EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in Lucam
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 30


Praefatio in Lucam (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.PrInLu, cc_idno: 7262

Praefatio in Lucam

30.0643B| Lucas, Syrus natione Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, postea Paulum secutus usque ad consummationem ejus, serviens Domino sine crimine. Nam neque uxorem umquam habens, neque filios: septuaginta et quatuor annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Qui cum jam scripta essent Evangelia: per Matthaeum quidem in Judaea: per Marcum autem in Italia: sancto instigante Spiritu, in Achaiae partibus hoc scripsit Evangelium: significans etiam ipse in principio, ante suum alia esse descripta. Cui extra ea quae ordo Evangelicae dispositionis exposcit, ea maxime necessitas laboris fuit, ut primum Graecis fidelibus omni prophetatione venturi in carnem Dei Christi manifestata humanitate, ne Judaicis fabulis attenti in solo legis desiderio 30.0643C| tenerentur, vel ne haereticis fabulis, et stultis sollicitationibus seducti exciderent a veritate, elaboraret. Dehinc ut in principio Evangelii Joannis nativitate praesumpta: cui Evangelium scriberet, et in quo electus scriberet, indicaret: contestans in se completa esse, quae essent ab aliis inchoata. Cui ideo post baptismum Filii Dei, a perfectione generationis 30.0644B| in Christo impletae, repetendae a principio nativitatis humanae, potestas permissa est: ut requirentibus demonstraret, in quo apprehendens erat per Nathan filium David introitu, recurrentis in Deum generationis admisso, inseparabilis Dei, ut praedicans in omnibus Christum suum perfecti opus hominis redire in se per filium faceret: qui per David patrem venientibus iter praebebat in Christo. Cui lucae non immerito etiam scribendorum Actuum apostolorum potestas in ministerio datur: ut Deo in Deum pleno, et filio perditionis exstincto: oratione ab ipsis apostolis facta, sorte Domini electionis numerus compleretur. Sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret: quamdiu contra stimulum recalcitrantem Dominus 30.0644C| elegisset. Quod et legentibus ac requirentibus Deum: et si per singula expediri a nobis utile fuerat; sciens tamen, quod operantem agricolam oporteat primum de fructibus suis edere, vitavimus publicam curiositatem: ne non tam volentibus Deum demonstrasse videremur, quam fastidientibus prodidisse.