum.

DOM. IN QUINQUAGESIMA. Aeterne Deus. Et majestatem tuam cernua [ id est continua] devotione exorare, ut modulum terrenae fragilitatis aspiciens, non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas, sed immensa clementia tua purifices, erudias, consoleris. Qui cum sine te nihil possimus facere quod tibi sit placitum, tua nobis gratia sola praestabit ut salubri conversatione vivamus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem.

FERIA III IN CAPITE JEJUNII. ( G. ) Aeterne Deus. Qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia. Per Christ.

121.0888B| Aeterne Deus. Quoniam ista festa remeant, quibus nostrae mortalitati procuratur immortale commercium, ac temporali vitae subrogatur aeternitas: et de peccati poena, peccata mundantur, mirisque modis conficitur de perditione salvatio: ut status conditionis humanae, qui per felicitatis insolentiam venit ad tristitiam, humilis et modestus ad aeterna gaudia redeat per moerorem. Per Christ.

FERIA VI. Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter deprecari, ut intelligentiae nobis spiritum benignus infundas, quo vel ipsi rationabiliter agenda cernamus, vel eis qui inutilia sentiunt, indicemus esse censendum: 121.0888C| nec studia nostra sectemur, sed offerentibus meliora subdamur. Quoniam haec apud te sapientia est, quae non suis inhaeret vitiis, sed undecunque prolatam diligit veritatem. Per Christ.

SABBATO. Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter deprecari, ut mentem nostram tibi placitam benignus efficias: quae non tantum speciem bonitatis ostendat, sed justitiae fructibus illuminata clarescat, tuaeque semper dedita majestati, beneficia desiderata percipiat. Qui necessariis prosequi muneribus non omittis, quos tuo cultui praestiteris convenienter intentos. Per Christ.

DOM. I IN QUADRAGESIMA. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0888D| Qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc jejunium non esuriens dedicavit; postea enim esuriit, non tam cibum hominum, quam salutem. Nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit potius sanctitatem. Cibus namque ejus est redemptio populorum. Cibus ejus est totius bonae voluntatis affectus. Qui nos docuit operari non solum cibum, qui terrenis dapibus apparatur; sed etiam eum qui divinarum Scripturarum lectione percipitur. Per quem majest.

FERIA II. ( A. ) Aeterne Deus. Qui das escam omni carni, et 121.0889A| nos non solum carnalibus, sed etiam spiritualibus escis reficis: ut non in solo pane vivamus, sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam, nec tantum epulando, sed etiam jejunando pascamur. Nam ut dapibus et poculis corpora, sic jejuniis et virtutibus animae saginantur. Magnam in hoc munere salubritatem mentis et corporis contulisti, quia jejunium nobis venerabile dedicasti, ut ad paradisum, de quo non abstinendo cecidimus, jejunando solemnius redeamus. Per Christ.

FERIA III. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. In quo jejunantium fides alitur, etc., ut supra Dom. I Quadrag. Ambros.

FERIA IV. 121.0889B| ( A. ) Aeterne Deus. Qui in alimentum corporis humani frugum copiam produci jussisti, et in alimentum animarum jejunii nobis medicinam indidisti. Te itaque supplices invocamus, ut tibi sit acceptabile jejunium nostrum, et nos a cibis jejunantes a peccatis absolvas. Per Christum.

( A. ) Aeterne Deus. Quia competenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta jejunia, ut corporeae jucunditatis immoderatas coerceamus illecebras: ut terrenae delectationis insolentia refrenata, purior atque tranquillior appetitus ad coelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum. Per Christ.

FERIA VI. 121.0889C| Aeterne Deus. Qui jejunii observatione et eleemosynarum gratissima largitione nos docuisti nostrorum remedia consequi peccatorum. Unde tuam imploramus clementiam, ut his observationibus, et caeteris bonorum operum exhibitionibus muniti, ea operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per Christ.

SABBATO. ( A. ) Aeterne Deus. Illuminator et redemptor animarum nostrarum, qui nos per primum Adam, abstinentiae lege violata, paradiso ejectos, fortioris jejunii remedio ad antiquae patriae beatitudinem per gratiam revocasti, nosque pia institutione docuisti quibus observationibus a peccatis omnibus liberemur. 121.0889D| Per Christ. Per quem.

DOM. II IN QUADRAGESIMA. ( G. ) Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter exorare, ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas; et qui negligentibus etiam subsidium ferre non desinis, beneficia praebeas potiora devotis. Per Christ.

FERIA II. ( A. ) Aeterne Deus. Et pietatem tuam supplici devotione deposcere, ut jejunii nostri oblatione placatus, et peccatorum nobis concedas veniam, et nos a noxiis liberes insidiis. Per Christ.

FERIA III. 121.0890A| Aeterne Deus. Qui ob animarum medelam jejunii devotione corpora castigari praecepisti, concede, quaesumus, ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata, ut ad tua mereamur, te opitulante, pervenire promissa. Per Christ.

FERIA IV. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem humani generis reconciliationem mirabili dispensatione operatus es: praesta, quaesumus, ut sancto purificati jejunio, et tibi toto corde simus subjecti, et inter mundanae pravitatis insidias, te miserante, perseveremus illaesi. Per quem majest.

121.0890B| ( A. ) Aeterne Deus. Et tuam cum celebratione jejunii pietatem devotis mentibus obsecrare, ut qui peccatis ingruentibus malorum pondere premimur, et a peccatis omnibus liberemur, et libera tibi mente famulemur. Per Christ.

FERIA VI. Aeterne Deus. Qui delinquentes perire non pateris, sed ut ad te convertantur, et vivant, hortaris: poscimus itaque pietatem tuam, ut a peccatis nostris tuae severitatis suspendas vindictam, et nobis optatam misericorditer tribuas veniam. Nec iniquitatum nostrarum moles te provocet ad ultionem, sed jejunii observatio et morum emendatio te flectat ad peccatorum nostrorum remissionem. Per Christ.

SABBATO. 121.0890C| ( A. ) Aeterne Deus. Et tuam jugiter exorare clementiam, ut mentes nostras, quas conspicis terrenis affectibus praegravari, medicinalibus tribuas jejuniis exonerari, ut pro afflictione corporum proveniat nobis robur animarum. Per Christ.

DOM. III IN QUADRAGESIMA. Aeterne Deus. Et te suppliciter exorare, ut cum abstinentia corporali, mens quoque nostra sensus declinet illicitos: et quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus, humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus: quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti jejunio valeamus aptari. Tanto nobis certi propensius jugiter adfutura, quanto fuerimus eorum institutionibus 121.0890D| gratiores. Per Christ.

FERIA II. ( A. ) Aeterne Deus. Et clementiam tuam cum omni supplicatione precari, ut per hanc jejuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus: quatenus, te auxiliante, et ab humanis semper retrahamur excessibus, et monitis inhaerere valeamus, te largiente, coelestibus. Per Christ.

FERIA III. ( A. ) Aeterne Deus. Qui peccantium non vis animas perire, sed culpas: et peccantes non semper continuo judicas, sed ad poenitentiam provocatos 121.0891A| exspectas: averte, quaesumus, a nobis quam meremur iram, et quam optamus, super nos effunde clementiam: ut, sacro purificati jejunio, electorum tuorum mereamur ascisci collegio. Per Christ.

FERIA IV ( A. ) Aeterne Deus. Tuamque misericordiam suppliciter exorare ut jejuniorum nostrorum sacrosancta mysteria tuae sint pietati semper accepta: concedasque ut quae [quorum] corpora abstinentiae observatione macerantur, mentes quoque virtutibus et coelestibus institutis exornentur. Per Christ.

( A. ) Aeterne Deus. Et tuam immensam clementiam supplici voto deposcere, ut nos famulos tuos et jejunii maceratione castigatos, et caeteris bonorum 121.0891B| operum exhibitionibus eruditos, in mandatis tuis facias perseverare illaesos, sicque praesentibus subsidiis consolemur, quatenus ad aeterna gaudia pertingere mereamur. Per Christ.

FERIA VI. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui ad insinuandum humilitatis [humanitatis] suae mysterium, fatigatus resedit ad puteum. Qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum, qui in ea creaverat fidei donum: et ita ejus sitire dignatus est fidem, ut dum ab ea aquam peteret, in ea ignem divini amoris accenderet. Imploramus itaque tuam immensam clementiam, ut contemnentes tenebrosam profunditatem vitiorum, et 121.0891C| relinquentes noxiarum hydriam cupiditatum, et te qui fons vitae et origo es bonitatis, semper sitiamus, et jejuniorum nostrorum observatione tibi placeamus. Per quem.

SABBATO. ( A. ) Aeterne Deus. Qui jejunii Quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti, et in unigenito Filio tuo, legis et prophetarum, nostrorumque omnium Domino exornasti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus, ut quod ille jugi jejuniorum complevit continuatione, nos adimplere valeamus illius adjuti largissima miseratione; et adimplentes ea quae praecepit, dona percipere mereamur quae promisit. Per quem.

DOM. IV IN QUADRAGESIMA 121.0891D| ( A. ) Aeterne Deus. Et te Creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare, et de futuris suppliciter exorare, ut cum de perceptis non invenimur ingrati, de percipiendis non judicemur indigni; sed exhibito toties solemni jejunio, cum subsidiis corporalibus profectum quoque capiamus animarum. Per Christ.

FERIA II. ( A. ) Aeterne Deus. Et tuam suppliciter misericordiam implorare, ut exercitatio veneranda jejunii salutaris, nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat, et ad supernorum civium societatem perducat. 121.0892A| Et ut hic devotorum actuum sumamus augmentum, et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum. Per Christ.

FERIA III. Aeterne Deus. Per mediatorem Dei et hominum, Jesum Christum Dominum nostrum, Qui, mediante die festo, ascendit in templum docere, qui de coelo descendit, mundum ab ignorantiae tenebris liberare. Cujus descensus genus humanum doctrina salutari instituit, mors a perpetua morte redemit, ascensio ad coelestia regna perduxit. Per quem te, summe Pater, poscimus ut ejus institutione edocti, salutaris parcimoniae devotione purificati, ad tua perveniamus promissa securi. Per quem majestatem.

FERIA IV. 121.0892B| ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi, et genus humanum quod primae matris uterus profuderat caecum, incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum, fecitque filios adoptionis, qui tenebantur vinculis justae damnationis. Per ipsum te petimus, ut tales in ejus inveniamur justissima examinatione, quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione: ut ejus incarnationis medicamine imbuti, sacrosancti lavacri ablutione loti, parcimoniae devotione ornati, ad aeterna gaudia perveniamus illaesi. Per quem majestatem.

( A. ) Aeterne Deus. Cujus bonitas hominem condidit, 121.0892C| justitia damnavit, misericordia redemit. Te humiliter exoramus, ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus, sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus: sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas, ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas, et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas. Per Christum.

FERIA VI. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui est Deus aeternus, lux indeficiens, claritas sempiterna. Qui hic sequaces suos in luce praecepit ambulare, ut noctis aeternae valeant caliginem evadere et ad lucis patriam feliciter pervenire. Qui per humilitatem assumptae humanitatis Lazarum flevit, per 121.0892D| divinitatis potentiam vitae reddidit. Genusque humanum, quadrifida peccatorum mole obrutum, ad vitam reduxit. Per quem petimus jejunii observatione a peccatorum nostrorum nexibus solvi, aeternae vitae felicitati reddi, et in sanctorum coetibus connumerari.

SABBATO. ( A. ) Aeterne Deus. Misericordiae dator, et totius auctor bonitatis. Qui jejuniis, orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa. Te humili devotione precamur, ut qui ad haec agenda saluberrimam dedisti 121.0893A| doctrinam, ad complenda indefessam tribuas efficaciam; ut obedienter tua exsequentes praecepta, feliciter tua capiamus promissa. Per Christum.

DOMINICA V IN PASSIONE DOMINI. ( A. ) Aeterne Deus. Majestatem tuam propensius implorantes ut, quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotus ad ejus digne celebrandum proficiamus paschale mysterium. Per Christum.

