Praefationes aliae (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 15 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefationes aliae
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29

HieStr.PraAli 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO J. MARTIANAEI IN DUAS SEQUENTES PRAEFATIONES S. HIERONYMI.

Praeter volumina Jobi ac Davidis a nobis jam edita, periere caeteri libri sacri, quos Hieronymus de Graeco diligentissime emendatos, additis insuper obelis et asteriscis, linguae suae studiosis hominibus, id est, Latinis tribuerat. Supersunt tantum duae Praefatiunculae, quae libris Paralipomenon ac Salomonis erant affixae ad declarationem ejus, quod Hieronymus praestiterat in hujusmodi translationibus ex Graeco Latinis. Faxit Deus, ut aequalem habeant illi libri sortem cum Jobi volumine, quod excepta ejusdem praefatione ineditum ad nos usque jacebat in tenebris, nunc autem integrum ac immaculatum in lucem prodiisse gaudemus. Id ipsum equidem de Paralipomenis et operibus Salomonis sperare nobis liceret, si plures essent ac diligentes Scripturarum indagatores, qui labore improbo vetera sacrorum Bibliorum evolverent monumenta in antiquis Ecclesiarum archivis ac Bibliothecis. Hortamur itaque etiam atque etiam studiosos omnes, ut si qui sint penes ipsos manuscripti codices sacri, diligenter cum editis eos conferre non graventur. Ex hac enim contentione facile deprehenditur, supersint etiamnum, necne Hieronymi versiones Latinae juxta LXX, maxime si intra sacrum contextum signa obelorum et asteriscorum legentibus occurrerint. O felicem aetatem nostram, si post editum Canonem Hebraicae veritatis, translationes quoque universae ab Hieronymo concinnatae ad Graecos in integrum restituerentur! Quaeramus igitur quicumque utilitatis publicae curiosi sumus, aperiet forsan thesauros adhuc reconditos ille, qui dixit: Quaerite, et invenietis.

Caeterum in superstite praefatione ad Paralipomena, in primis notandum venit, Hieronymum non ex Graecis exemplaribus, sed ex Hebraeo emendasse hunc librum. Assumpto namque legis doctore apud Judaeos inclyto, totum volumen Paralipomenon cum eo contulit a vertice usque ad extremum unguem, quod liber ille Nominum in Graecis et Latinis codicibus ita scriptorum vitio fuisset depravatus, ut non tam Hebraea quam Barbara quaedam ac Sarmatica nomina haberet conjecta. Hinc necesse erat adhaesisse Hebraeorum fontibus, ubi nomina isthaec distinctis intervallis posita, suisque syllabis apposite descripta leguntur. Deinde etiam illud attendendum, quod cum Hieronymus undiqueversum ex suis praefatiunculis testimonia collegerit ad retundendam Rufini reprehensionem, qua S. Doctorem invidiae erga Septuaginta Interpretes calumniator insimulabat, nihil tamen hujus prologi replicat in suae Apologiae posteriori libro, ad cujus finem citatae reperiuntur omnes praefationes veteris Instrumenti. Cur hoc acciderit, necdum bene novimus: nisi conjectare utcumque liceat cum Erasmo, Hieronymum non ex sua sententia dixisse, Septuaginta Interpretes plenos fuisse Spiritu sancto, et in libris sacris multa addidisse ob auctoritatem Spiritus Sancti: sed id tribuisse animo Domnionis et Rogatiani familiarium suorum, apud quos tantum pondus habebant forte exemplaria LXX Interpretum. Quidquid sit de hac Erasmi conjectura, certum exstat, S. Hieronymum negare aliis sexcentis locis, Spiritu Sancto movente, editam fuisse Versionem Graecam Septuaginta, quia aliud est, inquit prologo in Genesim, vatem, aliud est esse interpretem. Ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia, ea, quae intelligit, transfert. Et iterum: Aut aliter de eisdem libris per Septuaginta Interpretes, aliter per apostolos Spiritus sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi scriptum esse mentiti sint. Haec adversus Rufinum afferens in suo Apologiae libro secundo, non potuit ibidem verba subsequentis praefationis in Paralipomena replicare ad suam defensionem; quin illico stultitiae argueretur in causa LXX Interpretum, de quibus tam contraria et invicem sibi pugnantia scripsisset. Prudenter itaque reticet quod olim animo ac salivae Domnionis tribuerat, apud quem summa forte ea fuit auctoritas editionis LXX, sed salvo semper honore Hebraei styli, ut et apud omnes alios hujus temporis ecclesiasticos viros, qui utramque auctoritatem, Hebraeorum scilicet, Graecorumque librorum, divinam esse fatebantur.

