Praefatio in Catenam super Matthaeum

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in Catenam super Matthaeum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Praefatio in Catenam super Matthaeum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne

EDITORIS MONITUM.

Claudii Taurinensis episcopi (qui de sua aetate mox ipse loquetur) Commentariorum in Pauli Epistolas praefationem edidi in septimo collectionis Vaticanae (0835A)script. vet. volumine p. 274 (Infra col. 837). Nunc autem praefationem ejusdem divulgare placet in Catenam ab eo contextam ex Latinis praesertim Patribus super Matthaei Evangelium; quam ineditam in duobus conspexi codicibus, altero quidem vetustatis tam venerandae ut ipsi Claudio videatur coaevus, altero autem saeculi ferme XI. Sane quia Latinis Catenis non aeque ut Graecis abundamus, utile foret Claudianam hanc ad publicum usum deferre; quod me aliquando facturum non despondeo. Interim tamen eruditum ejus prologum libenter typis committo, cujus nonnisi duas paucorum versuum particulas vulgavit olim Baronius ad annum 815, ex eoque in epistolas Hibernicas (quasi Claudius esset gente Hibernensis, quod immerito creditum est) Usserius transtulit. Caeteroquin haec praefatio nonnisi in antiquiore codice superfuit, quia alter codex acephalus est.(0835A)

INCIPIT PRAEFATIO. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQUE SPECIALITER EXCOLENDO PATRI JUSTO ABBATI CLAUDIUS PECCATOR.

« Anno 815 incarnationis Salvatoris Jesu Christi Domini nostri, postquam pius ac mitissimus princeps, sanctae Dei Ecclesiae catholicae filius Hludowicus anno secundo imperii sui, coelesti fultus auxilio adversus barbaras nationes movisset exercitum; teque abeunte et discedente tua paternitate ex palatio jam dicti principis ad tutum dilectumque tibi semper tui monasterii portum; injunxisti mihi ut aliquod dignum memoriae opusculum in expositione Evangelii ad legendum dirigerem fratribus monasterii vestri. » Atque utinam tanta esset fandi facultas, (0835C)quanta est obediendi voluntas cumque aliud scribendum ex praecedenti jam tempore mea teneret voluntas, ad id quod jusseras meam continuo studui dirigere voluntatem; et Evangelium secundum Matthaeum ex opusculis sanctorum Patrum, licet non ad purum, quod etiam difficile est fieri, tamen ut valui inquirere atque explanare conatus sum ex tractatibus doctorum et majorum nostrorum, qui nos in studio hujus operis, sicut scientia ita et tempore praecesserunt, id est Origenis, Hilarii, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Rufini, Joannis, Fulgentii, Leonis, Maximi, Gregorii, et Bedae. Sed sicut in arce capitis inter omnia membra lingua plus membris omnibus sonat, ita in exponendo Evangelio, inter omnes est beatissimus Augustinus. Multis etiam in locis, ubi horum defuit sensus vel verba, (0835D), hoc utcunque valuit, explere studuit mea paupertas.

Te enim jubente, scio quod meum apud multos praedicabitur judicium, qui secundum carnem tantum, et non etiam justum noverunt judicium judicare, quasi aliqua temeritate in pugillatione vel reprehensione majorum hoc ego aggredi nisus fuerim opus. Legat quisquis ille est apologeticum (0836A)beati Hieronymi presbyteri; quem in praefatione expositionis hujus Matthaei scripsit ad quemdam Eusebii nomine, in quo ait: « satis miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus, hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris, ut Matthaeum breviter exponens, verbis stringerem, sensibus dilatarem. Si meminisses responsionis meae, nunquam in paucis diebus rem annorum peteres. » Spoponditque se illi hoc in posterum plenissime expositurum. Quod quidem nequaquam faceret, si non multa praetermissa illic sacramenta esse, idem vir sanctus sciret. Legat et alios ipsius Evangelii Latinos expositores Hilarium et Fortunatum, et juxta historiae ordinem omnes sensus physicos, allegoricos, atque etiam ethicos requirat diligenter ad purum; et tunc nosse (0836B)poterit utrum ego otiose an devote, superflue an necessarie, in hoc opere laboraverim. Et si ei non placuerit fructus laboris mei, audiat salva charitate responsum; cui non placet, negligat.