FERIA II. ( G. ) Aeterne Deus. Te suppliciter exorantes, ut sic nostra sanctificentur jejunia, quo cunctorum nobis peccatorum proveniat indulgentia; quatenus, appropinquante unigeniti Filii tui passione, bonorum operum tibi placeamus exhibitione. Per eumdem 121.0893B| Christum.

FERIA III. Aeterne Deus. Et te devotis mentibus supplicare, ut nos interius exteriusque restaures, et percimonia salutari a peccatorum sordibus purges. Et quos illecebrosis delectationibus non vis impedire, spiritualium virtutum facias vigore muniri: et sic in rebus transitoriis foveas, ut perpetuis inhaerere concedas. Per Christum.

FERIA IV. Aeterne Deus. Et te supplici devotione exorare, ut per jejunia quae sacris institutis exsequimur, a cunctis reatibus emundari mereamur: tuamque valeamus percipere propitiationem, qui praeparamur 121.0893C| ad celebrandam unigeniti Filii tui passionem. Per quem majestatem.

Aeterne Deus. Qui sic nos tribuis solemnitate tibi deferre, jejunium, ut indulgentiae tuae speremus nos percipere subsidium. Sic nos instruis ad celebranda paschalia festa, ut per haec acquiramus gaudia sempiterna. Per Christum.

FERIA VI. ( G. ) Aeterne Deus. Cujus nos misericordia praevenit, ut bene agamus; subsequitur, ne frustra agamus; accendit intentionem, qua ad bona opera peragenda inardescamus; tribuit efficaciam, qua haec ad perfectum perducere valeamus. Tuam ergo clementiam 121.0893D| indefessis vocibus obsecramus, ut nos jejunii victimis a peccatis mundatos, ad celebrandam anigeniti Filii tui Domini nostri passionem facias devotos. Per quem majestatem.

SABBATO. ( G. ) Aeterne Deus. Cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit; cujus miseratio gratuita purificat, quos conscientiae reatus accusat. Te igitur cum interno rugitu deprecamur, ut carnalis alimoniae refrenatione castigati, ad celebrandum paschale mysterium inveniamur idonei. Per Christum. Per quem.

121.0894A| Ante missarum solemnia, inter benedictiones ramorum.

Aequum et salutare. Te, Domine, inter caetera mirabilium tuorum praecepta laudare et benedicere, qui Lamech, semen justum, dedisti Noe, cui revelasti per spiritum aquas diluvii futuras cognoscere. Cujus arcam ad nostram salutem testatur Ecclesia, de qua emissa columba volans, spiritales solivae fructuosum ramusculum retulit, quam ad se revertentem Noe gaudens suscepit. De cujus rami unctione Jacob electus, titulum erexit, Domino votum vovit, et oleum desuper fudit [Haec est indicio rami illius manantis] manantis de coelis gratiae, sua et populi vasa replentis, Haec est gratia, quae et viduam benedixit in oleo; haec est indicio rami illius plantati 121.0894B| secus decursus aquarum, cujus folium non defluit, per quod quotidie per lavacrum baptismatis Ecclesia procreatur, et nostra delentur peccata. Haec est tua, Domine, plantatio bona valde, et tu es vita et resurrectio mortuorum, qui quatriduanum Lazarum resuscitasti a mortuis. Propterea et turba cum ramis palmarum obvians tibi, clamabat: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Quapropter quaesumus, Domine, clementiam tuam ut nos famulos tuos, qui hujus rei gratiam et fidem veritatis percepimus, eruas de ore inferni, et adjutorium nobis gratiae tuae tribuere digneris, ut juste et pie sancteque viventes, cum electis et sanctis tuis facias habere consortium. Per eumdem.

DOMINICA IN PALMIS. 121.0894C| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem nobis indulgentia largitur, et pax omne saeculum praedicatur, traditur cunctis credentibus disciplina, ut sanctificatos nos possit dies venturus excipere. Et ideo cum ang.

FERIA II. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Cujus nos humanitas colligit, humilitas erigit, traditio absolvit, poena redimit, crux salvificat, sanguis emaculat, caro saginat. Per quem te, summe Pater, cum jejuniorum obsequio obsecramus ut ad ejus celebrandam passionem purificatis mentibus accedamus. Per quem.

FERIA III. 121.0894D| ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Cujus salutiferae passionis et gloriosae resurrectionis dies appropinquare noscuntur, in quibus et antiqui hostis superbia triumphatur, et nostrae redemptionis celebratur mysterium. Unde poscimus tuam immensam clementiam ut sicut in eo solo consistit totius nostrae salvationis summa, ita per eum tibi sit jejuniorum et actuum nostrorum semper victima grata. Per quem.

FERIA IV. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui innocens pro impiis voluit pati, et pro sceleratis indebite condemnari. Cujus mors delicta 121.0895A| nostra detorsit, et resurrectio nobis justificationem exhibuit. Per quem tuam pietatem supplices exoramus ut sic nos hodie a peccatis emacules, ut cras venerabilis carnis dapibus saties; hodie acceptes confessionem nostrorum peccaminum, et cras tribuas spiritualium incrementa donorum: hodie jejuniorum nostrorum vota suscipias, et cras nos ad sacratissimae carnis convivium introducas. Per quem majestatem.

FERIA V IN COENA DOMINI. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem, mens sibi conscia traditoris ferre non potuit. Sed apostolorum relicto consortio sanguinis pretium a Judaeis accepit, ut vitam perderet quam distraxit. 121.0895B| Coenavit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit, ut saginatum cibo major poena constringeret, quem nec sacrati cibi collatio ab scelere revocaret. Patitur itaque Dominus noster Jesus Christus Filius tuus, cum hoste novissimum participare convivium, a quo se noverat continuo esse tradendum, ut exemplum innocentiae mundo relinqueret, et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Pascit igitur mitis Deus immitem Judam et sustinet pius crudelem convivam. Qui merito laqueo suo periturus erat, quod de magistri sanguine cogitarat. O Dominum per omnia patientem! O agnum inter suas epulas mitem! Cibum ejus Judas in ore ferebat, et quibus eum traderet, persecutores advocabat. 121.0895C| Sed Filius tuus Dominus noster tanquam pia hostia, et immorali se tibi pro nobis patienter promisit, et peccatum quod mundus commiserat, relaxavit. Per quem majestatem.

Infra actionem.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Jesus Christus est traditus, sed et memoriam venerantes, etc.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, ob diem in qua Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda: quaesumus, Domine, ut placatus accipias.

Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur, hoc est, hodie, accepit panem in sanctas ac 121.0895D| venerabiles manus suas.

SABBATO SANCTO. ( G. ) Aequum et salutare. Te quidem, Domine, omni tempore, sed in hac potissimum nocte gloriosius praedicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus; ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo.

Alia.

Aeterne Deus. Et te omni quidem tempore, sed in hac potissimum nocte gloriosius collaudare et praedicare, per Christum Dominum nostrum. Qui inferorum claustra disrumpens, victoriae suae clara vexilla suscepit, et triumphato diabolo [ f. add. victor a] 121.0896A| mortuis resurrexit. O noctem, quae finem tenebris ponit, et aeternae lucis viam pandit! O noctem, quae videre meruit, et vinci diabolum, et resurgere Christum! O noctem, in qua tartara spoliantur, sancti ab inferis liberantur, coelestis patriae aditus aperitur! O noctem, in qua in baptismate delictorum turba perimitur, filii lucis oriuntur. Quos exemplo Dominicae matris Mariae, sine corruptione sancta mater Ecclesia concipit, sine dolore parit, et cum gaudio ad meliora provehit. Et ideo.

Infra actionem.

( G. ) Communicantes, et noctem sacratissimam celebrantes, resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem, sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae, genitricis 121.0896B| ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi; sed et beatorum apostolorum.

( G. ) Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es, ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum; quaesumus, Domine, ut plac.

IN DIE SANCTO PASCHAE. ( G. ) Aequum et salutare. Te quidem, Domine, omni tempore, sed in hoc potissimum die, ut supra.

Alia.

Aeterne Deus. Et te omni quidem tempore, sed in hac praecipue die laudare, benedicere et praedicare, quo Pascha nostrum immolatus est Christus. Per quem ad aeternam vitam filii lucis oriuntur, fidelibus 121.0896C| regni coelestis atria reserantur, et beati lege commercii, divinis humana mutantur. Quia nostrorum omnium mors cruce Christi perempta est, et in resurrectione ejus omnium vita resurrexit. Quem in susceptione mortalitatis Deum majestatis agnoscimus, et in divinitatis gloria Deum et hominem confitemur. Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum ang.

Infra actionem.

( G. ) Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri secundum carnem, sed et memoriam venerantes. Hanc igitur, ut supra.

FERIA II. 121.0896D| Te quidem omni tempore, ut supra.

Alia.

( A. ) Aeterne Deus. Et te suppliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter, etc., ut supra. Sequenti Sabbato inter Ambros.

FERIA III AD SANCTUM PAULUM. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui oblatione sui corporis, etc., ut sup. fer. V inter Ambr.

FERIA IV AD S. LAURENTIUM. ( G. ) Aeterne Deus. Et pietatem tuam indefessis precibus implorare, ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus, in tua semper sanctificatione vivamus. 121.0897A| Quo per temporalis festi observationem, pervenire mereamur ad aeternorum gaudiorum continuationem. Per Christum.

FERIA V AD SS. APOSTOLOS. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui nos per paschale mysterium edocuit vetustatem vitae relinquere, et in novitate spiritus ambulare. A quo perpetuae mortis superatur acerbitas, et aeternae vitae fidelibus tribuitur integritas. Per quem.

FERIA VI AD S. MARCUM. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui secundum promissionis suae incommutabilem, etc., ut videre est inter Ambr.

SABBATO AD S. JOANNEM. ( A. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0897B| Per quem supplices exposcimus, ut cujus muneris, etc., ut supra feria VI, inter Ambr.

DOMINICA POST OCTAVAM PASCHAE. ( A. ) Aeterne Deus. Suppliciter obsecrantes, ne nos ad illum sinas redire actum, etc., ut videre est inter Ambr.

IN PASCHA ANNOT. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Et redemptionis nostrae festa recolere, quibus humanam substantiam vinculis praevaricationis exuta, spem resurrectionis per renovatam originis dignitatem assumpsit. Et ideo.

DOMINICA I POST OCTAVAM PASCHAE. ( G. ) Aeterne Deus. Et immensam bonitatis tuae 121.0897C| pietatem humiliter exorare, ut ignorantiam nostrae mortalitatis attendens, ex tua inspiratione nos facias postulare quod rectum est, et tua clementia tribuas impetrare quod poscimus. Per Christum. Per quem.

DOMINICA II POST OCTAVAM PASCHAE. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui de Virgine nasci dignatus, per passionem et mortem a perpetua nos morte liberavit, et resurrectione sua aeternam nobis vitam contulit. Per quem majestatem.

DOMINICA III. ( A. ) Aeterne Deus. Et tui misericordiam muneris postulare, ut tempora quibus post resurrectionem suam Dominus noster Jesus Christus cum discipulis 121.0897D| suis corporaliter habitavit, sic ipso opitulante pia devotione tractemus, quatenus in his omnium vitiorum sordibus careamus. Per eumdem. Per quem.

DOMINICA IV. ( A. ) Aeterne Deus. Et majestatem tuam indefessis precibus, etc., ut sup. Dominica V. inter Ambr.

FERIA II ROGATIONUM. ( Ms. ) Aeterne Deus. Et te auctorem et sanctificatorem jejunii collaudare, per quod nos liberas a nostrorum debitis peccatorum. Ergo suscipe jejunantium preces, atque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias, iniquitates nostras, quibus merito affligimur, placatus absolve.

FERIA III ROGATIONUM. 121.0898A| Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter exorare, ut non nos nostrae malitiae, sed indulgentiae tuae praeveniat semper affectus: qui nos a noxiis voluptatibus indesinenter expediat, et a mundanis cladibus dignanter eripiat. Per Christum.