Jam quod spectat prologum in libros Salomonis, illud ante nos monuit Leander de S. Martino, eam praefationem impressam fuisse in omnibus editionibus Glossae ordinariae: ab Erasmo autem et a Reatino episcopo praetermissam in collectione operum S. Hieronymi: quamvis genuinus sit fetus ejusdem Sancti Doctoris, uti ex argumento praefatiunculae, sententiis, et modo scribendi prorsus Hieronymiano scire nobis licet. Verum pars ultima hujus prologi manifestissime supposititia viro erudito nimium imposuit, cum suis annotationibus eam illustrans S. Hieronymo ascribere conatur. Poterat utique fraudem agnoscere ex incongruo sensu, quem verba addititiae partis efficiunt in hoc prologo: neque enim Hieronymo scribenti ullatenus conveniunt, ut infra planum fit in scholiis nostris ad hunc locum praefationis jam dictae. Porro edendam in fine primae partis Divinae Bibliothecae praefatiunculam spopondimus in notis, sed mutato deinceps consilio, in calce hujus secundae partis ejusdem Bibliothecae Divinae eam collocare satius duximus.

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PARALIPOMENON JUXTA LXX INTERPRETES.

Eusebius Hieronymus Domnioni et Rogatiano suis in Jesu salutem.

Quomodo Graecorum historias magis intelligunt, qui Athenas viderint, et tertium Virgilii librum, qui a Troade per Leucaten, et Acroceraunia ad Siciliam, et inde ad ostia Tiberis navigarint: ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur, qui Judaeam oculis contemplatus est [ Al. sit], et antiquarum urbium memorias, locorumque vel eadem vocabula, vel mutata cognoverit [ Al. cognoverunt]. Unde et nobis curae fuit, cum eruditissimis Hebraeorum hunc laborem subire, ut circumiremus provinciam, quam universae Christi Ecclesiae sonant. Fateor enim, mi Domnion, et Rogatiane charissimi, numquam me in divinis voluminibus, propriis viribus credidisse, nec habuisse magistrum [ Al. tac. magistrum] opinionem meam, sed ea etiam de quibus scire me arbitrabar, interrogare me solitum: quanto magis de his super quibus anceps eram? Denique cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis librum Paralipomenon Latino sermone transferrem, de Tiberiade Legis quondam doctorem, qui apud Hebraeos admirationi habebatur, assumpsi: et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem: et sic confirmatus, ausus sum facere quod jubebatis. Libere enim vobis loquor, ita et in Graecis et Latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam Hebraea quam Barbara quaedam, et Sarmatica nomina congesta [ Al. conjecta] arbitrandum sit. Nec hoc Septuaginta Interpretibus, qui Spiritu sancto pleni, ea quae vera fuerant, transtulerunt, sed scriptorum culpae ascribendum, dum de inemendatis [ Al. emendatis] inemendata scriptitant: et saepe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt, vel e regione unum nomen, propter latitudinem suam, in duo, vel tria vocabula dividunt. Sed et ipsae appellationes, non homines, ut plerique aestimant [ Al. existimant], sed urbes, et regiones, et saltus, et provincias sonant, et oblique sub interpretatione et figura eorum, quaedam narrantur historiae: de quibus in Regnorum libro dicitur, Nonne ecce haec scripta sunt in libro Verborum Dierum regum Juda? Quae utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum, quod apud Hebraeos, Paralipomenon liber unus sit: et apud illos, vocetur [ Al. vocatus] DABRE JAMIM, id est, Verba Dierum: qui propter magnitudinem, apud nos divisus est, quod nonnulli etiam in Bruto, Ciceronis dialogo, faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo auctore sit editus. Deinde etiam illud attendendum, quod frequenter nomina, non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias sonent [ Al. sonant]. Ad extremum, quod omnis eruditio Scripturarum in hoc libro [ Al. tac. libro] continetur: et historiae vel quae [ Al. quae vel] praetermissae sunt in suis locis, vel perstrictae leviter, hic per quaedam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adjutus auxilio, misi librum benevolis placiturum: tamen invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim quaeque, ut ait Plinius, malunt contemnere et invidere plerique, quam discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid reprehendere, interroget Hebraeos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est, stellas + radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de Hebraeo additum quod in Latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga ÷, praeposita est, illic signatur quid Septuaginta Interpretes addiderint, vel ob decoris gratiam, vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet in Hebraeis voluminibus non legatur.

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBROS SALOMONIS JUXTA LXX INTERPRETES.

Tres libros Salomonis, id est, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum, veteri Septuaginta Interpretum auctoritati reddidi, vel antepositis lineis, ÷ superflua quaeque designans, vel stellis + titulo praenotatis, ea quae minus habebantur, interserens: quo plenius, o Paula et Eustochium, cognoscatis quid in libris nostris minus sit, quid redundet. Nec non etiam illa, quae imperiti Translatores male in linguam nostram de Graeco sermone verterant, oblitterans et antiquans, curiosissima veritate correxi. Et ubi praepostero ordine atque perverso, sententiarum fuerat lumen ereptum, suis locis restituens, feci intelligi quod latebat. Porro in eo libro, qui a plerisque Sapientia Salomonis inscribitur, et in Ecclesiastico, quem esse Jesu filii Sirach, nullus ignorat, calamo temperavi: tantummodo Canonicas Scripturas vobis emendare desiderans, et studium meum certis, magis quam dubiis commendare.