Praefatio in librum miraculorum

This is the stable version, checked on 30 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in librum miraculorum
Auctor incertus
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71


AuInGrT.PrInLiM 71 Auctor incertus (Gregorius Turonensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio in librum miraculorum

1261 Inclyta sanctorum apostolorum tropaea nulli credo latere fidelium, quia quaedam exinde evangelica dogmata docent, quaedam apostolici actus narrant. De quibusdam vero exstant libri, in quibus propriae actiones eorum denotantur; de plerisque enim nihil aliud nisi passionum scripta suscepimus. Nam reperi librum de virtutibus sancti Andreae apostoli, qui propter nimiam verbositatem a nonnullis apocryphus dicebatur. De quo placuit ut retractatis enucleatisque tantum virtutibus, praetermissis his quae fastidium generabant, uno tantum parvo volumine admiranda miracula clauderentur, quod et legentibus praestaret gratiam, et detrahentium auferret invidiam. Quia inviolatam fidem non exigit multitudo verbositatis, sed integritas rationis et puritas mentis.

INCIPIT TEXTUS IPSORUM MIRACULORUM. Igitur post illum dominicae Ascensionis nobilem gloriosumque triumphum, cum beati apostoli praedicare verbum Dei per diversas regiones dispersi fuissent, Andreas apostolus apud Achaiam provinciam annuntiare Dominum Jesum Christum exorsus est. Matthaeus autem apostolus qui et evangelista Mirmidonae urbi verbum salutis annuntiavit, etc., fere ut in vulgato Abdia libro III apostolicae Historiae. Quem ideo librum huc integrum referre visum non est. Satis fuerit capitulorum indicem, prout in ms. Codice habetur, hic exhibere cum duobus extremis capitibus integris; in quorum priori Apostoli mortem, quae paulo fusius apud Abdiam narratur, paucis exhibet, in altero vero de oleo ex ejusdem sancti tumulo manante loquitur, quod Abdias non habet. Quae omnia brevi epilogo Gregorii concluduntur.

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI DE MIRACULIS BEATI ANDREAE APOSTOLI. CAPUT PRIMUM. De Matthaeo apostolo, et quae in 1262 Mirmidonia acta sunt. Igitur post illum, etc., ut supra.

CAP. II. De caeco illuminato. Andreas autem recedens ab eo loco venit in regionem suam, cumque deambularet, etc. CAP. III. De puero suscitato. Demetrio autem primo civitatis Amaseorum, etc. CAP. IV. De Sustrato puero cui mater crimen impegerat. Puer quidam, Sustratus nomine [Cod. Colbertinus et Edit., Sostratus nomine], etc. CAP. V. De Gratiano ac filio et uxore ejus. Gratiani quoque Sinopensis filius [Colb., Gratini; Edit., Cratini . . . filius], etc. CAP. VI. De septem daemonibus a Nicaea expulsis. Posthaec ad Nicaeam proficiscitur, ubi erant, etc. [Ed., Nicaeam proficiscitur in Asiam ubi erant, etc.] Instituit ibi episcopum nomine Coelestem. [Colb. et Edit., Calistum.] CAP. VII. De mortuo suscitato. Denique appropinquans ad portam Nicomediae. CAP. VIII. De commotione maris sedata. Egressus inde Apostolus, ingressusque Hellesponticum fretum navigabat ut veniret Bizancium, etc. CAP. IX. De latronibus obstupefactis. Inde progressi ut venirent Thracias, etc. CAP. X. De his qui in navi crediderunt. Sanctus vero Apostolus pervenit ad Berintum, civitatem Thraciae, et invenit ibi navem quae in Macedoniam properaret, etc. [Colb., Berintum; Editi, ad Perinthum civitatem Thraciae maritimam, ut nave in Macedoniam trajiceret, etc.] CAP. XI. De nuptiis puerorum. Fuerunt duo viri in Philippis fratres. CAP. XII. De Exiio (sic) et parentibus ejus. Erat quidam juvenis in Thessalonica, Exohus nomine [Colb., Exuus; Ed. Exoos nomine], etc. CAP. XIII. De filio Carpiani debile. Rogabat autem adolescens beatum Apostolum, ut proficiscerentur simul in Thessalonicam, etc. [Edit., Igitur cum multo tempore 1263 apud Thessalonicam . . . . moraretur, etc.] CAP. XIV. De mortuo suscitato. Unus autem e civibus, etc. [Ed., Accessit et alius a civibus, etc.] CAP. XV. De filio Mediae, et pueris ejus, aliisque infirmis sanatis. Venit ad eum quidam vir de Philippis Medias, etc. CAP. XVI. De debili filia cujusdam sanata. Denique Nicolaus quidam, etc. CAP. XVII. De daemone expulso. Sequenti vero die, etc. CAP. XVIII. De Virino proconsule, et filio ejus, ac muliere suscitata. Dum haec autem agerentur, etc. [Proconsul in Colb. dicitur Virinus sicut in nostro Germ.; in Edit., Quirinus.] CAP. XIX. De serpente interfecto, et mortuo suscitato. His ita gestis, etc. CAP. XX. De revelatione passionis beati Apostoli. Sequenti vero nocte, etc. CAP. XXI. De eo qui in mare cecidit. Multi autem ex Macedonia, etc., Patras Achaiae civitatem appulsi sunt, etc. CAP. XXII. De Lisbio proconsule et fide ejus. Denique cum eum multi rogarent, etc. CAP. XXIII. De Trofima et uxore proconsulis. Igitur Trofima quae, etc. CAP. XXIV. De multis mortuis suscitatis. Post deambulationem vero, etc. CAP. XXV. De difficultate partus cujusdam mulieris. Erat autem mulier, Caliopa nomine, quae homicidae conjuncta conceptum susceperat illicitum . . . et partum proferre non poterat, etc. CAP. XXVI. De Sustrato et servo ejus. [In Colb. et Ed. dicitur Sostratus.] Cum autem multa signa . . . faceret in Corintho, etc. CAP. XXVII. De daemoniacis sanatis ad balneum. Post dies autem paucos. CAP. XXVIII. De Nicolao sene. Cum haec agerentur, ecce quidam, etc. CAP. XXIX. De Antiphane et uxore ac servis ejus. In quo loco dum commoraretur venit ad eum Antiphanus civis Merarensis. [Colb., Antiphanis . . . . Megarensis. Ed., Dum haec apud Corinthum . . . Antiphanes civis Megarensis.] CAP. XXX. De Maximilla uxore proconsulis Egeae. Venit autem beatus Apostolus in Patras, etc. CAP. XXXI. De debili sanato. Inde descendens, etc. [ Colb., Inde discedens. Ed., Egressusque domum, etc. CAP. XXXII. De tribus caecis illuminatis. Digressus vero in alium locum, etc. CAP. XXXIII. De arido sanitati restaurato. Videns autem haec signa quidam, etc. [Ed., Haec dum apud Patras.] CAP. XXXIV. De puero Stratoclei fratris proconsulis. Cumque talia apud Patras per beatum Apostolum agerentur, venit Stratocleus, etc. [Colb., Stratocles. Ed., ex Italia Stratocles, etc.] 1264. CAP. XXXV. De proconsule ab itinere regresso. Omni enim die, etc.