FERIA IV ROGATIONUM. ( Ms. ) Ut quia tui est operis, si quod tibi placitum est, aut cogitemus aut agamus, tu nobis semper et intelligendi quae recta sunt, et exsequendi tribuas facultatem.

IN VIGILIA ASCENSIONIS. ( A. ) Aeterne Deus. Et in hac praecipue die, qua Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, divini 121.0898B| consummato fine mysterii, dispositionis antiquae munus explevit, ut et diabolum coelestis operis inimicum per hominem quem subjugarat elideret, et humanam substantiam ad superna dona reduceret. Per quem majestatem.

IN DIE SANCTO ASCENSIONIS. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in coelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo.

Infra actionem.

( G. ) Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster unigenitus Filius tuus 121.0898C| unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit, sed et memor in primis gloriosae.

DOMINICA POST ASCENSIONEM. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui generi humano nascendo subvenit, cum [ leg. qui] per mortem passionis mundum devicit, per gloriam resurrectionis vitae aeternae aditum patefecit, et per suam ascensionem ad coelos nobis spem ascendendi donavit. Per quem majestatem.

IN VIGILIA PENTECOSTES. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes coelos, sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter 121.0898D| profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates, hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: Sanctus, etc.

Alia.

Aeterne Deus. Qui, sacramentum Paschale consummans, quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti, per Spiritum sanctum largiris dona gratiarum. Et sui cohaeredibus Redemptoris jam nunc supernae pignus haereditatis impendis ut tanto se certius ad eum confidant esse venturos, quanto se sciunt ab eo redemptos, et ejusdem sancti Spiritus infusione ditatos. Et ideo.

121.0899A| Infra actionem.

( G. ) Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes praevenientes, quo Spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit. Sed et memor. Hanc igitur oblationum servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias.

IN DIE SANCTO PENTECOSTES. ( G. ) Qui ascendens super omnes coelos, etc., ut supra.

Infra actionem.

( G. ) Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes 121.0899B| celebrantes, quo Spiritus sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memor. Hanc igitur oblationem, ut supra.

FERIA II. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui promissum Spiritum paracletum super discipulos misit. Qui in principio nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis et deitatis scientiam inderet, et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociaret. Per quem tuam majestatem supplices exoramus, ut cujus celebramus adventum, ejus multimodae gratiae capiamus effectum. Per quem.

FERIA III. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0899C| Qui promissi Spiritus sancti paracleti infusione replevit corda fidelium, qui sua admirabili operatione et sui amoris in eis ignem ascenderet, et per diversitatem linguarum gentes in unitate fidei solidaret. Cujus dono petimus et illecebrosas a nobis excludi voluptates, et spirituales in nobis exstrui plantarique virtutes. Per quem majestatem.

FERIA IV. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem discipulis Spiritus sanctus in terra datur ob dilectionem proximi, et de coelo mittitur propter dilectionem tui: cujus infusio petimus ut in nobis sordes peccatorum exurat, tui amoris ignem nutriat, et nos ad amorem fraternitatis accendat. Per 121.0899D| quem.

( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem pietatem tuam suppliciter petimus, ut Spiritus sanctus corda nostra clementer expurget, et sui luminis irradiatione perlustret; ut in eo qui gratiarum largitor est, recta sapiamus et de ejus consolatione in perpetuum gaudeamus. Per quem.

FERIA VI. Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter exorare, ut Spiritus paracletus ad nos veniat, et nos inhabitando templum suae majestatis efficiat. Quod cum unigenito Filio tuo clementi respectu semper 121.0900A| digneris invisere, et tuae inhabitationis fulgore in perpetuum perlustrare. Per quem.

SABBATO. Aeterne Deus. Et tuam omnipotentiam devotis precibus implorare, ut nobis Spiritus tui lumen infundas, cujus nos sapientia creat, spiritus recreat, et providentia gubernat. Qui cum a tua substantia nullo modo sit diversus, diversitate tamen donorum replevit tuorum corda fidelium. Et ideo.

DE SANCTA TRINITATE. ( G. ) Aeterne Deus. Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu sancto unus es Deus, unus es Dominus: non in unius singularitate personae, sed in unius trinitate substantiae. Quod enim de gloria tua, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu sancto, 121.0900B| sine differentiae discretione sentimus, ut in confessione verae sempiternaeque deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas. Quem laudant angeli atque archangeli, cherubin quoque et seraphin, qui non cessant clamare, una voce dicentes.

IN QUATUOR TEMPORUM PENTECOSTALI JEJUNIO.--FERIA IV. Aeterne Deus. Quia post illos laetitiae dies, quos in honore Domini a morte resurgentis, et in coelos ascendentis exegimus: postquam perceptum sancti Spiritus donum, necessaria nobis jejunia sancta provisa sunt, ut pura conversatione viventibus, quae divinitus sunt Ecclesiae collata, permaneant. Per 121.0900C| Christum.

FERIA VI. Aeterne Deus. Majestatem tuam propensius obsecrantes, ut nos salutari compendio bonos dignanter efficias; quo te principaliter et solum credamus auctorem, et solum Salvatorem. Quem laudant angeli, adorant archangeli, cherubin quoque, etc.

SABBATO. ( G. ) Aeterne Deus. Pietatem tuam votis omnibus expetentes, ut humanarum rerum prosperitate percepta, terrenis consolationibus gratulemur. Nec gaudia quaerere superna cessemus, sed quidquid laetitiae temporali impenditur, eruditioni proficiat sempiternae. Per Christum Dominum nostrum.

DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. 121.0900D| ( G. ) Aeterne Deus. Cujus est operis quod conditi sumus; muneris, quod vivimus; pietatis, quod tua erga nos dona cognoscimus. Quamvis ergo natura nostra peccati vitiata sit vulnere, a terrenis tamen ad coelestia provehimur tuo inenarrabili munere. Per Christum Dominum nostrum.

DOMINICA II POST OCTAVAM PENTECOSTES. ( A. ) Aeterne Deus. Qui Ecclesiae tuae filios sicut non cessas erudire, ita non desinis adjuvare: ut et scientiam, te miserante, recta faciendi, et possibilitatem capiant exsequendi. Per Christum. Per quem.

DOMINICA III. Aeterne Deus. Cujus hoc mirificum opus ac singulare 121.0901A| mysterium fuit, ut perditi dudum atque prostrati, de diabolo et mortis aculeo, ad hanc gloriam vocaremur, qua nunc genus electum sacerdotiumque regale, populus acquisitionis et gens sancta vocaremur. Agentes igitur indefessas gratias, sanctamque munificentiam tuam praedicantes, majestati tuae haec sacra deferimus: quae nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. Per quem.

DOMINICA IV. Aeterne Deus, clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes, ut mentes nostras sensusque disponas: quia tunc esse te nobis propitium Domine sentiemus, si a noxiis temperemur excessibus: tunc nos beneficia tua sumpturos esse confidimus, si nobis studium veritatis, quo haec mereamur, infundas. Per Christum.

121.0901B| Aeterne Deus. Et omnipotentiam tuam jugiter implorare, ut nobis et praesentis vitae subsidium, et aeternae tribuas praemium sempiternum: quo hic mutabilia bona capiamus, ut per haec ad incommutabilia dona pervenire valeamus. Sic temporalis laetitiae tempora transeant, ut eis gaudia sempiterna succedant. Per Christ.

DOMINICA VI. ( G. ) Aeterne Deus. Majestatem tuam suppliciter deprecantes, ut opem tuam petentibus dignanter impendas, et desiderantibus benignus tribuas profuturam. Per Christ.

DOMINICA VII. 121.0901C| ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Verum aeternumque pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem: cujus sanguine fidelium corda mundantur: cujus institutione placationis tibi hostias, non solum pro delictis populi, sed etiam pro nostris offensionibus immolamus; tuam poscentes clementiam, ut omne peccatum quod carnis fragilitate contraximus, ipso summo pro nobis antistite interveniente, solvatur. Per quem.

DOMINICA VIII. Aeterne Deus. Et tibi vovere contriti sacrificium cordis, tibi libare humiliati victimam pectoris, a quo omne bonum sumimus, omnem jucunditatem haurimus. Precamur itaque ut tibi conscientia nostra 121.0901D| famuletur, et ut in te de die in diem meliorata proficiat, tuae gratiae intemerata subdatur. Nostris nos, quaesumus, Domine, evacua malis, tuisque reple per omnia bonis. Ut percepta gratia, quam nostra non exigunt merita, a cunctis adversitatibus liberati in bonis omnibus confirmati, supernis civibus mereamur conjungi. Per Christum.

DOMINICA IX. ( G. ) Aeterne Deus. Et tuam misericordiam totis nisibus exorare, ne pro nostra nos iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in via recta semper disponas. Nec sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias. Per Christum. Per quem.

DOMINICA X. 121.0902A| Aeterne Deus. Et tuam misericordiam exorare, ut, te annuente, valeamus quae mala sunt declinare, et quae bona sunt consequenter explere. Et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere, tu clementer in nobis eorum munus operare. Per Christum.

DOMINICA XI. ( G. ) Aeterne Deus. Et tibi debitam servitutem per mysterii hujus impletionem persolvere, quia non solum peccantibus veniam tribuis, sed etiam praemia petentibus impartiris. Et quod perpeti malis operibus promeremur, magnifica pietate depellis, ut nos ad tuae reverentiae cultum et terrore cogas, et amore perducas. Per Christum.

DOMINICA XII. 121.0902B| ( G. ) Aeterne Deus. Cujus primum pietatis tuae est indicium, si tibi nos facias toto corde subjectos, et spiritum nobis tantae devotionis infundas, ut propitius largiaris consequenter auxilium. Per Christum.

DOMINICA XIII. ( G. ) Aeterne Deus. Qui nos castigando sanas, et refovendo benignus erudis: dum magis vis salvos esse correctos, quam perire dejectos. Per Christum. Per quem.

DOMINICA XIV. ( G. ) Aeterne Deus. Quia tu in nostra semper faciens infirmitate virtutem, Ecclesiam tuam inter adversa crescere tribuisti, ut cum putaretur oppressa, tunc potius praevaleret exaltata: dum simul et experientiam 121.0902C| fidei declarat afflictio, et victoriosissima semper perseverat, te adjuvante, devotio. Per Christum Dominum nostrum.

DOMINICA XV. Aeterne Deus. Qui nos de donis bonorum temporalium ad perceptionem provehis aeternorum, et haec tribuis, et illa largiris, ut et mansuris jam incipiamus inseri, et praetereuntibus non teneri. Tuum est enim quod vivimus: quia licet peccati vulnere natura nostra sit vitiata, tui tamen est operis ut terreni generati, ad coelestia renascamur. Per Christ.

DOMINICA XVI ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui aeternitate sacerdotii sui omnes sibi servientes sanctificat sacerdotes. Quoniam mortali carne 121.0902D| circumdati, ita quotidianis peccatorum remissionibus indigemus, ut non solum pro populo, sed etiam pro nobis ejusdem te Pontificis sanguis exoret. Per quem.

DOMINICA XVII. Aeterne Deus. Et te incessanter precari, ut qui, te auctore, subsistimus, te dispensante, dirigamur: non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem veritas, haec studeamus exercere quae praecipis, ut possimus dona percipere quae promittis. Per Christ.

FERIA IV MENSIS SEPTIMI AD S. MARIAM. Aeterne Deus. Qui nos ideo collectis terrae fructibus 121.0903A| per abstinentiam tibi gratias agere voluisti, ut ex ipso devotionis genere nosceremus non haec ad exuberantiam corporalem sed ad fragilitatis sustentationem percepisse. Ut quod ex his parcius sumeremus, egentium proficeret alimentis. Et ut salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret, et pietas largitoris nos tuae benignitati commendatos efficeret. Sicque Donis uteremur transitoriis, ut disceremus inhiare perpetuis. Per Christ.