Obsecro etiam paternitatem tuam, et cunctorum fratrum benivolam charitatem, ut non vos terreat prolixa expositio, nec voluminis magnitudo; quia revera sanctum Evangelium, quod regno coelorum simile a Salvatore nostro multis in locis esse perhibetur, non potest paucis enuntiari verbis vel sensibus explicari; quia et congruum fuit, ut sacra nostri Salvatoris dicta caeteris Scripturis, sicut merito ita et specie discernerentur; ne illa coelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis pateret, sanctumque canibus, et margaritae porcis (0836C)exponerentur. Et ideo ab ipso Salvatore nostro procuratum est, ut illa suorum castitas eloquiorum promiscuis cunctorum oculis abdita sub quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur. Ac divina optimaque dispensatione provisum est, ut Scriptura ipsa evangelica Domini nostri ita tegeretur coelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo ipsa divinitas operiebatur; quod ex subjectis plenius manifestatur exemplis.

Quod vero quaedam minus ordinata quam decet in hoc codice multa reperiuntur, non omnia tribuas imperitiae, sed quaedam propter paupertatem, quaedam ignosce propter corporis infirmitatem et meorum oculorum imbecillitatem, quia non fuerunt in tabellis excepta, vel schedulis digesta, sed ut a me inveniri vel discerni potuerunt, ita in hoc affixa (0836D)codice sunt. Date itaque veniam imprudentiae meae, quam extorsistis; quia ut auribus vestris verbosus existerem, dignatio vestra me coegit, confidens quod voluminis prolixitas, si displiceat affatu, placet affectu; cum intellexeritis, eum ( scilicet codicem ) non pro eloquentiae sermone, sed pro vestro amore digestum. Simulque quia sciebam almitatem vestram in amicitiis meis plus reprehendere taciturnitatis verecundiam, (0837A)quam loquacem familiaritatis audaciam. Legite si vivetis ( ita cod. ), atque transcribite.

Obsecro etiam ut postquam vobis bene cognitus fuerit, fratribus nostris, quibus adhuc incognitus est, remittatur. Denique ego praesentiam vestram intra mentis meae arcana possideo, et effigiem vestram in speculo mei cordis intueor, quam illic charitas nostra perfecte depinxit, ut nullius aetatis possit oblivione deleri, quae jugi recordatione momentis singulis innovatur. Illic enim vobiscum et consuetudinem pietatis vestrae secretius conloquor; illic etiam de vitae melioris conversatione pertracto: illic vos labiis mentis exosculor, et manibus mentis amplector. Quo fit ut vera dilectio, quae in visceribus meis viva vestri figuratione nutritur, et igniculo charitatis accenditur, amoris vestri (0837B)mihi necessitudinem repromittat, et animus meus mihi animi vestri fidejussor existat; dum quantum mihi de vobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo.

Et ideo specialiter deposco tam vos quam omnes etiam coelestium praeceptorum factores, et divinorum eloquiorum sectatores « ad quoscunque sive per hoc sive per aliud quodcunque opusculum notitia nominis (0838A)mei pervenerit, intercessionem peccatorum meorum supplex ab omnibus exquiro, subnixa prece deposcens, ut ita misericordissimo Domino nostro assiduis petitionibus flagitetis, ut in omnibus delictis meis atque peccatis omnibus, opitulantibus vobis, consuetudinaria clementia et copiosa bonitate deletis, etsi non ad idem praemium, saltim ad eumdem nos portum quietis jubeat pervenire. » Ut quatenus hic propter spatia interjecta terrarum, oculis corporis saepius nos videre non possumus, vel ibidem de mutua praesentia gaudeamus. Et quando vobis a justo judice retribuetur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore et advocato perfectissimo commissorum venia non negetur. Et ideo per ineffabilem gratiae ac virtutis operationem nobis praestare dignetur, (0838B)ut quos hic veritate fidei conjungit, illic habitatione non separet; concedatque divina miseratio, ut paternitatem tuam per annos multos exteriore vigore et alacritate integrae sanitatis indulgeat; quia vere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate vestra semper optata cognovero. Filios vestros et fratres meos salutans veneror, et venerans saluto. Mementote mei, viri Dei.