Migne Patrologia Latina Tomus 137
Praefatio in historiam Genetricis Dei
Praefatio in historiam Genetricis Dei (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.1064D
Praefatio in historiam Genetricis Dei
137.1063D| Unica spes mundi, dominatrix inclyta coeli,
Sancta parens Regis, lucida stella maris,
Quae pariens mundo restaurasti pia virgo
Vitam, quam virgo perdiderat vetula,
Tu dignare tuae famulae clementer adesse,
Hrosvithae votis carminulisque novis.
Quae tibi femineae studio famulante Camenae,
Jam supplex modulis succino dactylicis,
137.1064D| Exoptans, vel summatim attingere saltem
Laudis particulam, Virgo, tuae minimam,
Ortus atque tui primordia clara beati,
Necnon regalem pangere progeniem.
Hoc tamen agnosco, fragiles excedere vires,
Laudibus ut tentem te meritis canere
Digne pro meritis quam totus non canit orbis,
Quaeque super laudes angelicas renites.
137.1065A| 73 Hinc, quia virgineo portasti ventre puella
Inclusum, cuncta qui regit imperio.
Olim sed stultum fari qui jussit asellum,
In laudem sancti nominis ille sui,
Teque per angelicum fecit, virguncula, verbum,
De sancto digne Flamine concipere,
Atque suae prolis matrem sine sorde pudoris
Effecit, cunctis dissimilem meritis,
137.1066A| Si placet, ipse meam potis est dissolvere linguam,
Et cor rore suae tangere gratiolae,
Quo praestante suae mitis dono pietatis
Grata sibi pangam, te quoque, Virgo, canam
Ne comes ingratis condemner jure pigellis,
Quos piget Altithrono psallere pro modulo,
Sed mage purpureum laudare perenniter Agnum
Promerear, turmis addita virgineis.