FERIA VI QUATUOR TEMPORUM, AD SS. APOSTOLOS. Aeterne Deus. Qui justo pioque moderamine, et pro peccatis flagella irrogas, et post flagella veniam propitiatus condonas. Et peccatorum vitam potius volens quam mortem, non eos ad interitum condemnas, sed ut corrigantur, miseratus exspectas. Per 121.0903B| Christ.

SABBATO AD S. PETRUM. Aeterne Deus. Et tibi sanctificare jejunium quod nos ob aedificationem animarum et castigationem corporum servare docuisti. Quia restrictis corporibus animae saginantur, in quo homo noster affligitur exterior, dilatatur interior. Memento, quaesumus, Domine, jejuniorum nostrorum, et misericordiarum tuarum, quas peccatoribus pie semper jejunantibus contulisti: et praesta ut non solum a cibis, sed a peccatis omnibus abstinentes, devotionis tibi jejunio placeamus. Per Christum.

DOMINICA XVIII. Aeterne Deus. Quia cum laude nostra non egeas, grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum. Nec 121.0903C| te augent nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam sicut fontem vitae praeterire, causa moriendi est, sic eodem jugiter redundare, affectus est sine fine vivendi. Per Dominum.

DOMINICA XIX. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui vicit diabolum et mundum, hominemque paradiso restituit, et vitae januas credentibus patefecit. Per Christum.

DOMINICA XX. ( G. ) Aeterne Deus. Et tuam majestatem humiliter implorare ut Jesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conservet. Et quia sine ipso nihil recte valemus efficere, ipsius munere 121.0903D| capiamus, ut tibi semper placere possimus. Per quem.

DOMINICA XXI. ( G. ) Aeterne Deus. Et suppliciter exorare, ut sic nos bonis tuis instruas sempiternis, ut temporalibus quoque consolari digneris. Sic praesentibus refove, ut ad gaudia nos mansura perducas. Per Christum.

DOMINICA XXII. Aeterne Deus. Qui propterea jure punis errantes, et clementer refoves castigatos, ut nos a malis operibus abstrahas, et ad bona facienda convertas: quia non vis invenire quod damnes, sed esse potius quod corones. Qui cum pro nostris meritis jugiter mereamur affligi, tu tamen judicium ad correctionem temperas, 121.0904A| non perpetuam exerces ad poenam. Juste utroque misericors: qui nos ea lege disponis, ut coercendo in aeternum perire non sinas, et parcendo spatium tribuas corrigendi. Qui ideo malis praesentibus nos flagellas, ut ad bona futura perducas. Ideo bonis temporalibus consolaris, ut de sempiternis facias certiores; quo te, et in prosperis, et in adversis, pia semper confessione laudemus. Per Christum. Per quem.

DOMINICA XXIII. Aeterne Deus. Et nos clementiam tuam suppliciter exorare, ut filius tuus Jesus Christus Dominus noster, qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum, et praesentiae corporalis mysteriis non deserat, quos redemit, et majestatis suae 121.0904B| beneficiis non relinquat. Per quem.

DOMINICA XXIV. ( Ms. ) Per Christum Dominum nostrum. Per quem sanctum et benedictum nomen majestatis tuae ubique veneratur, adoratur, praedicatur et colitur. Qui est origo salutis, via virtutis, et tuae propitiatio majestatis.

DOMINICA XXV. ( Ms. ) Aeterne Deus. Cujus est operis quod conditi sumus; muneris, quod vivimus; pietatis, quod tua erga nos dona cognoscimus. Quamvis enim natura nostra peccati vitiata sit vulnere, a terrenis tamen ad coelestia provehitur tuo inenarrabili munere.

DOMINICA XXVI. 121.0904C| ( Ms. ) Aeterne Deus. Et tibi debitas laudes pio honore deferre, et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia devotae mentis veneratione celebrare; teque ineffabilem et invisibilem Deum laudare, benedicere, adorare.

DOMINICA V ANTE NATALE DOMINI. ( G. ) Aeterne Deus. Majestatem tuam suppliciter deprecantes ut, expulsis azymis vetustatis, illius agni cibo satiemur et poculo, qui et nostram imaginem reparavit, et suam nobis gratiam repromisit, Jesus Christus Dominus noster. Per quem.

Alia.

( Ms. ) Per Christum Dominum nostrum. Cujus petimus primi adventus mysterium ita facias nos dignis 121.0904D| laudibus et officiis celebrare, praesentemque vitam inculpabilem ducere, ut secundum valeamus imperterriti exspectare.

DOMINICA IV ANTE NATALE DOMINI. ( Ms. ) Aeterne Deus. Cui proprium est ac singulare quod bonus es, et nulla unquam a te es commutatione diversus. Propitiare, quaesumus, supplicationibus nostris, et Ecclesiae tuae misericordiam tuam, quam precatur, ostende. Manifestans plebi tuae, et incarnationis mysterium, et adventus admirabile sacramentum, ut in universitate nationum constet esse perfectum, quod vatum oraculis fuit ante promissum, percipiantque dignitatem adoptionis, quos exornat confessio veritatis.

DOMINICA III ANTE NATALE DOMINI. 121.0905A| ( Ms. ) Aeterne Deus. Qui tuo inenarrabili munere praestitisti ut natura humana ad similitudinem tui condita, dissimilis per peccatum et mortem effecta, nequaquam in aeterna damnatione periret; sed unde peccatum et mortem contraxerat, inde vitam tuae pietatis immensitas repararet; et antiquae virginis facinus, nova et intemerata virgo Maria piaret. Quae ab angelo salutata, ab Spiritu sancto obumbrata, illum gignere meruit, qui cuncta nasci suo nutu concessit. Quae mirabatur et corporis integritatem, et conceptus fecunditatem, gaudebatque suum paritura parentem Jesum Christum Dominum nostrum.

DOMINICA II ANTE NATALE DOMINI. 121.0905B| ( Ms. ) Per Christum Dominum nostrum. Cujus incarnatione salus facta est mundi, et passione redemptio procurata est hominis procreati. Ipse nos, quaesumus, ad aeternum perducat praemium, qui redemit de tenebris infernorum, justificetque in adventu secundo, qui nos redemit in primo: quatenus illius nos ab omnibus malis defendat sublimitas cujus ad vitam erexit humilitas.

FERIA IV MENSIS DECIMI ( Ms. ) Per Christum Dominum nostrum. Quem pro salute hominum nasciturum, Gabriel archangelus nuntiavit; virgo Maria, Spiritus sancti cooperatione, concepit; ut quod angelica nuntiavit sublimitas, virginea crederet puritas, ineffabilis perficeret deitas. Illius itaque optamus, te opitulante, cernere faciem 121.0905C| sine confusione, cujus incarnationis gaudemus solemnitate; quatenus purificati jejuniis, cunctis purgati a vitiis natalis ejus interesse mereamur solemnibus festis.

FERIA VI Aeterne Deus. Qui sanctificator et institutor es abstinentiae, cujus nullus finis nullusque est numerus, effunde, quaesumus, super nos in diebus jejuniorum nostrorum spiritum gratiae salutaris, et ab omnibus nos perturbationibus saeculi hujus tua defensione conserva; ut qui Unigeniti tui celebramus adventum, continuum ejus sentiamus auxilium.

SABBATO IN XII LECTIONIBUS. ( G. ) Aeterne Deus. Qui non solum peccata dimittis, 121.0905D| sed ipsos etiam justificas peccatores, et reis non tantum poenas relaxas, sed dona largiris et praemia, cujus nos pietatem supplices exoramus ut qui jejuniis et votis solemnibus nativitatem Unigeniti tui praevenimus, illius dono et praesentis vitae perturbationibus careamus et aeterna munera capiamus.

DOMINICA VACAT, SIVE I ANTE NAT. DOM. Per Christum Dominum nostrum. Quem Joannes praecessit nascendo, et in deserto eremi praedicando, et in fluentis Jordanis baptizando, et ad inferna descendendo, cujus venerandae Nativitatis proxime ventura solemnitas, ita nos, quaesumus, tibi placitos reddat, ut cum fructu bonorum operum ad regna coelestia introducat; ut parandam in cordibus nostris 121.0906A| viam Domino, fructusque dignos poenitentiae faciendo, per praedicationem Joannis obtemperemus monitis Salvatoris. Sicque perveniamus per filium sterilis ad filium virginis, per Joannem hominem magnum, ad eumdem Dominum nostrum, hominem Deum. Qui sicut venit ad nos redimendum occultus, ita justificet cum venerit ad judicandum manifestus.

IN FESTO S. FELICIS. Aeterne Deus. Et confessionem S. Felicis memorabilem non tacere; qui nec haereticis pravitatibus, nec saeculi blandimentis, a sui status rectitudine potuit immutari; sed inter utraque discrimina veritatis assertor, firmitatem suae fidei non reliquit. Per Christum.

IN FESTO S. MARCELLI. 121.0906B| Aeterne Deus. Qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris, sed etiam sacra mysteria competentibus servitiis exsequentes, gaudium Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum.

IN FESTO SS. FABIANI ET SEBASTIANI MART. Aeterne Deus. Quoniam beatorum martyrum Fabiani et Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus, simul et tua mirabilia manifestat, qui perficis in infirmitate virtutem, et nostris studiis das profectum, et infirmis apud te praestas auxilium. Per Christum.

IN FESTO SANCTAE AGNETIS. 121.0906C| ( A. ) Aeterne Deus. Et diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter, etc., ut sup. inter praefat, Ambr.

IN FESTO S. VINCENTII MART. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Pro cujus nomine gloriosus levita Vincentius et miles invictus, rabidi hostis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit: sciens paratus esse ut resisteret: nesciens elatus esse, quo vinceret: in utroque magistri ac Domini sui vestigia sequens qui et humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstravit. Per quem.

IN FESTO CONVERSIONIS S. PAULI APOSTOLI. Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter 121.0906D| exorare, ut Ecclesiam, beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam, nulla sinas fallacia violari. Et quia nihil in vera religione manere dignoscitur, quod non ejus condierit disciplina, ita ad peragenda ea quae docuit, ejus obtentu, fidelibus tribuatur efficacia, sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem, quem habere se novit magistrum atque doctorem. Per Christ.

IN OCTAVA SANCTAE AGNETIS. Aeterne Deus. Beatae Agnetis natalitia geminantes: vere enim hujus honorandus est dies, quae hic terrena generatione processit, ut ad divinitatis consortium perveniret. Per Christ.

IN FESTO SANCTAE AGATHAE. 121.0907A| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Pro cujus nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti: ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa, nec suppliciis superata, de diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae deitatis confessione permansit. Et ideo.

IN FESTO CATHEDRAE S. PETRI APOSTOLI. Aeterne Deus. Et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus glorificatus es vehementer, per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas, et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis; quam in patriarchis fundasti, in prophetis praeparasti, in 121.0907B| apostolis condidisti. Ex quibus beatum Petrum apostolorum principem, ob confessionem ejusdem unigeniti Filii tui, per os ejusdem verbi tui confirmatum, in fundamento domus tuae, mutato nomine, coelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti, divino ei jure concesso, ut quae statuisset in terris servarentur in coelis: in cujus veneratione hodierna die majestati tuae haec festa persolvimus, et gratiarum ac laudis hostiam immolamus. Per eumdem Christ.

IN FESTO S. MATHIAE APOSTOLI. Aeterne Deus. Et te laudare mirabilem Deum in beatis apostolis tuis, in quibus glorificatus es vehementer, per quos unigeniti tui sacrum corpus colligis, et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis: 121.0907C| unde poscimus clementiam tuam, piissime omnipotens Deus, ut intercessione B. apostoli tui Mathiae, cujus passionis triumphum solemniter celebramus, mereamur a peccatorum nostrorum nexibus solvi, et aeternae vitae felicitati reddi, atque sanctorum tuorum coetibus connumerari. Per eumdem.

[IN FESTO S. GREGORII PAPAE. Aeterne Deus. Qui beatum Gregorium confessorem tuum atque pontificem laetificas in regno tuo in beatitudine semper sine fine; ut omnia possit videre in tua claritate mirabilis: ubi refrigerium ineffabile, et laetitia inenarrabilis; ubi praesentia Salvatoris Filii tui Domini nostri, in quem semper aetantes prospicere desiderant angeli, adorant dominationes, tremunt etc.

121.0907D| Alia.

Aeterne Deus. Quia sic tribuis Ecclesiam tuam S. Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere, ut eam semper illius et festivitate laetifices, et exemplo piae conversationis exerceas, et verbo praedicationis erudias, grataque tibi supplicatione tuearis.]

[IN FESTO DEPOSITIONIS S. BENEDICTI. Aeterne Deus. Honorandum Patris Benedicti et gloriosum celebrantes diem, in quo hoc triste saeculum deserens, ad coelestis patriae gaudia migravit aeterna. Qui sancti Spiritus repleti dono, decori monachorum 121.0908A| gregis dignus Pater effulsit. Quidquid sacris admonuit dictis, sanctis implevit operibus; ut quam divinis inchoaverat oraculis semitam, lucidis monstraret exemplis. Ut gloriosa monachorum plebs, paterna intuens vestigia, ad perpetua lucis aeternae praemia venire mereretur. Per Christum.]

IN FESTO ANNUNTIATIONIS SANCTAE MARIAE. Aeterne Deus. Qui beatae Mariae virginis partum Ecclesiae tuae tribuisti celebrare mirabile mysterium, et inenarrabile sacramentum, in qua manet intacta castitas, pudor integer, firma constantia. Quae laetatur quod virgo concepit, quod coeli Dominum castis portavit visceribus, quod virgo edidit partum admirandam divinae dispensationis operationem, quae virum non cognovit, et mater est; et post filium est 121.0908B| virgo: duobus enim gavisa muneribus, miratur quod virgo peperit, laetatur quod Redemptorem mundi edidit Jesum Christum Dominum nostrum. Per quem

IN NATALI SS. TIBURTII, VALERIANI, ET MAXIMI Aeterne Deus. Et te in sanctorum martyrum tuorum festivitate laudare, qui semper es laudabilis in tuorum commemoratione sanctorum, qui et magnae fidei largiris affectum, et tolerantiam tribuis passionum, et antiqui hostis facis superare machinamentum: quo egregii martyres tui ad capiendam supernorum beatitudinem praemiorum, nullis impediantur retinaculis blandimentorum. Et ideo.

[IN NATALI S. GEORGII MARTYRIS 121.0908C| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Pro cujus nomine veneranda confessione beatus martyr Georgius diversa supplicia sustinuit, et ea devincens, perpetuitatis promeruit coronam. Per Christ.]

IN NATALI S. MARCI EVANGELISTAE. Aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Cujus gratia beatum Marcum in sacerdotium elegit, doctrina ad praedicandum erudiit, potentia ad perseverandum confirmavit: ut per sacerdotalem infulam perveniret et ad martyrii palmam. Docensque subditos praedicando, instruens vivendi exemplo, confirmans patiendo: ut ad te coronandus pervenerit, qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cujus interventus nos, quaesumus, a nostris mundet 121.0908D| delictis, qui tibi placuit tot donorum praerogativis. Per quem.

IN NATALI S. VITALIS. (G., MS.) Et majestatem tuam suppliciter exorare, ut non nos nostrae malitiae, sed indulgentiae semper proveniat effectus. Qui nos a noxiis voluptatibus semper expediat, et a mundanis cladibus clementer eripiat.

IN NATALI APOSTOLORUM PHILIPPI ET JACOBI. (G.) Aeterne Deus. Qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti, de quorum consortio sunt 121.0909A| beatus Philippus et Jacobus, quorum hodie festa veneramur, poscentes ut sicut eorum doctrinis instituimur, ita exemplis muniamur, et precibus adjuvemur. Per Christum Dominum nostrum.

IN FESTO INVENTIONIS SANCTAE CRUCIS Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui per passionem crucis mundum redemit, et antiquae arboris amarissimum gustum crucis medicamine indulcavit; mortemque quae per lignum vetitum venerat, per ligni tropaeum devicit. Ut mirabili suae pietatis dispensatione, qui per ligni gustum a florigera sede discesseramus, per crucis lignum redeamus ad gaudia paradisi. Per quem.

IN NATALI SS. NEREI, ACHILLEI, ET PANCRATII. Aeterne Deus. Quoniam a te constantiam fides, a 121.0909B| te virtutem sumit infirmitas. Et quidquid in persecutionibus saevum est, quidquid in morte terribile, nominis tui facis confessione superari. Unde benedicimus te, Domine, in operibus tuis, teque in sanctorum tuorum Nerei et Achillei atque Pancratii provectu laudamus. Per Christum.

IN NATALI S. URBANI PP. MART. (G.) Aeterne Deus. Debitae pietatis obsequium sancti confessoris et martyris tui Urbani commemoratione exhibentes, potentiam tuam, Domine, cujus gratia talis exstitit, in ejus solemnitate praedicamus. Per Christ.

IN NATALI SS. MARCELLINI ET PETRI. Aeterne Deus. Apud quem semper est praeclara vita sanctorum, quorum nos mors pretiosa laetificat 121.0909C| et tuetur. Quapropter martyrum tuorum Marcellini et Petri gloriosa recensentes natalitia, laudes tibi referimus, et magnificentiam tuam, supplices exoramus, ut quorum sumus martyria venerantes, beatitudinis mereamur esse consortes. Per Christum.

IN NATALI SS. MARCI ET MARCELLIANI. Aeterne Deus. Qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani pia certamina ad copiosam perducis victoriam, atque perpetuum eis largiris triumphum, ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum. Praesta nobis, quaesumus, ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus, tuae capiamus munera pietatis. Per Christum.

IN NATALI SS. GERVASII ET PROTASII. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0909D| Pro cujus nominis confessione beati martyres Gervasius et Protasius passi, in coelesti regione aeternis perfruuntur gaudiis, et pro eorum solemni recordatione Ecclesia religiosis exsultat officiis. Per quem.

IN VIGILA S. JOANNIS BAPTISTAE. (A.) Aeterne Deus. Exhibentes solemne jejunium, quo, etc., ut supra inter praef. Ambr.

IN NATIVITATE PRAECURSORIS. Aeterne Deus. Et in die festivitatis hodiernae, qua beatus Joannes exortus, etc., ut supra inter praefat. Ambr.

Alia.

Aeterne Deus. Ut hunc diem, praecursoris Domini 121.0910A| Baptistae et prophetae Joannis, cum gaudio celebremus, ipse est enim qui annuntiavit poenitentiam, et viam salutis universae terrae praedixit; ipse est, quem sacra tuba cecinit Salvatoris, quia non surrexit quisquam inter natos mulierum major Joanne Baptista. O quam beata mater, quae talem filium meruit de coelo promissum! Agnoscit natum ex verbo, praeconem, qui praedicavit omnibus Salvatorem. O quam geminae in civitate virtutes, ubi duae matres, sterilis et virgo! O quam mirum mysterium, ubi utraque honoratur! E coelo una misit praeconem, altera judicem. Elisabeth genuit praecursorem, et Maria virgo genuit magnificum Redemptorem

NI NATALI SS. JOANNIS ET PAULI. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0910B| Pro cujus amore gloriosi martyres Joannes et Paulus martyrium non sunt cunctati subire, quos in na scendi lege junxit germanitas, in gremio matris Ecclesiae fidei unitas, in passionis acerbitate ferenda unius amoris societas. Per quem nos petimus eorum precibus adjuvari, quorum festa noscimur venerari. Per quem majest. tuam.

IN VIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. Aeterne Deus, apud quem cum beatorum apostolorum continuata festivitas, triumphique, etc. Ut supra inter praefat. Ambr.

IN PASSIONE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. Aequum et salutare. Te, Domine, supplices exorare, ut gregem tuum, pastor aeterne, non deseras, sed per beatos apostolos tuos Petrum et Paulum continua 121.0910C| protectione custodias: ut eisdem rectoribus gubernetur, quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo.

In ordinatione S. Martini.

Aeterne Deus. Qui mundum per sanctos doctores ad verae fidei agnitionem illuminasti: de quorum societate beatus Martinus excellentius enituit, virtutum meritis copiosius effulsit, signorum titulis clarius eluxit, et totius pietatis populo tuo magister emicuit. Alios coelestis doctrinae verbis erudivit, alios religiosae vitae exemplis roboravit, ab omni quoque infirmitatum molestia multos sanavit; quosdam vero a daemoniacis spiritibus liberavit; alios quoque morte praereptos sacris orationibus resuscitavit. Omnibus 121.0910D| odor vitae factus ad salutem, ut omnes ad aeternam beatitudinis gloriam revocaret. Per. Christ.

IN NATALI SS. VII FRATRUM. ( G. ) Aeterne Deus. Donari nobis suppliciter exorantes, ut sicut sancti tui mundum in tua virtute vicerunt, ita nos a mundanis erroribus postulent expediri. Per Christ.

IN TRANSLATIONE S. BENEDICTI. Aeterne Deus. Et gloriam tuam profusis precibus exorare, ut qui beati Benedicti confessoris tui veneramur festa, te operante ejus sanctitatis imitari valeamus exempla, et cujus meritis nequaquam possumus coaequari, ejus precibus adjuvari mereamur. Per Christ.

IN NATALI S. JACOBI. 121.0911A| Aeterne Deus. Quia licet nobis salutem semper operetur divini celebratio sacramenti, propensius tamen confidimus nobis profutura, si beati apostoli tui Jacobi intercessionibus adjuvemur. Per Christ.

IN NATALI SS. ABDON ET SENNES. Aeterne Deus. Et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis quos ante constitutionem mundi in aeternam tibi gloriam praeparasti, ut per eos huic mundo veritatis tuae lumen ostenderes, quos ita spiritu veritatis armasti, ut fortitudinem mortis per infirmitatem carnis evincerent. De quorum collegio sunt martyres tui Abdon et Sennes, qui in Ecclesiae tuae prato sicut rosae et lilia floruerunt. Quos Unigeniti 121.0911B| tui sanguis in preto confessionis roseo colore profudit [ Leg. perfudit], et ob praemium passionis, niveo liliorum splendore vestivit. Per quem.

IN NATALI SS. MACHABAEORUM. Aeterne Deus. Qui licet in omnium sanctorum tuorum protectione sis mirabilis, in his tamen speciale tuum munus agnoscimus, quos fratres sorte nascendi, et magnifica praestitisti passione germanos; ut simul esset et veneranda gloria genitricis, et florentissima proles Ecclesiae. Et ideo.

IN INVENTIONE S. STEPHANI ET SOCIORUM. ( Ms. ) Aeterne Deus. Donari nobis suppliciter exorantes, ut sicut SS. tui Stephanus, Nicodemus, Gamahel et Abibon, mundum in tua virtute vicerunt, ita nos a mundanis erroribus postulent expediri; 121.0911C| ut qui eorum sacratissimam inventionem et merita veneramur, beatitudinis mereamur esse consortes.

IN NATALI S. SIXTI MART. Aeterne Deus. Et praecipue in die festivitatis hodiernae, qua beatus Sixtus pariter sacerdos et martyr devotum tibi sanguinem exsultanter effudit. Qui ad eamdem gloriam promerandam doctrinae suae filios incitavit; et quos erudiebat hortatu, praeveniebat exemplo. Per Christ.

IN VIGILIA S. LAURENTII. ( G. ) Aeterne Deus. Et devotis mentibus natale martyris tui Laurentii praevenire, qui levita simul martyrque venerandus, et proprio claruit gloriosus officio, et memorandae passionis martyrio effulsit. 121.0911D| Per Christ.

IN DIE EJUSDEM. ( G. ) Aeterne Deus. Et praecipue in die solemnitatis hodiernae, qua beatus Laurentius, hostia sancta et viva, tibi placens est oblatus. Qui igne accensus tui amoris constanter ignem sustinuit passionis. Et per immanitatem tormentorum, ad societatem civium supernorum pervenit. Per Christ.

IN NATALI S. TIBURTII. ( G. ) Aeterne Deus. Quia dum beati Tiburtii martyris merita gloriosa veneramur, auxilium nobis tuae propitiationis adfore deprecamur: quoniam credimus nos per eorum intercessionem, qui tibi placuere, 121.0912A| peccatorum nostrorum veniam impetrare Per Christ.

IN NATALI S. HIPPOLYTI. Aeterne Deus. Et tuam clementiam votis supplicibus implorare, ut B. Hippolyti sociorumque ejus intercessio, peccatorum nostrorum obtineat veniam, qui per tormenta passionis, aeternam pervenit ad gloriam. Per Christ.

IN NATALI S. EUSEBII. Aeterne Deus. Et clementiam tuam pronis mentibus implorare, ut per beati Eusebii confessoris intercessionem, salutiferam in nostris mentibus firmes devotionem, concedasque ut sicut te solum credimus auctorem, et veneramur salvatorem, sic in perpetuum ejus interventu habeamus adjutorem. Per 121.0912B| Christ.

IN VIGILIA ASSUMPTIONIS B. MARIAE VIRGINIS. Aeterne Deus. Et in die festivitatis hodiernae, qua beatae Mariae solemnem Assumptionis recolentes diem, debita praevenimus servitute. Cujus veneranda festivitas nobis tanto amplius ejus intercessione erit profutura, quanto humilius nostra fuerit devotione celebrata. Per Christ.

IN DIE ASSUMPTIONIS B. MARIAE. Aeterne Deus. Et te in veneratione sacrarum virginum exsultantibus animis, etc., ut supra inter Ambros.

IN OCTAVA S. LAURENTII. Aeterne Deus. Beati Laurentii natalitia repetentes, 121.0912C| cui fidem confessionemque ignis passionis ingestus non abstulit, sed eum ut magis luceret, accendit. Quoniam sicut aurum flammis non uritur, sed probatur: sic beatus martyr non consumitur tormentorum incendiis, sed aptatur coelestibus ornamentis. Per Christ.

IN NATALI S. MAGNI MARTYRIS Aeterne Deus. Qui humanum genus de profundo mortis eripiens, captivitatem nostram, Jesu Christi Filii tui Domini nostri passione solvisti. Per quem ita virtus antiqui hostis elisa est, ut ejus quem superaverat, etiam beatum martyrem tuum magnum faceret esse victorem. Cujus triumphum in die quo sanguinem suum fudit, colentes, in tua gloria exsultamus. Per quem.

IN NATALI S. TIMOTHEI MARTYRIS. 121.0912D| ( G. Ms. ) Aeterne Deus. Tibi enim festa solemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur; quam beati Timothei martyris tui sanguis in veritatis tuae testificatione profusus, magnifico nominis tui honori signavit

IN NATALI S. BARTHOLOMAEI. ( G ) Aeterne Deus. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deseris, sed per apostolos tuos jugiter erudis, et sine fine custodis. Per Christum.

IN NATALI S. AUGUSTINI EPISCOPI. Aeterne Deus. Qui beatum Augustinum confessorem tuum et scientiae documentis replesti, et 121.0913A| virtutum ornamentis ditasti. Quem ita multimodo genere pietatis imbuisti, ut ipse tibi et arca et sacrificium, et sacerdos esset et templum. Per Christum.

EODEM DIE S. HERMETIS Aeterne Deus. Quoniam fiducialiter laudis tibi immolamus hostias, quas S. Hermetis martyris tui precibus tibi esse petimus acceptas. Per Christum.

IN DECOLLATIONE S. JOANNIS BAPTISTAE. Aeterne Deus. Qui praecursorem Filii tui tanto munere ditasti, ut pro veritatis praeconio capite plecteretur. Et qui Christum aqua baptizaverat, ab ipso in Spiritu baptizatus, pro eodem sanguine tingeretur. Praeco quippe veritatis, quae est Christus, Herodem a fraternis thalamis prohibendo carceris 121.0913B| obscuritate detruditur, ubi solius divinitatis tuae lumine frueretur. Deinde capitalem sententiam subiit, et ad inferna Dominum praecursurus descendit. Et quem in mundo digito demonstravit, ad inferos pretiosa morte praecessit. Et ideo.

IN NATALI S. PRISCI MARTYRIS ( G. ) Aeterne Deus. Qui sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum commemoratione proficere, ut eam semper illorum et festivitate laetifices, et exemplo piae conversationis exerceas, grataque tibi supplicatione tuearis. Per Christ.

IN NATALI SANCTAE MARIAE. Aequum et salutare. Nos tibi in omnium sanctorum tuorum provectu gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus. Et praecipue pro 121.0913C| meritis beatae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae gratia, plene tuam omnipotentiam laudare, benedicere, et praedicare. Per quem.

IN NATALI S. GORGONII MARTYRIS. G. ) Aeterne Deus. Teque in sanctorum tuorum confessionibus laudare, in cujus facti sunt virtute victores. Quando enim humana fragilitas vel passionem aequanimiter ferre sufficeret, vel hostis aerei nequitias vincere, nisi tuae firmitatis subsidium ministrares, et saeva furentis inimici arma contereres. Per Christum.

IN NATALI SS. CORNELII ET CYPRIANI. Aeterne Deus. Tuamque in sanctorum tuorum Cornelii 121.0913D| simul et Cypriani praedicare virtutem, quos diversis terrarum partibus greges sacro divino pane pascentes, una fide, eadem die, pari nominis tui confessione coronasti. Per Christum.

IN NATALI SANCTAE EUPHEMIAE VIRGINIS. ( G ) Aeterne Deus. Et in hac solemnitate tibi laudis hostias immolare, qua beatae Euphemiae martyris tuae passionem venerando recolimus, et tui nominis gloriam debitis praeconiis magnificamus. Per Christ

IN NATALI S. MATTHAEI APOSTOLI ET EVANGELISTAE. ( A. ) Aeterne Deus. Qui Ecclesiam tuam in tuis 121.0914A| fidelibus ubique pollentem, apostolis facis constare doctrinis, praesta, quaesumus, ut per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque ad finem saeculi capiat regni coelestis augmentum. Per Christ.

[IN NATALI S. MAURITII SOCIORUMQUE EJUS. Aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere, et laudes decantare, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Per Christ. Dom. nost. Quoniam cognoscimus quantum apud te sit praeclara vita sanctorum, quorum nos etiam mors pretiosa laetificat et tuetur. Quapropter martyrum tuorum, Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii et Vitalis, ac sociorum eorumdem gloriosa recensentes natalitia, laudes tibi referimus, supplici 121.0914B| confessione dicentes: Sanctus, etc.]

IN NATLI SS. COSMAE ET DAMIANI. Aeterne Deus. Et clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut cum exsultantibus sanctis coelestis regni cubilibus gaudia nostra subjungas. Et quos virtutis imitatione non possumus sequi, debitae venerationis contingamus effectum. Per Christ.

[IN DEDICAT. S. MICHAELIS ARCHANGELI. Aeterne Deus. Sancti Michaelis archangeli merita praedicantes. Quamvis enim nobis sit omnis angelica veneranda sublimitas, quae in majestatis tuae consistit conspectu, illa tamen est propensius honoranda, quae in ejus ordinis dignitate coelestis militiae meruit principatum. Per Christ.]

IN NATALI S. HIERONYMI. 121.0914C| Aeterne Deus. Et in hac die potissimum, quam festivitate beati Hieronymi decorasti, tui muneris beneficia personare. Quem ita voluisti fluentis satiare totius scientiae, ut suorum splendore dictorum, multarum suscitator fieret animarum. Unde tuam, piissime Deus, supplices quaesumus pietatem, ut ejus nos et doctrinis repleas, meritis munias, et exemplis exornes: quatenus omni caecitate ignorantiae depulsa, et hic ejus precibus fulti, tua mereamur implere praecepta, et gaudia postmodum capere sempiterna. Per Christum.

[IN NATALI SS. DIONYSII, RUSTICI ET ELEUTHERII. Aeterne Deus. Qui sanctorum martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perducis victoriam, atque 121.0914D| perpetuum eis largiris triumphum, ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum: Praesta nobis, quaesumus, ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus, pietatis tuae munera capiamus. Per Christum.]

IN NATALI S. LUCAE. ( A. ) Aeterne Deus. Et te in sanctorum tuorum meritis, etc., ut supra inter Ambros.

IN VIGILIA APOSTOLORUM SIMONIS ET JUDAE. Aeterne Deus. Quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione praeclaros, et suscepta pro te passione fecisti gloriosos. 121.0915A| Unde sicut illi jejunando operandoque certaverunt, ut hanc possent obtinere victoriam: ita nos eorum exemplis informemur, ut ad celebranda praesentia festa idonei inveniamur, et ad aeterna percipienda, eorum interventu, digni judicemur. Per Christum.

IN DIE SS. APOSTOLORUM SIMONIS ET JUDAE. ( A. ) Aeterne Deus. Te in tuorum apostolorum glorificantes honore, etc., ut supra inter Ambros.

[ IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM. Aeterne Deus. Reverentiae tuae dicato jejunio gratulantes: quia veneranda omnium sanctorum solemnia desideratis praevenimus officiis, ut ad eadem celebranda solemniter praeparemur. Per Christum.

IN DIE OMNIUM SANCTORUM. 121.0915B| Aeterne Deus. Clementiam tuam suppliciter obsecrantes, ut cum exsultantibus sanctis tuis in coelestis regni cubilibus gaudia nostra conjungas: et quos virtutis imitatione non possumus sequi, debitae venerationis contingamus effectu. Per Christum.]

IN NATALI QUATUOR CORONATORUM. ( C. ) Aeterne Deus. Celebrantes sanctorum natalia Coronatorum, quia dum tui nominis per eos gloriam frequentamus, in nostrae fidei augmento succrescimus. Per Christum.

IN NATALI S. MARTINI. Aeterne Deus. Cujus munere B. Martinus confessor pariter et sacerdos, et bonorum operum incrementis excrevit, et variis virtutum donis exuberavit, 121.0915C| et coruscavit miraculis. Qui quod verbis edocuit, operum exhibitione complevit, et documento simul et exemplo subditis ad coelestia regna ducatum praebuit. Unde tuam clementiam petimus, ut ejus qui tibi placuit, exemplis ad bene agendum informemur, meritis muniamur, intercessionibus adjuvemur, qualiter ad coeleste regnum, illo interveniente, te opitulante, pervenire mereamur. Per Christum.

IN NATALI SANCTAE CAECILIAE. Aeterne Deus. Qui in infirmitate virtutem perficis, et humani generis inimicum non solum per viros sed etiam per feminas vincis. Cujus munere beata Caecilia et in virginitatis proposito, et in confessione fidei roboratur, ut nec aetatis lubrico ab intentione mutetur, nec, blandimentis carnalibus demulceatur, nec 121.0915D| sexus fragilitate deterreatur, nec tormentorum vincatur immanitate, sed servando corporis ac mentis integritatem cum virginitatis et martyrii palma, aeternam meruit adipisci beatitudinem. Per Christum.

IN NATALI S. CLEMENTIS. Aeterne Deus. Et in hac gloriosius die quam B. Clementis passio consecravit, et nobis venerabilem exhibuit: qui apostolica praedicatione imbutus, doctrinis coelestibus educatus, successionis dignitate conspicuus, et martyr insignis, et sacerdos refulsit egregius.

IN NATALI S. CHRYSOGONI MARTYRIS. 121.0916A| ( G. ) Aeterne Deus. Qui nos assiduis martyrum passionibus consolaris, et eorum sanguinem triumphalem, quem pro confessione nominis tui infidelibus praebuere fundendum, ad tuorum facis auxilium transire fidelium.

IN NATALI SANCTAE CATHARINAE. ( Ms. ) Per Christum Dominum nostrum. Per quem triumphatrix nobilissima et egregia martyr virgo Catharina, prophetarum et apostolorum atque philosophorum doctrinis imbuta, omnibusque linguis charismate sancti Spiritus erudita, imperatorem cum rhetoribus, mundum cum vitiis omnibus mirabili sapientia superavit; imperatricem Augustam cum praefatis rhetoribus, Porphyrium cum sociis 121.0916B| omnibus, suis exemplis et doctrinis magnificis convertit ad Christum, omnesque, accepta fide cum signo, Christi martyrio coronatos praemisit ad regna polorum. Haec fuit illa sapientia illustrata, quae vicit malitiam; attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Haec est illa gloriosissima, quae cum centenis fructibus seipsam libando, magnoque purpurata martyrio repraesentavit Jesu Christo. Ideoque famine Christi et angelorum visitatione confirmata, clavos, et rotas acutissimas, tyranni gladium atque minas mirabili constantia superavit. Haec etiam decollata pro Christi nomine lac fudit pro sanguine, ut sua doctrina et passio nobis eam pura mente venerantibus, esset potus spiritualis, ac cibus, atque peccatorum remissio.

IN VIGILIA S. ANDREAE. 121.0916C| Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter exorare, ut qui B. Andreae apostoli festum solemnibus jejuniis et devotis praevenimus officiis, illius apud majestatem tuam et adjuvemur meritis, et instruamur exemplis. Per Christum.

In die ejusdem.

( A. ) Aeterne Deus. Quoniam adest nobis dies magnifici votiva, etc., ut supra inter Ambr.

IN NATALI SANCTAE LUCIAE. ( Ms. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Quem beata virgo pariterque martyr Lucia, et diligendo timuit, et timendo dilexit; illique conjuncta est moriendo, cui se consecraverat caste vivendo. 121.0916D| Et pro eo temporalem studuit sustinere poenam ut ab eo perciperet gloriam sempiternam: quae dum duplicem vult sumere palmam in sacri certaminis agone, et de corporibus integritate, et de fidei puritate, gloriosius duxit, longa antiqui hostis sustinere tentamenta, quam vitam praesentem cito per tormenta amittere. Quoniam cum in martyrio ea proponantur quae terreant, in carnis vero delectamentis ea quae mulceant. Molestius sustinetur hostis occultus, quam superatur infestus. Cum ergo in utroque tui sit muneris quod vicit, quia nihil valet humana fragilitas, nisi tua hanc adjuvet pietas: pro 121.0917A| nobis, quaesumus, tuam pietatem exoret, quae a te accepit ut vinceret. Et quae Unigeniti tui intrare meruit thalamum, intercessione sua inter mundi hujus adversa nobis praestet auxilium. Per quem.

IN NATALI S. THOMAE APOSTOLI. ( A. ) Aeterne Deus. Qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, de quorum collegio B. Thomae solemnia celebrantes, tua, Domine, praeconia non tacemus. Et ideo.

IN VIGILIA UNIUS MARTYRIS Aeterne Deus. Et gloriosi martyris N. pia certamina venerando praevenire. Cujus honorabilis annua recursione solemnitas et perpetua semper est, et nova. Quia et in conspectu tuae majestatis permanet mors tuorum pretiosa justorum, et restaurantur incrementa 121.0917B| laetitiae, cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. Per Christum.

PRAEFATIONES COMMUNES. IN NATALI UNIUS MARTYRIS. Aeterne Deus. Et in praesenti festivitate sancti martyris tui N. tibi confitendo laudis hostias immolare, tuamque immensam pietatem implorare: ut sicut illi dedisti coelestis palmam triumphi sic, eo suffragante, nobis emundationem, et veniam concedas peccati, ut in te exsultemus in misericordia, in quo illa laetatur in gloria. Per.

Alia ad idem.

( A. ) Aeterne Deus. Et te in omnium martyrum tuorum triumphis laudare, quoniam tuis donis atque 121.0917C| muneribus B. martyris tui. N. passionem hodierna solemnitate veneramur, qui pro confessione Jesu Christi Filii tui Domini nostri diversa supplicia sustinuit, et ea devincens coronam perpetuitatis promeruit. Per quem.

IN NATALI PLURIMORUM MARTYRUM. Aeterne Deus. Qui sanctorum martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perducis victoriam, atque perpetuum eis largiris triumphum, ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum, praesta nobis, quaesumus, ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus, pietatis tuae munera capiamus. Per Christum.

IN VIGILIA UNIUS CONFESSORIS. ( Ms. ) Aeterne Deus. Et majestatem tuam suppliciter 121.0917D| exorare, ut qui B. N. confessoris tui atque pontificis natalitia festa devotis praevenimus officiis. illius et apud majestatem tuam et adjuvemur meritis, et instruamur exemplis.

IN NATALI UNIUS CONFESSORIS. Aeterne Deus. Et in hac praecipue die, quam transitu sacro B. N. confessoris tui atque pontificis consecrasti. Quaesumus ergo clementiam tuam, ut des nobis illam sequi doctrinam, quam ille et verbo docuit, et opere complevit, quatenus nos adjuvari apud misericordiam tuam et exemplis ejus sentiamus et meritis. Per Christum.

Alia.

Aeterne Deus. Et te sanctorum tuorum virtute 121.0918A| laudare, quibus pro meritis suis beatitudinis praemia contulisti: quoniam semper in manu tua sunt, et non tanget illos tormentum mortis, quos te custodiente, beatitudinis sinus intercludit: ubi perpetua semper exsultatione laetantur: ubi etiam beatus summus confessor tuus N. sociatus exsultat. Petimus ergo ut memor sit miseriarum nostrarum, et de tua misericordia nobis impetret beatitudinis suae consortium. Per Christum.

IN NATALI PLURIMORUM CONFESSORUM. ( G. ) Aeterne Deus. Et majestatem tuam supplici devotione exorare, ut beatorum confessorum tuorum N. quorum hodie festa celebramus, obtentu, mereamur tuum obtinere auxilium. Per Christum.

IN NATALI UNIUS VIRGINIS MARTYRIS. 121.0918B| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Quem beata virgo pariter et martyr N. diligendo timuit, et timendo dilexit: illique conjuncta est moriendo, cui se consecraverat caste vivendo: et pro eo studuit temporalem sustinere poenam, ut ab eo perciperet gloriam sempiternam. Per quem

Alia.

Aeterne Deus. Et te beatae N. natalitia recensendo laudare, praedicare, et benedicere: quam tanto munere sublimasti, ut ei conferres et virginitatis coronam et palmam martyrii, sicque virtute fidei et decore pudicitiae polleret, ut coelestia regna virgo pariter et martyr intraret. Per Christ.

IN NATALI UNIUS VIRGINIS NON MARTYRIS. ( G. ) Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. 121.0918C| Pro cujus charitatis ardore ista virgo et omnes sanctae virgines, a beata Maria exemplum virginitatis accipientes, praesentis saeculi voluptates ac divitias contempserunt. Quoniam tuo dono actum est ut postquam virgo de virgine prodiit, sexus fragilis esset fortis; et quo fuit peccandi facultas esset vincendi felicitas. Antiquisque hostis qui per antiquam virginem genus humanum se vicisse gloriabatur per sanctas nunc virgines sequaces potius Mariae quam Evae, vincatur. Et in eo major ei confusio crescat, quam de eo etiam sexus fragilis jam triumphat. Quapropter immensam pietatem tuam humiliter exposcimus ut per ejus intercessionem, cujus festa colimus (quae et sexum vicit et saeculum, tibique 121.0918D| placuit et virginitatis decore et vigore passionis) nos mereamur et invisibilem hostem superare, et Unigenito tuo Domino Jesu Christo adhaerere. Per quem.

IN NATALI UNIUS VIRGINIS NON MARTYRIS. ( G. ) Aeterne Deus. Et in hac solemnitate tibi laudis hostias immolare, qua beatae virginis N. festa venerando colimus, et tui nominis gloriam debitis praeconiis magnificamus. Per Christ.

[IN NATALI PLURIMORUM MARTYRUM. Aeterne Deus. Et venientem natalem beatorum martyrum tuorum N. debita servitute praevenire, suppliciter obsecrantes, ut ipsos nos apud tuam clementiam sentiamus habere patronos, quos, tua gloria 121.0919A| largiente, meruimus aeternae salutis suscipere ministros. Per Christ.]

IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Aeterne Deus. Et pro annua dedicatione tabernaculi hujus honorem tibi gratiasque referre, cujus virtus magna, pietas copiosa. Respice, quaesumus, de coelo, et vide, et visita domum istam, ut si quis in ea nomini tuo supplicaverit, libenter exaudias, et satisfacientibus clementer ignoscas. Per Christum Dominum nostrum. Hic tibi sacerdotes tui sacrificium laudis offerant, hic fidelis populus vota persolvant, hic peccatorum onera deponantur; hic fides sancta stabiliatur, hic ipse inter bonum malumque discernas, cum causam interpellator indicaverit, quam non ignoras; hic pietas absoluta redeat, hinc iniquitas 121.0919B| emendata discedat. Inveniat apud te, Domine, locum veniae, quicunque hunc satisfaciens confugerit, et conscio dolore victus, altaria tua rivis suarum lavecit lacrymarum. Hic si quando populus tuus tristis moestusque convenerit, acquiesce rogari, et rogatus indulge. Per quem.

IN CONSECRATIONE ALTARIS. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem te suppliciter deprecamur ut altare hoc sanctis usibus praeparatum, coelesti sanctificatione sanctifices: ut sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita imposita novo huic altari munero semper accepta ferre digneris, ut populus qui in hanc Ecclesiae domum sanctam convenit, per haec libamina coelesti sanctificatione salvatus, 121.0919C| animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur. Cum angelis et archangelis.

PRAEFATIONES VARIAE. [IN VENERATIONE SANCTAE TRINITATIS ATQUE INDIVIDUAE UNITATIS. Aeterne Deus. Cujus est una divinitas, aeterna potestas, natura inseparabilis, majestas individua. Quem unum substantialiter confitemur, trinum personaliter nuncupamus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Qui in uno trinus appares, et in tribus unus agnosceris. Unde pro tantae revelationis mysterio in praeconium nominis tui tibi cum sanctis angelis pia devotione concinimus, supplici confessione dicentes: sanctus, etc.]

[DE SANCTA SAPIENTIA. 121.0919D| Aeterne Deus. Qui tui nominis agnitionem, et tuae potentiae gloriam nobis in coaeterna tibi sapientia revelare voluisti: ut tuam confitentes majestatem, et tuis inhaerentes mandatis, tecum vitam habeamus aeternam. Per Christ.]

[AD POSTULANDAM SPIRITUS SANCTI GRATIAM. Aeterne Deus. Qui inspicis cogitationum secreta, et omnis nostrae mentis intentio, providentiae tuae patescit intuitu, respice propitius arcana cordis nostri cubilia, et sancti Spiritus rore nostras purifica cogitationes, ut tuae maiestati digna cogitemus et agamus. Per Christ.]

DE SANCTA CRUCE. 121.0920A| ( G. ) Aeterne Deus. Qui salutem numani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur. Per Christ.

IN VENERATIONE SANCTAE MARIAE. ( G. ) Aeterne Deus. Et te in veneratione sanctarum virginum exsultantibus animis laudare, benedicere et praedicare. Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria, cujus devote commemorationem agimus, gloria effulsit. Quae et unigenitum sancti Spiritus obumbratione concepit, et, virginitatis gloria permanente, huic mundo lumen aeternum effudit, Jesum Christum Dominum nostrum.

[AD POSTULANDA ANGELICA SUFFRAGIA. 121.0920B| Aeterne Deus. Sancti Michaelis archangeli merita praedicantes. Quamvis enim illius sublimis angelicae substantiae sit habitatio semper in coelis, tuorum tamen fidelium praesumit affectus, pro tuae reverentia potestatis, per haec piae devotionis officia, quoddam retinere pignus in terris, astantium in conspectu tuo jugiter ministrorum. Per Christ.]

[IN VENERATIONE S. PETRI. Aeterne Deus. Majestatem tuam suppliciter exorantes, ut sancti Petri apostoli tui nobis intercessione donare digneris, ut te toto corde diligamus, et coelestis beatitudinis participes cum sanctis tuis esse mereamur. Per Christ.

IN NATALI S. STEPHANI PROTOMARTYRIS. 121.0920C| Aeterne Deus. Qui beato Stephano in passione constantiam dedisti, et ante omnes post passionem Filii tui triumphi gratiam contulisti. Concede, nos ejusdem protomartyris tui quotidiana intercessione a peccatorum nostrorum nexibus absolvi, et aeternae beatitudinis gloriam consequi. Per Christ. Dom.]

[IN COMMEMORATIONE S. NICOLAI. Aequum et salutare. Nos te laudare mirabile Deum in sanctis tuis in quibus glorificatus es vehementer. Inter quos praeclarae attestationis Nicolaum, et virtutum praeconiis celebrandum, Ecclesiae tuae confessionis merito voluisti praeesse pastorem. Quam et praeteritis virtutum ejus exemplis imbuere, et praesentibus non desinis miraculis erudire. Et ideo.]

IN VENERATIONE OMNIUM SANCTORUM. 121.0920D| Aeterne Deus. Et gloriam tuam profusis precibus suppliciter obsecrare, ut cum exsultantibus sanctis tuis in coelesti regni cubilibus gaudia nostra conjungas, et quos virtutis imitatione non possumus sequi, debitae venerationis contingamus effectu. Per Christum.

IN ORDINATIONE PRESBYTERORUM. Aequum et salutare. Qui dissimulatis peccatis humanae fragilitatis nobis indignis sacerdotalem confers dignitatem, da nobis, quaesumus, ut ad sacrosancta mysteria immolanda cum beneplacitis mentibus facias introire: quia tu solus sine operibus aptis justificas peccatores; tu gratiam praestas benignus ingratis. 121.0921A| Tu ea quae retro sunt, oblivisci concedis, et ad priora promissa mysteria clementissima gubernatione perducis. Et ideo.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem spei nostrae, quam tibi offerimus in die hodiernae solemnitatis, quo nobis indignis sacerdotalem infulam tribuisti, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et in tua pietate conserva quod es operatus in nobis.

IN MISSA SACERDOTIS PROPRIA. Aeterne Deus. Qui dissimulatis humanae fragilitatis peccatis, sacerdotii dignitatem concedis indignis, et non solum peccata dimittis, verum etiam ipsos peccatores justificare dignaris. Cujus est muneris, 121.0921B| ut non existentia sumant exordia, exorta nutrimentum, nutrita fructum, fructuosa perseverandi auxilium. Qui me non existentem creasti; creatum fidei firmitate ditasti; fidelem, quamvis peccatis squalentem, sacerdotii dignitate donasti. Tuam igitur omnipotentiam supplex exposco ut me a praeteritis peccatis emacules, in mundi hujus cursu in operibus corrobores, et in perseverantiae soliditate confirmes. Sicque me tuis altaribus facias deservire, ut ad eorum qui tibi placuerunt, sacerdotum consortium valeam pervenire. Et per eum tibi sit acceptabile votum meum, qui se tibi obtulit in sacrificium, qui est omnium opifex, et solus sine macula pontifex, Jesus Christus Dominus noster. Per quem.

Alia.

121.0921C| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui pro amore hominum factus in similitudinem carnis peccati, formam servi Dominus assumpsit, et in specie vulnerati medicus ambulavit. Hic nobis Dominus et magister salutis, advocatus et judex, sacrificium et sacerdos. Per hunc te, Domine sancte, Pater omnipotens, suppliciter exoro, ut dum reatum conscientiae meae recognosco, quo in praeceptis tuis praevaricator exstiti, et per delictorum facinus corrui in ruinam. Tu, Domine, erige quem lapsus peccati prostravit; illustra cor quod tetrae peccatorum caligines obscuraverunt; solve compeditum quem vincula peccatorum constringunt; praesta per eumdem sanctum et gloriosum et adorandum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, quem laudant 121.0921D| angeli, throni et dominationes. Cum quibus, etc.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi, Domine, offero, pro peccatis meis nimiis atque offensionibus, majestatem tuam totis viribus, Deus piissime, humili prece deposco dignanter suscipias, exorans ut remittas crimina quae carnis fragilitate atque tentatione iniquorum spirituum nequiter admisi, etiam ultra ad eas non sinas reverti, sed confirma me in justificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum tuum astare, sacrificiumque tibi Domino casto corpore et mundo corde digne offerrre. Per Christum.

[PRO CONGREGATIONE RELIGIOSORUM MONACHORUM. 121.0922A| Aeterne Deus. Quoniam clementiam tuam precari sine cessatione debemus, ut gregem tuum, pastor bone, non deseras, sed per B. confessoris tui Benedicti preces continua protectione custodias, ut viam tibi placitam obedientia, qua idem Pater illaesus antecedebat, nos praeclaris ejus meritis adjuti, sine errore subsequamur. Per Christum.]

IN MISSA PRO AMICO. Aeterne Deus. Implorantes tuae majestatis misericordiam, ut famulo tuo N., veniam suorum largiri digneris peccatorum; ut ab omnibus inimici vinculis liberatus, tuis toto corde mandatis inhaereat; ut te solum semper tota virtute diligat, et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire mereatur. Per 121.0922B| Christum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo N., ut omnem peccatorum suorum veniam consequi mereatur, quaesumus, Domine, placatus accipias, et miseratione tuae largitatis concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum, et actuum emendationem; ut et hic valeat bene vivere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire.

PRO FAMILIARIBUS. Aeterne Deus. Clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes, ut famulos tuos et famulas, quos sanctae dilectionis familiaritate nobis conjunxisti, tibi facias toto corde subjectos; ut tuae charitatis spiritu repleti, a terrenis mundentur cupiditatibus, et coelesti 121.0922C| beatitudine, te donante, digni efficiantur. Per Christum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerimus, ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu accipias; tibi supplicantes libens protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione conserva, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione et fide catholica perseverent.

Alia.

Aeterne Deus. Cujus omnipotentia deprecanda est, misericordia exoranda, pietas amplectenda. Cujus majestatem humili prece deposcimus, ut famulis et 121.0922D| famulabus remissionem peccatorum tribuas, eorumque vias in tua voluntate dirigas, eosque a cunctis malis eripias, quatenus ab omnibus adversitatibus eruti, tuis donis confortati, et ad bonorum desideriorum vota perveniant, et quae juste postulant te largiente percipiant. Per Christum.

PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE. Aeterne Deus. Qui fragilitatem nostram non solum misericorditer donis temporalibus consolaris, ut nos ad aeterna provehas, sed etiam ipsis adversitatibus saeculi benignus erudis, ut ad coelestia regna perducas. Per Christum.

PRO AMICO TRIBULATO. Aeterne Deus. Qui es justorum gloria et misericordia 121.0923A| peccatorum, pietatem tuam humili prece deposcimus ut, intercedente beata Dei genitrice Maria, omnibusque sanctis tuis, famulum tuum benignus respicias, et pietatis tuae custodiam ei impendas, atque ab omni tribulatione et angustia eripias, quatenus ex toto corde et ex tota mente tibi deserviat, et sub tua semper protectione consistat, ut quando ei extrema dies venerit, societatem sanctorum percipiat, et possideat cum eis sine fine inenarrabilem gloriam. Per Christum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus, Domine, pro liberatione et consolatione famuli tui N. sereno vultu accepta, ut non eum fraus humana dejiciat; non tua divinitas ex judicio puniat; non castigatum 121.0923B| justitia usquequaque demergat; non iniquitas propria, non adversitas aggravet aliena. Si quid tibi deliquit, ignosce; si quid offendit * hominibus, tu dimitte; submove ab eo cruciatus mentis simul et corporis, ut te compunctus requirat, a te tactus diligenter exquirat.

PRO INFIRMIS. Aeterne Deus. Qui famulos tuos ideo corporaliter verberas ut mente proficiant, et patienter ostendis, quod sit pietatis tuae praeclara salvatio, dum praestas ut operetur nobis etiam ipsa infirmitas medicinam. Clementiam igitur tuam pronis mentibus obsecramus, ut famulo tuo N. salutem mentis et corporis, et continuae prosperitatis augmenta largiri digneris. Per Christum.

PRO DEFUNCTO. 121.0923C| Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum, per quem salus mundi. Per quem vita omnium, per quem resurr., etc., ut inter Ambr.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui N. cujus depositionis diem celebramus, quo deposito corpore animam tibi Creatori reddidit, quam dedisti, quaesumus, ut placatus intendas, pro quo petimus divinam clementiam tuam, ut mortis vinculis absolutus, transitum mereatur ad vitam. Per Christum.

PRO ABBATE DEFUNCTO. Aeterne Deus. Quoniam quamvis humano generi 121.0923D| mortis illata conditio pectora nostra contristet, tamen clementiae tuae dono, spe futurae immortalitatis erigimur, ac memores salutis aeternae, non timemus lucis hujus sustinere jacturam. Quoniam beneficio gratiae tuae fidelibus vita non tollitur, sed mutatur, atque animae corporeo ergastulo liberatae horrent mortalia, dum immortalia consequuntur. Unde quaesumus ut famulus tuus N. in tabernaculis beatorum constitutus, evasisse carnales se glorietur angustias, diemque judicii cum fiducia voto glorificationis exspectet. Per Christum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi pro depositione famuli et sacerdotis tui N. deferimus, 121.0924A| quaesumus, placatus intende: pro quo majestati tuae supplices fundimus preces, ut eum in numero tibi placentum censeri, facias sacerdotum.

IN UNIUS EPISCOPI TRANSITU Aeterne Deus. Devotam clementiam tuam obsecrantes, ut animam famuli tui et episcopi tui N. in electorum tibimet pontificum numero jubeas consistere gaudenter; ut qui hic tuo pro eis supplex deserviebat altari, gloriosa illic cum eis tua mereatur laude communicari. Per Christum

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et episcopi tui N., quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et quem in corpore constitutum sedis apostolicae 121.0924B| gubernaculo praeesse voluisti, in electorum tuorum numero constitue.

IN TRANSITU UNIUS MONACHI. Aeterne Deus. Qui nobis in Christo Filio tuo unigenito Domino nostro, spem beatae resurrectionis concessisti, praesta, quaesumus, ut anima famuli tui N., pro qua hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus majestati, ab omni munda sorde peccati, ad beatae resurrectionis requiem, te miserante, cum servis tuis pervenire mereatur. Per eumdem.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui N. monachi offerimus, quem de carnali corruptione liberasti, quaesumus, Domine, ut placatus 121.0924C| accipias; et quidquid humanae conditionis obreptione contraxit vitii deleas; ut tuis purificata remediis, ad gaudium perveniat sempiternum

PRO PLURIBUS DEFUNCTIS. Aeterne Deus. Qui nobis in Christo unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concepisti, praesta, quaesumus, ut animae, pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus majestati, ad beatae resurrectionis requiem, te miserante, cum sanctis tuis pervenire mereantur. Per Christum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, quaesumus, placatus intende, quam pro animabus omnium fidelium 121.0924D| defunctorum tuae supplices exhibemus pietati, ut per haec sancta mysteria ab omnibus absolutae peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur.

PRO PLURIBUS. Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum, qui seipsum pro nobis obtulit immolandum cujus morte vita nobis collata est sempiterna, qui sanctarum fidelium spes est animarum, meritorumque bonorum idem remunerator qui et dominator. Unde, quaesumus, animae famulorum famularumque tuarum, omnium fidelium defunctorum, remunerari gloria mereantur aeterna, cum idem ipse Dominus noster Jesus Christus in gloria sua venerit cum angelis suis. Per quem.

121.0925A| Infra actionem.

(A.) Hanc igitur oblationem, quam tibi pro commemoratione animarum in pace dormientium suppliciter 121.0926A| immolamus, quaesumus, Domine, benignus accipias, et tua pietate concedas ut et nobis proficiat hujus pietatis affectus, et illis impetret beatitudinem sempiternam.